16. Quo clarius adhuc appareat, confusionem quandam miram per

abstractiones metaphysicas in doctrinam de motu introductam esse, videamus

quantum intersit inter notiones virorum celebrium de vi et impetu.

Leibnitius impetum cum motu confundit. Juxta Newtonum(939) impetus revera

idem est cum vi inertiæ. Borellus(940) asserit impetum non aliud esse quam

gradum velocitatis. Alii impetum et conatum inter se differre, alii non

differre volunt. Plerique vim motricem motui proportionalem intelligunt.

Nonnulli aliam aliquam vim præter motricem, et diversimode mensurandam,

utpote per quadrata velocitatum in moles, intelligere _præ_ se ferunt. Sed

infinitum esset hæc prosequi.

17. _Vis_, _gravitas_, _attractio_, et hujusmodi voces, utiles(941) sunt

ad ratiocinia et computationes de motu et corporibus motis; sed non ad

intelligendam simplicem ipsius motus naturam, vel ad qualitates totidem

distinctas designandas. Attractionem certe quod attinet, patet illam ab

Newtono adhiberi, non tanquam qualitatem veram et physicam, sed solummodo

ut hypothesin mathematicam(942). Quinetiam Leibnitius, nisum elementarem

seu solicitationem ab impetu distinguens, fatetur illa entia non re ipsa

inveniri in rerum natura, sed abstractione facienda esse.

18. Similis ratio est compositionis et resolutionis virium quarumcunque

directarum in quascunque obliquas, per diagonalem et latera

parallelogrammi. Hæc mechanicæ et computationi inserviunt: sed aliud est

computationi et demonstrationibus mathematicis inservire, aliud rerum

naturam exhibere.

19. Ex recentioribus multi sunt in ea opinione, ut putent motum neque

destrui nec de novo gigni, sed eandem(943) semper motus quantitatem

permanere. Aristoteles etiam dubium illud olim proposuit—utrum motus

factus sit et corruptus, an vero ab æterno? _Phys._ lib. viii. Quod vero

motus sensibilis pereat, patet sensibus: illi autem eundem impetum, nisum,

aut summam virium eandem manere velle videntur. Unde affirmat Borellus,

vim in percussione non imminui, sed expandi; impetus etiam contrarios

suscipi et retineri in eodem corpore. Item Leibnitius nisum ubique et

semper esse in materia, et ubi non patet sensibus, ratione intelligi

contendit.—Hæc autem nimis abstracta esse et obscura, ejusdemque fere

generis cum formis substantialibus et entelechiis, fatendum.

20. Quotquot ad explicandam motus causam atque originem, vel principio

hylarchico, vel naturæ indigentia, vel appetitu, aut denique instinctu

naturali utuntur, dixisse aliquid potius quam cogitasse censendi sunt.

Neque ab hisce multum absunt qui supposuerint(944) _partes terræ esse se

moventes, aut etiam spiritus iis implantatos ad instar formæ_, ut

assignent causam accelerationis gravium cadentium: aut qui dixerit(945),

_in corpore præter solidam extensionem debere etiam poni aliquid unde

virium consideratio oriatur_. Siquidem hi omnes vel nihil particulare et

determinatum enuntiant; vel, si quid sit, tarn difficile erit illud

explicare, quam id ipsum cujus explicandi causa adducitur(946).

21. Frustra ad naturam illustrandam adhibentur ea quæ nec sensibus patent,

nec ratione intelligi possunt. Videndum ergo quid sensus, quid

experientia, quid demum ratio iis innixa, suadeat. Duo sunt summa rerum

genera—_corpus_ et _anima_. Rem extensam, solidam, mobilem, figuratam,

aliisque qualitatibus quæ sensibus occurrunt præditam, ope sensuum; rem

vero sentientem, percipientem, intelligentem, conscientia quadam interna

cognovimus. Porro, res istas plane inter se diversas esse, longeque

heterogeneas, cernimus. Loquor autem de rebus cognitis: de incognitis enim

disserere nil juvat(947).

‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐

22. Totum id quod novimus, cui nomen _corpus_ indidimus, nihil _in se_

continet quod motus principium seu causa efficiens esse possit. Etenim

impenetrabilitas, extensio, figura nullam includunt vel connotant

potentiam producendi motum; quinimo e contrario non modo illas, verum

etiam alias, quotquot sint, corporis qualitates sigillatim percurrentes,

videbimus omnes esse revera passivas, nihilque iis activum inesse, quod

ullo modo intelligi possit tanquam fons et principium motus(948).

Gravitatem quod attinet, voce illa nihil cognitum et ab ipso effectu

sensibili, cujus causa quæritur, diversum significari jam ante ostendimus.

Et sane quando corpus grave dicimus, nihil aliud intelligimus, nisi quod

feratur deorsum; de causa hujus effectus sensibilis nihil omnino

cogitantes.

23. De corpore itaque audacter pronunciare licet, utpote de re comperta,

quod non sit principium motus. Quod si quisquam, præter solidam

extensionem ejusque modificationes, vocem _corpus_ qualitatem etiam

_occultam_, virtutem, formam, essentiam complecti sua significatione

contendat; licet quidem illi inutili negotio sine ideis disputare, et

nominibus nihil distincte exprimentibus abuti. Cæterum sanior

philosophandi ratio videtur ab notionibus abstractis et generalibus (si

modo notiones dici debent quæ intelligi nequeunt) quantum fieri potest

abstinuisse.

24. Quicquid continetur in idea corporis novimus; quod vero novimus in

corpore, id non esse principium motus constat(949). Qui præterea aliquid

incognitum in corpore, cujus ideam nullam habent, comminiscuntur, quod

motus principium dicant, ii revera nihil aliud quam _principium motus esse

incognitum_ dicunt. Sed hujusmodi subtilitatibus diutius immorari piget.

‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐

25. Præter res corporeas alterum est _genus rerum cogitantium_(950). In

iis autem potentiam inesse corpora movendi, propria experientia

didicimus(951); quandoquidem anima nostra pro lubitu possit ciere et

sistere membrorum motus, quacunque tandem ratione id fiat. Hoc certe

constat, corpora moveri ad nutum animæ; eamque proinde haud inepte dici

posse principium motus: particulare quidem et subordinatum, quodque ipsum

dependeat a primo et universali Principio(952).

26. Corpora gravia feruntur deorsum, etsi nullo impulsu apparente agitata;

non tamen existimandum propterea in iis contineri principium motus: cujus

rei hanc rationem assignat Aristoteles(953);—_Gravia et levia_ (inquit)

_non moventur a seipsis; id enim vitale esset, et se sistere possent_.

Gravia omnia una eademque certa et constanti lege centrum telluris petunt,

neque in ipsis animadvertitur principium vel facultas ulla motum istum

sistendi, minuendi, vel, nisi pro rata proportione, augendi, aut denique

ullo modo immutandi: habent adeo se passive. Porro idem, stricte et

accurate loquendo, dicendum de corporibus percussivis. Corpora ista

quamdiu moventur, ut et in ipso percussionis momento, si gerunt passive,

perinde scilicet atque cum quiescunt. Corpus iners tam agit quam corpus

motum, si res ad verum exigatur: id quod agnoscit Newtonus, ubi ait, vim

inertiæ esse eandem cum impetu(954). Corpus autem iners et quietum nihil

agit, ergo nee motum.

27. Revera corpus æque perseverat in utrovis statu, vel motus vel quietis.

Ista vero perseverantia non magis dicenda est actio corporis, quam

existentia ejusdem actio diceretur. Perseverantia nihil aliud est quam

continuatio in eodem modo existendi, quæ proprie dici actio non potest.

Cæterum resistentiam, quam experimur in sistendo corpore moto, ejus

actionem esse fingimus vana specie delusi. Revera enim ista resistentia

quam sentimus(955), passio est in nobis, neque arguit corpus agere, sed

nos pati: constat utique nos idem passuros fuisse, sive corpus illud a se

moveatur, sive ab alio principio impellatur.

28. Actio et reactio dicuntur esse in corporibus: nec incommode ad

demonstrationes mechanicas(956). Sed cavendum, ne propterea supponamus

virtutem aliquam realem, quæ motus causa sive principium sit, esse in iis.

Etenim voces illæ eodem modo intelligendæ sunt ac vox _attractio_; et

quemadmodum hæc est hypothesis solummodo mathematica(957), non autem

qualitas physica: idem etiam de illis intelligi debet, et ob eandem

rationem. Nam sicut veritas et usus theorematum de mutua corporum

attractione in philosophia mechanica stabiles manent, utpote unice fundati

in motu corporum, sive motus iste causari supponatur per actionem corporum

se mutuo attrahentium, sive per actionem agentis alicujus a corporibus

diversi impellentis et moderantis corpora; pari ratione, quæcunque tradita

sunt de regulis et legibus motuum, simul ac theoremata inde deducta,

manent inconcussa, dum modo concedantur effectus sensibiles, et ratiocinia

iis innixa; sive supponamus actionem ipsam, aut vim horum effectuum

causatricem, esse in corpore, sive in agente incorporeo.

29. Auferantur ex idea corporis extensio, soliditas, figura, remanebit

nihil(958). Sed qualitates istæ sunt ad motum indifferentes, nec in se

quidquam habent quod motus principium dici possit. Hoc ex ipsis ideis

nostris perspicuum est. Si igitur voce _corpus_ significatur id quod

concipimus, plane constat inde non peti posse principium motus: pars

scilicet nulla aut attributum illius causa efficiens vera est, quæ motum

producat. Vocem autem proferre, et nihil concipere, id demum indignum

esset philosopho.

30. Datur res cogitans, activa, quam principium motus ... in nobis

experimur(959). Hanc _animam_, _mentem_, _spiritum_ ... Datur etiam res

extensa, iners, impenetrabilis, ... quæ a priori toto cœlo differt,

novumque genus(960) ... Quantum intersit inter res cogitantes et extensas,

primus omnium deprehendens Anaxagoras, vir longe sapientissimus, asserebat

mentem nihil habere cum corporibus commune, id quod constat ex primo libro

Aristotelis _De Anima_(961). Ex neotericis idem optime animadvertit

Cartesius(962). Ab eo alii(963) rem satis claram vocibus obscuris

impeditam ac difficilem reddiderunt.

‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐

31. Ex dictis manifestum est eos qui vim activam, actionem, motus

principium, in _corporibus_ revera inesse affirmant, sententiam nulla

experientia fundatam amplecti, eamque terminis obscuris et generalibus

adstruere, nec quid sibi velint satis intelligere. E contrario, qui

_mentem_ esse principium motus volunt, sententiam propria experientia

munitam proferunt, hominumque omni ævo doctissimorum suffragiis

comprobatam.

32. Primus Anaxagoras(964) τὸν νοῦν introduxit, qui motum inerti materiæ

imprimeret. Quam quidem sententiam probat etiam Aristoteles(965),

pluribusque confirmat, aperto pronuncians primum movens esse immobile,

indivisibile, et nullam habens magnitudinem. Dicere autem, omne me vum

esse mobile, recte animadvertit idem esse ac s diceret, omne ædificativum

esse ædificabile, _Physic_, lib Plato insuper in Timæo(966) tradit

machinam hanc corpo seu mundum visibilem, agitari et animari a mente,

sensum omnem fugiat. Quinetiam hodie philosophi siani(967) principium

motuum naturalium Deum agnoscun. Et Newtonus(968) passim nec obscure

innuit, non solummodo motum ab initio a numine profectum esse, verum adhuc

systema mundanum ab eodem actu moveri. Hoc sacris literis consonum est:

hoc scholasticorum calculo comprobatur. Nam etsi Peripatetici naturam

tradant esse principium motus et quietis, interpretantur tamen naturam

naturantem esse Deum(969). Intelligunt nimirum corpora omnia systematis

hujusce mundani a mente præpotenti juxta certam et constantem

rationem(970) moveri.

33. Cæterum qui principium vitale corporibus tribuunt, obscurum aliquid et

rebus parum conveniens fingunt. Quid enim aliud est vitali principio

præditum esse quam vivere? aut vivere quam se movere, sistere, et statum

suum mutare? Philosophi autem hujus sæculi doctissimi pro principio

indubitato ponunt, omne corpus perseverare in statu suo, vel quietis vel

motus uniformis in directum, nisi quatenus aliunde cogitur statum ilium

mutare: e contrario, in anima sentimus esse facultatem tam statum suum

quam aliarum rerum mutandi; id quod proprie dicitur vitale, animamque a

corporibus longe discriminat.

34. Motum et quietem in corporibus recentiores considerant velut duos

status existendi, in quorum utrovis corpus omne sua natura iners

permaneret(971), nulla vi externa urgente. Unde colligere licet, eandem

esse causam motus et quietis, quæ est existentiæ corporum. Neque enim

quærenda videtur alia causa existentiæ corporis successivæ in diversis

partibus spatii, quam illa unde derivatur existentia ejusdem corporis

successiva in diversis partibus temporis. De Deo autem Optimo Maximo rerum

omnium Conditore et Conservatore tractare, et qua ratione res cunctæ a

summo et vero Ente pendeant demonstrare, quamvis pars sit scientiæ humanæ

præcellentissima, spectat tamen potius ad philosophiam primam(972), seu

metaphysicam et theologiam, quam ad philosophiam naturalem, quæ hodie fere

omnis continetur in experimentis et mechanica. Itaque cognitionem de Deo

vel supponit philosophia naturalis, vel mutuatur ab aliqua scientia

superiori. Quanquam verissimum sit, naturæ investigationem scientiis

altioribus argumenta egregia ad sapientiam, bonitatem, et potentiam Dei

illustrandam et probandam undequaque subministrare.

35. Quod hæc minus intelligantur, in causa est, cur nonnulli immerito

repudient physicæ principia mathematica, eo scilicet nomine quod illa

causas rerum efficientes non assignant: quum tamen revera ad physicam aut

mechanicam spectet regulas(973) solummodo, non causas efficientes,

impulsionum attractionumve, et ut verbo dicam, motuum leges tradere; ex

iis vero positis phænomenon particularium solutionem, non autem causam

efficientem assignare.

36. Multum intererit considerasse quid proprie sit principium, et quo

sensu intelligenda sit vox illa apud philosophos(974). Causa quidem vera

efficiens et conservatrix rerum omnium jure optimo appellatur fons et

principium earundem. Principia vero philosophiæ experimentalis proprie

dicenda sunt fundamenta quibus illa innititur, seu fontes unde derivatur,

(non dico existentia, sed) cognitio rerum corporearum, sensus utique ex

experientia. Similiter, in philosophia mechanica, principia dicenda sunt,

in quibus fundatur et continetur universa disciplina, leges illæ motuum

primariæ, quæ experimentis comprobatæ, ratiocinio etiam excultæ sunt et

redditæ universales(975). Hæ motuum leges commode dicuntur principia,

quoniam ab iis tam theoremata mechanica generalia quam particulares τῶν

φαινομένων explicationes derivantur.

37. Tum nimirum dici potest quidpiam explicari mechanice, cum reducitur ad

ista principia simplicissima et universalissima, et per accuratum

ratiocinium, cum iis consentaneum et connexum esse ostenditur. Nam

inventis semel naturæ legibus, deinceps monstrandum est philosopho, ex

constanti harum legum observatione, hoc est, ex iis principiis phænomenon

quodvis necessario consequi: id quod est phænomena explicare et solvere,

causamque, id est rationem cur fiant, assignare.

38. Mens humana gaudet scientiam suam extendere et dilatare. Ad hoc autem

notiones et propositiones generales efformandæ sunt, in quibus quodam modo

continentur propositiones et cognitiones particulares, quæ turn demum

intelligi creduntur cum ex primis illis continuo nexu deducuntur. Hoc

geometris notissimum est. In mechanica etiam præmittuntur notiones, hoc

est definitiones, et enunciationes de motu primæ et generales, ex quibus

postmodum methodo mathematica conclusiones magis remotæ et minus generales

colliguntur. Et sicut per applicationem theorematum geometricorum,

corporum particularium magnitudines mensurantur; ita etiam per

applicationem theorematum mechanices universalium, systematis mundani

partium quarumvis motus, et phænomena inde pendentia, innotescunt et

determinantur: ad quem scopum unice collineandum physico.

39. Et quemadmodum geometræ, disciplinæ causa, multa comminiscuntur, quæ

nec ipsi describere possunt, nec in rerum natura invenire; simili prorsus

ratione mechanicus voces quasdam abstractas et generales adhibet,

fingitque in corporibus _vim_, _actionem_, _attractionem_,

_solicitationem_, &c. quæ ad theorias et enunciationes, ut et

computationes de motu apprime utiles sunt, etiamsi in ipsa rerum veritate

et corporibus actu existentibus frustra quærerentur, non minus quam quæ a

geometris per abstractionem mathematicam finguntur.

40. Revera ope sensuum nil nisi effectus seu qualitates sensibiles, et res

corporeas omnino passivas, sive in motu sint sive in quiete, percipimus:

ratioque et experientia activum nihil præter mentem aut animam esse

suadet. Quidquid ultra fingitur, id ejusdem generis esse cum aliis

hypothesibus et abstractionibus mathematicis existimandum: quod penitu

sanimo infigere oportet. Hoc ni fiat, facile in obscuram scholasticorum

subtilitatem, quæ per tot sæcula, tanquam dira quædam pestis, philosophiam

corrupit, relabi possumus.

41. Principia mechanica legesque motuum aut naturæ universales, sæculo

ultimo feliciter inventæ, et subsidio geometriæ tractatæ et applicatæ,

miram lucem in philosophiam intulerunt. Principia vero metaphysica

causæque reales efficientes motus et existentiæ corporum attributorumve

corporeorum nullo modo ad mechanicam aut experimenta pertinent; neque eis

lucem dare possunt, nisi quatenus, velut præcognita, inserviant ad limites

physicæ præfiniendos, eaque ratione ad tollendas difficultates

quæstionesque peregrinas.

42. Qui a spiritibus motus principium petunt, ii vel rem corpoream vel

incorpoream voce _spiritus_ intelligunt. Si rem corpoream, quantumvis

tenuem, tamen redit difficultas: si incorpoream, quantumvis id verum sit,

attamen ad physicam non proprie pertinet. Quod si quis philosophiam

naturalem ultra limites experimentorum et mechanicæ extenderit, ita ut

rerum etiam incorporearum, et inextensarum cognitionem complectatur,

latior quidem illa vocis acceptio tractationem de anima, mente, seu

principio vitali admittit. Cæterum commodius erit, juxta usum jam fere

receptum, ita distinguere inter scientias, ut singulæ propriis

circumscribantur cancellis, et philosophus naturalis totus sit in

experimentis, legibusque motuum, et principiis mechanicis, indeque

depromptis ratiociniis; quidquid autem de aliis rebus protulerit, id

superiori alicui scientiæ acceptum referat. Etenim ex cognitis naturæ

legibus pulcherrimæ theoriæ, praxes etiam mechanicæ ad vitam utiles

consequuntur. Ex cognitione autem ipsius naturæ Auctoris considerationes

longe præstantissimæ quidem illæ, sed metaphysicæ, theologicæ, morales

oriuntur.

‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐‐

43. De _principiis_ hactenus: nunc dicendum de _natura_ motus(976). Atque

is quidem, cum sensibus clare percipiatur, non tam natura sua, quam doctis

philosophorum commentis obscuratus est. Motus nunquam in sensus nostros

incurrit sine mole corporea, spatio, et tempore. Sunt tamen qui motum,

tanquam ideam quandam simplicem et abstractam, atque ab omnibus aliis

rebus sejunctam, contemplari student. Verum idea illa tenuissima et

subtilissima(977) intellectus aciem eludit: id quod quilibet secum

meditando experiri potest. Hinc nascuntur magnæ difficultates de natura

motus, et definitiones, ipsa re quam illustrare debent longe obscuriores.

Hujusmodi sunt definitiones illæ Aristotelis et Scholasticorum(978), qui

motum dicunt esse _actum mobilis quatenus est mobile, vel actum entis in

potentia quatenus in potentia_. Hujusmodi etiam est illud viri(979) inter

recentiores celebris, qut asserit _nihil in motu esse reale præter

momentaneum illud quod in vi ad mutationem nitente constitui debet_. Porro

constat, horum et similium definitionum auctores in animo habuisse

abstractam motus naturam, seclusa omni temporis et spatii consideratione,

explicare: sed qua ratione abstracta ilia motus quintessentia (ut ita

dicam) intelligi possit, non video.

44. Neque hoc contenti, ulterius pergunt, partesque ipsius motus a se

invicem dividunt et secernunt, quarum ideas distinctas, tanquam entium

revera distinctorum, efformare conantur. Etenim sunt qui motionem a motu

distinguant, illam velut instantaneum motus elementum spectantes.

Velocitatem insuper, conatum, vim, impetum totidem res essentia diversas

esse volunt, quarum quæque per propriam atque ab aliis omnibus segregatam

et abstractam ideam intellectui objiciatur. Sed in hisce rebus

discutiendis, stantibus iis quæ supra disseruimus(980), non est cur

diutius immoremur.

45. Multi etiam per _transitum_(981) motum definiunt, obliti, scilicet,

transitum ipsum sine motu intelligi non posse, et per motum definiri

oportere. Verissimum adeo est definitiones, sicut nonnullis rebus lucem,

ita vicissim aliis tenebras afferre. Et profecto, quascumque res sensu

percipimus, eas clariores aut notiores definiendo efficere vix quisquam

potuerit. Cujus rei vana spe allecti res faciles difficillimas(982)

reddiderunt philosophi, mentesque suas difficultatibus, quas ut plurimum

ipsi peperissent, implicavere. Ex hocce definiendi, simul ac abstrahendi

studio, multæ tam de motu quam de aliis rebus natæ subtilissimæ

quæstiones, eædemque nullius utilitatis, hominum ingenia frustra

torserunt; adeo ut Aristoteles ultro et sæpius fateatur motum esse _actum

quendam cognitu difficilem_(983), et nonnulli ex veteribus usque eo nugis

exercitati deveniebant, ut motum omnino esse negarent(984).

46. Sed hujusmodi minutiis distineri piget. Satis sit fontes solutionum

indicasse: ad quos etiam illud adjungere libet: quod ea quæ de infinita

divisione temporis et spatii in mathesi traduntur, ob congenitam rerum

naturam paradoxa et theorias spinosas (quales sunt illæ omnes in quibus

agitur de infinito(985)) in speculationes de motu intulerunt. Quidquid

autem hujus generis sit, id omne motus commune habet cum spatio et

tempore, vel potius ad ea refert acceptum.

47. Et quemadmodum ex una parte nimia abstractio seu divisio rerum vere

inseparabilium, ita ab altera parte compositio seu potius confusio rerum

diversissimarum motus naturam perplexam reddidit. Usitatum enim est motum

cum causa motus efficiente confundere(986). Unde accidit ut motus sit

quasi biformis, unam faciem sensibus obviam, alteram caliginosa nocte

obvolutam habens. Inde obscuritas et confusio, et varia de motu paradoxa

originem trahunt, dum effectui perperam tribuitur id quod revera causæ

solummodo competit.

48. Hinc oritur opinio illa, _eandem_ semper motus quantitatem

conservari(987). Quod, nisi intelligatur de vi et potentia causæ, sive

causa ilia dicatur natura, sive νοῦς, vel quodcunque tandem agens sit,

falsum esse cuivis facile constabit. Aristoteles(988) quidem l. viii.

_Physicorum_, ubi quærit utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab

æterno tanquam vita immortalis insit rebus omnibus, vitale principium

potius, quam effectum externum, sive mutationem loci(989), intellexisse

videtur.

49. Hinc etiam est, quod multi suspicantur motum non esse meram passionem

in corporibus. Quod si intelligamus id quod in motu corporis sensibus

objicitur, quin omnino passivum sit nemo dubitare potest. Ecquid enim in

se habet successiva corporis existentia in diversis locis, quod actionem

referat, aut aliud sit quam nuduset iners effectus?

50. Peripatetici, qui dicunt motum esse actum unum utriusque, moventis et

moti(990), non satis discriminant causam ab effectu. Similiter, qui nisum

aut conatum in motu fingunt, aut idem corpus simul in contrarias partes

ferri putant, eadem idearum confusione, eadem vocum ambiguitate ludificari

videntur.

The Works of George Berkeley. Vol. 1 of 4: Philosophical Works, 1705-21 · 第 43 / 51 段