accuratam diligentiam adhibere, tam ad aliorum conceptus intelligendos
quam ad suos enunciandos: in qua re nisi peccatum esset, vix credo in
disputationem trahi potuisse, utrum corpus indifferens sit ad motum et ad
quietem, necne. Quoniam enim experientia constat, esse legem naturæ
primariam, ut corpus perinde perseveret in _statu motus ac quietis,
quamdiu aliunde nihil accidat ad statum istum mutandum_; et propterea vim
inertiæ sub diverso respectu esse vel resistentiam, vel impetum,
colligitur: hoc sensu profecto corpus dici potest sua natura indifferens
ad motum vel quietem. Nimirum tam difficile est quietem in corpus motum,
quam motum in quiescens inducere: cum vero corpus pariter conservet statum
utrumvis, quidni dicatur ad utrumvis se habere indifferenter?
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
52. Peripatetici pro varietate mutationum, quas res aliqua subire potest,
varia motus genera distinguebant. Hodie de motu agentes intelligunt
solummodo _motum localem_(991). Motus autem localis intelligi nequit nisi
simul intelligatur quid sit _locus_: is vero a neotericis(992) definitur
_pars spatii quam corpus occupat_: unde dividitur in relativum et
absolutum pro ratione spatii. Distinguunt enim inter spatium absolutum
sive verum, ac relativum sive apparens. Volunt scilicet dari spatium
undequaque immensum, immobile, insensibile, corpora universa permeans et
continens, quod vocant spatium absolutum. Spatium autem a corporibus
comprehensum vel definitum, sensibusque adeo subjectum, dicitur spatium
relativum, apparens, vulgare.
53. Fingamus itaque corpora cuncta destrui, et in nihilum redigi. Quod
reliquum est vocant spatium absolutum, omni relatione quæ a situ et
distantiis corporum oriebatur, simul cum ipsis corporibus, sublata. Porro
spatium illud est infinitum, immobile, indivisibile, insensibile, sine
relatione et sine distinctione. Hoc est, omnia ejus attributa sunt
privativa vel negativa: videtur igitur esse merum nihil(993). Parit
solummmodo difficultatem aliquam quod extensum sit. Extensio autem est
qualitas positiva. Verum qualis tandem extensio est illa quæ nec dividi
potest, nec mensurari, cujus nullam partem, nec sensu percipere, nec
imaginatione depingere possumus? Etenim nihil in imaginationem cadit,
quod, ex natura rei, non possibile est ut sensu percipiatur; siquidem
_imaginatio_(994) nihil aliud est quam facultas representatrix rerum
sensibilium, vel actu existentium, vel saltem possibilium. Fugit insuper
_intellectum purum_, quum facultas illa versetur tantum circa res
spirituales et inextensas, cujusmodi sunt mentes nostræ, earumque habitus,
passiones, virtutes, et similia. Ex spatio igitur absoluto auferamus modo
vocabula, et nihil remanebit in sensu, imaginatione, aut intellectu: nihil
aliud ergo iis designatur, quam pura privatio aut negatio, hoc est, merum
nihil.
54. Confitendum omnino est nos circa hanc rem gravissimis præjudiciis
teneri, a quibus ut liberemur, omnis animi vis exercenda. Etenim multi,
tantum abest quod spatium absolutum pro nihilo ducant, ut rem esse ex
omnibus (Deo excepto) unicam existiment, quæ annihilari non possit:
statuantque illud suapte natura necessario existere, æternumque esse et
increatum, atque adeo attributorum divinorum particeps(995). Verum
enimvero quum certissimum sit, res omnes, quas nominibus designamus, per
qualitates aut relationes, vel aliqua saltem ex parte cognosci (ineptum
enim foret vocabulis uti quibus cogniti nihil, nihil notionis, ideæ vel
conceptus subjiceretur), inquiramus diligenter, utrum formare liceat
_ideam_ ullam spatii illius puri, realis, absoluti, quod post omnium
corporum annihilationem perseveret existere. Ideam porro talem paulo
acrius intuens, reperio ideam esse nihili purissimam, si modo idea
appellanda sit. Hoc ipse summa adhibita diligentia expertus sum: hoc alios
pari adhibita diligentia experturos reor.
55. Decipere nos nonnunquam solet, quod aliis omnibus corporibus
imaginatione sublatis, _nostrum_(996) tamen manere supponimus. Quo
supposito, motum membrorum ab omni parte liberrimum imaginamur. Motus
autem sine spatio concipi non potest. Nihilominus si rem attento animo
recolamus, constabit primo concipi spatium relativum partibus nostri
corporis definitum: 2°. movendi membra potestatem liberrimam nullo
obstaculo retusam: et præter hæc duo nihil. Falso tamen credimus tertium
aliquod, spatium videlicet immensum, realiter existere, quod liberam
potestatem nobis faciat movendi corpus nostrum: ad hoc enim requiritur
absentia solummodo aliorum corporum. Quam absentiam, sive privationem
corporum, nihil esse positivum fateamur necesse est(997).
56. Cæterum hasce res nisi quis libero et acri examine perspexerit, verba
et voces parum valent. Meditanti vero, et rationes secum reputanti, ni
fallor, manifestum erit, quæcunque de spatio puro et absoluto prædicantur,
ea omnia de nihilo prædicari posse. Qua ratione mens humana facillime
liberatur a magnis difficultatibus simulque ab ea absurditate tribuendi
existentiam necessariam(998) ulli rei præterquam soli Deo optimo maximo.
57. In proclivi esset sententiam nostram argumentis a posteriori (ut
loquuntur) ductis confirmare, quæstiones de spatio absoluto proponendo;
exempli gratia, utrum sit substantia vel accidens? utrum creatum vel
increatum? et absurditates ex utravis parte consequentes demonstrando. Sed
brevitati consulendum. Illud tamen omitti non debet, quod sententiam
hancce Democritus olim calculo suo comprobavit, uti auctor est Aristoteles
1. i. _Phys._(999) ubi hæc habet: _Democritus solidum et inane ponit
principia, quorum aliud quidem ut quod est, aliud ut quod non est esse
dicit._ Scrupulum si forte injiciat, quod distinctio illa inter spatium
absolutum et relativum a magni nominis philosophis usurpetur, eique quasi
fundamento inædificentur multa præclara theoremata, scrupulum istum vanum
esse, ex iis quæ secutura sunt, apparebit.
58. Ex præmissis patet, non convenire ut definiamus locum verum corporis
esse partem spatii absoluti quam occupat corpus, motumque verum seu
absolutum esse mutationem loci veri et absoluti. Siquidem omnis locus est
relativus, ut et omnis motus. Veruntamen ut hoc clarius appareat,
animadvertendum est, motum nullum intelligi posse sine determinatione
aliqua seu directione, quæ quidem intelligi nequit, nisi praeter corpus
motum, nostrum etiam corpus, aut aliud aliquod, simul intelligatur
existere. Nam sursum, deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, omnesque plagæ et
regiones in relatione aliqua fundantur, et necessario corpus a moto
diversum connotant et supponunt. Adeo ut, si reliquis corporibus in
nihilum redactis, globus, exempli gratia, unicus existere supponatur; in
illo motus nullus concipi possit: usque adeo necesse est, ut detur aliud
corpus, cujus situ motus determinari intelligatur. Hujus sententiæ veritas
clarissime elucebit, modo corporum omnium tam nostri quam aliorum, præter
globum istum unicum, annihilationem recte supposuerimus.
59. Concipiantur porro duo globi, et præterea nil corporeum, existere.
Concipiantur deinde vires quomodocunque applicari: quicquid tandem per
applicationem virium intelligamus, motus circularis duorum globorum circa
commune centrum nequit per imaginationem concipi. Supponamus deinde cœlum
fixarum creari: subito ex concepto appulsu globorum ad diversas cœli
istius partes motus concipietur. Scilicet cum motus natura sua sit
relativus, concipi non potuit priusquam darentur corpora correlata.
Quemadmodum nec ulla relatio alia sine correlatis concipi potest.
60. Ad motum circularem quod attinet, putant multi, crescente motu vero
circulari, corpus necessario magis semper magisque ab axe niti. Hoc autem
ex eo provenit, quod, cum motus circularis spectari possit tanquam in omni
momento a duabus directionibus ortum trahens, una secundum radium, altera
secundum tangentem; si in hac ultima tantum directione impetus augeatur,
tum a centro recedet corpus motum, orbita vero desinet esse circularis.
Quod si æqualiter augeantur vires in utraque directione, manebit motus
circularis, sed acceleratus conatu, qui non magis arguet vires recedendi
ab axe, quam accedendi ad eundem, auctas esse. Dicendum igitur, aquam in
situla circumactam ascendere ad latera vasis, propterea quod, applicatis
novis viribus in directione tangentis ad quamvis particulam aquæ, eodem
instanti non applicentur novæ vires æquales centripetæ. Ex quo experimento
nullo modo sequitur, motum absolutum circularem per vires recedendi ab axe
motus necessario dignosci. Porro qua ratione intelligendæ sunt voces istæ,
_vires corporum et conatus_, ex præmissis satis superque innotescit.
61. Quo modo curva considerari potest tanquam constans ex rectis
infinitis, etiamsi revera ex illis non constet, sed quod ea hypothesis ad
geometriam utilis sit, eodem modo motus circularis spectari potest tanquam
a directionibus rectilineis infinitis ortum ducens, quæ suppositio utilis
est in philosophia mechanica. Non tamen ideo affirmandum, impossibile
esse, ut centrum gravitatis corporis cujusvis successive existat in
singulis punctis peripheriae circularis, nulla ratione habita directionis
ullius rectilineæ, sive in tangente sive in radio.
62. Haud omittendum est, motum lapidis in funda, aut aquæ in situla
circumacta, dici non posse motum vere circularem, juxta mentem eorum qui
per partes spatii absoluti definiunt loca vera corporum; cum sit mire
compositus ex motibus non solum situlæ vel fundæ, sed etiam telluris
diurno circa proprium axem, menstruo circa commune centrum gravitatis
terræ et lunæ, et annuo circa solem: et propterea particula quævis lapidis
vel aquæ describat lineam a circulari longe abhorrentem. Neque revera est,
qui creditur, conatus axifugus, quoniam non respicit unum aliquem axem
ratione spatii absoluti, supposito quod detur tale spatium: proinde non
video quomodo appellari possit conatus unicus, cui motus vere circularis
tanquam proprio et adaequato effectui respondet.
63. Motus nullus dignosci potest, aut mensurari, nisi per res sensibiles.
Cum ergo spatium absolutum nullo modo in sensus incurrat, necesse est ut
inutile prorsus sit ad distinctionem motuum. Præterea determinatio sive
directio motui essentialis est, ilia vero in relatione consistit. Ergo
impossibile est ut motus absolutus concipiatur.
64. Porro quoniam pro diversitate loci relativi varius sit motus ejusdem
corporis, quinimo uno respectu moveri, altero quiescere dici quidpiam
possit(1000); ad determinandum motum verum et quietem veram, quo scilicet
tollatur ambiguitas, et consulatur mechanicæ philosophorum, qui systema
rerum latius contemplantur, satis fuerit spatium relativum fixarum cœlo,
tanquam quiescente spectato, conclusum adhibere, loco spatii absoluti.
Motus autem et quies tali spatio relativo definiti, commode adhiberi
possunt loco absolutorum, qui ab illis nullo symptomate discerni possunt.
Etenim imprimantur utcunque vires, sint quicunque conatus, concedamus
motum distingui per actiones in corpora exercitas; nunquam tamen inde
sequetur, dari spatium illud et locum absolutum, ejusque mutationem esse
locum verum.
65. Leges motuum, effectusque, et theoremata eorundem proportiones et
calculos continentia, pro diversis viarum figuris, accelerationibus itidem
et directionibus diversis, mediisque plus minusve resistentibus, hæc omnia
constant sine calculatione motus absoluti. Uti vel ex eo patet quod, quum
secundum illorum principia qui motum absolutum inducunt, nullo symptomate
scire liceat, utrum integra rerum compages quiescat, an moveatur
uniformiter in directum, perspicuum sit motum absolutum nullius corporis
cognosci posse.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perspiciendam summopere
juvaturum, 1°. Distinguere inter hypotheses mathematicas et naturas rerum:
2°. Cavere ab abstractionibus: 3°. Considerare motum tanquam aliquid
sensibile, vel saltem imaginabile; mensurisque relativis esse contentos.
Quæ si fecerimus, simul clarissima quæque philosophiæ mechanicæ
theoremata, quibus reserantur naturæ recessus, mundique systema calculis
humanis subjicitur, manebunt intemerata, et motus contemplatio a mille
minutiis, subtilitatibus, ideisque abstractis libera evadet. Atque hæc de
natura motus dicta sufficiant.
‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐
67. Restat, ut disseramus de causa communicationis motuum(1001). Esse
autem vim impressam in corpus mobile causam motus in eo, plerique
existimant. Veruntamen illos non assignare causam motus cognitam, et a
corpore motuque distinctam, ex præmissis constat. Patet insuper vim non
esse rem certam et determinatam, ex eo quod viri summi de ilia multum
diversa, immo contraria, proferant, salva tamen in consequentiis veritate.
Siquidem Newtonus(1002) ait vim impressam consistere in actione sola,
esseque actionem exercitam in corpus ad statum ejus mutandum, nee post
actionem manere. Torricellius(1003) cumulum quendam sive aggregatum virium
impressarum per percussionem in corpus mobile recipi, ibidemque manere
atque impetum constituere contendit. Idem fere Borellus(1004) aliique
prædicant. At vero, tametsi inter se pugnare videantur Newtonus et
Torricellius, nihilominus, dum singuli sibi consentanea proferunt, res
satis commode ab utrisque explicatur. Quippe vires omnes corporibus
attributæ tam sunt hypotheses mathematicæ quam vires attractivæ in
planetis et sole. Cæterum entia mathematica in rerum natura stabilem
essentiam non habent: pendent autem a notione definientis; unde eadem res
diversimode explicari potest.
68. Statuamus motum novum in corpore percusso conservari, sive per vim
insitam, qua corpus quodlibet perseverat in statu suo vel motus vel
quietis uniformis in directum; sive per vim impressam, durante percussione
in corpus percussum receptam ibidemque permanentem; idem erit quoad rem,
differentia existente in nominibus tantum. Similiter, ubi mobile
percutiens perdit, et percussum acquirit motum, parum refert disputare,
utrum motus acquisitus sit idem numero cum motu perdito, ducit enim in
minutias metaphysicas et prorsus nominales de identitate. Itaque sive
dicamus motum transire a percutiente in percussum, sive in percusso motum
de novo generari, destrui autem in percutiente, res eodem recidit.
Utrobique intelligitur unum corpus motum perdere, alterum acquirere, et
præterea nihil.
69. Mentem, quæ agitat et continet universam hancce molem corpoream,
estque causa vera efficiens motus, eandem esse, proprie et stricte
loquendo, causam communicationis ejusdem haud negaverim. In philosophia
tamen physica, causas et solutiones phænomenon a principiis mechanicis
petere oportet. Physice igitur res explicatur non assignando ejus causam
vere agentem et incorpoream, sed demonstrando ejus connexionem cum
principiis mechanicis: cujusmodi est illud, _actionem et reactionem esse
semper contrarias et æquales_(1005), a quo, tanquam fonte et principio
primario, eruuntur regulæ de motuum communicatione, quæ a neotericis,
magno scientiarum bono, jam ante repertæ sunt et demonstratæ.
70. Nobis satis fuerit, si innuamus principium illud alio modo declarari
potuisse. Nam si vera rerum natura potius quam abstracta mathesis
spectetur, videbitur rectius dici, in attractione vel percussione
passionem corporum, quam actionem, esse utrobique æqualem. Exempli gratia,
lapis fune equo alligatus tantum trahitur versus equum, quantum equus
versus lapidem: corpus etiam motum in aliud quiescens impactum, patitur
eandem mutationem cum corpore quiescente. Et quoad effectum realem,
percutiens est item percussum, percussumque percutiens. Mutatio autem illa
est utrobique, tam in corpore equi quam in lapide, tam in moto quam in
quiescente, passio mera. Esse autem vim, virtutem, aut actionem corpoream
talium effectuum vere et proprie causatricem non constat. Corpus motum in
quiescens impingitur; loquimur tamen active, dicentes illud hoc impellere:
nec absurde in mechanicis, ubi ideæ mathematicæ potius quam veræ rerum
naturæ spectantur.
71. In physica, sensus et experientia, quæ ad effectus apparentes
solummodo pertingunt, locum habent; in mechanica, notiones abstractæ
mathematicorum admittuntur. In philosophia prima, seu metaphysica, agitur
de rebus incorporeis, de causis, veritate, et existentia rerum. Physicus
series sive successiones rerum sensibilium contemplatur, quibus legibus
connectuntur, et quo ordine, quid præcedit tanquam causa, quid sequitur
tanquam effectus, animadvertens.(1006) Atque hac ratione dicimus corpus
motum esse causam motus in altero, vel ei motum imprimere, trahere etiam,
aut impellere. Quo sensu causæ secundæ corporeæ intelligi debent, nulla
ratione habita veræ sedis virium, vel potentiarum actricum, aut causæ
realis cui insunt. Porro dici possunt causæ vel principia mechanica, ultra
corpus, figuram, motum, etiam axiomata scientiæ mechanicæ primaria,
tanquam causæ consequentium spectata.
72. Causæ vere activæ meditatione tantum et ratiocinio e tenebris erui
quibus involvuntur possunt, et aliquatenus cognosci. Spectat autem ad
philosophiam primam, seu metaphysicam, de iis agere. Quodsi cuique
scientiæ provincia sua(1007) tribuatur, limites assignentur, principia et
objecta accurate distinguantur, quæ ad singulas pertinent, tractare
licuerit majore, cum facilitate, tum perspicuitate.
FOOTNOTES
_ 1 Philosophy of Theism_: The Gifford Lectures delivered before the
University of Edinburgh in 1894-96. (Second Edition, 1899.)
_ 2 Essay on Vision_, sect. 147, 148.
_ 3 Principles_, sect. 6.
4 Preface to the _Three Dialogues between Hylas and Philonous_.
5 By Anthony Collins.
6 See vol. III, Appendix B.
7 Murdoch Martin, a native of Skye, author of a _Voyage to St. Kilda_
(1698), and a _Description of the Western Islands of Scotland_
(1703).
8 See Stewart’s _Works_ (ed. Hamilton), vol. I. p. 161. There is a
version of this story by DeQuincey, in his quaint essay on _Murder
considered as one of the Fine Arts._
9 Sir John became Lord Percival in that year.
10 A place more than once visited by Berkeley.
11 Bakewell’s _Memoirs of the Court of Augustus_, vol. II. p. 177.
12 A letter in Berkeley’s _Life and Letters_, p. 93, which led me to a
different opinion, I have now reason to believe was not written by
him, nor was it written in 1721. The research of Dr. Lorenz,
confirmed by internal evidence, shews that it was written in
October, 1684, before Berkeley the philosopher was born, and when
the Duke of Ormond was Lord Lieutenant of Ireland. The writer was
probably the Hon. and Rev. George Berkeley, a Prebendary of
Westminster in 1687, who died in 1694. The wife of the “pious Robert
Nelson” was a daughter of Earl Berkeley, and this “George” was her
younger brother.
13 Percival MSS.
14 For the letter, see Editor’s Preface to the _Proposal for a College
in Bermuda_, vol. IV. pp. 343-44.
15 Afterwards Sir John James.
16 Smibert the artist, who made a picture of Berkeley in 1725, and
afterwards in America of the family party then at Gravesend.
_ 17 Historical Register_, vol. XIII, p. 289 (1728).
_ 18 New England Weekly Courier_, Feb. 3, 1729.
19 For valuable information about Rhode Island, reproduced in
_Berkeley’s Life and Correspondence_ and here, I am indebted to
Colonel Higginson, to whom I desire to make this tardy but grateful
acknowledgement.
20 James, Dalton, and Smibert.
21 Whitehall, having fallen into decay, has been lately restored by the
pious efforts of Mrs. Livingston Mason, in concert with the Rev. Dr.
E. E. Hale, and others. This good work was completed in the summer
of 1900; and the house is now as nearly as possible in the state in
which Berkeley left it.
22 See vol. III, Appendix C.
_ 23 Three Men of Letters_, by Moses Coit Tyler (New York, 1895). He
records some of the American academical and other institutions that
are directly or indirectly, due to Berkeley.
24 The thought implied in this paragraph is pursued in my _Philosophy
of Theism_, in which the ethical perfection of the Universal Mind is
taken as the fundamental postulate in all human experience. If the
Universal Mind is not ethically perfect, the universe (including our
spiritual constitution) is radically untrustworthy.
_ 25 Life and Letters of Berkeley_, p. 222.
26 The third Earl of Shaftesbury, the pupil of Locke, and author of the
_Characteristics_. In addition to the well-known biography by Dr.
Fowler, the present eminent Vice-Chancellor of Oxford, Shaftesbury
has been interpreted in two other lately published works—a _Life_ by
Benjamin Rand, Ph.D. (1900), and an edition of the
_Characteristics_, with an Introduction and Notes, by John M.
Robertson (1900).
27 The title of this book is—_Things Divine and Supernatural conceived
by Analogy with Things Natural and Human_, by the Author of _The
Procedure, Extent and Limits of the Human Understanding_. The
_Divine Analogy_ appeared in 1733, and the _Procedure_ in 1728.
28 Spinoza argues that what is _called_ “understanding” and “will” in
God, has no more in common with human understanding and will than
the dog-star in the heavens has with the animal we call a dog. See
Spinoza’s _Ethica_, I. 17, _Scholium_.
29 The question of the knowableness of God, or Omnipotent Moral
Perfection in the concrete, enters into recent philosophical and
theological discussion in Britain. Calderwood, in his _Philosophy of
the Infinite_ (1854), was one of the earliest, and not the least
acute, of Hamilton’s critics in this matter. The subject is lucidly
treated by Professor Andrew Seth (Pringle-Pattison) in his _Lectures
on Theism_ (1897) and in a supplement to Calderwood’s _Life_ (1900).
So also Huxley’s _David Hume_ and Professor Iverach’s _Is God
Knowable?_
30 Stewart’s _Works_. vol. I. pp. 350-1.
31 Berkeley MSS. possessed by Archdeacon Rose.
32 Pope’s poetic tribute to Berkeley belongs to this period—
“Even in a bishop I can spy desert;
Secker is decent; Rundle has a heart:
Manners with candour are to Benson given,
To Berkeley—every virtue under heaven.”
_Epilogue to the Satires._
Also his satirical tribute to the critics of Berkeley—
“Truth’s sacred fort th’ exploded laugh shall win;
And Coxcombs vanquish Berkeley with a grin.”
_Essay on Satire, _Part II.
33 Berkeley’s _Life and Letters_, p. 210.
34 Bacon’s _Novuin Organum_. Distributio Operis.
35 Section 141.
36 See “Editor’s Preface to Alciphron.”
37 Compare Essay II in the _Guardian_ with this.
38 Taylor, in later life, conformed to the Anglican Church.
39 See Berkeley’s _Life and Letters_, chap. viii.
40 The Primacy.
41 This seems to have been his eldest son, Henry.
42 His son George was already settled at Christ Church. Henry, the
eldest son, born in Rhode Island, was then “abroad in the south of
France for his health,” as one of his brother George’s letters tells
us, found among the Johnson MSS.
43 See Appendix D. Reid, like Berkeley, held that “matter cannot be the
cause of anything,” but this not as a consequence of the new
conception of the world presented to the senses, through which alone
Berkeley opens _his_ way to its powerlessness; although Reid
supposes that in his youth he followed Berkeley in this too. See
_Thomas Reid_ (1898), in “Famous Scots Series,” where I have
enlarged on this.
44 Johnson MSS.