XIV

Philippe le Long autorise les oubliers de Paris à rétablir la confrérie

fondée par eux en l’honneur de saint Michel.

Janvier 1321 (n. s.).

Philippus, etc..... Cum igitur nebularii ville Parisiensis a longe

retroactis temporibus confratriam inter se tenere et habere in honore

gloriosi Dei archangeli sancti Michaëlis consueverint, que postmodum

per carissimum dominum et genitorem nostrum, sicut et cetere confratrie

ville nostre Parisiensis predicte, certis ex causis fuit teneri

prohibita, prefati nebularii nobis humiliter supplicaverunt, ut tenendi

et habendi inter se dictam confratriam, modo quo alias tenere ipsam et

habere consueverant, sibi licenciam concedere dignaremur. Nos igitur,

attendentes quod cause propter quas idem dominus et genitor noster

dictas confratrias teneri prohibuit, cessant omnino, et jam diu est

cessaverunt, prefatis nebulariis, ipsorum in hac parte supplicationibus

inclinati, ob ipsius gloriosissimi archangeli, cui ab eodem domino

Jeshu Christo fidelium animas in lucem sempiternam representandi est

collata potestas, reverenciam et honorem, tenendi et habendi dictam

confratriam de cetero inter se, sicut alias consueverant, licenciam

concedimus per presentes, necnon, cum super aliquibus que suarum

salutem animarum et dicte confratrie utilitatem prospexerint agere

vel tractare habuerint, possint in aliquo loco Parisius honesto

convenire, ut conferentes insimul ipsi sibi subvenire studeant auxiliis

opportunis, et sic ex bonis operibus caritatis fraterne splendeant

apud Deum et homines, quod ceteri pios actus eorum considerantes

glorificent patrem suum celestem et ad consimilium operum excercicia

propensius animentur. Volumus tamen quod, quociens insimul convenire

voluerint[1181], prepositus noster Parisiensis aut deputatus ab eo,

pro omni evitando scandalo, eorum congregationi presens intersit. Quod

ut firmum..... Datum et actum Parisius, anno Domini Mº CCCº vicesimo,

mense Januarii.

(Trésor des Chartes, reg. 60, pièce 3.)

Études sur l'industrie et la classe industrielle à Paris au XIIIe et au XIVe siècle · 第 76 / 199 题