XIII

Philippe le Long autorise le rétablissement de la confrérie de

Saint-Jacques et de Saint-Louis.

Mars 1319 (n. s.).

Philippus, etc. Notum facimus universis presentibus et futuris quod,

cum in ecclesia beati Jacobi de Carnificeria Parisiensis quedam

confratria in honore Dei ac gloriose Virginis Marie matris ejus,

beatique Jacobi apostoli fuisse[t] ex devotione[1178] fidelium ab

olim instituta, que postmodum, tam in ipsius beati Jacobi apostoli

quam beatissimi confessoris Ludovici, quondam regis Francie proavi

nostri ex devotione confratrum ejusdem confratrie, quam ad eundem

confessorem habebant, ordinata extitit et confratria sanctorum Jacobi

et Ludovici communiter appellata, dicta tamen confratria, sicut et

cetere confratrie ville Parisiensis, certa de causa, de mandato

carissimi domini et genitoris nostri, fuit quasi totaliter annullata,

ac confratribus ejusdem confratrie inhibitum ne sub nomine confratrie,

aliquam congregationem facere inter se presumerent quoquomodo, propter

quod confratres quamplures quondam ejusdem confratrie, ad nostram

accedentes presentiam, nobis humiliter supplicarunt, ut dictam

confratriam ad statum in quo erat tempore quo dictus dominus genitor

noster eandem annullavit, reponere et ipsam restituere dignaremur,

cumque, sicut ex fide dignorum relatione didicimus, confratres

prefate confratrie non fuerunt in culpa de causa pro qua idem dominus

genitor noster tam ipsam confratriam quam ceteras confratrias ville

predicte anullavit, quodque, tempore quo dicta confratria in statu

suo manebat, de bonis ejusdem confratrie large fiebant elemosine,

pauperesque confratres ejusdem sustentabantur, ac in ipsa ecclesia

misse quamplures, tam pro vivis quam pro defunctis, qualibet ebdomada,

ex statutis dicte confratrie, celebrabantur, aliaque quamplura de bonis

dicte confratrie fiebant opera caritatis, nos predecessorum nostrorum,

qui semper ad ea que ad honorem Dei ac sanctorum ejus fiebant, tempore

sue mentis occulo[s] dirigebant, et assensum benigniter impendebant,

vestigii[s] inherentes, confratriam predictam ad statum pristinum

reducimus, et eam prefatis confratribus concedimus per presentes,

hoc tamen adjecto quod, quocienscunque prefati confratres pro ipsius

confratrie negociis se congregare voluerint, quod pro hujusmodi

facienda congregacione a preposito Parisiensi, seu ejus locum tenente

petent licenciam, statuentes quod idem prepositus aut ejus locum

tenens, seu alius[1179] ab eodem preposito seu ejus locum tenente

deputandus[1180], pro quacunque suspicione amovenda, et evitando

quolibet scandalo, in congregatione hujusmodi presens intersit, quodque

aliam congregationem aliquam, sub pena corporum et bonorum, confratres

ipsi quam ut predicitur facere non valeant quoquomodo. In cujus rei

testimonium... Actum apud Joyacum, anno Domini Mº CCCº decimo octavo,

mense Martii.

(Trésor des Chartes, reg. 56, pièce 602.)

Études sur l'industrie et la classe industrielle à Paris au XIIIe et au XIVe siècle · 第 75 / 199 题