Proximo iam momento navarchus et ille in lintrem nostram

descenderunt, quo facto lintrem impulimus, et a navi secessimus.

A navi quidem iam seiuncti eramus, sed necdum in arido, in vallo

nostro securi.

1. Mucinium sericeum; Mucinium, -ii, ex eo quod est mucus,

\ -i; adiect eius mucosus, -a, -um, tela, plerumque alba,

\ quam ad emungendum et extergendum nasum in sacculo

\ gerimus. Seres, -um, sunt gens, quam et Sinenses

\ appellamus. Seres primi creduntur fuisse cultores

\ bombycum, vermium, qui materiam tenuissimam ac

\ subtilissimam texunt, quæ bombycinæ perinde ac serica,

\ -orum, et vestes, præsertim mulierum, a Romanis

\ appellabantur. Latini sequioris ævi ex primo adiectivo,

\ sericus, -a, -um, quo alias res Serum designantur, uti

\ domus, lingua, mores, ipsa gens, alterum adiectivum

\ derivarunt, sericeus, -a, -um, prorsus ut “ligneus,”

\ “lapideus,” et alia idgenus, quo nihil aliud nisi

\ materiam ipsam vestium intelligant.

2. Conaticus, -a, -um, nomen adiectivum ex nomine proprio

\ urbis Conatum -i, corruptum in conacum, et conacium, unde

\ “cognacium,” ac demum in formam hodiernam Cognac, urbs in

\ Francia, ubi vinum, aut fæces eius, hodiedum destillant,

\ atque spiritum inde obtentum, eo nomine appellant.

Caput XVII.

Medicus Narrationem prosequitur: Ultimum iter Cymbæ.

Iter istud quintum a superioribus prorsus fuit diversum. Primum

quod minutula illa naucula, fere patellam dixerim, iusto plus

erat onerata. Adulti quinque, quorum tres — Trelawney, Redruth,

atque navarchus — senûm pedum proceriores, iam plus appendebant,

quam quod ex proposito nauculæ licebat complecti. Adde insuper

pulverem, suillam, canistrumque panis. Labra a puppi iam aquam

sorbitabant. Aliquantulum aquæ iam etiam gestabamus, unde meæ

braccæ, perinde ac laciniæ tunicæ meæ plane madebant, priusquam

vel centum ulnas progressi essemus.

Navarchus libramentum nauculæ æquare iussit, et sic effecimus ut

ea magis ad libellam iaceret. Nihilo tamen secius vel spirare

timebamus.

Alterum; refluxus maris iam incepit — fluentum bullulans occasum

versus ruebat per angusta, tum ad meridiem, et adversum mare,

deorsum fretum, per quod mane ingressi eramus. Ipsæ adeo undulæ

periculum nauculæ nostræ præoneratæ minabantur; peius tamen

etiam erat quod nos a vero nostro fine et cursu divertebamur,

abacti a loco nostri descensus pone promontorium. Si ad

arbitrium fluenti rapi passi essemus, terram iuxta lintres

attigissemus, ubi piratæ quolibet momento comparare poterant.

“Proram eius vallum versus tenere non valeo,” significabam

navarcho. Ego enim gubernabam, dum ipse atque Redruth, duo

novitii, remos agebant. “Æstus eam deorsum rapit. Possetisne

validius pellere?”

“Non quin cymbam hauriamus,” respondit ille. “Sustineas, oportet

— sustine, velim, donec te prævalere sentias.”

Tentavi, sed tentando comperi nos æstu occasum versus rapi,

donec proram eius recta ad ortum vertissem, sive fere recto

angulo adversum viam, qua nos ire oporteret.

“Hoc modo,” monebam ego, “littus nunquam assequemur.”

“Si hic unicus est cursus quem prosequi valemus, prosequamur

æque,” refert navarchus. “Cursum nos contra fluxum sustinere

necesse est. Intelliges enim,” pergit ille, “nam si vento

cedentes ultra locum descensionis feremur, difficile dictu est,

ubi littore potiemur, ne impetum lintrium memorem, quum tamen

cursu, quem tenemus, æstum mox temperari necesse est, quod si

fiat, secundum littus facile retro serpemus.”

“Fluxus, mi Here, iam lenior est,” interpellat Gray, qui in

anteremigio sedebat; “iam et paucillum lentescere tibi licebit.”

“Gratias, mi homo,” respondi illi, acsi nihil evenisset; quod

interim cuncti nos ad eum inter nostros numerandum adducti

sumus.

“En tormentum!” ait ille.

“De ea re iam et ego cogitavi,” inquam quod certum putabam eum

de oppugnando vallo cogitare. “Tormentum in littus evehere illi

nunquam valebunt, et, si valerent, id per dumeta baiulare

nunquam poterunt.”

“Respice modo a puppi, medice,” fatur navarchus.

Interim nos longi novenarii penitus obliti sumus; et ecce, modo

illi sceliones quinque, summo nostro terrore, eodem

occupabantur, solventes eius singillionem, ut vocabant crassam

eius tegetem picatam, qua obvolutum in navi vehebatur. Nec hoc

tantum, sed subito mihi incidit globos pulveremque tormenti a

nobis relictos in navi esse, quibus malefactores hi uno ictu

securis potiri possent.

“Israel fuit tormentarius Navarchi Flint,” advertit Gray rauce.

Omnia ausuri proram recta ad terram fleximus. Nunc iam e fluxu

adeo excessimus ut gubernationem cum necessario leni remigatione

concordem servaremus, unde mihi licebat æquum cursum adversum

metam servare. Alterum tamen præsenti situ nostro periculum

incurrimus, quandoquidem loco puppis, integrum latus

“Hispaniolæ” velut scopum, tam planum quam ostium horrei,

adverteramus.

Interim non audire modo, verum et videre mihi licebat, quum ille

bibulus, furcifer, Israel Hands, globum ferreum in stega

volvitabat.

“Quisnam vestrum est iaculator optimus?” quærit navarchus.

“Herus Trelawney omnium longe peritissimus,” respondi ego.

“Mi Here Trelawney,” fatur navarchus, “velis, amabo, unum eorum

carpere? Hands, si fieri possit.”

Trelawney ferri instar erat frigidus. Aspectabat incensorium[1]

sui sclopeti.

“Caute sis sclopetum tractes,” monet navarchus, “ne cymbam

evertas. Cunctæ manus ad æquilibrandam navim, dum is

iaculabitur, adiuvent.”

Spectabilis itaque sclopetum attolit, nos remos sistimus, ab eo

in adversam partem inclinamus ad æquilibrandum, ac tam feliciter

rem egimus, ut ne guttam quidem hausissemus.

Per hoc tempus illi tormentum in sua vertebra circumegerunt, dum

Hands cum pavicula in manu iuxta orificium adstans, ob hanc

causam maxime erat in propatulo. Verumtamen fortuna nobis non

favit; etenim simul ut Trelawney iaculabatur, ille declinabat,

glans autem sibilans supra caput eius prætervolavit, atque unus

e cæteris quatuor cecidit.

Eiulatus quem is edebat, non tantum clamorem sociorum in navi

suscitavit, sed etiam a littore reverberabatur, quo cum oculos

vertissem, vidi cæteros piratas ex arboreto emergere et

conglobari, atque unumquemque eorum in locum suum in lintribus

recurrere.

“Hic veniunt lintres,” clamavi ego.

“Tum cedamus,” respondit navarchus. Nunc iam nihil curandum si

eam everterimus. Si littore potiri nequiverimus, actum de nobis

est.”

“Una tantum lintrium fert nautas,” notavi ego, “caterva alterius

ut mea fert opinio, in sicco circuit ad nos intercludendos.”

“Admodum erit eis currendum,” refert navarchus. “Nautula, ut

scis, in arido parum potest. Non hos ego vereor; ictus globi me

angit. Globi illi ludicri! Vix ancillula matronæ iis falleretur.

Velis nos commonere Spectabilis, quum ignitabulum videris, et

nos remos sistemus.”

Interea nos satis celeriter progrediebamur, pro naucula adeo

onerata, et id efficiendo perexiguam aquam ceperamus. Iam ad

metam prope eramus. Tricenis aut quadragenis ductibus licebat

nobis siccum assequi; enimvero refluxus iam nudavit angustam

syrtem sub arboribus dense imminentibus. Linter iam timenda non

erat; exigua lingua terræ hanc iam a conspectu texit. Refluxus

qui paullo ante fatali fere modo nos demorabatur, iam et

compensabat nos, adversarios demorando. Unum tantum periculum

nobis usque impendebat, tormentum.

“Si audendum putarem,” ait navarchus, “alterum eorum decuterem.”

Satis interim clarum erat eos nulla re in iaculando retardari

velle. Et hoc adeo, ut ne levando quidem socio cæso operam

darent, qui quidem mortuus non erat, et licebat mihi videre, ut

e medio repere tentabat.

“Paratus!” clamat Spectabilis.

“Siste!” subito reclamat navarchus veluti echo.

Ille, atque Redruth tanto nisu reclinarunt, ut puppis nauculae

tota mergeretur. Eodem puncto temporis et fragor iactus

intonuit. Atque hic fuit primus sonus quem Iacobellus

perceperat, quod sonitus iactus Spectabilis ad aures eius non

pervenit. Quo globus tormenti prætervolaverit, nulli clare

constabat; ut tamen mihi videtur, necesse est eum supra capita

nostra præterlapsum esse, et verosimile est ventum eius ex

aliqua parte causam ad nostrum infortunium attulisse.

Cæterum naucula a puppi leniter subsedit in aqua ternûm pedum,

me et navarcho, e regione invicem stantibus, relictis. Cæteri

præcipites mersi sunt, sed mox madentes ac bullantes emerserunt.

Adhuc nihil gravioris incommodi tulimus. Vitæ nulla iactura

contigit, et ex aqua salvi et incolumes evasimus. Verumtamen

suppetiæ nostræ cuncta pessum iverunt, et ut nihil infortunio

nostro deesset, e quinque sclopetis duo tantum usui apta relicta

sunt. Ego meum, instincto quodam e gremio eripui, atque supra

caput levatum servavi. Navarchus vero suum in collo e fascia

gerebat, ut sapientem decebat, incensorio sursum verso. Reliqua

tria cum naucula mersa sunt. Ad hæc accedebat, quod voces ad nos

ex arboreto secundum oram appropinquantes percepimus; unde non

modo periculum imminebat interclusionis a vallo in isto statu

nostræ inopiæ, verum etiam timor ante nos, utrum Hunter atque

Joyce, si vel a senis illorum in se impetus fieret, satis

consilio atque fortitudine ad resistendum possent. Utique

scivimus Hunter esse firmum; de Joyce licebat dubitare — homo

iucundus, civilis, more caculæ, ad tergendas et everrendas

vestes, sed moribus militaribus non omnino videbatur esse

præditus.

Has res nobiscum volvitantibus, celerrime quam poteramus, sursum

littus vasimus, chara nostra naucula, magna cum parte nostri

pulveris commeatusque pone nos relictis.

1. Incensorium, -ii, voco genus papillæ in antiquo genere

\ sclopetorum, quæ ab extremitate canalis eius eminet

\ tenuissima, quæ in medio perforata est. Orificium huius

\ papillæ solebat conspergi pulvere pyrio, quem scintilla

\ ex chalybe siliceque concussis supra hanc aperturam

\ insiliens, solebat pulverem succendere, unde displosio

\ secuta est sclopeti, per hoc foramen succensi.

Caput XVIII.

Medicus Narrationem prosequitur: Finis Certaminis Diei Primi.

Iter nostrum per tractum sylvulæ, qui nos a vallatione nostra

usque separabat, pro viribus celerrime traiicere conabamur; dum

interim voces piratarum, ut nobis parebat, omni gressu propius

perstrepebant. Mox et sonitum pedum suorum currentium, item

stridorem ramenti, fractorumque ramorum, ut iidem dumeta

persultabant, percipere poteramus.

Ad conflictum serium inter nos ventum iri arbitrabar, et iam

incensorium meum inspectabam.

“Navarche,” hunc alloquor, “Trelawney iaculator inerrabilis est.

Cede sis illi tuum sclopetum, quod suum usui ineptum est.”

Emutatis inter se sclopetis, Trelawney, constans et taciturnus,

ut inde ab exordio huius tumultus semper fuerat, paulisper super

calces se librabat visum, utrum cuncta ad usum parata essent.

Interim quum notarem Gray esse inermem, copidem meam ei tradidi.

Cum lætitia cordium nostrorum videbamus, quum iste in palmum

sibi inspuit, supercilia contraxit, celeritateque mucronis

vibrati aer sibilabat. E cunctis corporis eius lineamentis

planum erat hanc novam nostram manum salem suum valere.

Post ulteriores passus quadragenos ad oram pervenimus sylvulæ,

nostrum conspeximus vallum prope ante nos. Sepimentum nostrum

circa dimidium a latere australi attigimus, atque eodem pæne

tempore septem rebelles — Iob Anderson, naucurius, eorum

primipilus — ante angulum occiduo meridianum comparuerunt in

pleno conspectu.

Hi subito constiterunt, quasi stupefacti; ac priusquam se

recepissent, non modo Spectabilis et ego, verum etiam Hunter

atque Joyce, tempus sumus nacti ad iaculandum. factus quatuor,

quamquam sparsi, edebantur, tamen effectum sortiti sunt: unus

enim hostium revera cecidit, cæteri autem haud dubitantes in

arboretum evaserunt.

Sclopetis nostris redoneratis, extra vallum prodivimus cæsum

hostem aspecturi. Mortuus is erat omnino — per cor traiectus.

Lætari de bono nostro successu cœperamus, quum ipso eodem

momento iactus sclopelli personuit e dumeto, atque glans prope

ab auribus meis sibilans prætervolavit, misellus vero Thomas

Redruth titubans, mox concidit solo stratus. Tum Spectabilis, ut

et ego, iactum reddidimus, sed quoniam nihil erat quo

collimaremus, verosimile est nos pulverem tantum pessumdedisse.

Iterum redoneratis sclopetis, animum ad miserum Thomam

advertimus.

Navarchus atque Gray eum iam examinarunt, ego vero obtutu

furtivo iam intellexi actum de eo esse.

Ego quidem existimo promptum nostrum iaculatum rebelles iterum

dispersisse, quod per eos postmodum licebat nobis misellum senem

saltuarium per vallos sublevare, et gementem, ac sanguine

stillantem in trabariam domunculam devehere.

Seniculus misellus hactenus, inde ab exordio nostrarum

molestiarum ne verbum quidem protulit stuporis, querimoniæ,

metus, aut etiam acquiescentiæ usque adhuc quum eum ad moriendum

in tugurio trabali prostraveramus. Iacebat in pulvino suo instar

Troiani, in ambitu. Omnia iussa in silentio, constanter ac probe

perfecit. Ætate nos omnes vel vicenis annis superabat; et nunc

suum erat mori, ut fido, apto, securo seni ac taciturno.

Spectabilis iuxta eum in genua procidit, manum eius

deosculabatur, puerique more flevit.

“Num mihi eundum est, medice?” quæsivit a me.

“Thomas mi bone,” respondi ei, “domum tibi eundum est.”

“Utinam primum sclopeto illis respondere possem!” ait ipse.

“Dic, Thomas,” affatur eum Spectabilis, “nonne mihi ignosces?”

“Num id honori tibi a me debito satis esset, mi Here?” reddit

responsum. “Utut id sit, ita esto; amen!”

Paullo post silentium breve, aiebat se existimare dignum fore,

ut quis preces super se recitaret, “Ita enim fert consuetudo,”

per apologiam subiunxit. Nec longo post tempore, sine ulteriori

verbo extinctus est.

Interea navarchus, quem iam antea animadverteram circa pectus

sacculosque nimis tumere, copiam suppetiarum inde deprompsit —

vexillum Anglicum. Biblia, volumen funis satis crassi, calamos,

atramentum, chronicum, librasque nicotianæ. Truncum abietis

longiusculum, succisum ac denodatum in sepimento iacentem

reperit, eumque ad cornu domunculæ constituit, Hunter adiuvante.

Hinc tectum conscendit, verticique eius vexillum affixit, et

evolutum vento dedit.

Actus hic magno sibi levamini cessisse videbatur. Hoc facto

casam intravit, suppetiasque in ordinem redigere perrexit, acsi

nihil aliud interesset. Verumtamen nec Thomæ erat immemor; nam

simul atque hæc perfecta erant, alterum protulit vexillum, quod

cadaveri reverenter instravit.

“Noli lugere, mi Here,” fatur manum Spectabilis prehendens. “Iam

huic omnia fausta; nihil verendum ob manum, quæ in servitio sui

navarchi dominique navis mortem oppetiit. Fortasse dogma haud

ratum, tamen factum id est.”

Tum me ad partem sevocavit.

“Doctor Livesey,” quærit ex me, “in quotnam septimanis tu et

Spectabilis vestrum auxilium exspectatis?”

Explicui ergo illi non de septimanis, sed de mensibus quæri;

nempe, si ad finem usque Augusti non redissemus, futurum esse,

ut Blandly, qui nos requirerent missurum esse, verum nec ante

id, nec post. “Tu ipse tempus supputare poteris,” respondi illi.

“Sic, sane,” refert ille, caput scalpitans; “si vel largissime

supputem dona Providentiæ, sumus in maximis angustiis.”

“Quonam modo id existimas?” quæro ab eo.

“Dolendum est quod vehem alteram amisimus. Id est quod innuo,”

respondit navarchus. “Quod ad pulverem iaculaque attinet,

perdurabimus. At portiones deficiunt, penuria laboramus. Mi

medice Livesey, fortasse, profecto, sine illo supervacaneo ore

etiam rectius vacabimus.”

Et digito cadaver sub vexillo indicabat.

Eodem puncto temporis globus tormentarius longe supra tectum

casæ fragore ac sibilo prætervolabat, proculque in arboretis

decidit.

“Va!” exclamat navarchus. “Vomite modo ignem! Pulvere utique

haud abundatis, ephebuli.”

Tentamine altero collimatum melius est, nam globus intra septum

decidit, nebulam arenæ quaquaversum dispergens, sine ullo tamen

damno.

“Navarche,” ait Spectabilis, “casa hæc de navi cerni nequit.

Hinc vexillum videntur petere. Nonne putas satius fore id

tollere?”

“Vexillum meum tollere!” clamat navarchus. “Non ego, Here mi;”

et primum ac verba eius audivimus, omnes probavimus. Animus enim

hic non solum indicium erat fortitudinis nauticæ, sed et

consilium erat optimum, ex quo hostes perspicere poterant quam

nauci faciamus iaculationem suam.

Toto eo vespere tonare non desierunt. Globus post globum nos

pervolavit partim cis, partim ultra decidens, partim arenam

ultro sulcans, quandoquidem tanto arcu oportebat eos iaculari,

ut globus pæne ad perpendiculum caderet, seque arenæ enectus

mergeret. Nihil erat quare repercussionem vereremur, atque

etiamsi unus globus casu pertudit tectum casulæ nostræ, tamen et

continuo foras ruit per tabulatum, et etiam mox assueti eiusmodi

futilitati, haud pluris cœpimus id facere quam folles.

“Inter hæc omnia unum iuvat,” notat navarchus; “sylvulæ e

regione hostibus vacua esse videntur. Refluxus maris interea

multum profecit; hinc necesse est nostras suppetias iam in arido

esse. Prodeant volones suillam allatum.”

Gray et Hunter primi se obtulerunt. Probe armati e vallo

prodiverunt, sed cœptum nos fefellit. Rebelles etenim, quam

nobis visi sunt, audaciores fuerunt, aut vero iaculationi

Israelis æquo maiorem fidem tribuerunt. Namque quini aut seni

eorum asportandis nostris suppetiis iam erant intenti ad

lintrem, quæ interea usque procul iacebat, unoque aut altero

remo agitata, ad eas comportandas in promptu habebatur. Silver

in postremigio lintri præerat; suorum autem quisque sclopeto

erat armatus ex promptuario sibi solis noto.

Navarchus dein ad suum chronicum scribendum consedit; en

initium:

“Alexander Smollett, magister; David Livesey, medicus navis;

\ Abraham Gray, compar lignarii; Ioannes Trelawney, dominus

\ navis; Ioannes Hunter, atque Richard Joyce, servi domini

\ navis, terrestres — soli qui in officio ac fide erga

\ societatem navalem permanserunt — cum suppetiis denûm

\ dierum portionibus reductis, isto hoc die descenderunt,

\ vexillum Anglicum in casa trabali in Insula Thesauraria

\ evolverunt, Thomas Redruth, terrestris, servus domini

\ navis, cæsus a rebellibus est; Iacobus Hawkins, puer

\ canabarius —”

Eodem tempore et ego mirabar, quo Iacobellus Hawkins devenisset.

Vox auditur salutantis a latere terrestri.

“Aliquis nos inclamat,” nuntiat de excubitu Hunter.

“Medice! Spectabilis! Navarche! Heus, Hunter tune is es?” vox

clamitabat.

Ego vero tempori ad ianuam procucurri, ad Iacobellum Hawkins

salvum, ac vegetum conspiciendum, dum is vallos conscendebat, in

septum rite perveniens.

Caput XIX.

Suscipit Narrationem Iacobellus Hawkins. Præsidium Valli.

Simul ac Ben Gunn vexillum speculatus erat, constitit, me

brachio detinuit, ipse autem consedit.

“Ecce modo,” fatur, “illic tui amici sunt, id certum est.”

“Quin mihi eos ipsos rebelles esse, oppido videtur probabilius,”

respondi ego.

“Illudne?” clamat hic. “Imo vero in hocgenus locis, quos præter

viros fortunæ nemo visit, Silver vexillum Jolly Roger evolveret,

nec dubites. Quin illi sunt tui amici. Scio et conflictus

occurrisse, et existimo tuos amicos palmam abstulisse; sunt

autem hi in terra, in antiquo vallo, quod ante annos plurimos

Flint exstruxit. A, ille fuit vir, sani sincipitis[1] nempe

Flint! Si demas canneum, nemo unquam fuit ei comparandus. Is

neminem metuit; certe non ille, præter Silver — Silver ita fuit

affabilis.”

“Ego,” inquam, “sic res esse posse credo, et sic sunto; tanto

iustiori causa mihi properandum est, ut ad amicos perveniam.”

“Næ, sodalicule,” refert Ben, “non tu quidem. Tu enim probus es

puellus, aut ego fallor; nihilo tamen minus tu puer tantum es.

At Ben Gunn volucer est. Canneus me non eo alliceret, quo tu is

— nequaquam, non canneus — tamen te ingenuum natum perspicio,

cuius verbum tamquam fides data est. Nec tu verba mea

oblivisceris: ‘Oppido maior’ (ita dices), ‘oppido maior fiducia’

— tum carpis eum.”

Hic tertium me carpsit eodem vultu affectatæ vafritiei.

“Quum vero Ben Gunn indigueritis, tu Iacobelle scies ubi eum

reperias. Eodem quo hodie loco. Quem autem venire contingat,

aliquid albi manu ferat, sitque solus. Eho, etiam hoc dices:

‘Ben Gunn’ dices tu, ‘rationes habet suas.’

“Esto, ergo,” respondi ego, “te satis me intelligere puto. Habes

nempe quod proponere velis, et eapropter sive Spectabilem, sive

medicum convenire cupis, teque ibi ubi ego te inveneram reperiri

posse. Hæcne summa est?”

“Quando autem? quæres tu,” subiunxit. “Sit ergo ab observatione

meridiana ad sextum usque tinnitum.”

“Bene,” inquam, “nuncne licet mihi ire?”

“Nonne, non oblivisceris?” sollicite quærebat. “Oppido maior,

atque rationes suas proprias, dices. Rationes suas proprias, hic

est nervus rerum; ut virum inter et virum. Itaque tum,” — usque

me tenens — “ut puto, iam, Iacobelle, ire potes. Atque

Iacobelle, si casu Silver convenires, Ben Gunn non ei evenderes?

nonne vel iugum boum id ex te non evelleret? Nequaquam dices tu.

Atque si illi piratæ in siccum egrederentur, Iacobelle, quid

aliud diceres, nisi quod aliquot mulieres cras viduæ fierent?”

Hic verba eius ingens fragor rupit, atque globus tormentarius

perfringens frondes ramosque arborum, aera pervolabat, et in

terram decidens, se in arenam mersit, vix centum ulnis a loco

ubi stantes sermocinabamur. Iam momento proximo uterque nostrum

se in pedes coniecit, et in contrarias partes discurrimus.

Dehinc integram et ultra horam eadem tonitrua repetebantur, quæ

totam insulam quassabant, globique per arbores ruebant. Ego

interim ex uno latibulo in alterum cursavi, his horrificis

iaculis, ut mihi parebat, me continuo persequentibus. Circa

finem tamen unius iaculationis, tametsi necdum audebam vallum

versus currere, quippe quo iacula plerumque cadebant, cepi

denique mihi animum aliquo modo; ac post devia adversum ortum

secundum longiora arboreta littoris furtim reptare cœpi.

Sol modo occubuit, flabra marina inter arbores fruticesque

leniter strepebant, sylvas persultabant, aquasque pulvinarii

canastras exasperabant; interim et æstus aquas longe detinebat,

unde vasta superficies arenarum nudatæ iacebant; aer denique

post tantum diei æstum refrigeratus, algore me perstringebat.

“Hispaniola,” usque ibi iacebat ubi ancoras iecerat; ac,

profecto, illic cernebatur Jolly Roger — nigrum vexillum

piraticum — de cacumine suo volitans. Etiam dum ego spectabam,

alter emicuit ardor, alterumque resonavit tonitru undique

reverberatum, alterque globus aera persultavit. Hic finem

accepit iaculatio.

Ego interim aliquanto iacens observabam commotionem, quæ impetum

sequebatur. Aliqui in littore securibus aliquid demoliebantur,

non procul a vallo; id, ut mox post reperi, linter illa erat

misella. Procul, circa ostium rivuli, magnus flagrabat inter

arbores ignis, et inter hunc locum navimque lintrium una huc et

illuc itabat, nautis, quos tam deiectos videram, ad remos

puerorum more clamitantibus. Erat tamen in his vocibus aliquid,

quod canneum sonabat.

Tandem existimabam me adversum vallum reverti posse. Equidem ego

longe aberam in humili ac sabulosa lingua terræ, quæ ab oriente

pulvinarium incingit, quæque aquis ad dimidiam altitudinem

surgentibus Insula Sceleti iungitur. Ut vero nunc ad pedes

assurgo, longius deorsum vidi secundum eam linguam terræ, ex

humili dumeto exsurgentem satisque eminentem rupem, singulari

albedine candicantem. Nunc mihi in mentem incidit illam esse

posse rupem albam, quam mihi Ben Gunn memoraverat, atque quod

futuro quodam tempore egere possem aliqua naucula, quum scire

utile foret, ubi tali potiri possem.

Deinde prorsum tendebam in sylvula quoad perveni ad posteriora

valli littus spectantia, moxque a caterva fida exceptus sum.

Res meas gestas iis sine mora narravi, tum circumspexi. Casa

trabalis e truncis pinuum indolatis erat consarta — tectum,

parietes, constratum. Hoc ad unum pedem, aut sesquialterum,

supra arenam erat sublevatum. Ad ingressum porticus erat, subtus

autem scatebra, cuius aqua in pelvim artefactam pullulabat, quæ

pelvis satis curiosa — nihil aliud erat nisi antiquus ferreus

cacabus largus, alicuius navis, fundo excusso, et in terram

labro tenus defossus. Præter contrabium casæ parum erat reliqui,

sed in uno angulo lamna lapidea strata erat in speciem camini,

in qua antiquus et rubiginosus qualus stabat ferreus in vicem

foci.

Declivia collis, totumque septum, ad tuendam casam, arboribus

prorsus erant nudata, et ex stipitibus satis perspicuum erat

pulchrum hic nemus celsarum arborum excisum fuisse. Maxima humi

pars aquis hic erat abrepta, partim autem mobili arena obtruta,

tutela arborum sublata, nec nisi ubi scaturigo ex fonte per

labrum cacabi decurrebat, satis crassum stratum musci, tenueque

filictum, necnon reptantes dumi exigui supra arenas virebant.

Prope a vallo — nimis prope, ut ex obtutu defensionis dicebant,

sylva celsa et densa usque vigebat, plerumque abietes, ex parte

terræ, quercus autem sempervivæ propius a mari, inter eas

abundabant.

Flabra vespertina algida, quæ iam memoravi, per omnes rimas

rudis gurgustii persibilant, atque tabulatum perpetuo imbre

arenæ subtilissimæ aspergebant. Arenæ versabantur in nostris

oculis, arenæ inter dentes, arenæ in cœna nostra, arenæ

subsultabant in fonte, circa fundum cacabi, modo simillimi pulti

bullire paranti. Fumarium nostrum nihil aliud erat nisi foramen

in tecto; eo exigua pars fumi assurgebat, reliqua pars intra

cavum gurgustii diffusa volvitabatur, ad tussim, et ad fricandos

oculos nos incitans.

Adde his quod Gray, novus homo, vultum obligatum habebat propter

vulnus, quod in perfugiendo ad nos a rebellibus acceperat; atque

quod pauperculus senex Thomas Redruth usque inhumatus, iuxta

parietem vexillo Anglico obvolutus iacebat.

Nobis relicti certe mœrore confecti sedissemus, at Navarchus

Smollett nunquam fuit homo eius farinæ. Etenim ipse omnes nos

ante se citavit, nosque in vigilias divisit. Medicus, Gray et

ego eramus una; Spectabilis, Hunter atque Joyce erat altera.

Lassi ut eramus, ad sarmentum comparandum missi sumus; alii duo

delecti sunt ad humandum Redruth; medicus factus est cocus; ego

custos factus sum ostii; ipse vero navarchus ab uno ad alterum

circuibat, animos nostros erigens, consiliaque et spem, ubi

expediebat, impertiens.

Medicus quandoque ad hauriendam aquam ad ostium venit, oculisque

fumo prope exesis, quietem captans; et quoties ita egit, aliquot

verba consolatoria semper mihi impertivit.

“Iste homo Smollett,” inquibat aliquando, “est me longe melior.

Quum vero ego ita aio, Iacobelle, multum innuo.”

Alias quum venit, paulisper silens stabat. Deinde capite in unam

partem inclinato, me contuebatur.

“Nonne iste Ben Gunn vir est?” quærebat.

“Nescio, mi Here,” respondi ego. “Mihi quidem certe, utrum sanus

sit, non constat.”

“Si ulli circa eam rem dubitationi locus est, ille certe

insanit,” refert medicus. “Siquis enim per triennium solus in

insula vagatur, mi Iacobelle, exspectandum ab eo non est, ut ita

sanus sit ut tu, aut ego. Non esset hoc secundum humanam

naturam. Caseumne dixisti illi in exoptatis esse?”

“Sic, mi Here, caseum,” respondi ego.

“Præstanter, Iacobelle,” prosequitur medicus. “Iam videbis

quanti referat circa cibos fastidiosum esse. Nonne pyxidem

pulvisculi nicotiani meam vidisti? Nec tamen me unquam

pulvisculo uti vidisti; ratio est, quod in ea pyxide frustulum

casei Parmensis mecum gerere soleo; caseus is Parmæ in Italia

fit, est autem perquam nutritorius. Hic itaque pro Ben Gunn est!

Ante cœnam sumptam senem Thomam in arena inhumavimus, quem

paulisper nudatis capitibus in flabris circumstetimus. Interim

magnam copiam sarmenti congessimus, non tamen satis ad

arbitratum navarchi, qui viso cumulo caput quassavit, nosque ad

idem opus “postridie vivacius redire” iussit. Denique, postquam

suillam nostram sumpseramus, et quisque nostrum solidius

pocillum temperati brisæi hauseramus, tres primores in angulo de

statu nostro consulturi consederunt.

Consilia sua prorsus exhausisse videbantur omnia, nec sciebant

quo se verterent; necesse enim parebat suppetias nostras longe

ante exhaustum iri, quam subsidio nobis veniri posset. Spes

nostra omnis erat, sic enim decreverunt, exterminatio piratarum

usque eo, dum aut vexillum suum subducerent, aut cum

“Hispaniola” aufugerent. Namque eorum numerus a novemdecim ad

quindecim diminuerat, alii duo vulnerati erant, atque ad minimum

unus — qui iuxta tormentum ictus erat — gravi vulnere æger

iacebat, si non omnino mortuus est. Quoties assultum in eos

tentaturi eramus, gratia servandæ vitæ nostræ, summa cautela

oportebat id fieri. Ac, præterea, nos duos habebamus fœderatos,

canneum, atque clima.

Quod ad priorem attinet, quamquam nos dimidio milliario

aberamus, audire nobis licebat eos boantes et cantantes in seram

usque noctem; quoad alterum autem, medicus pacisci paratus erat

futurum, ut, ex loco auguratus ubi illi sedebant, omnes sine

medicamentis, dimidia eorum pars intra septimanam supina iaceat.

“Itaque,” subiunxit, “nisi nos prius omnes traiecti fuerimus,

illi res suas retro in navim convasare libenter incipient. Illa

enim tamen est navis, et ut opinor, copia iis erit ad piraticam

artem exercendam recurrere.”

“Prima navis quam ego in vita mea perdidi,” ait Navarchus

Smollett.

Ut facile intelligi potest, viribus fere fractus eram proinde,

postquam diu volutatum somnus me obrepsisset, haud aliter quam

vacerra dormivi.

Cæteri nostrum iam dudum surrexerunt, et etiam iam ientarunt, ac

plane et acervum sarmentorum dimidio altero tanto adauxerunt,

quum ego sonitu vocum et circum me natinantium evigilavi.

“Vexillum induciarum!” audivi aliquem dicentem; ac paullo post,

cum stupore exclamantem, “Silver ipse!”

Hoc audito in pedes exsilivi, et oculos fricans ad foramen

speculatorium in vallo cucurri.

1. Sani sincipitis; sinciput, semi caput — ita philolog.

\ dicunt — est revera anterior pars capitis, ut posterior

\ est occiput Itaque in sincipite sunt frons, oculi, totus

\ vultus, in fronte autem mens et consilium creduntur

\ residere; hinc sinciput consilium, prudentiam, mentem,

\ sapientiam solet significare. Me. non tibi Sanum est,

\ adolescens, sinciput, ut intelligo;” — Plaut., Men., iii,

\ 2, 41, 42.

Caput XX.

Legatio Ioannis Silver.

Nec dubitandum: haud procul extra vallum duo pirata stabant,

unus eorum albam telam ostentans; alter autem haud alius erat

quam Silver ipse, placide iuxta eum adstans.

Bene mane erat, et algidissimum fere omnium quod memini me foris

egisse, algor erat talis, qualis corpus ad medullam usque mordet

ac macerat. Cœlum in sublimi erat sudum, atque vertices arborum

sole matutino coruscabant. Ubi tamen Silver stabat cum suo

locumtenente, usque sub umbra erat, et duo illi genuum tenus in

albicante vapore vadere videbantur, qui nocte e paludibus

diffundebatur. Algor vaporesque repentes haud delectabilem locum

hanc insulam esse significaverunt. Clarum itaque est hunc locum

uvidum, febribilem, valetudinique omnino adversarium esse.

“Continete vos interius,” inquit navarchus. “Paciscar dolum hic

seri.”

Tum piratas inclamat:

“Quis hic? Sta, aut iaculabimur!”

“Vexillum induciarum!” reclamat Silver.

Navarchus in portico stabat, se extra ictum perfidiosum, siquid

eius intentatum esset, solerter continens. Illic se vertens, sic

nos affatur:

“Excubitus medici, attendito! Doctor Livesey, velis latus

septemtrionale curare; Iacobelle, tu orientale; Gray, occiduum.

Excubitor ab inferiori, manus omnes onerate sclopeta. Agiliter,

sultis; caute.”

His editis mandatis, se iterum ad rebelles vertit.

“Et quidnam tu vis cum isto tuo vexillo indutiarum?” quærit.

Nunc alter ille respondit.

“Navarchus Silver, Here, vestram petit stegam ad vobiscum de

pace agendum.”

“Navarchusne Silver? Non eum novi. Quis is est?” reclamat

navarchus. Nobis autem licebat audire secum subiungere: “Nonne,

navarchus? En subitam provectionem!”

Tum Ioannes Longus pro se respondit.

“Ego is, Here. Isti miselli juvenculi me navarchum creaverunt,

postquam tu nos deserueras” — cum singulari emphasi in verbo

“deserueras.” “Nos quidem nos dedere non abnuimus, si de

conditionibus inter nos convenerit, nec ad ossifragium inter nos

veniretur. Nihil abs te postulo, nisi fidem tuam, Navarche

Smollett, nisi ut mihi ex isto hoc vallo salvo et incolumi

liceat abscedere, et pauca minuta ad excedendum extra ictum,

antequam quis iaculetur!”

“Mi homo,” respondet Navarchus Smollett, “ego tecum loqui ne

minime quidem appeto. Si vero tu mecum colloqui velis, licet

tibi ad me venire; et hæc est rei summa. Siquid perfidiæ

eveniat, id ex tua parte fiet, et tunc Dii sint tibi propitii.”

“Hæc sufficient, navarche,” læte exclamat Ioannes Longus. “Vel

verbum abs te satis est. Virum generosum agnosco, mihi crede.”

Advertimus interea piratam, qui vexillum gerebat, ut Ioannem

Silver cohibere conabatur. Nec mirum, siquidem verba navarchi

tam erant fastidiosa. At Silver cachinno ei respondit, eumque a

tergo oppuviavit,[1] quasi omne periculum absurdum esset. Dein

ad vallum accedens, grallam suam introiecit, tum uno pede in

vallum sublevato, maximo conatu iuxta et pernicitate vallos

transcendit, et in interius devolutus est.

Ego autem fateor me iis rebus, quæ tunc ibi gerebantur tantopere

fuisse animo intentum, ut muneri excubitoris haud plane fuissem

idoneus; quin, profecto, meum speculatorium orientale iam

penitus deserui, atque clanculum pone navarchum repsi, qui nunc

in limine consedit, cubitis suis supra genua, capite inter duos

palmos, oculis autem in aquam defixis, ut hæc ex antiquo cácabo

ferreo in arenam circa pullulabat. Interim secum cantilenam

sibilabat, “Venite virgunculæ atque iuvenci.”

Silver ingenti nisu valebat clivum superare. Adversum

acclivitatem densas vacerras, mobilesque arenas, ipse, suaque

gralla, tam fuerunt imbecilles, quam navis in stativis.[2] Ille

tamen pro parte virili perseveravit silenter, ac denique ad

navarchum pervenit, quem condigno modo salutavit. Fuit autem

festive indutus, ut maxime; gerebat enim longam tunicam

cæruleam, nodulis aurichalcinis dense consitam, quæ genuum tenus

ei pendebat, occipiti autem eius insidebat pileus pulchre

patagiatus.

“Hic itaque es, mi homo,” inquit navarchus, capite erecto.

“Satius erit te considere.”

“Non ergo sines ut introeam?” queritur Ioannes Longus. “Mane

admodum est algidum, ut quisquam foris in frigida sedeat arena.”

“Euge, Silver,” regerit navarchus, “si tibi visum esset te

hominem probum præstare, poteras in tuo cavo culinario sedere.

Hoc tui ipsius facinus est. Sic vero tu aut meus es cocus

nauticus — quo in statu digne tractabaris — aut Navarchus

Silver, communis coniurator, et pirata, tunc autem

patibulandus!”

“Eia, eia, navarche,” refert cocus marinus, se in arena, ut

iussus erat, demittens, “mi navarche, tuum erit mihi iterum

succursum præbere, nec quidquam plus. Interim vos hic

iucundissimo loco fruimini. A, illic Iacobellus! Medice, ad

obsequia tua. Quin vos hic tamquam felicissima degitis familia,

ut ita dicam.”

“Siquid habes, mi homo,” interpellat eum navarchus, “quod dicere

velis, effare.”

“Recte memoras, Navarche Smollett,” refert Silver. “Officium

utique officum est, ergo adverte animum, velim, hesternum illud

negotiolum vestrum belle gestum est. Non nego id bene gestum

esse. Aliqui vestrum asperiorem vectis partem probe librant. Nec

volo negare aliquos nostrum bellule quassatos fuisse — fortasse

cunctos fuisse quassatos; fortasse et ego quassatus fui;

fortasse ob id modo hic sum ad agendum de conditionibus. At

vero, Hercle, nota tibi navarche, idem repeti non expediet.

Necesse erit nos cautius excubare, atque unam, aut duas lineolas

a canneo cedere. Fortasse tu existimas cunctos nos vela fuisse

vento data. Sed mihi crede, ego sobrius fui, sed muli instar

defessus; atque si vel minuto maturius expergefactus fuissem,

vos in actu deprehendissem; ita, sane. Ille nondum fuit mortuus

quum ego adveni, non ille.”

“Tum?” quærit Navarchus Smollett sedatissime.

Cuncta quæ Silver hactenus narrabat, sibi merum ænigma fuit, id

tamen e sono vocis suæ minime poterat coniectari. Quod ad me

attinet, iam aliquid vage præsagire cœpi eum piratas, quum hi

ebrietate sepulti fuerunt circum suum ignem, visum ivisse, et

nunc mecum lætus reputare cœpi modo nobis tantum quatuordecim

hostibus obluctandum esse.

“En, habeto summam rei,” ait Silver. “Nos illum thesaurum

volumus habere, et eo etiam potiemur — hoc est nostrum

propositum! Vos autem æque cupitis vitam vestram servare; hoc

autem est vestrum. Nonne vos habetis mappam?”

“Sicne an aliter res sit, nihil attinet,” refert navarchus.

“At vos eam habere probe scio,” reddit Ioannes Longus. “Non

convenit te mecum ita curtum esse; id enim prorsus nihil

iuvabit, et hoc memineris. Ut clarius proponam, nos illam mappam

a vobis postulamus. Ipse ego nocere nunquam cupivi.”

“Ita mecum, mi homo, res minime ages,” incidit in sermonem eius

navarchus. “Etenim nos, quid agere cupiveritis, ad amussim

scimus, sed æque parum curamus, et nunc iam vides vos id

efficere non posse.”

Post hæc verba navarchus tranquille in eum respexit, fumamque

suam replere perrexit.

“Si Abraham Gray —” suscipit Silver.

“Siste hoc!” clamat Smollet. “Gray mihi nihil narravit, ego

autem ab eo nihil quæsivi; et quod plus est, mallem te, et eum,

totamque istam insulam ex his aquis in penitissima Tartara

displosos. En tibi totam meam mentem, mi homo, circa istas res.”

Hæc parvula tempestas animi erumpens Ioannem Silver aliquantum

refrigerasse videbatur. Adhuc non parum succendi cœpit, sed iam

se contraxit.

“Fieri potest,” tum fatur. “Equidem decernere nollem quid

ingenui probatum aut improbatum iudicarent, posito aliquo casu.

Interim, quum videam te fumam tuam sumere, audebo et ego idem

facere.”

Fumam itaque suam complevit, accendit, tum per aliquod tempus

silenter sedentes alter alterum aspectabat, iam nicotianam

farsitantes, iam denique ad sputandum proclinantes. Aspectu

iucundi erant tamquam scena ludicra.

“Ergo,” suscipit Silver, “en totam rem. Vos nobis mappam dedetis

qua thesaurum reperiamus, sistetis in misellos nauticos iaculari

eorumque dormientium capita pertundere. Sic vos facietis, nos

vero copiam vobis dabimus eligendi. Aut embola thesauri facta

nobiscum navigabitis, quo in casu iureiurando me obstringam ad

vos alicubi in terra dimittendos. Aut vero, si hoc vobis minus

placet, quum aliqui meorum nimis sint rudes, et vindictam

spirant ob priores severitates, licebit vobis hic perseverare.

Hoc in eventu suppetias inter nos viritim partiemur, ego autem

iterum fidem meam interponam, ut in altero casu, faciamque ut

navim primam quæ nobis obviam fiat, ad vos hic suscipiendos

mittam. Nunc demum agnosces et concedes hæc proposita esse

proba. Certe nihil humanius proponi potest; hoc agnosces. Spero

præterea” — voce elatiori prosequitur — “fore ut cuncti in hac

casa trabaria verba mea probent et confirment, nam quod dixi

uni, dixi cunctis.”

Navarchus e loco suo surrexit, cineresque e fuma in palmam manus

suæ lævæ excussit.

“Istane summa est?” quæsivit.

“Summa, et ultimum verbum, Here!” respondit Ioannes. “Recusa

modo hæc, et non amplius me, sed glandes plumbeas videbis.”

“Esto ergo,” respondet navarchus. “Nunc me audito. Si quisque

vestrum singillatim inermis huc ascenderit, spondeo me

unumquemque in compedes coniecturum, et domum, in Angliam

revecturum, atque iudicibus, ad iuste iudicandum traditurum. Sin

secus, nomen mihi est Alexandro Smollett, sub vexillo mei regis

navigavi, daboque operam ut ad Davy Jones perducamini. Thesaurum

vos reperire nequitis. Navim vos regere pares non estis — nemo

unus inter vos est qui navim regere sciat. Nec nobiscum pugnare

valetis — Gray, illic, a quinque vestrum evasit. Navis vestra in

vinculis est, Here Silver; vos in littore sub adverso vento

estis, et ita reperies. Hic ego sto, et tibi hæc dico; atque hæc

sunt ultima amica verba quæ a me audies; nam, sic me Dii omnes

adiuvent, glande tergum tibi feriam proxime si te videro.

Facesse, mi iuvence. Effer te hinc, sodes, verte tergum, citato

gradu.”

Vultus Ioannis miro modo immutatus est; oculi eius rabie

inflammati ardebant. Ignem e fuma sua excussit.

“Velis me manu sublevere!” tum petivit.

“Non ego,” refert navarchus.

“Quisnam me manu iuvabit?” boabat denique.

Nemo e nobis se movit. Maledicta itaque tæterrima evomens, in

arena reptabat usque ad porticum, qua prehensa se sublevavit,

grallaque sua se fulsit. Tum in fontem inspuit.

“En!” clamavit, “tanti vos facio. Ante horæ spatium antiquam

vestram casam trabalem infringam, tamquam vetustum dolium

cannei. Ride modo, ridedum, per Acheronta! Antequam hora

prætereat, iam in Tartaris ridebis. Qui morientur, erunt

feliciores.”

Edito dein maledicto fœdissimo, prorsum claudicavit, sulcavit

arenam, adiutus vallos transcendit post quaternos aut quinos

lapsus, eius opera qui vexillum indutiarum gesserat, ac se paulo

post visui inter arbores subduxit.

1. Ex obsoleto verbo puvire, a sono, quum dorsum alicui sive

\ serio, sive iocose pugno percutimus; oppuviare,

\ percutere, præsertim in tergo, edito sono puff.

2. Stativa, orum, ubi statur, ubi stare, nec moveri, debet,

\ veluti navis, antequam in cursum flectatur.

Caput XXI.

Assultus.

Quamprimum Silver e conspectu se subduxit, navarchus, qui eum

diligenter observaverat, se ad interiora casæ convertit, nec

tamen vel unum nostrum, præter Gray, in officio reperit. Nunquam

eum antehac iratum vidimus.

“Ad stationes!” vagit. Ac tum, ubi ad stationes nostras

clanculum revertimus, “Gray,” affatur hunc, “nomen tuum in

diarium referam; muneri tuo probi nautæ more stetisti. Here

Trelawney, multum demiror tuam levitatem. Medice, te synthesin

servitii regii gessisse putavi! Si hunc in modum apud

Fontemnovum servivisti, utilius erat te in cama tua mansisse.”

Excubitores medici ad speculatoria sua illico regressi sunt,

cæteri interim sclopeta supernumeraria oppleverunt, quisque

vultu rubente, atque, ut vulgo dicitur, quasi cum pulice in

auricula.

Navarchus paulisper aspectans stabat, dein sic fatus est:

“Iuvenculi mei, Ioanni Silver responsum reddidi categoricum. Id

autem, præterea, data opera acerbiori tinxi sapore. Proinde, ut

minatus est, intra horæ spatium assiliemur. Eos numero nos

superare, haud est cur vos moneam, nos tamen e loco munito

pugnabimus; et ante pauca minuta dicturus essem, disciplina

adiuti. Nullus dubito quin, si vos ita volueritis, eos

profligare valeamus.”

Dehinc circuibat cunctos visum, ut aiebat, utrum cuncta in claro

essent.

A duobus angustioribus lateribus casæ, ab ortu et ab occasu, duo

tantum erant speculatoria; a meridie, ubi erat porticus, iterum

duo, a septemtrione autem erant quinque. Nos septem, quadrato

numero, viginti habebamus sclopeta; sarmenta in quatuor cumulos

— velut totidem mensas — erant acervata, unus a quoque latere,

quibus iacula, et quatuor sclopeta plena ad usum præsidii erant

in promptu. In medio copides erant in ordinem digestae.

“Everte ignem,” mandat navarchus; algor iam recessit, nec

expedit ut oculi nostri fumo infestentur.”

Æronem igneum Herus Trelawney summatim sustulit, carbones autem

ac prunæ arenis obruebantur.

“Hawkins necdum ientavit. Hawkins, ientabis ad arbitrium, sed in

statione tua id consumes,” fatur Navarchus Smollett. “Propere mi

puelle; egebis eo antequam munus absolvas. Hunter emetire cuique

circa pocillum brisæi.”

Dum hæc gerentur, navarchus rationem defendendi septi secum

evolvit.

“Medice,” dein prosequitur, “tu ingressum tueberis.

Prospectabis, nec te ictui expones, intra te continebis,

iaculaberis autem per porticum. Tu, Hunter, ortum tenebis,

Joyce, mi homo, ad occiduum stabis. Here Trelawney, tu iaculator

optimus es — tu, atque Gray longum hoc latus ad septemtrionem

cum quinque speculatoriis occupabis; periculum hinc imminet.

Etenim, siquo casu huc ascendere valuerint, nobisque hinc, per

propria nostra speculatoria iaculari iis liceret, status noster

perquam sordesceret. Tu, Hawkins, atque ego iaculando haud

multum possumus; proinde nos onerando sclopeta atque

subministrando opitulabimur.”

Ut navarchus dixerat, algor iam recessit. Simul ac sol fastigium

circuli arborum superavit, omni suo ardore in septum incidit,

vaporesque uno haustu absorpsit. Arenæ mox urere, resina autem

in trabibus casæ liquescere cœperunt. Iam et singiliones atque

tunicæ exuebantur; subuculæ[1] circa colla solvebantur,

manicæ[2] autem subvolvebantur; et sic nos, quisque in sua

statione, ad fervorem pæne febrilem incitati et anxii parati

stabamus.

Una hora præterivit.

“Patibula!” secum mutiebat navarchus. “Istud Ædepol tam est

tædiosum quam malacia.[3] Fac, Gray sibila ad suscitandum

ventum.”

Atque eodem ipso momento prima nova assultus advenerunt.

“Rogo, mi Here,” quærebat Joyce, “debebone, simul atque quemquam

videro, iaculari?”

“Ita te iussi!” reclamat navarchus.

“Habeo tibi gratiam,” eadem tranquillitate et civilitate

respondit Joyce.

Interim per breve tempus nihil evenit; tamen dictum nos statim

ad alacritatem concitavit, atque et aciem et auditum exacuit —

unde sclopetarii sua arma in manibus librantes, navarchus autem

extra in media casa, fronte labiisque pressis, præstolabantur.

Pauca minuta sic præteribant, quum denique Joyce, sublato suo

sclopeto ictum edidit. Vix fragor consederat, quum ab extrinseco

iactus repetiti sunt serie sparsa, iactus unus post alterum,

instar ordinis anserum, undique circum septum. Plura iacula

percusserunt trabes, nullus tamen intus penetravit; ut vero

fumus dissipatus est, vallum perinde atque arboretum circa ita

pacata et inania videbantur ut ante. Frons nulla movebatur,

nulla micatio armorum hostium præsentiam prodidit.

“Attigistine tuum?” sciscitatur navarchus.

“Non attigi,” respondit Joyce. “Haud ita puto, mi Here.”

“Si non fecisti, saltem dixisti probe,” mutiebat Navarchus

Smollett. “Redonera eius sclopetum Hawkins. Quot existimas,

medice, a tuo latere fuisse?”

“Id accurate scio,” respondit Doctor Livesey. Tres iactus sunt

ex isto latere editi. Tres micationes ipse vidi — duas prope

invicem, tertiam aliquanto ad occiduum.”

“Tres!” repetit navarchus. “Quotnam a tuo latere, Here

Trelawney?”

At hoc non tam facile erat dictu. Multi enim venerunt a

septemtrione — septem, supputatione Spectabilis; octo, aut

novem, ex sententia Gray. Ab ortu et ab occasu unicus iactus est

auditus. Erat itaque clarum ex septemtrione assultum

exspectandum fore, a reliquis autem lateribus tribus

molestationes tantum oblatum iri hostiles. Navarchus Smollett

tamen e suis mandatis nihil mutari iussit. Si coniuratis e

sententia succederet vallum penetrare, ratiocinabatur ipse,

speculatorium quoddam præsidio viduum occuparent, nosque, in

ipsis nostris munitionibus, murium instar traiicerent.

Nec multum otii nobis ad ratiocinandum relictum erat. Subito

manipulus piratarum clamorem ciens, e septemtrionali parte ex

arboreto erupit, rectaque vallum adoritur. Simul etiam iaculatus

e sylva iterum incepit, atque glans audita est per ingressum

sibilo pervolare, quæ sclopetum medici percussit, idque in

fistucas discerpsit.

Assultores interim vallos simiorum instar transcenderunt.

Spectabilis et Gray iterum iterumque iaculantur, tres eorum

cadunt, unus prorsum, intra septum, duo alteri retrorsum, extra

vallum. Ex his tamen unus magis perterritus quam saucius esse

videbatur, nam ictu oculi is iterum in pedibus stabat, et inter

arbores se celerrime recepit.

Duo prostrati iacebant, unus effugit, quatuor cum successu

munimenta nostra superarunt, dum interea septem aut octo ex

tutela sylvæ, quisque sclopetis affatim, ut videbatur, munitus

incassum iaculari adversum trabalem perrexerunt.

Quatuor qui penetraverant, recta impetum in casam intentare

moliebantur, inter currendum magnum clamorem edentes, quibus

cæteri inter arbores, ad incitandos hos reclamarunt. Plures

iactus sunt editi, sed nostri sclopetarii ita præcipites

agebant, ut omnes iactus effectu carere viderentur. Hi quatuor

piratæ intra punctum temporis sursum collem cucurrerunt, et iam

erant nobis coram.

Caput Iobi Anderson, naucurii, in medio speculatorio comparere

visum est.

“Irruite omnes — in eos omnes manus!” boabat is voce tonanti.

Eodem momento unus piratarum orificio sclopetum Hunter

prehendit, e manibus eius extorsit, per speculatorium evulsit,

ipsum autem ingenti ictu feriens, intermortuum prostravit.

Interim tertius, omnino incolumis, circumcurrebat casam, et in

eius ingressu, copide in manu, obviam fit medico, eumque

adoritur.

Status noster prorsus erat conversus. Ante pauca momenta nos e

munito loco in hostem iaculabamur in aperto, modo nos eramus in

aperto, nec iactus reddere valebamus.

Casa lignea plena erat fumo, cui rei ex magna parte salutem

nostram debebamus. Clamor et confusio, micationes fragoresque

iactuum sclopetorum, denique gemitus meas aures obtundebant.

“Excedite iuvenci foras, in aperto eos impugnate! Copides!”

vociferatur navarchus.

Ego itaque e cumulo copidem arripui, aliquis alius autem aliam,

eaque me, transversum articulos digitorum cæcidit, quod tamen

vix animadverti. Hinc in apricum, in clarum solis lumen, prorui.

Aliquis mihi in vestigio erat, nescio quis. Recta ante me

medicus suum aggressorem deorsum collem insectabatur, et eodem

momento quo oculi me illi inciderunt, suum fugitivum decussit,

eumque supinum præcipitavit, sævo vulnere copidis trans vultum

percussum.

“Circum casam, iuvenci! circum casam!” vagiebat navarchus; cuius

in voce, etiam in tanto tumultu, quandam mutationem percepi.

Ex instinctu obedivi, me ad ortum verti, atque sublata copide

angulum casæ circumcurri. Momento insecuto Anderson mihi obviam

inveni. Hic magno boatu copidem suam sole micantem supra caput

extulit. Otium mihi ad metuendum non erat, ac dum ictus usque

erat in suspenso, ictu oculi dissilivi, quumque pedes in mobili

arena fallerent, per declive, præceps cecidi.

Quum ab introitu primum aufugi, cæterum agmen coniuratorum

sursum aggerem tumultuabatur nos exterminaturum. Unus eorum, cum

rubro capedulo nocturno, copide dentibus constricta etiam nactus

vallum est, quin et alterum crus iam etiam transvertit. Uno

verbo, tam breve erat temporis intervallum, ut quum pedibus meis

iterum potitus essem, cuncta in eodem statu reperissem: nebulo

ille cum rubro capedulo usque in fastigio vallorum hærebat,

alterius caput usque super vallos eminebat. At tamen intra hoc

spatium spiritum ducendi certamen finitum erat, nosque victores

evasimus.

Etenim Gray, in vestigio me secutus, magnum illum naucurium, qui

post ictum frustratum vix se receperat, decussit. Alter in ipso

actu intra casam iaculandi ante speculatorium erat traiectus, et

nunc iam humi in agonia iacebat, sclopello suo in manu usque

fumante. Tertium, ut ipse videram, medicus letho dedit singulo

ictu. Ex iis quatuor, qui vallum transcenderant, unus tantum

relictus est, iste autem copide sua in agro abiecta, nunc iterum

prorsum repere formidine mortis tentabat.

“Iaculare — iaculamini e casa!” vociferebatur medicus. “Vos

autem iuvenci, retro, sub tectum!”

Verba tamen sua fuerunt in perperam; nemo iactum edidit, atque

ultimus assultorum securus evasit, seque cum cæteris in sylvam

subduxit. Intra terna momenta ex assultoribus nihil fuit

reliqui, nisi illi quinque qui ceciderant: quatuor intra, unus

autem extra septum.

Ego, medicus, atque Gray celeri cursu sub tectum successimus.

Qui supererant mox reversuri erant ad locum ubi sclopeta

reliquerant, iaculatio autem quolibet momento recrudescere

poterat.

Casa sub hoc tempus fumo pæne vacua erat, licebatque nobis

videre quanto pretio victoriam redemissemus. Hunter iuxta

speculatorium suum iacebat exanimatus; Joyce, prope suum, capite

traiecto, nunquam amplius se moturus; in medio vero Spectabilis

navarchum sustinebat, unus æque pallidus atque alter.

“Navarchus vulneratus est,” inquibat Herus Trelawney.

“Fugeruntne illi?” quærebat Herus Smollett.

“Omnes, utique, quibus datum est, mihi crede,” respondit

medicus; “sed sunt eorum quinque qui nunquam amplius current.”

“Quinque!” repetit navarchus. “Placet; sic satius est. Quinque

adversum tres, linquet nobis quatuor contra novem. Proportio

ista præstat ei, qua eramus ab initio. Nos enim fuimus tunc

septem contra novemdecim, aut saltem ita existimavimus, quod

æque malum est quam ipsum factum.”[*]

1. Vestis, quæ cuti proxima est.

2. Partes vestium, quæ humeros, lacertos atque brachia

\ tegunt usque ad carpos.

3. Tranquillitas maris, quum naves deficientibus flabris,

\ sive ventis, hærent, nec se movere queunt.

* Coniurati mox octo tantum erant numero, ille enim, quem

\ Herus Trelawney in navi ictu perstrinxerat, eodem vespere

\ vulneribus suis succubuit. Verum hoc fidis eo tempore

\ ignotum erat, ac postea tantum cognitum.

Pars quinta

Mea in Mari Pericula

Caput XXII.

Quemadmodum Pericla mea Maritima Inceperim.

A coniuratis nihil amplius tentatum est — ne vel unicus quidem

iactus e sylva prodiit. “Suas portiones eius diei acceperunt,”

ut navarchus dixit, proinde locus, nemine disputante, erat

noster, nacti etiam quietem ad saucios curandos, nosque prandio

reficiendos. Ego et Spectabilis, nulla periculi ratione habita,

sub dio coquebamus, verum etiam, hic, ob gemitus ægrorum sub

cura medici distractissimi eramus.

Ex numero octo, qui in hoc certamine ceciderunt, tres tantum

adhuc spirabant: nempe piratarum is, qui ad speculatorium glande

est ictus — Hunter, atque Navarchus Smollett; horum autem

priores tantum quod non mortui sunt; pirata, profecto, sub

scalpello medici exspiravit; Hunter vero, quidquid tentaverimus,

ad se nunquam rediit in hoc mundo. Totum diem vitam mortemque

inter versabatur anhelus, ut quondam ille pirata senex domi

nostræ apoplexia tactus; at vero ossa eius pectoris ictu contusa

erant, suaque calvaria ex lapsu fracta, prohinc, aliquando,

nocte secuta, sine indicio aut verbo, Creatori suo animam

reddidit.

Quod ad navarchum attinet, vulnera eius sane gravia erant, non

tamen exitialia. Nullum vitale organum corporis tulit læsuram

lethalem. Glans naucurii Anderson — nam Iob is fuit qui eum

prior traiecit — scapulam eius fregit, ac leniter etiam unum

pulmonem adstrinxit; alter iactus aliquot musculos in sura eius

laceravit ac distorsit. Certum erat eum restitutum iri, ut

medicus docuit, interea tamen, ac per plures septimanas, ei non

licere sive ambulare, sive brachia movere, ne vel loqui quidem,

si id vitare posset.

Mea propria plaga trans articulos digitorum fortuita, merus

morsus dicendus est pulicis. Doctor Livesey emplastro eam

compegit, mihique insuper auriculas vellicavit.

Finito prandio Spectabilis atque medicus paulisper cum navarcho

consultatione sederunt; postquam autem ad cordis plenitudinem

disseruissent, paullo post meridiem, medicus, sumpto suo pileo,

pari sclopellorum, seque copide succincto, mappam in sacculum

recondidit, sclopetoque in humero, a septemtrione transcendit

vallum, celerique gressu se per arboretum viæ committit.

Ego et Gray eodem tempore in ulteriori extremitate casæ una

sedebamus, extra auditum, ne testes essemus consultationis

præpositorum nostrorum. Gray fumam tollit ex ore, ac fere etiam

oblitus est eam reponere, ita stupefactus est actibus medici.

“Quidnam, per Deorum fidem,” fatur, “medico nostro in mentem

venit?” “Anne insanit?”

“Imo, nequaquam,” aio ego. “Quin ego certus sum eum ex omni hac

turba plane ultimum esse qui insaniat.”

“At, sodalis,” prosequitur Gray, “fortasse ille non insanit,

verum si ipse non, certe ego insanio.”

“Mihi quidem paret,” refero ego, “Doctorem Livesey suas habere

rationes; atque, ni fallor, Ben Gunn it visum.”

Me in hoc non erasse, postea comprobatum est. Interim casa æstu

ad suffocationem pæne erat oppressa, area autem arenacea intra

vallum sole meridiano prope ad ardorem fervebat, quum mihi

aliquid aliud in mentem incidit, quod nequaquam videbatur rectum

ac probatum. Etenim invidere cœperam sorti medici sub alsia

umbra arborum itantis, aviculis ei accinentibus, suavemque

pinuum fragrantiam inspirantis, dum ego in fervore æstuabam,

vestibus meis resinæ inhærentibus, tantoque cruore circum me,

totque cadaveribus undique iacentibus, ut denique locum

aversarer, quæque aversio pæne formidinem æquaret.

Per totum id tempus quo casam elutriebam, vasaque cibaria

eluebam, aversio hæc atque invidia pedetentim ita in me

augebantur, ut tandem, conspecto sacco panario, quum nec testem

haberem quemquam, primum gressum effugii perfeci, utrumque

sacculum meæ tunicæ buccellatis opplendo.

Demens fui, si ita lubet cuiquam me vocare, ac profecto actum

stultum et præcipitem eram suscepturus; constitui tamen actum

omni prudentia et cautela qua par eram, in effectum deducere.

Hæc buccellata satis erant, siquid incommodi mihi accideret,

usque ad magnam partem posteræ diei ad me alendum ac

sustentandum.

Ut rem proximam, par sclopellorum cepi, et quum cornu pulveris

glandulasque iam utique haberem, me rite armatum sensi.

Quod ad propositum ipsum attinet, id, per se, nequaquam erat

malum. In animo nempe mihi erat ad linguam terræ sabulosam

pervenire, quæ pulvinarium ad ortum ab aperto mari dividebat,

atque albam reperire rupem a me hesterna vespera visam, et sic

comperire, utrum ille esset locus necne, ubi Ben Gunn suum

carabum abditum haberet. Ut etiam nunc credo, hæc res pretium

operæ erat. Verumtamen, quum probe scivissem vallum mihi

linquere nunquam indultum fore, nihil superfuit nisi effugium,

ut quum me nemo observaret, elaberer; et hic modus agendi tam

erat improbus, ut totum cœptum improbum ac nequam redderet.

Attamen ego puer tantum eram, consilium autem sumptum.

Itaque, ut res denique successerant, reperi tandem occasionem

prorsus miram. Spectabilis atque Gray mutandis ligaminibus

navarchi erant occupati; nulla usquam indicia hostium; me in

fugam dedi, atque traiecto vallo, spatium apertum transultavi,

et in paucis momentis intra arbores, ubi iam nulla vox me

revocantium assequi poterat, abditus, fugam prosequebar.

Hic fuit alter stultus actus meus, priore longe deterior,

quandoquidem duos tantum valentes ad tuendam casam reliqui;

verumtamen, ut actus prior, ad omnes nos servandos profuturus

erat.

Cursum meum recta ad littus orientale insulæ direxi, quia tutius

existimavi partem linguæ mari contiguam sequi, ne a pulvinario

observarer. Postmeridiem iam erat, sole inclinante, sed tamen

usque calidum ac sudum. Ut iter meum inter celsas arbores

carpebam, non modo boatum fluctuum licebat mihi percipere e

longinquo ante me littus verberantium, verum etiam ramorum atque

frondium inter se frixorum stridorem, quo docebar flabra ex

parte maris exorta esse solito asperiora. Mox algidæ undæ aeris

me supervenerunt, ego autem mox post ex ora arboreti in littus

egressus sum, vidique mare cæruleum ac sole illustre ante pedes

ad horizontem usque profusum, cuius undæ veniliæ, altera alteram

insectantes, magno murmure in littore collabebantur.

Mare circa Insulam Thesaurariam nunquam vidi tranquillum.

Etiamsi sol in sublimi flagraret, aura sine flabris hæreret,

æquor læve atque glaucum, fluctus tamen hi grandes in

exterioribus oris, die ac nocte citato lapsu ferri, ac perpetuo

boare et tonare solent, nec existimo ullum in insula esse locum,

quo hic fragor non perferatur.

Haud mediocri gaudio obambulabam in littore secundum fluctus,

donec me adversum austrum satis longe progressum esse iudicarem,

tum me illinc averti, sub tegmen dumi me recepi, inde autem in

supercilium promontorii languenti gressu ascendi.

Mihi illinc stanti a tergo erat mare, e regione autem

pulvinarium. Flabra maritima quasi se exhauriendo intenta flatu

suo violento, nunc iam resederunt; quibus leviora ac variabilia

flabra ex austro-orientali successerunt, graves pulvillos nebulæ

secum tractantia; pulvinarium autem sub alis Insulæ Sceleti,

usque tranquilla et immota iacebat, prorsus ita ut tempore

nostri ingressus. “Hispaniola” in eo speculo inturbato ab aquis,

inde a cancellis ad lineam immersionis usque ad amussim

reverberabatur, in suo fastigio vexillum Jolly Roger ferens.

Iuxta iacebat una lintrium, cum Ioanne Silver in postremigio

sedente — aliqui autem in cancellos proclinati steterunt, unus

eorum cum capedulo rubro, ille scordalus ipse, quem paucis horis

ante in vallo videram altrinsece sedentem. Sermocinari ridereque

videbantur, attamen ex tanta longinquitate — plus quam milliarii

— ne vel verbum, aut quid dicerent, utique percipere poteram.

Subito clamor insonuit petilus,[1] et quasi extraterreaneus,

haud exiguo meo terrore, quamquam protinus memini vocis Navarchi

Flint, quin et persuadere mihi posse putabam me avim, de suis

plumis laute pictis, ut eadem in carpo domini sui, tamquam in

pertica sedebat videre.

Mox post naucula divulsa ad littus accessit, interim piratæ, cum

rubro capedulo una per impluvium canabæ introrsum descenderunt.

Sub idem fere tempus et sol occubuit pone Spy-Glass, quum vero

vapores inciperent cito colligi, tenebræ serio oboriebantur.

Nunc iam perspexi, mihi, si carabum illum ea vespera reperire

vellem, ad terendum nullum superesse tempus.

Rupis alba, supra dumos satis quidem conspicua, usque circa

octavam milliarii deorsum promontorium aberat, satis tamen

temporis ad eo perveniendum consumpsi, haud raro enim in medio

dumorum quadrupedandum erat. Iam nox prope supervenerat quum

mihi licebat eam manibus per latera sua aspera compalpare. Ad

radices huius perquam exigua depressio cespitis vivi plena

pulvillis dumetoque genuum tenus operta, qui viror ibi abunde

vigebat; in medio autem huius recessus, revera tentorium e

pellibus caprinis stabat haud absimile illis, quæ Cingari[2] in

Anglia secum portare consueverunt.

Desilivi itaque in foveam, sublevo operimentum a latere

tentorii, et, ecce, ibi reperio carabum Ben Gunn, carabum nempe

domestica arte factum, siquid unquam domestica arte factum

fuerit; opus crudum, latere degravante et incondito, contrabium

e ligno duro ac minime lenti, illique in tegumentum, e pellibus

caprinis, villis introrsum superexpansis, operimentum infixum.

Res tota perquam erat parva, etiam mihi, nec facile crediderim

eam virum staturæ normalis sustinere potuisse. Erat in ea

sessibulum humillime ut licuit positum, in prora vero fultura

pedum transversa, parque palmularum ad eam agendam.

Hactenus nunquam videram carabum genus nauculæ, quod veteribus

Britannis fuit solemne, sed exinde iam vidi, quare clariorem

conceptum nauculæ Ben Gunn præbere nequeo, quam si eam

horiolæ[3] conferam primæ ac pessimæ unquam arte humana factæ.

Summum tamen bonum — nam aliquid boni certe possidebat — erat

eius levitas, propter quam et ab homine portari poterat.

Nunc igitur, quam nauculam invenissem, prope erat illatio me

denique potitum esse occasione otiandi interim tamen alia notio

animum meum insedit, qua tanta tenacitate delectabar, ut ad eam

in effectum deducendam, ita opinor, ipso adeo Navarcho Smollett

invito, paratus essem. Propositum itaque meum erat, sub tutela

noctis hinc elabi, retinacula “Hispaniolæ” præcidere, eamque

arbitrio fluctuum committere, ut illic in littus incurreret, ubi

ei lubitum esset. Equidem mihi iam persuaseram coniuratis nihil

iam magis cordi esse, quam ut post repulsam ad vallum hoc mane

acceptam, celerrime quam possent solverent, marique se

comitterent; quod consilium prævertere perquam mihi arridebat,

et nunc, quum vidissem quam suum excubitorem sine naucula

reliquissent, id haud multo periculo perfici posse.

Consideo itaque continuo ut tenebras opperiar, interim

buccellatis ex sententia pastus. Nox erat ad meum propositum ex

sexcentis aptissima. Nebula totum cœlum absorpsit. Ut vestigia

luminis diei etiam extrema adempta sunt, caligo densissima

Insulæ Thesaurariæ incubuit. Quum vero cœna mea frugali absumpta

carabum sublevaveram, eoque oneratus e fossa eluctatus palpando

et cespitando in tenebris iter carperem, duo tantum spatii

puncta circa totum pulvinarium visu percipi poterant.

Horum primum erat ignis flagrans in littore, circum quem

profligati piratæ inter paludes laute agebant. Alterum erat mera

lucubratio obscura adversum tenebras, quæ indicio erat situs,

ubi navis sub ancora staret. Hæc se ad recedentem æstum

convertit — prora nunc adversum me — sola lumina tantum in

canaba eius videbantur; quod autem ego videram radii erant

fortes fenestræ puppis, nebula reverberati.

Æstus iam ex aliquo tempore cœpit recedere, proinde mihi series

pervadenda erat satis longa palestrium sabulonum supra talum,

antequam ad oram recedentium aquarum pervenissem, ubi aquam

aliquantum invadens, non sine labore ac pernicitate, carabum,

carina deorsum, fluctibus commisi.

1. Petilus, -a, -um, verbum antiquarium et obsoletum, sed

\ perquam utile unde statui in vitam et usum revocare.

\ Significat autem tenue, macilentum, de voce autem acris,

\ pipiens acriter, uti hicce psittacus voce acutissima

\ clamitabat.

2. Cingarus, i, est gens vaga, quæ laborem aspernatur partim

\ ex cambio equorum, vasa metallica culinaria sarciendo,

\ clavos ferreos fabricando nomadicam degit vitam. Angli

\ hos homines falso et erroneo verbo Ægyptios vocitant.

3. Horiola, -æ, parva horia, est naucula piscatoria

\ Græcorum, generis pusilli, ac minimi.

Caput XXIII.

Refluxus Æstus Ruit.

Carabus, ut experientia, antequam cœptum finiveram, satis eram

edoctus — naucula fuit perquam tuta cuiquam meæ staturæ atque

ponderis, flutabat enim facile ac dextre mari comissa; alioquin

maxime contraria, lateribus iniquis, et difficilis regendo.

Quidquid tentaverim, tamen ventum potius quam aliud quid

sequebatur, atque propensitas eius summa erat ad currendum in

circuitu. Ipse adeo Ben Gunn fassus est eam “curiosam admodum ad

regendum esse, donec eius naturam accuratius cognoscas.”

Ego eius mores certe non novi. Versebatur enim in omnem plagam,

præter eam quo vehi cupiebam; plerumque lateratim incedebamus,

nec ullus dubito navim me nunquam fuisse assecuturum, nisi æstus

me eo rapuisset. Quomodocunque remigaverim, æstus me tamen

deorsum ferebat; illic autem iacebat “Hispaniola” mihi directe e

regione, quam quippe ne evitare quidem poteram.

Primum ipsa ante me erecta stabat tamquam quædam macula, ipsis

tenebris opacior, tum antenna atque alveus cœperunt formam

induere proximo autem momento, ut mihi quidem videbatur (quo

enim longius progressus sum, cursus æstus eo celerior fiebat),

iam et laterarim eius attigi ancorale, quod etiam apprehendi.

Ancorale nervium plectri instar erat tensum — tanta enim vi in

adversam partem trahebatur. Undulæ circum latera navis, in densa

caligine, lateribus illidentes leni strepitu bullabant, velut

aquæ torrentis ex alto labentis. Si modo tensum funem copide meæ

præcidissem, futurum esset ut “Hispaniola” præceps cum æstu

rueret.

Valent quidem hæc hactenus; in memoriam tamen mihi incidit quod

sæpe audiveram, ancorale arctum, si subito præcidatur, tam esse

perniciosum, quam equus calcitrosus. Pacisci licebat fore, ut si

tam essem temerarius, ut “Hispaniolam” præcisis retinaculis ab

ancora liberarem, carabus meus ex ipsa aqua in altum elideretur.

Id me cito deterruit, atque nisi fortuna mihi iterum favisset

distincte, mihi a sententia decedendum fuisset. Itaque lenes

flatus, qui ab austro cum ortu ferri cœperant, post occasum

solis in austro occiduum versi sunt. Etiam dum meditabar,

impetus irruit, “Hispaniolam” prehendit, eamque in fluentum

impulit, meoque maximo gaudio notavi ancorale in manu mea

relaxari, manumque pro momento temporis aquis mergi.

Hinc consilium cito cepi; exprompsi cultrum, eum mordicus

aperui, unamque chordam post alteram præcidi, usque dum navis

duabus tantum teneretur. Tum requievi, exspectavique dum flatu

converso vis tractus iterum laxaretur, ad tum præcidendas duas

reliquas.

Per totum id tempus loquelam audivi elata voce e canaba, sed ut

verum fatear, mens mea rebus aliis nimis intenta erat quam ut

subauscultarem. Verum nunc, quum omnino essem otiosus, aliquanto

attentior fiebam.

Unum agnovi, ut gubernatorem, Israelem Hands, qui olim

tormentarius Flint fuerat. Alter, utique, fuit amicus noster

superior, cum rubro capedulo nocturno. Manifestum erat utrumque

ingurgitasse, et hi usque potabant, nam etiam dum auscultabam,

fenestram puppis aperuit, proiecitque aliquid, quod ego vacuam

lagenam esse divinabam. Sed hi non modo semi-ebrii erant, sed

certum erat eos furere. Maledicta iactabantur tamquam grando, ac

nonnunquam tanta rabiei eruptio sequebatur, ut verbera pro certo

exspectarem secutura. Iurgia tamen semper sedata sunt, vocesque

pedetentim subsederunt paulisper, donec iterum exardescerent,

iterumque in quietem residerent.

In littore mihi clare videre licebat candorem magni ignis

vigiliarii, ut is ultra, inter arbores late flagrabat. Aliquis

eorum insipidam et obsoletam cantilenam nauticam cornicabat,

inclinata ac demissa voce in fine singulorum versiculorum, et ut

apparebat, nullo certo fine nisi patientia cantillantis. Audivi

ego eam in nostro itinere sæpius, nec tamen memini nisi hæc

verba:

Unus tantum e caterva superest,

Quæ septuagenis quinis profecta est.

Existimabam etiam cantilenam hanc prope dolenter quadrare in

catervam quæ hoc mane talem tulerat repulsam. Verumtamen ex

omnibus quæ videram, isti piratæ tam erant callidi erga omnia,

quam ipsum mare quod infestabant.

Tandem flabra advenerunt; cercurus commotus est, lateratimque in

tenebris propius venit: ancorale iterum relaxari sensi, ac nunc,

forti manu et animo, etiam ultima licia discidi.

Flabra carabum meum parum affecerunt, undis tamen continuo

adversus proram “Hispaniolæ” rapiebar. Eodem tempore cercurus

circum se verti cœpit lento rotatu, prora ac puppi transversum

fluentum circumversis.

Omnibus viribus ad extremum enisus sum, absorptum enim iri

expectabam; quum autem carabum averti non posse sensissem in

adversum, eum retrorsum pellere conabar. Tandem a pernicioso

vicino meo liber evasi; et simulatque ultimum edebam inpulsum

manus mea contrectavit funem e pinnis puppis pendentem et aquæ

innatantem. Hunc protinus apprehendi.

Quid ita fecerim, dicere haud queo. Primum id e mero instinctu

contigit; sed quum semel eum manibus tenerem, reperissemque

destinatum, curiositas me vicit, cœpique subito consilium per

fenestellam canabæ introspectandi.

Chordam alternis manibus ductare cœpi, et quum iam me satis

prope esse sensissem, ingenti mea pernicie circiter ad dimidium

meæ staturæ me extuli, effecique ut lacunar, partemque

interiorum canabæ speculari possem.

Per hoc tempus cercurus, eiusque comes, aquis satis celeriter

rapiebantur; iam profecto cum igne vigiliarum in pari situ

eramus. Navis, ut nautæ dicere solent, iam elata voce

loquebatur, innumerabiles nempe undulas sono audibili findebat

viam sibi calcans. Nec intelligere poteram quare excubitores

nullam mei notitiam hactenus sumpsissent, usque eo dum interiora

diæta inspexissem. Unus tamen ictus oculi sufficiebat; nec nisi

unum audebam ex ea instabili scapha tentare intuitum. Testis

autem factus sum acerbissimi certaminis Hands cum suo sodali,

uti hi alter alterius in amplexu furebant.

Hinc me in sedile caute iterum demisi, nec nimis tempestive,

eram enim propemodum extra scapham. In præsentia, nihil poteram

cernere illo aspectu duorum cruore suffusis vultibus, sub

lucerna fumida colluctantium, ante oculos versante, quoad oculos

tenebris iterum assuefecissem claudendo.

Infinita prope bacchanalia denique tamen finem nacta sunt, atque

tota diminuta caterva circum ignem castrensem in cantilenam a me

tam sæpe auditam erupit:

Quindeni viri super cistam mortui –

Io-ho-ho, et lagena cannei!

Potus ac diabolus finivere cæteros —

Io-ho-ho, et lagena cannei!”

Tunc et ipse mirabar quam negotiosi essent potus atque diabolus

ipso eodem momento in diæta “Hispaniolæ,” quum subitos motus

scaphæ me conterruit. Eodem enim momento hæc diverti, fortique

nisu cursum alio deflectere cœpi. Interim et celeritas eius

perquam increvit.

Oculos meos illico adaperui. Circum me undique undulæ agili modo

ac motu, vivaciter sonoræ, atque fulgore phosphoreo renitentes

ferebantur. “Hispaniola” ipsa, cuius vestigia usque invitus

sequebar, paucas ulnas a me aberat, in cursu suo cespitare

parebat, facileque notavi quemadmodum antennæ eius in tenebris

huc et illuc oscillabant; quin, ut longius observabam, pro certo

comperi eam quoque austrum versus rapi.

Per humeros igitur retro verto oculos, et cum terrore comperio

ignem vigiliarium pone me esse. Fluxus recto angulo interim se

verterat, tam celsum cercurum, quam eius comitem carabum meum

secum rapiens, continuo celerius, continuo augente spuma,

continuo resonantius ruebat per angusta adversum mare altum.

Subito cercurus ante me cum impetu se flectit, ac, fortasse

vicenos gradus se divertit, eodemque fere momento ex navi unus

vagitus post alterum percrepuit; sonum gressuum gravium de

gradibus impluvii canabæ audivi; unde facile intellexi iurgia

duorum ebriorum tandem perrupta fuisse, eosque ad sensum sobrium

suæ perniciei esse excitos.

Pronum itaque me in misella illa naucula prostravi, animamque

meam Creatori suo omni pietate commendavi. Post angusta superata

pro certo exspectabam nos in brevia incursuros, ubi omnes meæ

ærumnæ celerem finem caperent; quum, forte, me mortem oppetere

oportere haud multum laborarem, me interitum meum cernere

debere, æquo ferre animo non poteram.

Plures igitur horas illic iacuisse mihi videbar turgentibus

undis huc et illuc iactatus, irruentique aspergine iterum

iterumque madens, certamque mortem quoque proximo fluctuum

impetu exspectans. Pedetentim nervos relaxari sensi; membra mihi

interim obrigescere, et etiam mediis his terroribus animum meam

hebescere percepi, quoad denique sopor mihi obrepsit, et in meo

misello carabo tandem consopitus, de domo nostra deque prisco

Admiral Benbow somniare cœpi.

Caput XXIV.

De Vagatu Carabi.

Provecto iam die denique evigilavi, meque circa

occiduo-meridianas oras Insulæ Thesaurariæ iactatum reperi. Sol

iam pridem surrexerat, sed tamen pone magnam Spy-Glass molem

delitescebat, qui mons hic abruptis lateribus mari se mergebat.

Promontorium Haulbowline Head, atque collis Mizzenmast Hill mihi

a cubito erant; collis quidem erat sterilis et opacus,

promontorium autem cautibus erat cinctus, quadragenos aut

quinquagenos pedes altis, magnaque mole ruderum saxorum septum.

Ego vix ad quadrantem milliarii a littore fluitabam, unde primum

de appellendo carabo ac descendendo in littore cogitabam.

Consilium hoc mox missum feci. Etenim fluctus rudera saxorum

violento tumultu verberabant; unde aquæ verberatæ ingenti boatu

suam asperginem quaquaversum respergebant, quoque momento undæ

illinc resilientes; ex quo satis intellexi futurum, ut si

accedere tentassem, scopulis illisus perirem, ascendere autem

hæc rudera saxea, neutiquam possem, sicque vires meas perperam

expenderem.

Nec hoc satis; nam in planis saxorum animadverti quædam monstra

horrida in speciem limacum mollium, quæ corpora sua mucida ac

viscida huc et illuc gregatim traxerunt, ingentis magnitudinis,

aut magno latratu, rupibus reverberantibus, sese turmatim in

mare deiecerunt.

Postmodum tandem intellexi hæc animalia phocas esse, prorsusque

innocuas. Aspectus tamen earum accessum ad littus difficiliorem

reddidit, cui si addas fluctuum perpetuos impetus, intelliges

quamobrem hunc locum egrediendi perhorrescerem. Satius prohinc

existimavi vel fame in alto perire, quam hæc pericula tentare.

Interea existimare cœpi magis opportunum locum me nactum iri. Ad

septemtrionem ab Haulbowline Head ora se introrsum flectit, ubi

æstu recedente lingua terræ denudatur fulvi sabulonis. A

septemtrione eius loci aliud sequitur promontorium, Promontorium

Nemorosum, ut erat in mappa designatum — magno pineto virenti

incinctum qui ad marginem aquarum usque se protendebat. Nunc

demum memini quod Silver monere solebat de fluxu, qui ex toto

occiduo littore Insulæ Thesaurariæ septemtrionem versus vergit;

et quum adverterem ex meo loco me iam eo fluxu teneri, satius

existimavi Haulbowline Head pone me relinquere, viresque meas

integras servare ad adoriendum alterum, longe propitius

Promontorium Nemorum.

Superficies æquoris grandi turgore tumebat. Ventus aequabili

modo ac leniter ex austro flabat, nec fluxus huic adversabatur,

prohinc aquæ æquabili cursu undulabant.

Si res aliter se habuissent, me iam dudum perivisse oportebat;

nunc tamen mirum erat quam misellus meus carabus per cristas

undarum labebatur. Mihi usque in fundo iacenti plus semel

contigit, ut quum haud plus quam unum oculum supra labra

nauculæ, magnum aquæ glaucæ cumulum supra me extolli viderem; et

tamen pusillus carabus vix plus quam leniter exsiliret, acsi

choragiis[1] uteretur, et in adverso turgoris latere, tamquam

levis avicula, leniter descenderet.

Mox post perquam audax factus, me ad sedendum erexi, ut remigare

tentarem. Verum vel levissima situs mutatio atque oneris,

summopere mutat pusilli carabi semet gerendi rationem. Vix

itaque me commoveram quum naucula, mutata sua leni ratione per

undas labendi, per declive proximi turgoris tanta celeritate

rapiebatur, ut me vertigo caperet, suamque proram proximæ undæ

ita profunde incussit, ut inde aspergine totus perfunderer.

Madens et conterritus in priorem me situm protinus composui, quo

facto, carabus suam proram in pristinum statum illico restituit,

meque, ut antea, leni oscillatione super undas prorsum vexit.

Clarum iam erat se non passurum ut ego eum regere tentem hoc

autem eventu, quandoquidem cursui suo moderari nullo pacto

poteram, quinam licebat mihi portu me potiturum sperare?

Terror ineffabilis me incessit, tamen desperan dum non putavi.

Primum itaque cautissime assurgens, aquam ex carabo capedulo meo

exhausi; tum oculos meos iterum supra labra sublevans speculari

perrexi ut viderem, quonam pacto efficeret, ut per fluctus tam

leni motu me pervectaret.

Reperi autem quamque undam, loco ingentis, lævis refulgentisque

collis, ut ex arido, vel e constrato, navis videri solet,

prorsus similitudinem ferre tumulorum in arido, plurimis

verticibus, planis, atque vallibus. Carabus ergo, non impeditus,

se in latera versans, per has planities carpebat suum iter, si

sic loqui fas est, evitatis cristis, arduisque cacuminibus

undarum.

“Ergo,” cogitabam mecum, “iam manifestum est me ibi, ubi sum,

iacere oportere, nec æquilibrium ultra turbare; at vero perinde

manifestum est me quandoque, aquis tranquillis, posse remo ab

uno latere, paucis ductibus nauculam adversus terram impellere.”

Dictum et factum. Sic itaque cubitis innixus iacebam, situ

perquam difficili, et semel iterumque edito leni impulsu proram

adversus littus dirigebam.

Labor hic nimis quam erat lentus ac molestus, tamen sensim me

proficere notavi; atque ut Promontorium Nemorosum versus

propinquabam, licet palam viderem me prætervectum iri, tamen

aliquot centena ulnarum propius ad orientem poteram altiores

arborum virentium vertices, ut ii vento agitati nutabant,

cernere, nec dubitabam fore ut proximo promontorio potiri

possem.

Summum etiam id tempus censebam, quandoquidem iam sitis me

urgere cœpit. Etenim ardor solis desuper, millenæ eius ab undis

reverberationes, aqua marina quæ in me inciderat, exsiccataque

erat, ipsa mea labra sale incrustans, iunctim effecerunt, ut

guttur meum siti arderet, meumque adeo cerebrum doleret.

Proximitas, præterea, arborum desiderio ad ægritudinem usque

allectabat; verumtamen fluxus me mox locum excedendi

prætervexit; quum vero proxima maris regio sub oculos meos

incidit, visionem conspexi, quæ cursum cogitationum mearum plane

mutavit.

E regione etenim mihi, nec plus dimidio milliario, conspicatus

sum “Hispaniolam” sub velis. Utique pro certo habui futurum ut

caperer; sitis tamen me tanta ægritudine oppressit, ut vel id

ambigerem utrum capi optandum an abhorrendum esset: attamen,

priusquam vel hoc mecum diremissem, stupor ita totum animum meum

obsedit, ut nihil quidquam facere, nisi stupere, atque mirari

possem.

“Hispaniola” sub velo principi, duobusque proraticis erat, atque

pulchræ et candidæ telæ nivis, vel argenti instar albicabant.

Ubi primum eam conspexi cuncta eius vela tumebant, ipsaque in

caurum tendebat, unde suspicari cœpi manus insulam

circumnavigare velle, et in prius pulvinarium pervenire. Subito

sensim in occiduum cursum flectere navis cœpit, unde suspicio

mihi incidit hos me notasse et nunc me insectari. Denique tamen

vento adverso incidens, omnino hæsit, ibique sui impos,

aliquantum otiabatur, velis prorsus laxatis.

“Furciferi dementes,” mecum inquibam, “hi usque temeto madent,

tamquam spongiæ,” et mecum cogitabam, quemadmodum Navarchus

Smollett eos coercuisset.

Interim cercurus immotus hærebat, mox vela eius iterum

intumescere, paulisper iterum incedere, ac, denique, iterum

obviam vento facta, concidere, cercurusque immotus hæsit. Hæc

iterum iterumque repetita sunt. Huc et illuc, sursum ac deorsum,

in septemtrionem atque meridiem, in ortum et occasum

“Hispaniola” ferebatur per accursus et impetus, eo semper

recidens quo orsa erat post singulas repetitiones, velis

concidentibus. Inde clarum mihi apparebat plectrum a nemine

teneri. Si vero sic res erat, ubinam nautæ erant? Necesse

proinde videbatur eos aut ebrietate esse sepultos, aut navim

deseruisse, ut mihi quidem videbatur, sicque, fortasse, possem

ego eam conscendere, navimque navarcho suo reddere.

Fluentum et cercurum, et carabum in meridiem rapiebat æqua

celeritate. Quod ad priorem attinet, cursus eius tam erat

efferatus, tum iterum laxatus, ac tantis detinebatur moris, ut

certe nihil proficeret, si non plane recideret. Si modo ausus

essem ad sedendum me erigere ac remigare, certum mihi videbatur

illum me assequi posse. Propositum afflatu quodam audaciæ mihi

animum erigebat, et quum de hydria iuxta anterius impluvium

cogitassem, fortitudinem meam audendi etiam duplicari sensi.

Surrexi ergo, et quamvis illico imbre asperginis exceptus essem,

in proposito perstiti, remoque cunctis meis viribus innixus,

“Hispaniolam,” sine gubernaculo fluitantem assequi perrexi. Mare

ita erat turbulentum, ut semel iterumque mihi sistendum, et aqua

ex carabo exhaurienda esset, interea corde meo, fere ut

exaudiretur, palpitante; paulatim tamen his rebus assuefactus,

caraboque in vallibus undarum vectus semel iterumque tantum

prora quassata meque asperginem experto.

Nunc cercurum cursu celeriter vincere incipiebam; iam et

aurichalcum plectri refulgere percepi, ut illud huc et illuc

iactabatur; et tamen nullus in constrato eius comparuit. Non

poteram non credere eam esse desertam. Si hoc minus, tum

sceliones in imo iacebant ad mortem ebrii, ubi ianuis obseratis,

sub clavi seraque continere eos, navim autem in meam ditionem

redigere, possem.

Per aliquod tempus cercurus id agebat, quod mihi maxime erat

invisum — stabat. Prora eius ad meridiem spectabat, utique,

continuo huc et illuc versata. Quoties enim velis suis ex parte

tumentibus ipse ex tramite excidit, vela eam iterum in adversum

ventum impulerunt. Hic mihi maxime invisum esse dixi; etenim ut

sui impos esse parebat hoc in statu suo, velis tormentorum more

tonantibus, rechamis[2] autem in constrato huc et illuc

volutantibus, ipse a me usque abscedebat non modo celeritate

fluxus, sed etiam toto suo latere sub vento, hoc autem certe

erat summum.

At nunc demum occasio mihi arridebat. Flabra enim paulisper ad

minimum conciderunt, fluxu autem eum paulatim circumvertente,

“Hispaniola” suo axi se circumagebat, ac, tandem, puppim suam

adversum me vertit, cum fenestra canabæ usque patente, atque

lucerna supra mensam, die iam adulto usque ardente. Velum

princeps vexilli instar languidum pendebat. Præter motum fluxus

navis prorsus iners iacebat.

Per aliquantulum temporis in prosequendo deficiebam; sed mox

maiori vi innixus, in navi insectanda iterum superior evasi.

Vix centum ulnis ab ea aberam, quum ventus iterum irruit cum

impetu; vela eius a lævo iterum explebantur, ipsa autem iterum

viam tenebat, oscillans, se erigens, rectaque labens, tamquam

hirundo.

Primo animi impetu desperare, altero iam gaudere cœpi. Cercurus

enim ecce appropinquat, mox vero toto latere mihi adstat —

vertendo se dimidio spatio suæ a me distantiæ emenso, tum duabus

tertiis, ac, tandem tribus quadrantibus. Facile poteram videre

ut aquæ sub prora eius spumantes et bullantes albicabant. Mihi

ex humili in carabo loco eius latera celsissima et abrupta

parebant.

Et nunc repente statum meum perspicere cœpi. Vix mihi vel

cogitare vacabat — vix mihi agere, meque servare vacabat. Ego

enim in vertice pendebam unius undæ, dum cercurus iam inclinabat

in altera. Iam rostrale eius super me imminebat. In pedes

protinus subsilio, subsulto, carabum sub aquam calco. Una manu

prehendo antennam, pedes meos iniicio antario atque rudenti

antennæ; et ut ibi usque pendeo halitans, tremor lenior me docet

cercurum in carabum incurrisse, meque sine recessu “Hispaniolæ”

esse commissum.

1. Choragium, i, verbum Græco-Latinum, nempe ex chorus et

\ ago, Latine salto, saltito; est res mechanica, scilicet

\ spira chalybeia, ut in sellis mollibus, aut in lectis, in

\ quæ si nos demittimus, quasi mergimur ac dein recellimus.

\ Item in horologiis choragium impellit totam machillam,

\ sive machinulam.

2. Réchamus, i, est quasi truncus ligneus, suspensus ex

\ malo, in eo autem sunt cava, in quibus plures cochleæ,

\ sive rotula in axibus versantur, quibus restes, sive

\ funes, sunt inserti, qui propter cochleas facile

\ moventur, quorum omnium ope magna onera sine gravi labore

\ facile et celeriter levantur. Caput illud sive truncus

\ vel etiam singulæ cochleæ, alio verbo etiam trochlea

\ vocantur.

Caput XXV.

Ferio Jolly Roger.

Vix in rostrali[1] locum occupavi, quum prævolum[2] vento laxum

in alteram partem, hunc inflando cum sonitu tormento simili

incidit. Impulsu sic reverso navis omnis ad carinam usque

tremebat; sed quum cætera vela usque traherent, prævolum in suum

locum recidit, ibique iners pependit.

Hæc concussio me prope in mare elisit; post quæ nihil moratus,

secundum rostrale retro serpere perrexi, ac, demum in constratum

præceps me proieci.

Sub averso latere propodii[3] stabam, atque velum princeps, quod

usque trahebat, partem constrati posticam mihi obtegebat. Nullus

mortalium conspiciebatur. Axedones, qui inde ab ortu tumultus

loti non fuerant, vestigiis multorum pedum erant maculati; atque

lagena inanis, in collo fracta, in incili[4] vivi instar

alicuius huc et illuc volutabatur.

Derepente “Hispaniola” in ventum incidit. Rudentes pone me

crepitare cœperunt; plectrum in locum recurrit, tota navis

ægrificam edidit convulsionem et oscillationem; iuxta etiam

antenna princeps introrsum versa, cannabis inter iuga

ingemiscebat, simul etiam posticam navim sub averso vento mihi

patefaciebat.

Duo utique erant excubitores; rubrum-capedulum iacebat supinum,

stipitis instar rigidum, brachiis utrimque crucifixi modo

propansis, dentibus per hiantia labia candicantibus; Israel

Hands cancellis applicitus, mento in pectus dependulo, manibus

utrimque in tabulato iacentibus, vultu, alioquin sole ustus,

tamquam candela sebacea pallebat.

Navis paulisper refractariam se præbebat equi instar indomiti,

huc et illuc versando, velis nunc hinc, nunc illinc turgentibus,

antenna summa modo huc, modo illuc vacillante, ut malus sub

onere gemeret. Præterea subinde super cancellos aspergo incidit

densæ nebulæ in speciem, tum proræ in fluctus vehemens impetus —

siquidem tanto magis obnoxia hæc cum tanta armatura navis erat

fluctibus, quam meus carabus parvulus, qui modo in imo iacebat

mari.

Ut navis subsultabat, ita rubrum-capedulum prorsum ac retrorsum

lapsabat — sed id præsertim fœdum erat visu, quod sæve ut

iactatus fuerit, lineamenta vultus, hiulco ore, pressis tamen

dentibus nihil mutata sint. Item Hands, quæque fuerit iactatio

tanto magis magisque a se recedentibus, quum interea truncus

corporis eius plus et plus puppim versus inclinabat, ut vultus

eius pedetentim visui meo subduceretur, ac denique, præter unam

auriculam, atque barbæ cirrum, nihil ex eo videre possem.

Simul etiam circa utrumque eorum in tabulato maculas atri

cruoris animadverti, unde pro certo inferendum putavi, eos, in

suo ebrio furore sese invicem occidisse.

Me hæc in quiete contemplante, navi tranquilla, Israel Hands se

ex parte circumvertit, submissoque gemitu se in eum statum

reluxit, in quo eum primum deprehenderam. Gemitus hic index erat

doloris, maximæque debilitatis, modus autem quo maxilla

dependebat patula, cor meum perquam affecit. Verumtamen quum

colloquium, quod in dolio malino sedens exceperam, mihi in

memoriam revocavi, misericordiam omnem misi.

Dehinc retrorsum itavi, donec malum summum attigi.

“Scande iam navim, Here Hands,” ironice aiebam.

Is oculos tantum cum labore volvitabat; verum, ad prodendam

admirationem iam nequaquam valebat. Nec quidquam efficere

poterat, nisi unum verbum efferre, “Brisæum.”

Interim memini nihil temporis mihi ad terendum superesse,

quamobrem, evitans antennam principem, quæ iterum in eo erat ut

transversum constratum verteretur, retrorsum cessi, ac per

impluvium posticum in canabam descendi.

Qui fuerit illic status confusionis, haud quisquam sibi fingere

posset. Cuncti foriculi obserati, causa reperiendæ mappæ insulæ,

erant effracti. Tabulatum cœno erat fœdatum pedibus rudium

helluonum, illic post reditum e paludibus stationem suam

circumdantibus, sedentium ac potantium. Parietes fori, cuncti

candido picti, auroque decore ocellati ac virgati, contagione

sordidarum manuum erant infecti et conspurcati. Denæ aut vicenæ

lagenæ vacuæ volutabantur in tabulato, collisione resonantes.

Unus librorum medicorum Doctoris Livesey iacebat in mensa

apertus, aliquot paginis elaceratis, procul dubio ad accendendas

fumas. Mediis his omnibus lucerna usque spargebat suum lumen

fumidum, ac lurido obscurum.

Hinc in cellarium descendi. Nullum ibi dolium nisi vacuum

reperi; lagenarum longe maior pars, quod fidem fere superat,

erat epota et abiecta. Ab exorta seditione profecto, nemo hic

esse poterat, nisi ebrius.

Disquisitione instituta, reperi lagenam brisæi pro Hands, mihi

autem erui aliquantulum buccellati, quosdam conditos fructus,

magnum racemum uvæ passæ, segmentumque casei. His fretus in

constratum veni, meas suppetias pone cardinem gubernaculi

deposui, nempe loco, a gubernatore tuto, deinde ad hydriam

progressus, magno haustu me refeci, ac tum, nec prius, brisæum

Hands obtuli.

Quartarium, ad minimum, parebat exsorbsisse, antequam lagenam

misisset.

“Eheu, Hercle,” inquit, “quantopere hanc rem appetivi!”

Ego vero interim in angulo meo ad manducandum consedi.

“Multumne læsus?” quæro ex eo. Ipse grunniebat, aut potius

dixerim, latrabat.

“Si medicus ille in navi esset,” respondit, “paucos intra dies

valerem, verum, ut vides, fortuna mihi nullo modo arridet, et

hoc potissimum est unde laboro. Quod autem istum scordalum

attinet, est, inquam, bene mortuus,” indicans nautam cum

capedulo rubro. “Is utique nauticus non fuit. Tu autem unde?”

“Ego,” respondi “navim hanc conscendi, Here Hands, ut in

possessionem eius venirem; proinde me, imposterum, ut navarchum

tuum agnosces, donec aliter statuatur.”

Satis quidem acidum in me respexit, dixit tamen nihil. Interea

aliquantum coloris in genas suas rediit, quamquam usque perquam

ægrum ferebat aspectum nec se continere valebat, quin, navi

volutante, iterum recideret.

“Cæterum,” prosequebar, “vexillum illud ego non feram, Here

Hands, idque, cum bona tua venia, tollam. Omnino nullum, quam

hoc, præstat.”

His dictis, elusa magna antenna, ad restes cucurri vexillares,

maledictum horum nigrum vexillum detraxi, idque in mare abieci.

“Deus servet Regem!” clamavi, capedulo meo agitato; “et sic

demum finis est Navarcho Silver.”

Is me arcte et clam observabat, mento suo usque dependulo.

“Iam suspicor,” fatur denique — “suspicor te modo iam Navarche

Hawkins, in aridum appellere parare. Quid si ea de re

consultemus?”

“Sic, sane,” inquam, “ex toto corde meo, Here Hands. Effare.”

Ego autem ad prosequendam meam merendam acerrima cum appetentia,

ad locum meum recessi.

“Iste, hic,” cœpit ille, nutu cadaver indicans languido, “nomen

ei fuit O’Brien — tæterrimus Hiberniacus — iste, inquam, et ego,

carbasa navi indidimus, eam reducturi. Ecce, ipse iam extinctus

est — tamquam titio; quis autem istam navigabit, non perspicio.

Nisi ego te nutu dirigam, ipse, quantum ego saltem existimo, non

is es. Ergo, præbe aures, tu me esca potuque pasces, et aliquo

centone, vel mucinio iuvabis vulnus meum illigare, quod facies

tu; ego autem regam te in navigando; et hoc utrimque æquum esse

duco, ut mihi quidem paret.”

“Unum est quod te monitum esse volo,” respondi; mihi non est in

animo ad pulvinarium Navarchi Kidd reverti. Potius in Sinum

Septemtrionalem libet tendere, navimque illic, omni quiete, in

sabulonem agere.”

“Ita, profecto, tu statuisti,” exclamabat ille. “Imo ego

nequaquam sum glebo tam vecors, ut probatum cernis. Nonne

perspexi? fare. Nam et ego tentavi meam fortunam, uti cernis,

sed aleam perdidi, atque tu modo polles meis ventis, Sinusne

Septemtrionalis? Atqui mihi nullum est ius eligendi, non mihi!

Iuvabo eam ad crepidinem patibuli navigari, sic me Dii! ita

vivam.”

Verba eius sane non videbantur sensu carere. Inter nos illico

convenit. Intra tria minuta “Hispaniolam” iam sub velis habebam,

facile labentem sub vento secundum littora Insula Thesaurariæ

optime iure sperans fore, ut circa meridiem, superato

promontorio, ante reversurum æstum Sinum Septemtrionalem assequi

possem, quum tutum esset in vadum deducere, exspectareque dum

æstus recederet, nobisque salvis excedere liceret.

Clavum itaque frænavi, inde vero cavum subivi ad propriam meam

cistam, unde mucinium exprompsi sericeum meæ matris. Me

adiuvante Hands grave suum vulnus in suo fœmore eo ligavit,

atque postquam se cibo aliquantum refecit, haustumque aut duos

brisæi iterum sumpsit, non parum reviviscere, rectius sedere,

clariori ac fortiori voce loqui, et homo plane diversus fieri

cœpit.

Flabra nobis miro modo favebant. Subter ea ad instar avis

volabamus, littora celeriter præterlabebantur, aspectusque

regionis continuo mutabatur. Editiora loca mox e conspectu

recesserunt, et ad planitiem sabulosam attigimus, pinetis

pumilis parce interspersam, tum mox hæ vicissim recesserunt, ac

paullo post circuivimus collem saxosum, qui insulæ a

septemtrione terminum ponit.

Novo meo imperio me perquam elatum sensi; item cœlo claro et

aprico, diversisque littorum variationibus admodum eram

delectatus. Iam aqua etiam potabili, abundantiaque alimenti

affluebam. Mens quoque mea, desertionis conscia, quæ me hactenus

acri morsu inquietabat, magna præda atque victoria parta,

conquievit. Ut nunc existimabam, nihil mihi ad desiderandum et

ad felicitatem superfuit, nisi quod oculi gubernatoris,

quocunque me in constrato verterem, derisoris contuitu me

sectabatur, et quod peculiarem quemdam risum subactum in vultu

eius animadverti continuum. Risus hic erat, qui dolorem iuxta ac

debilitatem prodebat — exsanguis et vecors risus silicerniis[5]

inerat tamen ei, præterea, mica derisionis, umbraque perfidiæ in

suo aspectu, ut me variis rebus occupatum subdole observabat.

1. Rostrale, -is, n., sic voco longum tignum, palum,

\ longurium, qui e rostro navis prorsum porrigitur, ad

\ cuius extrema pedes, sive vela, destinantur. Anglis

\ bowsprit.

2. Prævolum, i, quod hic pes (velum), præ cæteris volat;

\ Anglis flying jib.

3. Podium, ii, verbum Romano-Græcum, denotat autem

\ suggestum, locum editum, catastam (catastasin Græcis),

\ super quam stant ii, qui cum multitudine agunt. In

\ navibus locus præsertim est editior, sub quo ingressus,

\ descensus fit ad interiora. Hinc placuit præfixo pro

\ (-præ, ante) Propodium fingere ad designandum locum ante

\ suggestum.

4. Incile, is, est decursus aquæ, depressio quæ aquam

\ deducit in cloacam, præsertim in urbibus, extra tramitem

\ pedestrium, atque marginem itinerum, quibus vectabula

\ omnium generum præterlabuntur.

5. Silicernium, ii, proprie celebratio funeraria; convivium

\ funebrale; ulterius extensum, hominem vetulum, senem

\ decrepitum, pappum, significat:

De. Ubi potetis vos; bene, sane; sed cesso ad eum

\ pergere.

Sy. I, sane; ego te exercebo hodie, ut dignus es,

\ silicernium.

P. Terentius, Adelphi, 4, 2, 48.

Caput XXVI.

Israel Hands.

Ventus, continuo secundus, nunc ad occasum se flexit. Cursus

itaque nobis ab angulo insulæ occiduo septemtrionali ad ostia

Sinus Septemtrionalis tanto erat facilior. Attamen, quum nulla

nobis esset facultas ancoram iaciendi, nec essemus ausi navim in

vada dirigere donec æstus in iustam surrexisset altitudinem,

tempus nobis ad terendum superfuit. Gubernator itaque docuit me,

quemadmodum navis retardanda ac sistenda esset; quod et post

multa tentamina etiam effeci, quo facto, tempus cibo nos

reficientes, unaque sedentes explevimus.

“Navarche,” denique affatur me cum eodem ingrato risu, “hicce

est meus sodalis O’Brien; putabam te eum in mare deiecturum. Res

minutas ego plerumque parum curo, nec mihi lubet culpari ob eius

rationes diremptas; at vero eum usque hic iacere, decori esse

haud puto; tune aliter?”

“Ego,” inquam, “nec viribus valeo, nec id munus exsequendi mihi

placet ibique iacebit, quantum ad me attinet.”

“Isthæc navis — “Hispaniola,” mi Iacobelle, male ominata est,”

prosequebatur nictans. “Iam satis magnus numerus hac in navi

“Hispaniola” cæsus est — haud pauci nautæ miselli morte deleti

sunt, ex quo ego et tu Bristoliæ navi nos commiseramus; tam

iniquam fortunam ego nunquam vidi, non ego. Hic est ille quondam

O’Brien, nunc vero — est mortuus, nonne? Ego, profecto, doctus

non sum, tu vero ephebus es, qui legere et numerare scis;

itaque, ut rem clare ponam, existimasne mortuos esse mortuos in

æternum, an futurum ut reviviscant?”

“Corpus, mi Here Hands, sane occidere potes,” respondi ego, “non

autem spiritum; tantum iam et te scire oportet. Isthic O’Brien

iam est in mundo altero, ac, fortasse, nobis advigilat.”

“A!” fatur ille. “Ehem, pro dolor — sic autem homunciones

occidere vix aliud esse videtur quam tempus pessumdare. Attamen

spiritus, quantum quidem experientia me docet, haud magno in

numero sunt. Ego vero, mi Iacobelle, partes meas contra spiritus

tuebor. Nunc autem, siquidem libere dixisti, gratum mihi

feceris, si in illam ibi canabam descenderis, mihique hem, ita

vivam ut nomen rei meminerim; sic, sic, mihique lagenam vini

attuleris, Iacobelle — isthic brisæus capiti meo nimius est.”

At hæc gubernatoris hæsitatio mihi quidem naturæ adversari

videbatur; notionem autem hanc suam quasi vinum brisæo

anteponeret, plane non credidi. Totum id merum verborum

prætextum redolebat. Unum tantum erat manifestum, eum nempe

voluisse, ut constratum relinquerem; quo tamen proposito,

divinare nequibam. Oculi eos meos vitabant: hi continuo errabant

huc et illuc, sursum ac deorsum, modo cœlum intuentes, modo

furtim cadaver O’Brien circumvolantes. Per totum id tempus ipse

subridebat, exserens interim linguam mente flagitii maxime

conscia, et indicio impensæ confusionis, ita quidem, ut vel

infanti palam esse debebat, eum aliquem dolum meditari.

Responsum tamen mihi in promptu erat, quippe qui rite

cognoscerem quas partes tutiores sequerer; et quum suspiciones

meas ante tam crassæ inscitiæ nebulonem satis facile dissimulare

scirem.

“Aliquantumne vini?” quæro. “Id longe præstat. Albumne vis an

rubrum?”

“Ut ego quidem reor, mi sodalis, id vix refert quidquam,” ait

ille, “unum tantum refert, ut, nempe sit forte, et quantum

sufficiat.”

“Teneo,” respondi ei. “Afferam itaque Callense,[1] Here Hands.

Quærendum tamen mihi erit.”

His dictis, maximo quam poteram strepitu deorsum impluvium me

contuli, calceos exui, catastam cancellatam caute percurrens,

scalam propodii ascendi, caputque ex impluvio anteriori exserui.

Novi satis bene eum illic me non visurum, tamen diligentissime

cavendum putavi; atque pessimum quod suspicari poteram, verum se

comprobavit.

Interim ille mutato situ, in manus genuaque cosurrexit, atque

quamquam ex crurum vulnere necesse erat eum acrem percepisse

dolorem quum se movebat — satis enim audivi eum supprimere

gemitum — tamen haud leni nisu se trans constratum contulit. Vel

dimidio minuto ad incile lævum pervenit, ubi e glomere funium

cultrum longiorem, vel pugionem breviorem, produxit, ad capulum

usque cruentatum. Pugionem paulisper aspectabat, aciem eius manu

tentabat, ac demum eundem in tuniculam recondidit, quo facto,

iterum in priorem locum, ad cancellos claudicavit.

Nec plus scire cupivi. Israel se loco circummovere valebat; modo

etiam armatus erat; atque si tanto nisu sibi elaborandum

existimavit ut me e medio tolleret, præter dubium nunc fuit me

proximam victimam existimandum esse. Quid deinceps acturus esset

— utrum tentaturus esset trans totam insulam, a Sinu

Septemtrionali, ad sua castra usque intra paludes perrepere, an

ictum tormento Long Tom editurus esset confidens futurum, ut sui

sodales primi advolarent sibi auxilium allaturi, utique scire

non poteram.

Attamen certum existimabam me ei in una re dumtaxat confidere

posse, quod unum negotium habebamus commune, destinatio scilicet

navis. Mea etenim æque ac sua intererat, ut navim in quodam

idoneo loco, summa qua pares essemus cautela in fundum ageremus,

ita quidem, ut tempore opportuno eadem minimo periculo atque

labore, quantum fieri poterat, iterum levari ac flutare posset;

quoad id fieret vitam meam certe tutam existimabam.

Dum has res mecum in animo revolvebam, nec corpus meum penitus

neglexi. Interim enim clam me in canabam contuli, calceos meos

otiose iterum induxi, manu lagenam vini sine delectu produxi,

tum hanc excusationem prætexens, in constrato iterum comparui.

Hands iacebat in eodem statu, velut in cumulo compositus, ut eum

reliqueram, demissis palpebris, quasi nimis debilis ad lucem

perferendam. Me tamen adveniente, suspexit, collum lagenæ

decussit, velut qui eius rei longa experientia doctus erat,

atque suo more apprecatus, “Pro fortuna!” solido haustu se

refecit. Tum paulisper in quietem se composuit, dein producto

cuneo nicotianæ, petivit a me, ut offam eius abscinderem.

“Præcide sis mihi offam istius rei,” rogat me, “quod ego

cultellum non habeo, nec ad id viribus sufficio, etiamsi

cultellum haberem. A, Iacobelle, Iacobelle, officia mea obire me

neglexisse mihi videor! Præcide offulam, sis, ea, mi puelle,

mihi videtur fore ultima, sum enim in meo itinere in æternam

patriam, nec id dubito.”

“Esto,” refero, “præcidam frustulum nicotianæ tibi; verum tuo

loco, atque si in eo esse statu in quo tute esse putas, ut

Christianum decet, ad preces meas recurrerem.”

“Quamobrem?” quærit. “Explica sis, quare.”

“Quare?” respondi ei. “Paullo ante me de mortuis interrogavisti.

Tu fidem fregisti; vitam in peccatis, mendaciis atque sanguine

egisti; hoc ipso tempore illic iacet ad pedes tuos homo, quem tu

occidisti, et tu me quæris cur! Ad misericordiam Dei

impetrandam, si causam quæris.”

Paullo fervidius loquebar, quod de pugione in sinu suo recondito

cogitabam, quo in animi sui perversitate me finire meditabatur.

Ipse, vicissim, sumpto altero vini haustu, maxime insueta

solemnitate loquebatur.

“Annos triginta,” inquit, “maria navigavi, vidique bona ac mala,

meliora ac peiora, tempestates bonas ac malas, penu exhaustum,

cultros vibrari, et idgenus omne. In summa, mihi crede, bonum e

bono provenire vidi nunquam. Eum, qui ictum prior infert,

potiorem habeo; mortui non mordent; in hac sum sententia — amen,

ita esto. Nunc vero præbe aures,” subiunxit subito mutata voce,

“iam satis harum gerrarum habuimus. Æstus iam-bene assurrexit.

Tu, Navarche Hawkins, sequere modo mandata mea, et futurum est

ut ex sententia adnavigemus, et voto potiamur.”

In summa, vix duo milliaria nobis ad navigandum supererant; sed

navigatio hic res erat delicata, etenim introitus in istud

pulvinarium septemtrionale non modo erat angustus ac vadosus,

verum etiam ab ortu occasum versus iacebat, proinde caute erat

gubernandum ut navis introagi posset. Existimo autem me pronum

ac paratum fuisse subditum, sed certe Hands se eximium

præstitisse ductorem; circuibamus enim dextrorsum ac lævorsum,

campsabamus, littoraque radebamus tanta dexteritate ac

pernicitate, ut visu delectabile esset.

Linguam terræ vix superavimus, quum terra undique incincti

fuimus. Oræ Sinus Septemtrionalis arboribus ita erant consitæ ut

pulvinarium meridianum; situs tamen loci erat longior et

angustior, atque speciem accuratius referebat æstuarii, quod et

reapse fuit. Prope ante nos ad cornu meridianum conspicabamur

rudera navis fractae, iam in extremo statu dissolutionis. Erat

autem hæc navis quondam grandis trium malorum, sed iniuriis

tempestatum tam diu obnoxia, ut magni algarum manipuli ex ea

undique penderent, in constrato autem eius dumi littorales

radices egissent, modo autem hi etiam florerent. Triste hoc erat

conspectu, sed nobis indicio erat locum pulvinarium esse

tranquillum.

“Nunc vero,” fatur tandem Hands, “videdum, illic est locus ad

pessum faciendam navim selectissimus. Littus sabulosum est ac

demissum, nullus venti halitus, arboreta circumquaque, ac flores

circumcirca, tamquam hortulus in illa antiqua navi.”

“At vero,” interrogo, “si semel navim pessum fecerimus, quinam

eam iterum flutabimus?”

“Nihil facilius,” refert ille, “æstu refluxuro, illic in adverso

latere, efferes rudentem in unam illarum celsarum pinuum, hunc

circumages, referes eum, et circumvolves tympano suculæ,

æstumque opperieris. Æstu adveniente cunctæ manus attrahent

rudentem, quum ipsa assurget ac flutabit ex cordis tui

sententia. Nunc autem puerule, ad locum! prope enim sumus ad

oram, navis autem ultra modum festinat. Paullo dextrorsum — sic

— caute — dextrorsum — lævorsum, miculam — caute sis, —

cautedum!”

Sic sua mandata impertivit, quibus ego suspenso spiritu

obtemperavi, usque dum necopinato clamavit, “Nunc tandem,

corculum, ad auram!” Quapropter clavum illico ad summum sustuli,

quo facto, “Hispaniola” se protinus circumvertere, proraque

antrorsum in demissam sylvestrem oram retro ferri cœpit.

Animo quum essem propter superiores eventus nimis quam

concitato, vigilantiam, qua gubernatorem prosequebar, quodammodo

relaxavi. Quin et modo ita eram animo præoccupato,

exspectabundus dum navis fundum attingeret, ut conscientiam

periculi capiti meo impendentis negligerem, cancellisque dextri

lateris cubitatim applicitus undulas observarem ab acie proræ

dilabentes. Victima facilis succumbere poteram sine lucta, nisi

sensus quidam insecuritatis atque præsagii me supervenisset, quo

actus, caput retro verti. Sive crepitus ad aures meas pervenit,

seu angulo oculi umbram eius percepi; sive vero instinctu quodam

felino actus sum: revera conspicabar Hands, medio iam itinere

emenso, pugione in dextra manu ad me accedere.

Insula thesauraria · 第 9 / 11 题