matrem optime valere, animoque erecto reperi. Navarchus, qui tam
diu causa tantorum malorum exstiterat, iam illinc abfuit, in
loco, ubi impii cessaverunt a tumultu.[7] Spectabilis omnia
reparari, item, cubicula publica, perinde ac tabulam nostri
tituli novo depingi iussit, ac supellectilem quoque novis auxit
— præ omnibus aliis, novum artisellium in dispensatorium matri
comparavit. Quin et puerum, qui tironem ageret, illi misit, qui,
dum ego abessem, illi adiutorio esset.
Meum statum tum demum proprie intellexi, quum hunc puerum
conspexi. Usque eo iter meum, eiusque incidentia cogitavi, domum
autem, quam relicturus eram, neutiquam. Nunc vero, quum primum
in conspectum huius lævi et inficeti peregrini venissem, qui
apud matrem meam vice fungeretur mea, lacrymæ mihi oboriebantur.
Etiam vereor ne huic puero auctor fuerim vitæ miseræ ac fere
caninæ; quandoquidem novus quum fuisset, nec laboribus his
assuetus, occasiones vel centies exortæ sunt, cum corrigendi ac
refellendi, nec parcum me præstiti iis utendis.
Exacta nocte, postridie, post prandium, ego et Redruth iterum
pedibus nos commisimus, iterque ingressi sumus. Matri,
regionique æstuariorum, ubi ex quo natus eram, vitam degi, item,
vetusto, nobisque dilecto Admiral Benbow — quod quidem ex quo
recens pictum erat, non prorsus ita charo — valedixi. Inter
ultima quæ memoriæ meæ inciderant fuit Navarchus, qui nempe in
littoribus tam sæpe obambulare consueverat, pileo triquetro,
cicatrice ex acinace in gena, antiquoque aurichalcino
telescopio. Momento proximo angulum prætergressis nobis, sedes
meæ avitæ e conspectu evanuerunt.
Carruca[8] tabellaria nobis circa crepusculum ad tesqua[9] prope
Royal George obviam facta est. Conscendentibus nobis, locus mihi
inter Redruth, atque senem et corpulentum virum contigit, ubi
constrictus, motu celeri, acrique nocturno aere minime
impediente, inde ab initio sopore mersum fuisse verosimile est,
et vacerræ modo me dormivisse, dum carruca sursum ac deorsum
colles, unam stationem post aliam prætervolavit; etenim, quum
denique in latere fodicatus[10] oculos aperuissem, ante celsam
urbanam domum stabamus in via, erat autem multo mane.
“Ubinam sumus?” quæro ego.
“Est Bristolia,” respondit Thomas, “descende.”
Herus Trelawney sedes sibi longe ab hinc, in diversorio, prope a
navalibus fixit, ut operi cercuri instruendi invigilaret. Eo
nunc nobis deorsum ambulandum erat, haud parvo mihi
delectamento, quod via nos secundum crepidines ducebat, ubi
stationes erant omnium generum navium, armaturarum, magnitudinum
atque gentium. In una navi nautæ cantilabant laboribus intenti;
in alia nautæ in sublimi erant, longe supra caput meum, e
rudentibus pendentes, qui aranearum plagis haud crassiores esse
parebant. Licet quidem totam vitam meam in littore egerim, usque
huc nunquam revera prope mare fuisse mihi videbar. Odor picis
salisque mihi aliquid novi erat. Vidi, præterea miras
tutelas,[11] quæ oceanos longe lateque pernavigaverant. Vidi,
insuper, haud paucos veteranos nautas cum inauribus, barbis in
cirros contortis, atque crinibus plexis, ut gressibus nautarum
incederent; quibus cunctis haud minus delectabar quam si totidem
reges, aut archiepiscopos vidissem.
Quin et ipse ego navigaturus eram, mare in cercuro peragraturus
cum nautis tibicinibus, cum nautis crinicaudatis, modulantibus,
iturus in mare adversum insulam ignotam, thesauros quæsitum
defossos.
Dum his delectabilibus somniis usque captus eram, ante spatiosum
quoddam diversorium pervenimus, ibique occurrimus Spectabili
Trelawney, synthesi[12] nautici officialis ex toto induto, e
panno cæruleo probissimo, ut ex ostio totus subridens ad amussim
imitatus nautarum incessum.
“Salvos hic vos videre gaudeo,” affatur nos; “medicus autem
Londino hesterna advenit vespera. Præstanter — laterculus[13]
navalis plenus est!”
“O, mi Here,” quærebam ego, “quam mox solvemus?”
“Solvemus?” refert ille, “Utique cras.”
1. Cercúrus, -i, m., “navis est Asiana pergrandis. Plautus
\ in Sticho: ‘Quum percunctor portitores ecque navis
\ venerit Ex Asia, negant venisse; conspicatus sum interim
\ Cercúrum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.’
\ Lucilius, Satyrarum Lib. xiii: ‘Verum flumen uti atque
\ ipso divortio igneis pedibus cercúrum concurret equis.’
\ Idem, Lib. xiiii: ‘Ad Regem legatus Rhodum, Ecbatanam ac
\ Babylonem Ibo; cercúrum sumam.’ Plautus, Mercatore:
\ ‘Ædificat navem cercúrum, et merces emit.’” Nonius
\ Marcellus, De Gen. Navig.
2. Amphora, -æ, vas figulinum, argillaceum, liquidorum, uti
\ aquæ, vini, olei; quadrantal, mensura Americana 6
\ gallons, 7 pints; etiam frumentorum, hinc et mensura
\ navium, uti tonna Anglorum; sæpe contrahitur in amphorum,
\ pro amphorarum: “Uno patrum, adiuvante C. Flaminio,
\ tulerat, nequis senator, quique senatoris pater fuisset,
\ maritimam navem, quæ plus quam trecentarum amphorarum
\ esset, haberet;” T. Livius xxi, 63. — “Mare interest
\ vadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed
\ certis canalibus ita profundum, ut nullæ ancora sidant.
\ Ob id navibus utrimque proræ, ne per angustias alvei
\ circumagi sit necesse, magnitudo ad terna millia
\ amphorum.” C. Plinius Secundus, Hist. Nat. vi, 24, 82.
3.
“Quæcunque lusi iuvenis et puer quondam,
Apinasque nostras, quas nec ipse iam novi;”
M. Val. Martialis, i, 113,
“Divitis alternas et pauperis accipe sortes,
Præmia convivæ det sua quisque suo.
Sunt apinæ, tricæque, et siquid vilius istis.”
Idem, Apophoreta xiv,
4. Qui curam navis gerit, boatswain.
5. Navis bellica, pugnatoria; Romanum est,
6. Sine uxore, cœlebs.
7. Iob, iii, 17.
8. Currus pluribus viatoribus una vehendis accommodatus.
9. Loca inculta, carecta, deserta.
10. “Mercemur servum, qui dictet nomina, lævum
Qui fodicet latus,”
Q. Hor. Flaccus, Ep. i, 6, 51.
11. Primitus naves erant sub tutela particularium quorumdam
\ Deorum, itaque prora cuiusque effigie alicuius Numinis
\ ornabatur. Imagines huiusmodi etiamnum in proris persæpe
\ videntur exsculptæ et pictæ, quæ eapropter tutelæ
\ nominantur.
12. Vestes cuiuscunque status aut officii formales.
13. Catalogus, elenchus, summa nominum.
Caput VIII.
Sub Signo “Spy-Glass.”
Finito ientaculo, Spectabilis notulam mihi tradidit ad Ioannem
Silver inscriptam, sub signo Spy-Glass, docuitque me locum
facile reperturum ordinem sequendo crepidinum,[1] ac diligenter
prospiciendo, donec ad parvam cauponam, ex cuius fronte
maiusculum telescopium aurichalcinum pro signo penderet. Summam
inde capiebam lætitiam, quod iterum licebat mihi ulteriores ac
plures naves nautasque videre, et sic viam mihi in frequentia
hominum, sarracorum[2] ac manipulorum aperire, quandoquidem
navale modo erat negotiosissimum, quum demum cauponam in
quæstione probe reperi.
Caupona erat satis nitidus locellus diversationis. Signum novo
erat pictum; fenestris scitula antependebant siparia rubra;
tabulatum autem recens arenatum. Ab utroque latere erat via, et
in utramque ostium pandebat, unde fiebat, ut spatiosum conclave
visui esset valde clarum, quantuscunque fumus nicotianus
interiora obnubilaret.
Adventores plerumque erant marini, qui tam clamorose
sermocinabantur, ut introire vix auderem.
Ut interim illic stabam, homo quidam e cubiculo vicino prodivit,
quem necessario Longum Ioannem esse cognovi. Lævum sibi crus in
fœmore desivit abscissum, et sub axilla læva grallam gerebat,
quam quidem summa pernicitate sciebat tractare, eius ope huc et
illuc saltitans tamquam avicula. Habitu corporis valde erat
procerus ac robustus, vultu amplo, pernæ magnitudine — plano
quidem atque pallido, cæteroquin sagaci ac subridenti. Ipse
profecto optimo videbatur esse animo, inter mensas sibilo
versatus, amœnis verbis aliquos adventorum affatus, alios palmo
in humeris quatiens, quos magis sibi iunctos esse sciebat.
Ut verum fatear, iam inde quum primum nomen Longi Ioannis ex
litteris Spectabilis Trelawney audivissem, timor quidam animum
meum incessit, ne is ipse esset nauta cum uno crure, ob cuius
adventum in Benbow tam diu excubare consuevi. Sed unus contuitus
in hominem ante me satis erat. Etenim vidi navarchum, Canem
Nigrum, cœcum mendicum Pew, unde novisse autumabam quid,
qualesque piratæ essent — ex opinione mea hic domnædius mundus,
moribus mansuetus, res prorsus erat diversa.
Ego protinus sumpsi mihi animum, ac limen transgressus recta ad
hominem accessi ubi tum stabat grallæ innixus, et cum hospite
colloquens.
“Herusne Silver?” quæro ego, notulam protendens.
“Sic, mi pusio,” refert ille, “id mihi profecto nomen est. Et
quisnam es tu?” Quum vero litteras Spectabilis conspexisset,
mihi fere contremuisse videbatur.
“A!” fatur voce plane elata, manuque porrecta, “Teneo. Tu ergo
noster es novus canabarius; te venisse gaudeo.”
Quibus verbis manum meam suis arcto strictu prehendit.
Simul hoc momento unus suorum hospitum in ulteriori parte
conclavis subito surrexit, atque ianuam versus properavit. Ianua
prope ad eum erat, prohinc, momento temporis erat foris, in via.
Properantia eius motus suscitatus, oculos eo converto, eumque
statim agnosco. Hic erat ille cum sebaceo vultu, duobus digitis
mancus, qui ad Admiral Benbow primus venerat.
“O,” clamavi ego, “cape eum! is Canis Niger est!”
“Ne hilum quidem curo quis sit,” ait Silver. “Verum ipse non
solvit suum cibarium. Harry, insequere, capeque eum.”
Unus accumbentium, prope ad ianuam, subsiliit, eumque insectatum
cucurrit.
“Solvendum sibi esset cibarium, etiamsi Pontocrator ipse Hawke
esset,” clamitabat Silver; ac tum, missa manu mea, “quemnam eum
dixisti?” quæsivit ex me. “Niger quid?”
“Canis, nempe, mi Here,” respondi ego. “Num Herus Trelawney
nihil tibi de piratis memoravit? Is unus eorum fuit.”
“Ain’ tu?” exclamat Silver. “Et hoc domi meæ! Curre sis Ben
adiuva Harry. Unus illorum perditorum, itane, revera? Tune cum
eo potavisti, Morgan? Accede sis.”
Is quem hic Morgan appellaverat — senex, canus, fusco vultu
nauta — accessit tractim, satisque humiliter cuneum nicotianæ in
bucca volvitans.
“Tu, Morgan,” severe affatur eum Longus Ioannes; “nonne tu illum
Nigrum — Nigrum Canem nunquam antea oculis tuis conspexisti;
nonne nunquam?”
“Non ego, mi Here,” ait Morgan salutando.
“Nonne eius nomen nescivisti?”
“Nescivi.”
“Per omnes cœlicolas, Thomas Morgan, magno id tibi bono cedat!”
clamabat domnædius. Si enim tibi quidquam commune esset cum
eiusmodi, nunquam pedem tuum in hanc domum intulisses, certum te
de ista re esse volo. Dein, quid ille tibi narravit?”
“Non satis recte scio, mi Here,” respondit Morgan.
“Num illud quod inter humeros geris, caput appellas, an Diis
aspernandam cucurbitam?” clamitabat Longus Ioannes. “Non satis
recte scio, ais, reverane? Casu, fortasse non satis recte scis
quicum locutus sis? Age iam, fatere quid ipse ganniverit —
itinera, navarchos, naves? Effuti, quid? De qua re?”
“De subcarinando[3] loquebamur,” respondit Morgan.
“Siccine? de subcarinando? Materia admodum apta, nec dubites.
Redi nunc ad tuum locum, aptum gleboni, Thomas.”
Deinde, ut Morgan se ad sedile suum retractabat, Silver mihi,
velut in fiducia susurravit, quod laudem sapiebat, ut mihi
videbatur:
“Ille, profecto, homo probus est, ille Thomas Morgan, nisi quod
bucco est. Nunc autem,” pergit elata voce iterum, “videamus —
Canis Niger? Minime — nomen mihi est ignotum, ignotum mihi.
Tamen, quodammodo puto — ita, sane, vidi ganeonem. Solebat nempe
huc ventitare cum coco quodam mendico, ita solebat.”
“Quod ita solitus sit,” retuli ego, “nihil dubites. Illum quoque
cœcum cognovi, nomen ei fuit Pew.”
“Ita fuit!” clamat Silver, iam concitatus. “Pew! Id eius nomen
fuisse certum est. A, ille squalum vultu referebat, ita, sane!
Si ergo istum Canem Nigrum assequemur, grata profecto nova erunt
Navarcho Trelawney! Ben eximius cursor est; pauci nautæ Ben
currendo exæquant. Consequatur modo eum intercipiatque, per
Deos! Sermocinabatur de subcarinando, itane? Iam faxo ut ipse
subcarinetur!
Interea dum hæc profundebat, sursum deorsumque in caupona
claudicabat sua gralla, mensis palmo percussis, totque indicia
sui animi concitati edebat, ut ipsum Fabium iudicem convicisset,
aut Catonem Censorem. Suspiciones etenim meæ, viso Cane Nigro
sub signo Spy-Glass, iterum prorsus suscitatæ erant, atque cocum
acriter observabam. Verum ipse pro meo captu nimis erat labidus,
nimis paratus nimisque vafer, proinde, quoad illi duo anheli
reverterunt renuntiaruntque se fugitivi vestigia in turba
amisisse, et dum ob id tamquam fures reprehensi fuissent, ego
vel vadem pro innocentia Longi Ioannis Silver me præstitissem.
“Nonne vides, mi Hawkins,” ait, me affatus, “quantæ istæ plagæ
adversæ fortunæ in hominem meæ sortis incidant, nonne vides?
Illic est Navarchus Trelawney, quidnam ipse de me cogitare
debeat? Hic ecce, habeo istum heluonem restionem, sedentem in
ista mea domo, potantem meum proprium canneum! Nunc vero eccum
te, qui supervenis, mihique id coram denuntias; mihi autem,
infandum, palam, ante oculos, evadit! Iam, mi Hawkins, me ante
Navarchum purgatum esse velis. Hircitallio[4] tu modo es, sed
mucrone acrior. Primo iam tui ingressus momento id perspexi.
Eccum me: Quidnam per omnes Superos possim ego isto tigillo, quo
claudico, efficere? Si essem corpore sincerus nauta probatus[5]
eum consecutus, humero iuxta humerum, pulchre eum stitissem;
fecissem, sane: at nunc —”
Tum subito cessavit, os illi hiscit, maxilla delabente, acsi
quid illi necopinato incidisset.
“Debitum!” exclamat. “Tria fercula cannei! Ne sit mihi bene,
nisi potorium iam iam oblitus sim!”
Hinc se in scamnum iniiciens, ridere et cachinnare incipit, ut
lacrymæ sibi stillare, ac per genas delabi cerneres. Facere,
quin et ego cum eo una riderem, non poteram; ridebamus autem per
alternantes impetus, ut ipsa caupona resonaret.
“Eccum me, quam præclaram me vescam præsto phocam!” ait tandem
detersis genis. “Tu Hawkins, atque ego, concordes bene
conveniemus, et, insuper si mari potitus ero, tironis loco
habebor nautici. At nunc, age, accinge te ad agendum. Muginari
haud iuvat. Convictores, officium est officium. Iam modo
triquetrum capiti meo apponam, ac tum tecum iuxta ad Navarchum
Trelawney pergam isthæc gesta relatum. Nam, et hoc memineris,
iuvencule Hawkins, res ista gravis, atque ex ea nec tu, nec ego
evasimus aliquo idgenus, quod laudem appellare ausim. Ne tu ipse
quidem te vocabis dextrum — neuter enim ex isto pari nostrum est
dexter. Sed peream pessimo malo, nisi iste casus circa meum
potatorium ioco careat.”
Ipse inde iterum ridere, et ita cordicitus quidem, ut licet ego
aculeum ioci minime perspexissem, tamen invitus in eius
hilaritate participarem.
Nostræ secundum crepidines ambulationi hic se præstantissimum
comitem præstitit, explicando mihi diversissimas naves quas
præteribamus, harum armamenta, amphoratum, gentilitatem, item
opera quæ gererentur — quemadmodum una exoneraretur, altera
oneraretur, tertia ad profectionem pararetur; alias incidentia
mihi narravit de navibus nautisque facetias, aut idiomata
phrasesque narravit ac repetivit, usque dum ea memoriæ
mandassem. Denique intelligere cœpi me cum aptissimo et
gnavissimo socio nautico agere.
Ad diversorium pervenientes, reperimus Spectabilem, Doctoremque
Livesey una sedentes, quadrantem sabaiæ prope finientes cum
frustulo panis tosti, antequam cercurum inspecturi prodirent.
Longus Ioannes res in sua caupona gestas ex ordine alacri animo,
omnique veracitate narravit. “Sic ergo res evenit, nonne verum
narro, Hawkins?” dictitabat, et hoc semel et iterum, ego autem
nihil nisi probare poteram penitus.
Duo illi viri ægre ferebant Canem Nigrum evasisse; conventum
tamen inter omnes nostrum est nihil ad agendum reliqui esse,
proinde, postquam ab his viris collaudatus esset, sumpta sua
gralla, domum discessit.
“Quarta hoc pomeridie cuncti sunto in constrato!” post eum
clamavit Spectabilis.
“Sic, sic, Here,” reclamavit cocus e foro.[6]
“Euge, mi Spectabilis,” ait Dr. Livesey, “ex principio haud
magnam habebam fiduciam tui repertus, fateri tamen non dubito,
Ioannem Silver mihi plane quadrare.”
“Ille profecto, verus est basilicus,”[7] asserebat Spectabilis.
“Nunc autem,” medicus subiunxit, “nonne licebit Iacobello
nobiscum navim conscendere?”
“Sic, prorsus,” confirmat Spectabilis. “Sume nunc pileum,
Hawkins, navim inspectum ibimus.”
1. Crepido, -inis, f., est murus lapideus in portu,
\ navalibus, qui aquam incingit ac reprimit, et ad quem
\ naves deligantur.
2. Sarracum, -i, est currus ad vectanda onera. “Quumque ad
\ graminea venerint (Alani), in orbiculatam figuram locatis
\ sarracis, ferino ritu vescuntur;” Amm. Marcell. xxxi, 2,
\ 18.
3. Sic placet exprimere actum piratarum, quo suos punituri,
\ sub carinam mergere solebant, ex adverso autem carinae
\ latere emergentem sustollere.
4. Hircitallio, -nis, vel hirquitallio, m., puer,
\ adolescentulus, in limine virilitatis, parvus hircus,
\ hœdus, hœdulus.
5. Nauta probatus, h. e., approbatus. Nautæ etenim, uti
\ omnes opifices, primum fiebant tirones, post trium aut
\ quatuor annorum exercitationem discrimini subiiciebantur,
\ quæ si superavissent, liberi fiebant, receptique in
\ circulum sodalium. Si vero in statum Magistri Probati
\ evehi cupiverunt, cœtus Magistrorum, secundo instituto
\ discrimine, quod si superavissent, eos diplomate
\ approbaverunt, feceruntque sui similem, “Nautam
\ Probatum,” vel “Nautas Probatos.”
6. Forus, -i, est via, sive ambitus in media navi, inter
\ casterias.
7. Basilicus, -i, est iactus in alea regius, optimus,
\ lucrificus. “Cn. Tace parumper. Iacit vulturios quatuor.
\ Talos arripio, invoco almam meam nutricem, Herculem.
\ Iacto basilicum, propino magnum poculum; ille ebibit;
\ Caput deponit, condormiscit, ego ei subduco annulum:”
\ Plaut. Curc., ii, 3, 80.
Caput IX.
Pulvis et Arma.
“Hispaniola” aliquanto longius a crepidine iacebat, proinde
lintrem nostram oportebat sub rostris tutelisque complurium
navigiorum præterire, quorum oræ[1] non raro sentiebantur
carinam nostram fricare, alias autem super capita nostra
oscillabant. Denique tamen lateratim adrepsimus, nosque
conscendentes pronavarchus, Herus Arrow convenit ac salutavit,
fuscus veteranus cum inauribus, et strabus. Inter hunc atque
Spectabilem arcte et amice conveniri videbatur, sed cito
animadverti statum rerum Herum Trelawney inter atque navarchum
non eundem esse.
Aspectu etenim iste vir asper esse videbatur, et cunctis in navi
rebus irasci, qui et causam non dubitavit confestim declarare,
namque vix in canabam descenderamus, quum nauta nos confestim
sequebatur:
“Navarchus Smollett, mi Here,” Spectabilem affatus, inquit, “te
paucis vult.”
“Ad mandata eius semper sum paratus,” respondit Spectabilis.
Navarchus prope in vestigio sui nuntii erat, statimque
ingressus, ianuam pone se clausit.
“Mi Here,” fatur navarchus, “satius duco aperte eloqui, etiam
periculo offensionis. Iter hoc non amo; manus non amo, nec
pronavarchum amo. Hoc breviter suaviterque dictum est.”
“Fortasse, Here mi, navim non amas?” quærit Spectabilis iratus,
uti videre licebat.
“De ea re nihil possum eloqui, Here, quia periculum eius non
feci,” respondit navarchus. “Apta videtur naucula; plus dicere
nequeo.”
“Fieri potest etiam, Here, ut nec tuum conductorem ames!”
prosequitur Spectabilis.
At hic Dr. Livesey intercessit.
“Siste paulisper,” inquit, “siste paulisper. Quid attinet talia
quærere, quæ tantum exasperant. Navarchus aut nimis multum, aut
nimis parum dixit; prohinc necesse duco explicationem verborum
suorum ab eo postulare. Itaque tu ais iter hoc tibi displicere.
Dic, cur?”
“Auctoratus[2] sum isti Hero,” respondit navarchus, “sub mandato
sigillato, ut vulgo dicimus, ad navigandum quo ipse vellet. Hoc
quidem valet. Verum nunc reperio quemque ante malum plus me
scire. Id æquum non existimo, num tu?”
“Minime,” respondit Livesey, “non ego.”
“Tum,” prosequitur navarchus, “nunc relatum audio, nos thesaurum
insectari — ab ipsis audio manibus meis, memineris. Thesauros
insectari lubricum est; navigationes thesaurarias nullo sub
obtutu amo; tum vero minime, quum secreto fiunt, et quum (sit
venia verbo, Here Trelawney) secretum iam psittaco enuntiatum
est.”
“Psittacone Silveriano?” quærit Spectabilis.
“Est merus dicendi modus,” refert navarchus. “Effutitum volo
dicere. E sententia mea, Heri, neutri vestrum certo constat quid
velitis; dicam tamen quid ego sentiam — navigatio idgenus vita
aut mors est cursusque accuratus.”
“Hæc omnia prorsus clara,” respondit Dr. Livesey, “nec dubito
quin vera. Nos tamen experiri non ambigimus; nec tamen sumus nos
adeo imperiti, ut tu arbitraris. Porro, tu catervam te non amare
dicis. Num hi non boni sunt nautæ?”
“Non placent mihi, Here,” respondet Navarchus Smollet. “Atque si
iam hoc quæratur, assero ius mihi competisse, proprias mihi
eligendi manus.”
“Fortasse ita decebat,” affirmat medicus. “Fortasse æquum erat
amicum meum te comite atque consultore uti; sed si offensio ulla
facta sit, mihi crede, id non consilio factum est. Nec Herus
Arrow tibi placet?”
“Non placet. Bonum nautam eum non negaverim; verum is longe
liberior cum nautis est, quam ut esse possit officialis probus.
Pronavarchum decet se sibi ipsi continere — nec cum operis ante
malum compotare!”
“Visne innuere,” clamat Spectabilis, “eum potare solitum?”
“Nolo,” refert navarchus, “nisi quod cum nautis nimius est.”
“Ergo, summa summarum, navarche?” quærit medicus. “Edissere quid
velis?”
“Igitur, statisne proposito vestro iter hoc prosequendi?”
“Ferro firmius,” respondit Spectabilis.
“Esto!” ait navarchus. “Quoniam me patienter audivistis,
disserentem quædam quæ non probo, audite me quædam plura
referentem. Pulverem atque arma in procavum hi comportant. Verum
vos locum longe aptiorem habetis sub canaba; cur non eo
comportant? — primum punctum. Deinde, vos dicimini quatuor
nautas ex propriis vestris hominibus afferre, et ut fando audio,
horum aliquos in antico camas sortituros. Quare hi non isthic,
iuxta canabam loca sortiuntur? — punctum alterum.”
“Quidquamne plus?” quærit Herus Trelawney.
“Unum ulterius,” ait navarchus. “Æquo iam plus hic garritum
est.”
“Æquo nimio plus, profecto,” probat medicus.
“Dicam vobis quid ipse audiverim,” pergit Navarchus Smollett.
“Ferunt vos mappam possidere insulæ cuiusdam; in ea mappa per
parvulas cruces locum thesauri indicari; insulam illam sitam
esse —” Hic recitat mensuras longitudinis atque latitudinis ad
amussim.
“Ego vero,” incidit Spectabilis, “nulli vivo enuntiavi!”
“Tamen omnes operæ sciunt,” refert navarchus.
“Te, Livesey, aut Hawkins, necesse est id evulgasse,” clamat
Spectabilis.
“Parum iam refert,” respondit medicus, “quis id propalaverit.”
Ego vero satis perspexi nec medicum, neque navarchum
obtestationem Spectabilis magni fecisse. Ne ego quidem,
profecto, ita enim is loquax erat; attamen hoc in casu eum verum
dixisse, nec situm insulæ quemquam enuntiasse, verum esse mihi
paret.
“Ego quidem, mei Heri,” pergit navarchus, “cuius in potestate
mappa illa sit, nescio; unum tamen stipulor, nempe, ut eadem nec
mihi, ne Hero quidem Arrow visui exhibeatur. Alioquin peterem a
vobis, ut mihi me abdicare liceret.”
“Teneo,” probat medicus. “Propositum igitur tibi est hanc rem
secreto teneri, posticam autem navim præsidio servari, propriis
amici mei operis obsideri, quorum in potestate cuncta arma
pulvisque sit. Aliis verbis, seditionem times.”
“Mi Here,” regerit Navarchus Smollett, “nullo consilio
offendendi, nego tibi ullum ius esse, mihi, quid dicere velim,
verba supponere. Nulli navarcho ius esset iter maritimum
suscipere, si idgenus propositum iure sibi suspicari liceret.
Quod ad Herum Arrow attinet, eum prorsus probum existimo; sic
alios quospiam, omnes, quoad sciam, sic esse possunt. At ego,
salutis huius navis, atque vitæ cuiusque in ea hominis tutandæ
partem mihi assumpsi, essemque illarum reus. Conscius sum hic
res geri, quæ et quomodo non deberent, iudice me. Proinde
postulo ut quædam remedia adhibeantur, aut sinite ut statum meum
vobis resignem. Præterea nihil.”
“Mi Navarche Smollett,” incipit medicus subridens, “unquamne
audisti fabulam de monte et de musculo? Cum pace tua audeo te
interpellare, quoniam tuus agendi modus illam fabulam mihi in
mentem revocat. Capillamentum paciscor meum, huc intranti tibi
plus in animo fuisse.
“Medice mi,” refert navarchus, “tu præclare calles. Huc intranti
mihi in animo fuit officio levari. Futurum minime exspectabam ut
Herus Trelawney vel verbum auscultaret.
“Nec revera auscultavissem,” reclamat Spectabilis. “Nisi enim
Livesey fautor præsto fuisset, te iam pridem in malum
amandassem. At sic, te exaudivi. Faciam ut vis; sed tanto
minoris te faciam.”
“Facies ut volueris, Here,” suscipit navarchus. “Me officiis
satisfacturum reperies.”
His dictis, discessit.
“Trelawney,” inquit medicus, “etsi minime exspectaveram, fateri
iam cogor, ita bene te res administrasse, ut duos dumtaxat
probos tecum viros comparasses in navim — istum hominem, et
Silver.”
“Silver, utique, si ita putas,” refert Spectabilis, “sed quod ad
hunc intolerabilem fucosum attinet, eius mores inhumanos, nauta
indignos, ac ne Anglicos quidem iudico.”
“Interim,” notat medicus, “iam sciemus.”
Quum in constratum pervenimus, operæ iam inceperant arma
pulveremque promere, cantillantes suum io-ho inter laborandum,
navarcho atque Arrow interim inspectantibus.
Ordinationes novæ mihi prorsus placebant. Tota navis erat
renovata; ex eo, quod antea pars postica erat cavi præcipui, ad
puppim sex camæ[3] erant effectæ; hæc autem camarum series
angusta, tigillata fauce cum culinaria, atque cum prorea erat
iuncta ad lævum. Secundum primum propositum hæ camæ a navarcho,
Hero Arrow, Hunter, Joyce, medico, atque a Spectabili erant
occupande. Nunc vero duæ earum mihi atque Redruth obveniebant,
Herus autem Arrow atque navarchus cubilia in constrato, intra
impluvium nacti sunt, quod hoc proposito utrimque ita erant
distenta, ut fere rotundam vocari posse diceres. Locus, utique
usque erat perquam humilis, tamen ad suspendendos duos lectos
pensiles satis spatii ibi suppetebat, ita ut et pronavarchus eo
ordine delectari videretur. Imo et ipse fortasse de caterva in
dubio erat, at hæc coniectura est; nam, ut mox audies, beneficio
suæ opinionis haud diu fruebamur.
Mutandis locis camarum atque pulveris admodum eramus occupati,
quum demum unus vel duo ultimorum, Longo Ioanne eos comitante,
lintre a littore appulerunt.
Cocus pernicitate simii a latere conscendit, et quamprimum
vidisset quid gereretur, “Heus vos sodales,” inquibat, “quidnam
est hoc?”
“Mutamus locum pulveris, Ioannule,” respondit unus.
“Au, per superos,” clamitat Longus Ioannes, “si id fiat,
amittemus æstum matutinum!”
“Ex meo mandato,” ait breviter navarchus. “Mi homo, licet
descendas intro. Manus cœna egebunt.”
“Sic, mi Here,” respondit cocus; manuque ad capronas[4] sublata,
adversum suam culinam descendens, e visu evanuit.
“Bonus ille vir est, Navarche,” ait medicus.
“Verosimiliter,” respondit Navarchus Smollett. “Caute, nautæ,
caute eam rem –” monebat operas, transportantes pulverem; tum
subito me animadvertens inspectantem tormentum aurichalcinum,
nonarium, quod ad mediam navim tuleramus — “En te puerum
canabanum” me inclamat, facesse illinc! Apage te ad cocum, fac
ut ibi natineris!”[5]
Dein, ut propere discedebam audivi eum medico satis elata voce
dicentem:
“Favoratos in mea navi feram nullos.”
Mihi crede, deinceps, opinioni Spectabilis plane cœpi
adstipulari, atque navarchum ex corde odisse.
1. Ora, -æ, est funis crassus, quo navis deligatur, aut quo
\ una navis alteram vectat, vel trahit; remulcum, vel
\ rymulcum, “Quam alii resolutis oris in ancoras evecti
\ tenentur, alii, nequid teneat, ancoralia incidunt;” T.
\ Livius, xxii, 19, 10. — “Hunc secutus M. Rufus, quæstor,
\ navibus xii, quas præsidio onerariis navibus Curio ex
\ Sicilia eduxerat, postquam relictam in littore navem
\ conspexit, hanc remulco abstraxit, ipse ad Curionem cum
\ classe redit;” C. I. Cæsar, B. C. ii, 23.
2. Auctoror, 1, -atus sum, etiam auctoro; obstringo, obligo;
\ “me huic hero auctoravi,” meam operam ei locavi, ipse me
\ in suum servitium conduxit, me pretio conduxit.
3. Cama, -æ, parvulus lectulus et humilis, præsertim eius
\ generis, cuiusmodi in navibus usus fit.
4. Caprona, -æ, capilli, e fronte penduli; veteres numero
\ plurali adhibuerunt: “Capronæ dicuntur comæ, quæ ante
\ frontem sunt quasi a capite pronæ;” Non. Marc. Perier,
\ 22, 2. — “Iam primum, inquit, crines eius (Apollinis)
\ præmulsis antiis, et promulsis caproneis anteventuli et
\ propenduli;” L. Apul., Flor. Froben 559.
5. Natinor, -ari, -atus sum, aliquid diligenter agere,
\ satagere, contrarium eius quod est otiari.
Caput X.
Iter.
Tota ea nocte, rebus ad sua quæque loca digerendis, navis omnis
fervebat, amicique Spectabilis, sibi ad valedicendum,
prosperumque reditum postulandum, lintratim venerant, quos inter
et Herus Blandly, aliique sortis eiusdem. Nulla unquam mihi in
Admiral Benbow, fuit nox, qua vel dimidio tanti laboris obrutus
essem, et nunc iam fere confectus eram, quum paullo ante lucem
naucurius sua fistula cecinit, qua suscitati nautæ confestim ad
ergatam se contulerunt. Vel si alterum tantum fessus fuissem,
stegam non deseruissem; tam enim mihi erant cuncta nova et
insueta — concepta mandata, cata vox fistulæ, nautarum agilis ad
sua loca concursus in languido lumine lucernarum navis.
“Nunc autem Barbecue, age, præcine nobis quandam cantilenam,”
vox cuiusdam auditur.
“Veterem illam,” clamat alter.
“Eia, eia, sodales,” fatur Ioannes Longus, qui cum gralla sub
axilla adstabat, subito verbis melodiaque mihi tam notis in
aerem prorupit:
“Quindeni viri super cistam mortui” —
Cui tum universa caterva in choro accinit:
“Io-ho-ho lagenaque cannei!”
Ad tertium autem “ho!” vectem unisone propulerunt.
Memoria, etiam hoc excitato momento, puncto temporis me retro ad
Admiral Benbow rapuit, mihique vocem navarchi in chorum
incinentem audire videbar. Verum ancora mox in alto erat; mox ad
proram pendula aquas verritabat; mox vela ventum capere, ac
trahere, ripæ atque navigia utrimque regredi cœperunt; et antea
quam ego decumbere, soporemque accire horæ, poteram,
“Hispaniola” iter suum adversum Insulam Thesaurariam aggressa
est.
Singula itineris narrare supersedeo. Iter satis prospere cessit.
Navis se aptam comprobavit, nautæ item peritos se exhibuerunt,
navarchus autem negotii sui omnino erat gnarus. Verumtamen,
priusquam cursum ad Insulam Thesaurariam usque absolveramus, res
duæ aut tres evenerunt, quas non præterire iuvabit.
Herus nimirum Arrow se etiam deteriorem præstitit, quam
navarchus suspicatus erat. Ipse enim apud suos nulla erat
auctoritate, eum quisque ad arbitrium tractabat. At ne hoc
quidem summa malorum erat; nam post unum aut duos in alto dies,
ipse in stega oculis caligantibus, genis rubentibus, lingua
balbutiente, aliisque ebrietatis indiciis comparere cœpit. De
stega semel iterumque cum dedecore iussus est decedere.
Aliquoties etiam cadens sese læsit; alias dies integros in cama
sua, iuxta impluvium iacebat; iterum alias diem unum aut duos
fere sobrium se præbebat, muneraque sua pæne probe obibat.
Nos, interim, nullo pacto explorare poteramus, unde ipse temetum
compararet. Id arcanum navis erat. Utut ei invigilabamus, in
deprehendendo nihil profecimus; quum vero coram quæsivimus,
nihil nisi risit ebrius, sobrius autem verbis disertis negabat
se quidquam præter aquam bibere solitum.
Sic vero non solum ut officialis se inutilem reddebat, moresque
suorum pervertebat, sed clarum quoque erat fore ut sese recta
enecet; itaque nemo magnopere mirabatur, neque dolebat, quum
quadam caliginosa nocte, mari turbulento ipse penitus evanuit,
nec unquam postea visus est.
“Excussus!” inquit navarchus. “Igitur, viri, curá eum in vincula
dandi liberati sumus.”
At vero nunc sine pronavarcho eramus; proinde utique necesse
erat aliquem provehi. Naucurius Iob Anderson omnium in navi
maxime probabilis videbatur, qui, itaque, veteri titulo retento,
munere pronavarchi etiam fungebatur. Herus Trelawney vitæ
nauticæ erat peritus, quæ scientia eius haud exiguo erat usui,
quod tempore faciliori, etiam ipse excubare solebat. Gubernator
autem Israel Hands nauta erat cautus, astutus ac veteranus cum
summa experientia, qui si res postularet, omni fere in re fidem
merebatur.
Longus Ioannes Silver huic valde confidebat, et sic, quoniam
nomen eius hic incidit, cocum nostræ navis, ut nautæ facere
solebant, Barbecue appello.
Hic grallam suam in navi e laqueo circum collum suspensum gerere
solebat, ut ambarum manuum liberum usum haberet. Dignum visu
erat, ut hic extrema gralla parieti applicita, singulisque navis
motibus cedens, cocturam tanta stabilitate perfecit, quam
quisque in terra firma tutus. Etiam curiosius aspectu erat quí
etiam tempestate stegam transiret. Ubi spatia latiora erant,
restim, aut duos deligatos habebat, quorum adminiculo Ioannes
Longus — cuius annuli hi vocabantur — sese e loco in locum
manibus propellebat, alias ope grallæ, alias hanc e collo
pendentem tractans, et hoc tam celeriter, quam quisquam pedibus
integris posset. Tamen aliqui nautarum, qui iam antea cum eo
navigaverant, miserebantur eius, quod ad hoc devenisset.
“Non gregarius iste est, Barbecue,” gubernator aliquando mihi
dixit. “Adolescens bene institutus fuit; et quum ita ei videtur,
ut liber loqui valet; audax autem — leo, Ioanni Longo
comparatus, nihil est! Vidi eum cum quatuor certantem, eorumque
capita conquassantem — se inermi.”
Omnis caterva reverebatur eum, quin et parebat ei. Erat ei modus
quidam proprius cum iis agendi, ac singulos singulis beneficiis
sibi obstringere callebat. Erga me officiosum se præstare
nunquam destitit; meque circa culinam semper libens videbat,
cuius munditiei nihil erat comparandum; patinæ semper extersæ
pendebant, in angulo autem psittacus suus in cavea sedebat.
“Veni modo, Hawkins,” dictitabat, “veni fabulatum cum Ioanne.
Nemo, mi fili, te ei gratior. Age, conside, audique nova. En,
Navarchum Flint — voco enim psittacum meum Navarchum Flint, de
nomine famosi piratæ — en Navarchum Flint, prædicentem prosperum
eventum nostri itineris. Nonne, Navarche?
Psittacus autem summa celeritate clamitare solebat, “Nummi
octonarii! nummi octonarii! nummi octonarii! donec mirareris
quod spiritus eum non deficeret, aut usque dum Ioannes mucinium
suum caveæ superiniiceret.
“Iam isthæc avis;” dictitabat ipse, “est fortasse ducentorum
annorum, Hawkins — plerique enim vivunt in æternum; atque siquis
plura viderit flagitia, is diabolus ipse esse debet. Ista enim
navigabat cum England — magno illo Navarcho England, pirata.
Visit ipsa Madagascar, et Malabar, item Surinam, Providentiam,
atque Portobello. Intererat ipsa expiscationi navium argento
onustarum. Illic ista verba ‘Nummi octonarii’ didicerat, nec
mirum; fuerunt enim eorum tercenta et quinquaginta millia, mi
Hawkins! Etiam intererat quum ‘Viceroy of the Indies,’ haud
procul a Goa, assultu capiebatur, ita sane interfuit; et tamen
aspectu eam meram infantem credideris. At, nonne navarche,
pulveres pyrios iam olfecisti?”
“Adsta ad divergendum[1]” vagit subinde psittacus.
“A, scitulum istud navigium, hæc avicula est,” solebat cocus
dictitare, frustulumque sacchari ei e sacculo dare, quum avis
clathra sua mordicare, ac maledicta, quæ fidem excedant
effutire.
“Heu, mi puelle,” solebat Ioannes subiungere, “picem, quin manus
inficias, tractare nequis. En exemplum misellæ, innocentis,
senis aviculæ meæ, atra evomentis maledicta, quin quid
effutiverit, sciat, nec dubites. Eodem modo malediceret, ut ita
dicam, capellano præsente. Tum Ioannes solemni modo, sibi
consueto, contrectabat suas capronas, ut hominem eum omnium
probissimum crederes.
Interea Spectabilis a Navarcho Smollett gratia usque erat
seiunctus. Nec Spectabilis id celavit; navarchum aspernabatur.
Navarchus, vicissim, nullum verbum edebat, nisi rogatus, et tum
acriter, breviter, et aride, nullo dispendio verborum. Pressus,
fatebatur se de caterva haud æque iudicasse, quod aliqui eorum
tam essent pernices quam exoptare posset, et quod omnes satis
bene se gererent. Quod ad navim attinet, eam omnino adamavit.
“Ea quidem, mi Here, una linea propius subibit ventum, quam id
quispiam ab ipsa propria uxore exspectare possit. Sed,”
subiungere solebat, “plus dicere non libet, nisi quod necdum
reversi sumus, nec ista navigatio mihi placet.”
Spectabilis ad ista se avertens, mentoque sublato, in stega
sursum deorsumque ambulare cœpit.
“Vel hilo plus cum isto,” dictitabat, “displodar.”
Interim et severiorem tempestatem experti sumus, quæ nihil nisi
virtutes “Hispaniola” comprobabat. Omnes in navi bene contenti
esse videbantur, nisi contenti fuissent, exingentissimi habendi
essent; nam ut mea fert opinio, nulli unquam comites
navigationis, sic ut isti fuerunt indulgentia emolliti, ex quo
Noah sese arcæ suæ commiserat. Dupla enim portio cannei
temperati vel minima etiam causa rata erat; diebus feriatis,
veluti si Spectabili innotuit alicuius natales esse, offæ
dispensabantur; atque in media navi semper apertum dolium stabat
malorum, ut quicunque ita vellent, sibi tollere possent.
“Nullum unquam bonum inde provenire expertus sum,” dixit
navarchus Doctori Livesey. “Corrumpe antemalinos[2] facies
diabolos. Sic ego credo.”
Bonum tamen provenit e dolio malorum, ut audies; nam si id non
adfuisset, indicio moniti non essemus, manuque proditionis
cuncti perissemus.
Istud autem hunc in modum evenit.
Ut vento adversum insulam, quo tendebamus potiremur, invasimus
etesias — apertius dicere vetor — et nunc iam eò in via eramus,
diebus noctibusque cautissimis excubiis. Ratiocinio etiam
liberalissimo hic dies erat ultimus futurus navigationis nostræ
extrorsum; aliquando ea nocte, aut summum, postero die circa
meridiem, in conspectum Insulæ Thesaurariæ venturi eramus. Ad
Meridiano Meridiem cum Occiduo tendebamus, flabra secunda a
latere nacti, mari tranquillo. “Hispaniola” constanter nutabat,
prorale suum subinde undas attingens leni aspergine. Pedes a
summo et ab imo cuncti trahebant; forti optimoque quisque erat
animo, quod nunc iam tam prope finem primæ partis temerarii
itineris nostri attigeramus.
Nunc, sole modo merso, laboribus meis cunctis peractis, mihi ad
camam meam itanti, appetentia mali subitanea, suborta est.
Recurri igitur ad stegam. Proreta[3] totus prorsum speculabatur
adversum insulam. Gubernator sibi leniter sibilans oras velorum
intuebatur, nec alius sonus percipi poterat quam aquarum, proram
lateraque navis alluentium.
Toto corpore dolio immersus, vix unum illic mali reliqui reperi;
sed ibidem in tenebris considens, sonitu aquarum, navique
nutante sive obdormivi, sive vero prope ad id eram, quum subito
aliquis gravi pondere strepituque prope me consedit. Dolium
vacillabat ut ille scapulis suis huic innitebatur, ego autem iam
prope assurgebam, quum ipse loqui cœpit. Vox erat Ioannis
Silver, ac vix vel duodena verba exceperam, iam me ne pro mundo
quidem prodidissem, quin potius illic iacebam tremens et
auscultans, actus extremo pavore simul et curiositate; nam ex
his duodenis verbis intellexi vitam omnium proborum in navi me
unico niti.
1. Divergium, -ii, actus, aut locus divergendi, se, suum
\ cursum, navim, equum aliquorsum — ad dextrum, ad lævum,
\ sursum, deorsum, prorsum, retrorsum — divertendi. Hic de
\ mandato agitur, quo nautæ parati adesse iubentur ad navim
\ aliorsum flectendam, ad ventum, ex vento.
2. Antemalinus, -a, -um, quod est ante malum, i. e., arborem
\ in navi, ex qua antenna suspensæ sunt; est locus
\ habitationis nautarum gregariorum, vulgi; antemálinus, —
\ gregarius, plebeius. Ut ex malo, fructu, id nomen
\ adiectivum est, nihil obstare existimo quominus et de
\ altero “malo” adhiberi possit ac liceat.
3. Proreta, -æ, m., nauta qui in prora excubias agit; “Si tu
\ proreta isti navi es, ego gubernator ero;” Plaut., Rud.
\ iv, 3,75
Caput XI.
Quid in Dolio Malorum audiverim.
“Nequaquam, non ego,” inquibat Silver. “Flint erat Navarchus;
ego, ob crus meum tigneum, stegarius. Eodem ictu ex pleno
latere, ego crus amisi, senex vero Pew sua lumina. Princeps
chirurgus is erat, qui mihi crus amputavit — collegio et cunctis
rebus absolutis recens, manans Latinitate, doctrina scatens;
postremo tamen veluti canis suspensus, et sole siccatus est ut
cæteri apud Corso Castle. Hi erant homines Robert’s nempe hi,
qui evaserunt, mutando nomina suarum navium — ‘Royal Fortune,’
et sic deinceps. Ego vero autumo, in quidcunque nomen impositum
sit, id maneat. Sic et de ‘Cassandra’ factum est, quæ nos ex
Malabar omnes salvos domum revexerat, postquam England cepisset
‘Viceroy of the Indies;’ idem de antiqua ‘Walrus,’ veteri navi
Navarchi Flint, ut ego videram sanguine rubentem, auroque usque
ad mergendum onustam.”
“A!” vox alterius audiebatur, ætate omnium in navi minimi, qui
admiratione plenus esse videbatur, “is fuit flos totius caterva,
nempe ille Flint!”
“Davis quoque omnium sententiis vir erat,” inquibat Silver.
“Absque eo nunquam navigavi; primum sub England, dein sub Flint;
hæc est summa meæ historiæ, nunc vero veluti meo proprio nomine,
ut ita dicam. Inde ab England nongenta seposui, e servitio autem
Flint duo millia. Nec hoc male sonat ab homine ante malum — tuta
cuncta, in argentaria. Modo iam non agitur de merendo,
comparcare modo nervus rei est, nec de hoc dubites. At ubi sunt
nunc cuncti homines England? Nescio. Ubinam Flintiani? Heu,
plerique in navi hac, læti si hic offam mereri possint — aliqui
eorum mendicantes antehac. Senex Pew, excœcatus, quem pudere se
decebat, quasi unus optimatum in Senatu Angliæ, mille ducentas
erogat libras annuas. Ubinam ipse nunc est? Hem, mortuus, terra
eum habet; at vero biennio ante, — ita vivam! — ipse idem pæne
fame peribat. Solebat mendicare, furari, iugulare, et tamen fame
laborabat, per Deos!”
“Ergo, revera parum hæc valent omnia,” fatur nauta iuvenis.
“Parum valent stultis; et hoc licet iures — illud perinde atque
omne aliud,” refert Silver. “Verum hoc attende: tu iuvenis es,
iuvenis, inquam, sed et vivax es ut sulphur. Vix oculos in te
inieci, iam hoc perspexi, loquarque tecum tamquam cum viro.”
Facile intelliges qui sensus animi mei fuerit, quum hunc senem
sycophantam audiebam alium iisdem verbis adulatoriis alloqui,
quibus me allocutus erat. Haud plane dubito quin, si par
fuissem, eum, trans dolium, trucidassem. Interim ipse pergebat,
me testem suæ loquela se habere minime suspicatus.
“Tene hæc de viris fortunæ. Hi vitam rudem agunt, viam patibuli
prosequuntur, sed edunt bibuntque, tamquam galli gallinacei
pugnatorii; expeditione tamen finita, iam in sacculis eorum non
asses ac libellas, sed talenta reperias. Ast maior pecuniæ pars
in temetum effunditur et in lautitias, tum ad mare reditur in
subucula. Hæc tamen non est via quam ego sequor. Ego etenim mea
cuncta recondo, partem hic, partem illic, non nimium usquam,
quod non omnino confido. Bene memineris, iam sum
quinquagenarius; redux ex ista expeditione, virum agam serio.
Etiam summum erit tempus, dices tu. A, ego profecto, interea ad
genium vixi; nihil quod cor appetivit mihi negavi, dormivi
molliter, omnique tempore, præterquam in mari, vescebar
delicate. Et quinam ego incepi? Ante malum, ut tu!”
“Verumtamen,” interpellat alter, “nonne tota reliqua pecunia iam
inaccessibilis est? Post hæc tamen Bristoliæ te visui haud
audebis offerre?”
“Quid? Quonam in loco eam putas esse?” quærit Silver derisorie.
“Bristoliæ in argentariis, aliisque locis,” sodalis respondit.
“Ita sane est,” inquit cocus; “ita erat quum e porto solveramus.
Sed per hoc tempus vetuscula mea domina eam totam habet. Iam et
Spy-Glass est vendita, conductura, consuetudo, instructio;
vetuscula autem ad me viam habet. Dicerem quidem tibi quem in
locum, quia tibi fido, nisi id apud sodales zelotypiam pareret.”
“Adeone potes tuæ vetusculæ fidere?” quærit alter.
“Viri fortunæ,” refert cocus, “inter se plerumque parum
confidunt, et hoc merito, mihi crede. Sed est mihi modus quidam,
mihi est. Siquando sodalis aliquis restim suam deserit — talis
qui me noverit, utique — is non in eodem cum sene Ioanne erit
mundo. Fuerunt nonnulli qui Pew timerent, et aliqui qui Flint
timerent; sed ipsemet Flint timebat me. Timuit ipse et fuit
superbus. Caterva Flint omnium quas mare ferebat fuit asperrima;
ipse diabolus dubitasset se cum iis mari committere. Atqui, tibi
plane edico, ego homo gloriosus minime sum, et tu expertus ipse
es quam facilis in conversando essem; sed quum stegarius eram,
agni non erat vocabulum aptum ad significandos veteranos piratas
Navarchi Flint. A, in navi senis Ioannis quid tibi expectandum
sit, scire licebit.”
“Opportune mones, iam nunc fateor,” iuvencus respondit,
“opusculum istud vix dimidio mihi gratum erat, antequam hanc
tecum, Ioannes, loquelam habui; verum nunc, en manum meam.”
“Fortem te iuvencum probavisti, iuxta et alacrem,” respondit
Silver, manum eius prehendens et quassans, ut totum dolium
nutaret, “et in præstantiorem tutelam pro viris fortunæ, oculos
meos nunquam conieci.”
Nunc demum intelligere cœpi sensum suorum verborum. “Viri
fortuna” sua lingua, manifestum erat, nihil plus nec minus
significare quam ordinarium piratam, scœnula autem quam
subauscultaveram ultimus erat actus tentaminis corrumpendæ unius
manuum probarum — ultimæ fortasse in navi. Sed quod ad hoc
attinet, mox sententiam mutavi, nam Silver lenem edidit sibilum,
tertius quis lento gressu accessit et iuxta eos consedit.
“Dick est sincerus,” fatur Silver.
“O ego probe novi Dick sincerum esse,” vox refert gubernatoris
Israelis Hands. “Ipse stultus non est, non Dick iste,” vertitque
cuneum tabaccæ in bucca ac spuit. “At huc ausculta,” pergit
ille, “hoc unum est quod scire cupio, mi Barbecue, — quousque
sic otiabimur hærebimusque quasi navis gyrovagorum? Iam Navarchi
Smollett habeo pæne satis; iam, Hercle, plus satis me vexavit!
Mihi in animo est illam diætam intrare, est, profecto. Eorum
salsamenta, vina, cæteraque ego volo habere.”
“Israel,” inquit Silver, “caput tuum non magni est pretii, nec
unquam fuit. Audire tamen, ut puto, vales; auriculæ saltem tuæ
satis sunt magna. Nunc itaque, en quod tibi dicere habeo — cama
tua erit in antico, arduam duces vitam, leniter loquéris,
sobrium te præstabis, usque dum ego verbum edidero; et huic te,
mi fili, concredere poteris.
“At, nonne, ego nec recusavi?” gannit gubernator. “Istud modo
quæro, quando? Hoc tantum est quod quæro.”
“Quando! Dii immortales! clamitat Silver. “Iam si hoc scire
velis, dicam tibi quando. Omnium postremo, quoad possum; atque
tunc erit quando. Hicce est navigator præstantissimus, Navarchus
Smollett, is regit hanc præclaram nostram navim pro nobis. Hicce
est ille Spectabilis, et ille medicus cum mappa, cæterisque
idgenus rebus — nonne ego nescio ubi insula sit. Nec tu plus,
fatere. Tum, ergo, in votis mihi est, ut Spectabilis hic, atque
medicus reperiant rem, atque, per Herculem! iuvent nos eam rem
in navim nostram convehere. Tum videbimus. Si mihi de cunctis
vobis, nebulones, quoad fidem certe constaret, darem operam ut
Navarchus Smollett ad dimidium retro itineris nos veheret,
antequam ictum ederem.”
“Quid? Omnes nos hac in navi, ut ego quidem existimabam, sumus
nautici,” obvertit iuvencus Dick.
“Sumus omnes proræcolæ, dicere vis,” irritatus regerit Silver.
“Nos quidem cursum dirigere valemus, sed quis nobis cursum
præscribet? Atque hoc est, mei amici, in quo vos, a primo ad
ultimum omnes destituti estis. Si meum valeret arbitrium, darem
operam ut Navarchus Smollett nos, minimum, in etesias reveheret:
tunc ab omni errore cursus tuti ac salvi essemus, perinde atque
a penuria aquæ. Verum qui qualesque vos sitis, novi. Iam ego cum
iis rem dirimam in insula, simulac sarcinam illam in constrato
habuerimus, et dolendum id est. Sed tute beatum nunquam æstimas,
nisi sis ebrius. Lacera mihi præcordia, ægro animo cum tui
similibus navigo!”
“Leni animum, Ioannes Longe,” fatur Israel. “Quisnam te
lacessit?”
“Eheu, quot celsas ego naves, reputa modo tecum, vidi nudis
pugionibus captas? et quot agiles iuvencos in patibulis sole
arescere?” ait Silver; et cuncta hæc ob idem propera, propera,
atque propera. Auditisne me? Haud paucas ego res in mari vidi,
vidi, inquam. Si modo tu tibi vitæ cursum præstitueres, nec
cuique vento cederes, rheda vehereris, tu nempe. At non tu is
es! Te novi. Cras habebis bucculam cannei tui, tum suspendaris.”
“Nemo nescit te, Ioannes, genus hircitallionis esse; sed et alii
sunt ita ut tu gnari navim tractandi atque gubernandi,” regerit
Israel. His tamen ioculi nunquam non grati erant. Nulli horum
ita sublimes aridique exstiterunt, quin suam partem in iocando
bono animo accepissent, ut sodales probos decet omnes.”
“Siccine?” suscipit Silver. “Ubinam illi nunc sunt? Pew erat ex
eo genere, et ipse decessit homo mendicus. Ita fuit Flint, et
ipse Savannæ ex canneo extinctus est. A, fuerunt illi caterva
delicata, certe fuerunt, verumtamen ubinam sunt?”
“At vero,” quærit Dick, “quum vero eos destituerimus, quid de
iis agemus?”
“Ecce meum hominem!” clamitat cocus admiratus. “Istud dixerim
negotium. Ecquid tu existimas? Numne exponantur ut deserti? Is
modus agendi England esset. Aut sint concidendi, tamquam mera
suilla? Id secundum mentem Flint atque Billy Bones esset.”
“Billy fuit ad idgenus rem idoneus,” fatur Israel. “‘Mortui non
mordent,’ solebat is dicere. At nunc et ipse est mortuus; iam et
ipse nunc novit initium et finem rei eius; atque si unquam
uspiam manus atrox in portum advenit, is Billy fuit.”
“Vera tu memoras,” inquit Silver, “fuit ille asper ac paratus;
sed mihi ausculta; ego homo sum facilis — proprie ille vir
ingenuus quem tu fateris; at nunc res seria est. Officium est
officium, sodales. Ego sententiæ mortis suffragor. Nolo enim ut
isti leguleii marini, modo in canaba, quum ego in Senatu fuero,
et rheda vector, insperati domum veniant, tamquam diabolus
tempore precum. Exspectate, hoc est meum consilium; sed quum
tempus venerit, esto, ruat res!”
“Ioannes,” ait gubernator, “tu profecto vir es!”
“Ita certe dices, Israel, quum id videris,” inquit Silver. “Unum
tantum mihi postulo — postulo mihi Trelawney. Vitulinum eius
caput istis meis manibus de trunco eius divellam. Dick!”
subiungit sermonem rumpendo, “fac subsilias velut dulcis
puellus, afferque mihi malum, ut gulam meam quodammodo
humectem.”
Fingere potes terrorem, qui me incessit! Exsilivissem et
aufugissem, si vires mihi suppetivissent; sed artus mei, et cor
me fefellerunt. Audivi Dick surgere, tum aliquis eum sistere
videbatur, atque vox Hands exclamabat:
“O, fac mitte id! Noli de ea sentina sugere, Ioannes. Iube
potius quid cannei inter nos circuire.”
“Dick,” fatur Silver, “tibi fidem habeo. Scito me illi doliolo
mensura cavere. Illic est clavis; lagenulam complebis et huc
afferes.”
Exsanguis præ terrore ut eram, facere non poteram quin cogitarem
hunc fuisse modum quo Herus Arrow temeto illo potitus esset,
quod eum perdidisset.
Dick brevi tantum abfuit, interim tamen Israel recta in aures
coci sermocinari perrexit. Vix unum aut alterum verbum excipere
potui, inde tamen gravia percepi nova; nam præter alia
fragmenta, quæ eodem pertinebant, sequens sententia integra
excipi poterat: “Ne unus quidem omnium se adiunget.” Unde palam
erat aliquos nautas in officio usque permansisse.
Postquam Dick redivit, unus horum trium post alterum sumpsit
lagenulam ac bibit — unus “Pro fortuna;” alter “In senem Flint;”
Silver autem ipse fere cantilans dicebat, “En, in ipsosmet nos,
sustinete sub vento, dabitur præmium, futatimque pulmentum.”
Tum subito lumen quoddam in me in dolio incidit, ac prospectans,
reperi lunam illuxisse, atque medium supparum inargentasse,
sinumque dolonis albicare, ac fere eodem tempore vox proretæ
audiebatur proclamare, “Euoe, terra!”
Caput XII.
Consilium Bellicum.
Ingens inde pedum tumultus trans stegam oriebatur. Clare
audiebam nautas e canaba et ex propodio sursum ruentes, ac
subito e dolio prosiliens, tectus prævelio, puppim versus
præceps ferebar, et in aperta stega ad assequendos Hunter
Doctoremque Livesey, tempori emersi ad podium.
Illic iam omnes erant congregati. Fere eodem tempore cum luna
emergente stratum nebulæ se levabat. E longinquo ad occiduo
meridiem a nobis duos colliculos conspiciebamus circiter binis
milliaribus inter se dissitos, et pone unum eorum tertium,
altiorem, cuius vertex usque nebulis erat obsessus. Singuli
horum trium speciem conicam acrem referebant.
Tantum vel iam in somnio vidi, quod e horribili pavore pauca
minuta ante comperto necdum me omnino recepi. Tum vocem Navarchi
Smollett mandata edentem percepi. “Hispaniola” una vel duabus
lineis arctius sub ventum flectebatur, et nunc iam cursum
tenebat, quo insulam ab oriente arctius præterveheretur.
“Nunc vero, nautæ,” alloquitur eos navarchus, postquam cuncta
destinata erant, “quisquamne vestrum terram ante nos unquam
vidit?”
“Ego vidi, mi Here,” respondit Silver. “Adaquavi illic cocus cum
navi mercatoria.”
“Pulvinarium, ni fallor, a meridie est, pone pusillam insulam?”
quærit navarchus.
“Sic, mi Here; Insulam Sceleti vocitant. Olim piratis erat
summum perfugium, atque nauta qui nobiscum erat, cuncta nomina
loci singularia noverat. Collis ille ad Aquilonem, Foremast Hill
vocant; ibi sunt tres colles in ordine, Austrum versus vergentes
— anterior, summus, medius, mi Here. Sed ille summus — scilicet
ille magnus, cum nebula in vertice — vulgo Spy-Glass vocant, ab
excubiis, quas tenebant, dum sub ancoris navi purganda erant
occupati, ibi enim solebant naves suas purgare, cum bona tua
venia.”
“Habeo hic mappam,” ait Navarchus Smollett, “Vide sis utrum idem
sit locus.”
Oculi Ioannis Longi in recessu capitis sui, ut mappam accepit,
flagrabant; sed e novo chartæ aspectu sciebam futurum ut
exspectatio eum deceptura esset. Hæc enim non fuit mappa quam in
cista Billy Bones inveneramus, sed imitamentum eius in omnibus
accuratissimum — nominibus, altitudinibus, mensura profunditatis
— unica re dempta, rubris crucibus ac notis. Quamcunque se
deceptum senserit, Silver animo satis firmo erat, ne id
proderet.
“Est, mi Here;” ipse respondit, “ille idem locus iste est,
profecto; scitissime autem est delineatus. Valde miror, quisnam
hoc fecerit. Piratæ, ut opinor, nimis fuerunt ignari. En, hicce
est: ‘pulvinarium Navarchi Kidd’ — ipsum nomen quo socius meus
nauta appellavit. Isthinc, a meridie, aquilonem versus, secundum
littora occidua aquæ tractu vehementiori feruntur. Recte
statuisti, mi Here,” subiicit ille, “quod ventum subivisti, ac
sub mansisti. Enimvero, si propositum tibi est hic intrare,
navimque subvertere, nullo in loco sunt aquæ ad id aptiores quam
isthic.”
“Habeo tibi gratiam, mi homo,” respondit Navarchus Smollett.
“Mox post tuam opem expetam. Interim abeas, licet.”
Oppido mirabar frigidam Ioannis constantiam, qua suam insulæ
notitiam prodiderat; fateor etiam aliquo metu me affectum
fuisse, quum eum adversum me venire videbam. Ipse, utique,
nesciebat me testem auritum suæ consultationis fuisse in dolio,
et iam nunc tanto horrore suæ atrocitatis, indolis bilinguis,
potestatisque eram correptus, ut quum manum humero meo
imponeret, invitus contremiscerem.
“En,” me affatur, “tibi suavissimum locum, istam insulam — locus
amanus iuvenculis ad descendendum. Futurum iam est ut hic tute
laves, conscendas arbores, et capellas venéris; tum et in illos
ascendes colles tu ipse, instar capellarum. Eia, hoc efficit ut
ipse iuvenescam. Vel ipsum ligneum crus prope obliturus eram.
Iucundum est iuvenem esse, habereque digitos pedum decem, nec ea
de re dubites. Siquando pusillum iter exploratorium tibi
libuerit suscipere, roga modo senem Ioannem, iam ipse tibi
viaticum, ad tecum ferendum, componet.”
Ac postquam me in humero amicissime compalpavisset, claudicando
prorsum discessit, introrsumque descendit.
Navarchus Smollett, Spectabilis, atque Doctor Livesey in stega
pone malum inter se colloquebantur; et utcunque sollicitus eram
iis historiam meam narrare, interpellare eos mihi fas non erat
publice. Dum varia consilia mecum volvitabam, quid potissimum
causæ prætexerem, probabilis, Doctor Livesey me compellavit et
ad se accersivit. Casu quodam fumam suam in imo reliquit, et
quum absque tabacca se vel existere non posse existimaret, me ad
proferendam misit; simul tamen ac satis prope ad eum fuissem,
meque cum eo sine testibus agere posse sensissem, protinus ad
hæc verba erupi: “Mi medice, sine ut tecum loquar. Fac ut
navarchus atque Spectabilis in diætam conveniant, tum
comminiscere causam ob quam me accersas. Nova habeo terribilia.”
Vultus medici pauxillum mutabatur, sed vel momento post sui
compos factus est.
“Gratiam tibi habeo, Iacobelle,” respondit voce satis elata, “id
solum erat quod scire cupivi,” acsi quid a me quæsivisset.
Hinc in calce conversus ad alteros duos recessit. Pauxillum hi
colloquebantur, et, quamquam nullus eorum se consternatum
prodebat, nec voce elatiori sonum edebat, ne sibilabat quidem,
tamen palam erat Doctorem Livesey meum propositum iis nuntiasse;
proximum enim quod audivi erat mandatum navarchi Iobo Anderson,
qui signo per fistulam dato, omnes manus in stegam evocavit.
“Ephebi,” alloquitur nautas Navarchus Smollett, “aliquid quod
vobis dicam habeo. Ista terra, quæ nobis sub oculis sita est, is
locus est, quo navigavimus. Herus Trelawney, quum vir esset
munificus, ut omnes novimus, modo paucis verbis a me
sciscitabatur, quibus respondere poteram omnes et singulos
vestrum hac in navi, supra et infra, officio satisfecisse, et
hoc eum in modum, quo melius a nullis unquam expeto, quapropter
ego, ille atque medicus descendemus subter in diætam, ut pro
vestra salute bonaque fortuna propinemus, vobis autem canneus
offeretur, ut pro nostra salute bonaque fortuna pocillum
hauriatis. Dicam vobis quid ego hac de re sentiam: existimo
actum esse generosum. Si vero et vos idem mecum sentitis, viro
ingenuo, more nautico, ter acclamabitis.”
Acclamatio, utique, facta est — per se enim hoc sequebatur; sed
tam sonore id factum est, tam plene tamque ex corde, ut vix mihi
ipsi credere possem hos eosdem vitæ nostræ insidiari.
“Alterum Navarcho Smollett acclamemus,” hortabatur Ioannes
Longus, postquam prima acclamatio evanuerat.
Hæc quoque plena voluntate edita est.
Post acclamationen finitam tres viri in interiora descendebant,
et haud multo post in stegam nuntiatum est Iacobellum Hawkins in
diæta desiderari.
Eo quum veneram, tres viros ad mensam discumbentes reperi, in
mensa autem lagenam vini Hispanici, et aliquantum uvæ passæ iis
antepositum, dum medicus, capillamento in gremio seposito
fumabat, quod sciebam indicium esse animi turbati. Fenestra
postica aperta erat, quod nox valde calebat, et luna in sulcata
pone navim aqua resplendescere videri poterat.
“Itaque, mi Hawkins,” me hortatur Spectabilis, “aliquid tu habes
dicere. Eloquere!”
Narrare itaque cœpi ut iussus eram, ac tam breviter et succincte
retuli loquelas Ioannis Silver, quam poteram. Nullus eorum me
interpellavit donec ad finem perveni, nec quisquam eorum vel se
movit quidem, sed oculos in vultum meum defixos tenebant ab
initio ad finem usque.
“Iacobelle,” mandat Doctor Livesey, “cape sedem.”
Me igitur iuxta se ad mensam considere iusserunt, pocillum meum
vino compleverunt, manus uvis passis onerarunt, omnesque tres,
unus post alterum capitis proclinatione mihi propinaverunt,
salutem apprecati, servitiaque sua mihi polliciti propter meam
animi fortitudinem, bonamque fortunam.
“Proinde, mi Navarche,” fatur Spectabilis, “tu recte iudicasti,
ego autem perperam. Me asinum fuisse fateor, tuaque mandata
exspecto.”
“Non magis asinum tute præstitisti quam ego, mi Here,” refert
navarchus. “Nunquam enim ego nautas rebelles audivi aut vidi,
quin indicia suæ rebellionis prodidissent, quæ neminem sanum,
qui oculis polleret, decipere possent, sibique secundum id
cavere. Sed caterva hæc,” subiungit, “me prorsus superat.”
“Navarche,” interpellat medicus, “bona tua venia dixerim, is
Silver est. Homo perquam singularis.”
“Quin et gratiorem aspectum is præberet ex antenna oscillans, mi
Here,” refert navarchus. “At hic sermo tantum est; ad nihilum
nos ducit. Tria aut quatuor hic notanda animadverto, quæ cum
venia Heri Trelawney singillatim memorabo.
“Tu, mi Here, es navarchus. Tuum est præcipere,” fatur Trelawney
cum magnificentia.
“Notandum primum,” incipit Navarchus Smollett. “Iter nobis
prosequendum est, quia reverti non licet. Si enim mandatum
ederem ad revertendum, isti sine mora rebellarent. Notandum
alterum, otium nobis suppetit — eousque saltem dum thesaurus
reperiatur. Notandum tertium, sunt aliquot manus fidæ. Ergo, mi
Here, serius aut citius ad luctam venietur; unum itaque habeo
quod proponam, anticipemus tempus, die quodam propitio, quum
isti minime exspectant, in luctam descendamus. Nonne, mi Here
Trelawney, licebit nobis, ut spero, saltem tuos famulos
domesticos in numero fidorum habere?”
“Uti ipsum me,” confirmat Spectabilis.
“Tres nobiscum,” numerat navarchus, “efficiunt septem, et
nostrum Hawkins adnumerando. Quid nunc de fidis manibus?”
“Verosimillime censebis etiam homines proprios Heri Trelawney,”
inquit medicus, “quos ipse sibi selegerat, priusquam Ioanni
Silver occurrisset.”
“Quin,” refert Spectabilis, “Hands unus fuit ex meis.”
“Equidem existimabam Hands me fidere posse,” fatur navarchus.
“Quid, quod hi omnes sunt etiam Angli,” interpellat Spectabilis.
“Mi Here, ipsam navim displosam cernere a cordis mei sententia
non esset alienum.”
“Eheu, viri,” ait navarchus, “optimum quod suadere possim, parum
est. Cœptui ac proposito stare, atque diligenter vigilare,
optimum reor. Hoc autem operosum est, satis scio. Satius esset
protinus confligere. At fieri nihil poterit, donec qui nobis
fidi sint, experiamur. Acquiescamus igitur tempusque nostrum
opperiamur; hoc censeo.”
“Iacobellus noster,” ait medicus, plus nobis prodesse poterit
quam quiscunque alius. Nautæ nostri non diffidunt ei, et
Iacobellus, insuper, etiam ephebus est rerum observator.”
“Hawkins mi, fiduciam tui habeo ingentem,” subiunxit
Spectabilis.
Haud parum sum exacerbatus, quod me prorsus impotem sensi; et
tamen, casu quodam fortuito et curioso, salus omnium per me
venit. Interea, quot cunque verba serturi essemus, ex omnibus
sex et viginti nonnisi septem eramus, quibus fiduciam habere
nobis licebat, et ex his septem unus puer erat, ita ut adulti ex
nostra parte sex tantum essent, adversum novemdecim eorum.
Pars tertia
Mea Discrimina in Arido
Caput XIII.
Quí ego in Arido Discrimina mea orsus sim.
Aspectus littorum insulæ, quum postero mane in stegam veneram,
omnino mutatus erat. Quamvis flabra iam penitus cessaverint,
haud exiguum iter nocte emensi sumus, et nunc malacia detenti,
circiter dimidium milliarium ad orientem cum austro a plano ac
demisso littore orientali hærebamus. Solum insula arboretum
cineracei fere coloris ex magna parte operiebat. Color quidem
iste perpetuus passim ruptus erat in locis depressioribus per
strata fulvæ arenæ, perinde atque celsioribus arboribus plurimis
e specie pinuum — quæ alias arbores altitudine superabant —
nonnullæ solitariæ, aliæ gregatim; coloratio tamen totius erat
uniusmodi atque lugubris. Colles acribus lineamentis in sublime
procurrebant supra virorem plantarum in nudos scopulos rupium.
Cuncti eorum formas curiosas ferebant, Spy-Glass autem, quod
cætera culmina tercentenis aut quadringenis pedibus celsitudine
totius insulæ superabat, erat etiam per figuram suam maxime
curiosum omnium, quippe quod fere undique præceps exsurgebat,
fere ad instar columnæ, cui statua erat superimponenda.
Interim “Hispaniola” æstu oceani violenter volutabatur. Antennæ
fere trochleas effregerunt, clavus huc et illuc trusitabatur,
totaque navis vacillans, tamquam fabrica stridebat et gemebat.
Ego interim cancellis posticis firmiter innitebar, atque mundus
ante oculos meos vertigine gyrabat; nam quamvis satis aptus
essem nauta quum in itinere versaremur, hic modus uno loco
hærendi, lagenæque instar volutari, res mihi erat prorsus
ignota, nec sine impetu nauseæ, præsertim mane, ieiunus,
sustinere poteram.
Hæc fortasse in causa fuit — fortasse aspectus insulæ, cum
arboretis suis cineraceis tristibusque, cum feris scopulis,
atque venilibus undis, quas in littoribus præruptis tonare, ac
spumantes confligere, videre et audire poteramus — quamquam sol
splendebat calebatque, atque aves littorales vivaci stridore
piscabantur, aut circa nos volitabant, facile cuipiam videri
poterat quemque post tam diuturnam navigationem in terram
descendere gratum esse futurum, at mihi aspectu insulae cor
defecit, et ab hoc temporis puncto, vel de Insula Thesauraria
cogitare in exosis habui.
Labores dimidii diei, nobis ingrati, nos exspectabant, quod
nulla indicia venti videbantur, nam lintres promendæ erant et
remiges adhibendi, navis autem ternis aut quaternis milliaribus
circa angulum insulæ hæserat, remulcaque vectanda erat per
angustum fretum in portum pone Insulam Sceleti. Ego me sponte
mea pro una lintrium obtuli, quod nihil mei negotii erat. Æstus
pæne ferri nequibat, atque nautæ labori suo save obmurmurabant.
Lintri meæ Anderson præfuit, ipse autem loco disciplinam inter
nautes sustinendi, non minus quam cæteri obganniebat.
“At,” inquit ille cum maledicto, “hoc non in æternum sic erit.”
Istud ego sinistrum indicium iudicavi; nam usque in eum diem
quisque nautarum munia sua solerter et bono animo obibat; sed
vel ipse conspectus insulæ frænum disciplinæ relaxavit.
Ioannes Longus per totum iter ad latus guberni adstabat,
navimque regere iuvabat. Aditus illi tam erat cognitus quam
palmus manus suæ; et quamquam nauta catapirator continuo plus
aquæ indicabant quam mappa significabat, Ioannes nulli unquam
dubio locum cessit.
“Refluxus iste nimium quam rodens est,” fatur ille, “et alveus
hic, ut verbo utar vulgari, quasi pala est effossus.”
Eo ipso loco constitimus ubi in mappa locus ancoræ indicatur,
circiter una tertia milliarii ab utrolibet littore, a solido
nempe insulæ, atque ab Insula Sceleti. Fundus erat ex integro
sabulosus. Sonitus ancoræ nostræ in aquam iactæ, totum fere
gregem avium suscitavit, quæ exterritæ, strepentes et
conclamantes nemora circumvolitarunt; sed vix uno minuto post
iterum resederunt, iterumque silentium factum est.
Locus cæterum undique terra continebatur arbores ad margines
usque aquæ tempore æstus, vegebant, littoribus plerumque planis,
vertices autem collium longioribus intervallis in circuitu, unus
hic, alter illic eminebat, in speciem amphitheatri. Duo rivuli,
vel rectius paludes, se in hoc stagnum, ut vocaveris,
effundebant; frondes vero his in partibus littoris venenoso
quodam virore splendebant. Ex navi nulla vestigia domus, sive
valli, conspici poterant, quod sub tegmine arborum latebat; ac
nisi e mappa in impluvio cognitum esset, nos eramus primi, qui
ancoram illic iecissent, ex quo insula se ex mari emersisset.
Aer omnino immotus hærebat, nec ullus sonus audiri erat, præter
boatum fluctuum, ut foris, ad dimidium milliarium, littora
rupesque verberabant. Odor quidam stagninus pulvinario
impendebat — odor foliorum lixatorum stirpiumque putrescentium.
Animadverti medicum naso halitantem, velut is, qui casu ovum
putidum gustasset.
“De thesauro nihil habeo certi,” fatur ipse, “sed capillamentum
meum paciscor hic febres vigere.”
Si mores nautarum in navi causam solicitudinis præbuerunt, nunc,
quum in stega congregati erant, iam plane minaces facti sunt. In
constrato circumiacentes loquelis mutiebant. Mandata etiam
leviora contuitu sinistro excipiebant, atque invito ac
perfunctorie perficiebant. Ipsi adeo fidi contagione affecti
esse videbantur, quoniam ne unus quidem reperiebatur qui alios
corrigere vellet. Manifestum erat seditionem nobis, tamquam
tempestatem impendere.
At nec solum nos, ex diæta, periculum præsentiebamus. Ioannes
Longus omnis erat in circumeundo manipulos nautarum iis bona
consilia impertiendo, nec quisquam hominum eum exemplo bono
superare potuisset. Bona voluntate atque civilitate ipse semet
vincebat; in cunctos undique suaviter renidebat. Siquando
mandatum edebatur, Ioannes puncto temporis in gralla sua stabat,
et omnium suavissimo more “Sic, sic, mi Here,” respondebat; et
quum nihil esset quod ageretur, unam post alteram cantilenam
incepit, quasi ad ægrum animum cæterorum celandum ac
dissimulandum.
Inter omnes mœstos eventus eius temporis pomeridiani,
funestissima erat Ioannis manifesta sollicitudo.
In diæta convenimus consultatum.
“Mi Here,” fatur navarchus, “si vel unum ulterius mandatum edere
tentavero, in nos omnis caterva irruet. En tibi totam rem. Nonne
mihi rude respondetur? Si ergo verba reddam, confestim pugiones
vibrabuntur; sin faciam, Silver animadvertet aliquid sublatere,
ac tum omni modo de nobis actum est. Proinde unus tantum hic est
cui fidere possimus.
“Et quis is est?” quærit Spectabilis.
“Silver, Here mi;” refert navarchus; “ipse enim tam avide cupit
res componere, quam ego aut tu. Iracundia hæc est subdita; ille
eos, si modo occasio ei detur, ex ea mox exarguet, atque mihi in
votis est talem ei occasionem præbere. Demus nautis quodam
postmeridiem facultatem in siccum descendendi. Si cuncti
exiverint, nos navim propugnabimus. Si nullus exiverit, nos
diætam tenebimus, ac Deus iustam causam defendat. Si denique
aliqui exiverint, memineris verba mea, Here, Silver eos tam
mites in constratum referet quam agnos.”
Sic decretum est; sclopella onerata data sunt cuique fido;
Hunter, Joyce, atque Redruth inter fidos cooptati sunt, et hi
nova minus stupentes audiverunt meliorique erant animo quam erat
exspectandum, quo facto, navarchus in stegam processit et ad
nautas verba fecit.
“Iuvenci,” inquit, “fervidissimum exegimus diem fere sumus
lassi, nec parum succussi. Excursus parumper in littus, ut
opinor, cunctis vobis gratus erit — lintres usque in aqua sunt;
sumatis, licebit, scaphas, ac tot vestrum quot voluerint,
poterunt in littus in postmeridiem excedere. Dimidia hora ante
occasum ictum edam tormenti.”
Existimo stultos hos lurcones futurum putavisse ut, quamprimum
in siccum egressi essent pedes confestim in thesauris
offenderent; nam stoliditas eos protinus reliquit, et clamorem
lætitiæ ediderunt, qui aviculas e latibulis iterum ad
circumvolandum, et circa pulvinarium strependum, exturbavit.
Navarchus multo plus sapiebat, quam ut obstet. Is momento
evanuit, ut ad agmen ordinandum Ioanni Silver occasionem
præberet; et mihi quidem videtur eum optime statuisse. Si enim
in stega mansisset, ne vel simulare quidem potuisset se rerum
statum ignorare. Hoc iam sole clarius erat. Silver erat
navarchus, præerat autem manui nautarum seditiosissimæ. Manus
fidæ — et tales inter eos exstitisse mox comperturus eram —
admodum stulti esse videbantur. Aut vero, rectius, ut opinor,
sic verus rei status erat: fides omnium nautarum, exemplo
capitis seditionis, luxa erat — nisi quod aliquorum plus,
aliorum minus; aliqui vero probi quum essent, fere omnino, nec
ulterius duci, nec impelli poterant. Unum enim atque diversum
est otiari, occultamque offensam gestare, aliud autem navim
occupare, atque nonnullos insontes trucidare.
Tandem denique egressuri coaluerunt. Sodalium sex in navi
remansuri erant, cæteri autem tredecim, inter eos et Silver, in
lintres descendere cœperunt.
Tum mihi primum ea efferata prima notio animum subiit, cui
servata nostra vita ex magna parte tribuenda est. Si enim sex
nautæ a Silver relicti sunt, certum videri debebat nostras
partes navim apprehendere, eamque tueri non posse; atque quum
sex tantum relicti essent, item, æque certum erat partes, quæ
diætam tenebant, pro præsentia mea opera non egere. Statim
itaque mihi in mentem venit in littus descendere. Igitur
extemplo descendi ex latere navis, in prora lintris conquexi, ac
fere eodem momento ipsa se dimovit.
Nemo me animadvertit præterquam primus remex a prora, qui me
affatus est, “Tune is es, Iacobelle? Demitte caput.” Sed Silver,
ex altera lintre acribus oculis speculabatur, sciscitans
clamabat utrum is ego essem; et ab eo momento, quid fecissem, me
pœnitere cœpit.
Nautæ certatim littus petebant; sed linter, qua ego vehebar,
quum et prior esset tempore, et levior, et melius ageretur,
consortem celeritate vicit, prora sua casu inter pendulas
arbores littorales irruit, quo facto, ego ramum quemdam
apprehendi, me sublevavi, et in proximo dumeto abdidi, dum
Silver, reliquaque caterva centum usque passus abfuerunt.
“Iacobelle, Iacobelle!” audivi eum clamantem.
At credideris licebit me nihil curavisse, cuncta persultans,
declinans atque conculcans prorsum rui nasum meum secutus, nec
constiti dum pedes me ferre poterant.
Caput XIV.
Primus Ictus.
Vigilantiam Ioannis Longi me fefellisse tanto mihi fuit gaudio,
ut iam lætitia cœpissem frui, atque in singulari hac terra, in
qua versabar, cum oblectamento dispicerem.
Transivi tractum terræ palustrem, salicibus, iuncis, insolitis
et exoticis arboribus palustribus plenum; iam ad oras emersi
terræ siccæ et undulantis atque arenosæ, circiter in unius
milliarii longitudinem, in qua passim pinus aliquot, et magna
copia arborum distortarum, a quercubus, ratione crescendi, haud
absimilium, vigebant, foliis tamen pallidis, instar salicum. Ex
adverso latere tractus huius campestris collium unus eminebat
cum geminis præruptis verticibus, qui in sole resplendescebant.
Nunc tandem primum explorationis gaudio fruebar. Insula incolis
carebat; socios nauticos pone me reliqui, ante me autem nihil
vivi erat, nisi feræ et alites. Inter arbores me huc et illuc
versavi. Passim plantas florigenas, mihi prorsus ignotas,
conspexi; passim angues mihi sub oculos venerunt, quorum unus ex
ora rupis caput sublevavit et in me sono sibilavit, qui murmuri
turbinis versantis erat similis. Parum suspicabar eum inimicum
esse maxime mortiferum, sonitum autem crotali illius famosissimi
esse.
Deinde ad arboretum veni longum ac spissum earum arborum in
speciem quercuum — vivarum, vel, ut postmodum didici, quæ
proprie sempervivæ appellandæ sunt — quæ deorsum, secundum
arenosa rubeta creverunt, cum frondibus curiose tortis,
spissisque foliis tegularum instar. Dumetum a summo unius tumuli
arenacei deorsum se protendebat, ac progrediendo augescens,
usque dum marginem attingeret depressionis uliginosæ, per quam
primus rivulus se percolando in pulvinarium dilabebatur. Palus
sub ardore solis vaporabat, lineamenta autem montis Spy-Glass in
exsurgente vapore tremere videbantur.
Subito in denso iunceto aliquid commoveri parebat; anas fera cum
clamore subvolavit, hanc altera sequebatur, mox totum agmen
earum regionem supra paludem nubis instar complebat gyrans ac
strepens in circuitu. Inde coniectabam illico aliquos meorum
sodalium oras paludis appropinquare. Nec opinio me fefellit; mox
enim audivi submissum sonum vocis humanæ, quæ, ut auscultare
pergebam, continuo elatior ac propior fieri cœpit.
Inde metus impensior me subito incessit, prohinc sub tegmen
proximæ quercus sempervivæ serpere statui, ibi conquexi, ac
muris instar silens auscultavi.
Alia vox responsitabat; tum iterum prima vox perrexit, quam nunc
iam agnovi ut Ioannis Silver, narrationem prosequentis, quæ ex
ore eius torrentis modo fluebat, vix semel aut iterum ab altero
rupta.. Collocutio ex sono sua admodum seria iudicanda erat, imo
et propemodum ferox; sed nullum verbum distinctum in aures meas
incidit.
Denique disceptantes pausam interponere videbantur, ac fortasse
consedisse; nam non modo propius accedere cessarunt, verum etiam
aves pacatiores fieri cœperunt, et in sua latibula in palude
residere.
Interim ego negotio meo deesse mihi videbar, quod quum tam
temerarius fuissem, ut cum istis latronibus in terram
descendissem, æquum erat ut saltem eorum consultationes
subauscultarem; clarum ac manifestum igitur officium meum esse
iudicavi ad eos proxime quam latibulum pendentium arborum
sineret, clam accedere.
Situm colloquentium satis certe declarare poteram, non solum e
regione soni, sed præsertim e modo avium exterritarum gerendi,
invasorum capitibus superinhærentium.
Itaque quadrupedatim lente sed constanter ad eos arreptavi;
denique tamen per aperturam inter frondes caput attollens,
prospectum nactus sum recta valliculam virentem versus ad oram
paludis arboribus obumbratam, ubi Longus Ioannes Silver unusque
nautarum coram colloquentes stabant.
Sol in eos toto ardore incidebat. Silver pileum suum iuxta se in
gramen deiectum habebat, amplusque vultus lævis et flavidus æstu
relucens, quasi deprecabundus ad vultum alterius erat levatus.
“Sodalis,” aiebat, “hoc inde est, quod te pulveris aurei æstimo,
pulveris inquam aurei, nec de hac re dubites! Nisi tibi picis
instar animo hæsissem, existimasne ad te commonendum me hic
futurum? Actum est — nec facere, nec mutare quidquam potes;
loquor ut collum tibi servem, atque si unus ferocium id sciret,
dic, Thomas, ubinam gentium ego essem — dic modo ubi ego essem?”
“Silver,” ait alter, — et animadverti eum non modo rubere in
vultu, sed et rauce loqui corvi instar, et etiam vox eius
tremebat, tamquam restis intenta — “Silver,” inquit, “tu senex
es, et probus aut ita saltem existimaris; etiam pecuniam habes,
qua plerique miselli nautæ carent; tu et audax es, aut ego
fallor. Fatere, reverane tibi in animo est sinere, ut te ea
turba quisquiliarum seducat? non te! Deos testes appello malle
me manum amittere, si ego officia deseram —”
Tum subito sermo eius sonitu quodam interrumpitur. Unum e fidis
repereram — hem, hoc ipso momento nuntium de altero venit. Longe
hinc in ora paludis sonus percrepuit tamquam subitus clamor
furentis, tum postea alter; denique tractior eiulatus. Rupes
Spy-Glass vel vicies sonitum reddiderunt; totus grex avium
palustrium iterum subvolavit, cœlumque volatu suo obnubilavit;
atque diu post, dum eiulatus mortis animum meum usque
opprimebat, silentium iterum recepit suum imperium, nec nisi
languidior strepitus avium residentium, atque murmur undarum
littus verberantium tranquillitatem pomeridianam turbarunt.
“Thomas eo sonitu, tamquam equus calcari, subsiliit; sed Silver
ne nictavit quidem. Stabat suo loco, grallæ leviter innixus,
sodali advigilans, tamquam coluber ad saltum paratus.
“Ioannes!” fatur nauta oblata manu.
“Tolle manum!” clamat Silver, vel ternos pedes resultans, saltem
ut mihi parebat, tanta celeritate ac pernicitate, quanta quis
gymnicus exercitatus.
“Tollam quando ita vis, Ioannes Silver,” inquit alter. “Atra ea
conscientia est, quæ te ad me timendum adigere possit. At, per
Deorum fidem, dic mihi quid illud fuerit.”
“Illud?” refert Silver subridens, sed solito cautior, cum oculis
adinstar cuspidum aciscularum e largo vultu micantibus non
aliter quam frustula vitrea. “Illud?” O, ut opinor, ille Alan
erit.”
Ad hæc nova misellus Thomas velut heros effulgebat.
“Alan!” exclamabat. “Tum requiescat anima eius tamquam veri
nautæ! Quoad vero te, Ioannes Silver, diu mihi sodalis fuisti,
sed iam sodalis non es. Si canis instar mihi moriendum sit, in
officio moriar. Nonne tu Alan occidisti? Et me occide, si potes.
Repugnabo ego.”
His dictis, fortis hic iuvencus coco recta tergum vertit, et ad
littus deorsum abire cœpit. At longe abire ei datum non est.
Etenim Ioannes, arrepto ramo propinquæ arboris, exclamavit,
prehensaque gralla, sub axilla hocque ineptum iaculum in aere
tremens recta in eum misit. Misellum Thomam hæc in medio tergo,
inter scapulas cuspide percussit. Manus suas hic protinus in
altum sustulit, graviter suspiravit, denique concidit.
Utrum graviter an leviter hic vulneratus sit, nemo unquam
comperit. Satis erat verosimile spinam dorsi eius ruptam fuisse
illico, e sono licebat iudicari. Spatium tamen illi ad se
redeundum negatum est. Silver, etiam sine crure aut gralla
tamquam simius pernix, iam proximo momento super eum erat,
suumque cultrum in imbecille illud corpus capulo tenus bis
immersit. E meo latibulo audire mihi licebat ut halitabat cultro
dum feriebat.
Quid intermori proprie significet, haud scio, probe tamen scio
brevi eo spatio temporis totum mundum ex oculis mihi evanuisse
atque in confusis nebulis circumversatum esse; Silver atque
aves, perinde atque celsus vertex collis Spy-Glass gyrabant
seque miscebant volutantes ante oculos meos, et pulsus
dissitarum campanarum vocumque humanarum e longinquo in auribus
meis resonabant.
Quum ad me rediveram, monstrum illud iam se composuit, gralla
erat sub axilla eius, pileus in capite. Ad pedes eius immobilis
iacebat Thomas in gramine; sicarius tamen eum nihili faciebat,
interea cruentum cultrum suum panicula herbarum purgans. Aliud
prorsus nihil erat mutatum, sol immitis usque urebat vaporantem
paludem celsumque montis verticem, dum ego vix mihi persuadere
poteram necem vere esse commissam, vitamque humanam paullo ante,
sub ipsis meis oculis fuisse ereptam.
Nunc vero Ioannes manum suam sacculo immersit, fistulam inde
prompsit, variis modulaminibus inflavit, quæ longe lateque per
silentia aeris resonavit, Cuius rei signum id fuerit, utique
nescivi; statim tamen metum in me suscitavit. Certum erat plures
conventuros. Facile deprehendi poteram. Hi duos ex fidis iam
interfecerunt; nonne post Thomam et Alan ego sequi poteram?
Itaque ex eo loco me continuo expedire, iterumque retro, ad
apertiorem sylvæ partem omni vi ac silentio quibus par eram
reptare cœpi. Interea salutem dari atque reddi inter veteranum
piratam suosque sodales audivi, et hic sonus perniciei alas mihi
commodare videbatur. Simul ac me e dumeto eripueram, cucurri, ut
in mea vita antea nunquam, incurius qua, dummodo a sicariis via
abduxerit; quocirca currenti mihi formido augeri et ingravescere
cœpit, donec in phrenesin aucta esset.
Enimvero quisquamne ita deperditus quam ego esse poterat? Quum
sonitus tormenti audiendus erat, quínam eram ausurus cum his
dæmonibus sanguine usque olentibus, ad lintrem intrandam
descendere? Num non primus eorum qui me conspexisset, tamquam
pullum iugularet? Nonne vel id solum, quod abfuerim indicio esse
oportebat meæ proditionis, idemque cognitionis meæ fatalis?
Actum de me est, mecum cogitabam. Vale iam “Hispaniola;” valete
medice, Spectabilis, navarcheque. Nihil iam pro me superfuit
nisi mors per famem, aut mors per seditiosorum manus.
Per totum id tempus, ut iam monui, usque currebam, immemor
omnino, quum ad radices perveni colliculi cum gemino vertice,
partemque insulæ attigi, ubi quercus sempervivæ sparsiores
crescebant, magnitudineque ac statura speciem arborum
sylvestrium referebant. His paucæ pinus interspersæ stabant,
quædam quinquagenûm, aliæ septuagenûm pedum altitudinis. Aura
quoque hic alsior ac salubrior esse sentiebatur quam infra ad
paludem.
Hic autem alius terror me rigebat, et ad sistendum cogebat corde
meo tremente.
Caput XV.
Incola Insulæ.
E Latere collis, qui hic arduus et lapidosus erat, glarea loco
deturbata, magno strepitu saltibusque inter arbores dumosque
dissiliens deorsum ruebat. Oculos ultro eo converti, vidique
aliquam figuram celeri cursu pone stirpem cuiusdam pinus se
recepisse. Quid id fuerit, homone an ursus, an vero simius,
decernere nequivi. Statura ea atra atque villosa esse videbatur;
plus scivi nihil. Terror tamen huius spectri me ad consistendum
compulit.
Nunc iam utrimque interclusus esse videbar; a tergo mihi erant
sicarii, ante me hoc ignotum monstrum. Itaque periculum cognitum
mihi statim anteponendum iudicavi ignoto. Ipse Silver iam minus
formidandus mihi parebat, quam istud terriculamentum sylvestre,
proinde me circumverti, supraque humerum sedulo respectans,
pedes navim versus retrahere cœpi.
Momento temporis figura ea iterum in conspectum venit,
longiorique circulo emenso, me prævenire tentabat. Ego, utique,
iam valde eram lassus; tamen si etiam tam fuissem alacer quam
ubi primum surrexeram, palam vidi frustra id futurum, si cum eo
animante agilitate contendissem. Id enim ab una stirpe ad
alteram pernicitate damæ persultabat more humano, binis pedibus
incedens, sed præter omne exemplum humanum mihi notum, se fere
in duplum incurvabat. Et tamen hominem eum fuisse iam nihil
dubitare poteram.
Iam mihi in mentem venit, quod olim de anthropophagis audivi.
Etiam prope in eo res erat ut pro ope clamarem. Sed quoniam
animans id homo tantum erat, quamcunque ferox, fiduciam mihi
sumpsi, in eadem vero mensura metus meus Ioannis Silver
revivescere cœpit. Silens itaque stabam, consiliaque varia mecum
volvitabam effugii; ut vero sic deliberabundus hærebam, memoria
mihi incidit mei sclopelli. Simul ac me non inermem sensi,
audacia in corde meo refoveri cœpit; prohinc corde confirmatus
cum insulano coram agere statui, propiusque ad eum viriliter
accessi.
Sub hoc tempus ipse pone aliam stirpem arboris latebat, me tamen
caute observare videbatur, nam primum atque me sibi propius
fieri animadvertit, relicto latibulo, mihi obviam fiebat. Dein
iterum hæsitare, regredi, iterum accedere, ac, tandem, summo meo
stupore et confusione in genua se proiecit, palmosque mihi
suppliciter prætendit.
Hac re obstupidus iterum substiti.
“Quisnam tu es?” quærebam ab eo.
“Ben Gunn,” respondit voce instar serræ ferruginosæ rauca et
dedextra. “Miser ego Ben Gunn sum, inquam, nec ego per hoc
triennium cum ullo Christiano collocutus sum.”
Nunc demum intellexi eum hominem album, mei similem esse,
eiusque lineamenta vultus etiam iucunda. Cutis sua, ubicunque
soli patebat, adusta erat, labia ipsa atra, oculi autem mites ex
tam fusco vultu mirum quam insoliti erant. Ex omnibus mendicis,
quos unquam vidi, aut finxi, hic fuit omnium pannosissimus. Erat
enim e centonibus ac veteramentis velorum, pannorumque
nauticorum vestitus; totum autem hoc centonarium omnigenis,
maximeque incongruis ligamentis, nodulis aurichalceis, spinulis,
laqueis stupeis continebantur. Circum lumbos baltheum fibulis
aurichalceis tritis gerebat, qui ex omni suo indumento solus
erat integer.
“Triennium!” clamo ego. “Num naufragus es?”
“Quin, sodalis mi,” respondit, “sum desertus.”
Verbum iam audivi, novique horribile genus pœnæ significare, quæ
in vita piratarum satis usitata est, quum moribus suis quemlibet
reum in littore cuiusdam desertæ ac dissitæ insulæ solum
relinquere solent, exiguo pulvere pyrio, glandulisque
attributis.
“Ita vero, desertus ante triennium,” prosequebatur, “et exinde
carne caprina, baccis atque ostreis vitam sustentavi. Quis
ubicunque sit, aio ego, sibi consulere valet. Verumtamen, mi
sodalis, cor meum pro victu Christiano flagrat. Si casu quodam
frustulum casei modo apud te habeas! Non habes? Eheu, per multas
noctes de caseo — et hoc tosto — plerumque somniavi — tum
experrectus iterum hic me reperi.”
“Si mihi unquam in navim regredi detur,” respondi ei, “caseum
orbiculatim accipies.”
Per totum id tempus materiam singilionis[1] mei palpitabat,
manus meas mulcebat, calceos lustrabat, et, universim, in
intervallis sermonis, gaudium puerile prodebat de viso homine,
sui simili. Ultimis tamen verbis meis in versutiam stupentem
sese elaboravit.
“Si tibi unquam in navim regredi detur, ais tu?” repetit mea
verba, “Euge, mi sodalis, quisnam te prohibet?”
“Non tu, probe scio,” respondi.
“Recte tu quidem mones,” clamat ille. “Nunc autem — quid est
tibi nomen?”
“Iacobellus,” respondi.
“Iacobellus, Iacobellus,” repetit satis contentus, ut parebat.
“Eho, mi Iacobelle, vitam ego duxi talem, qualem te audire
puderet. E meo quidem aspectu non crederes me matrem probam ac
piam habuisse? quærebat.
“Equidem haud adeo multum,” refero ego.
“Atqui,” ait ille, “revera habui — et ipsam valde piam. Ego
autem puer fui civilis et pius, meumque catechismum tam
celeriter recitare quibam, ut vel unum verbum ab altero non
dignoveris. Et ecce, tamen quo ventum est, mi Iacobelle, et hoc
initium cepit a taleis iactandis super benedictos cippos! Ita,
in quam ista res incepit, sed et ulterius progressa est; sic
mater mea monuit, totumque eventum prædixit, ita, sane, prædixit
mulier pia. Verumtamen Providentia Divina me huc collocavit. Hæc
ego omnia rite perpendi et excogitavi in ista deserta insula, et
iam retro, ad pietatem me converti. Iam non adeo facile me in
pytissando canneo deprehendes; digitabuli tantum, utique, ad
apprecandam bonam fortunam, primum quam potero. Bonus probusque
necessario sum futurus, et etiam viam ad id scio. — Præterea,
Iacobelle,” — circum se spectans, voceque submissa ad susurrum
fatur — “sum dives.”
Nunc iam pro certo existimabam misellum iuvencum in sua
solitudine dementatum esse, atque, ut patet, hanc animi
sententiam vultu quoque prodidisse; unum enim assertum alacriter
repetivit:
“Dives! dives! inquam. Dicam etiam tibi aliquid; te, Iacobelle,
hominem efficiam. A, Iacobelle, astro tuo natali benedices,
inquam, tu enim me invenisti!”
His dictis, quadam tristitiæ umbra vultus eius obnubilari cœpit,
manumque meam arctius premebat, atque minitantis in modum unum
digitum indicem ante oculos meos sustulit.
“Nunc, mi Iacobelle, fatere verum; illa non est navis Navarchi
Flint?” quærit a me.
Felix tunc mihi cogitatio incidit. Persuadere mihi cœpi socium
fœderis me nactum esse, prohinc, sine mora ei respondi:
“Navis non est Navarchi Flint, Flint est mortuus; sed verum tibi
fateor, ut postulas — aliquot manuum Navarchi Flint sunt in
navi, pro mala omnium nostrum fortuna.”
“Num etiam quidam — cum uno — crure?” halitat ille.
“Silver?” quæro ego.
“A, Silver!” inquit, id ei nomen fuit.
“Iste noster cocus est; est idem et primipilus.”
Ipse me usque carpo tenebat, sed hoc audito, etiam graviori
torsione me affecit.
“Si tu a Ioanne Longo missus es,” tum ait, “me nihil aliud quam
suillam esse sentio; hoc pro certo scio. Sed profare, ubi te
esse arbitraris?”
Ad edisserundum, me temporis momento apparavi, atque in
responsum totam navigationis nostræ historiam, atque quibus in
ambagibus modo versaremur, ei aperui. Narrationem meam
intentissimo animo excepit, et quum finiveram, caput mihi
compalpavit.
“Probus es ephebus, Iacobelle,” ait, “sed nonne nunc male es
implicatus? Ast pone omnem fidem in Ben Gunn — Ben Gunn his
rebus par est. Verosimilem putares nunc futurum, ut tuus
Spectabilis, si quo casu auxilium afferretur, hominem liberalem
se præberet — quum et ipse in incitis sit, ut tu ais?”
Certiorem eum feci Spectabilem virum admodum munificum esse.
“At vero, audidum,” refert Ben Gunn, “ego non indicare volebam
ut ipse mihi portam custodiendam committeret, atque synthesin
gerendam, nihil idgenus; talia non sunt meum pretium, Iacobelle.
Hoc est quod mihi in animo fuit, utrum verosimile esset futurum
ut in solidum descenderet, penderetque, verbi causa, mille
libras eiusmodi pecuniæ numeratæ, quæ utique est tamquam mea
propria?”
“Certum puto id eum acturum,” respondi ego. “Ut res modo sunt,
eius omnes nostrum pro rata participes essemus.”
“Atque revectionem domum?” subiungit vultu vafritiei pleno.
“Enimvero Spectabilis,” respondi ego, “vir vere ingenuus est.
Quin, præterea, si a cæteris liberabimur, opera tua ad navim
domum vehendam indigebimus.”
“A,” ait ille, “ita sane, indigebitis.” Quocirca admodum
allevatus videbatur.
“Nunc aliquid dicam tibi,” pergit ipse. “Tantum, et non plus,
dicam tibi. Ego in navi fui Navarchi Flint, quum ille thesaurum
defoderat; ipse et sex alii — sex fortes nautæ. Hi in insula
erant pæne totam septimanam, nos autem prope, in antiqua
‘Walrus,’ aberamus. Certo quodam die signaculum pulchre
subvolat, et ecce Flint, capite panno cæruleo obligato, omnino
solus scapha advenit. Sol modo oriebatur, quum ipse mortui
instar pallidus ad proram comparebat. Attamen ipse illic erat,
nota autem tibi, illi autem sex omnes mortui — mortui et sepulti
erant. Quí is hoc perfecisset, nemo nostrum in navi explicare
poterat. Pugna illa fuit cædes ac mors subitanea[2] ad minimum —
solius certamen contra sex. Billy Bones erat Pronavarchus;
Ioannes Longus stegarius; hi quæsiverunt ab eo ubi thesaurus
esset. ‘A,’ refert hic, ‘licebit vobis in terram descendere, si
ita velitis, et illic manere,’ inquit, ‘sed quoad navim, hæc
prosequetur cœptum comparandi, per Herculem!’ Hæc erant eius
verba.”
“Interim ego ante triennium in alia navi eram, qua aliquando in
conspectum huius insulæ veneramus. ‘Iuvenci,’ ‘hic est thesaurus
Navarchi Flint defossus; descendamus et exquiramus.’ Navarcho id
displicuit, sed propositum cunctis meis sodalibus arrisit,
proinde descenderunt. Duodenos dies exegerunt quærendo, et
quotidie me maledictis prosequebantur, donec quodam die cuncti
in navim rediverunt. ‘Quoad vero te, Beniamin Gunn,’ me
affantur, ‘en, habe tibi sclopetum, inquiunt, unam palam,
unamque dolabram. Licebit tibi hic manere, pecuniasque Navarchi
Flint pro ipso te indagare et exquirere’ dixerunt.”
“Itaque, Iacobelle, tres annos hic exegi, ac ne micam quidem
cibi Christiani ad hodiernum usque diem degustavi. At nunc,
attende sis, et ad me respice. Num ego speciem hominis ante
malum præ me fero? Nonne negabis? Idem et ego negarem.”
His dictis nictavit, manumque digitis arcte constrinxit.
“Modo ista verba tuo Spectabili memores, Iacobelle” — pergebat
ille: “Nec ille unquam fuit — hæc sunt verba aptissima. Per tres
annos ipse fuit homo huius insulæ, interdiu internox, sereno ac
pluvia; subinde cogitavit fortasse de precibus (sic tu dices),
alias, fortasse, cogitavit de sene sua matre, si quo casu usque
vivat (dices); sed per maximam partem temporis Gunn (sic tu
dices) — maximam partem sui temporis alia re occupabatur. Tum
manum eius stringes, ut ego tibi.”
Quo dicto manum mihi iterum acriter adstrinxit maxima fiducia.
“Deinde,” prosequebatur, tum eris in media re, dicesque: Gunn
homo probus est (dices tu), et ipse oppido plus fidet — oppido
plus, perpende hoc — viro ingenue nato, quam viris fortunæ,
cuiusmodi et ipse olim fuit.”
“Ohe,” respondi ego, “ne verbum quidem omnium quæ dixeras,
intellexi. Sed hæc neutrorsum faciunt; id enim quæritur, quí in
navim revertar?”
“A,” inquit ille, “hoc profecto, offendiculum est. Verum illic
est carabus[3] meus, quem ego propriis manibus feceram. Eum sub
rupe alba contineo. Si omnia nos fallerent, et ad extrema
veniretur, liceret nobis sub tenebris tentare. Au!” exclamabat,
“quid est illud?”
Namque tum ipsum,[4] quamvis e cursu solis usque hora, aut duæ,
supererant, omnis echo insulæ concitata erat, ac tonitru
tormenti reboabat.
“Pugnam inceperunt!” clamavi ego. “Me sequere.”
Itaque ego, neglectis cunctis meis terriculamentis, adversum
pulvinarium currere cœpi; homo autem desertus, in pellibus suis
caprinis prope ad latus meum levi ac facili cursu me sequebatur.
“Ad lævum, ad lævum,” monebat ille, “sodalicule Iacobelle, tene
lævum! Subter arbores tecum! Illic est ubi ego primam capram
occidi. Ad hunc locum illæ non amplius ventitant; nunc iam illa
celsa tenent montium, præ timore Beniamini Gunn. A! deinde ibi
est sepulcretum. Videsne tumulos? Subinde, quum, ut ratiocinor,
dies Solis esse potest, huc ventito precatum. Nullum quidem id
sacellum est, tamen mihi locus solemnior parebat; tum etiam
dices Beniaminum Gunn penuria manuum laborasse — nec enim
capellanus ad manum est, quin ne tantulum quidem quam Biblia,
vexillumque, dices.”
Sic loqui pergebat dum ego currebam, nec exspectato, nec accepto
ullo responso.
Post longius intervallum temporis ictum tormenti ictus acervalis
excepit sclopetorum.
Iterum aliquid moræ, postea autem, nec quadrante milliario a me,
ecce cerne, super arboretum Vexillum Anglicum vento datum
fluitabat.
1. Singilio, -nis, m. In epistola Gallieni, in qua explicat
\ quibus donis statuerit cum Imperatore Claudio in gratiam
\ redire, quod hic magna ira incensus esset, quum ei
\ relatum fuisset Gallienum vitam mollem ducere, sic
\ legimus: — — “Misi autem ad eum —— Vestes diversas
\ sedecim, Albam subsericam, paragaudem triuncem unam,
\ Zanchas de nostris Parthicis paria tria, Singiliones
\ Dalmatenses decem, &c.” Trebellius Pollio, Triginta
\ Tyranni, Claud. circa finem. Singilionem itaque
\ interpretor vestimentum internum (misit enim decem),
\ infra tunicam gerendum, aut loco tunicæ, ad naturalem
\ corporis calorem tuendum et conservandum contra subitanea
\ frigora montium in Dalmatia.
2. Verba sunt Liturgiæ Cœtus Romani, e precibus quae ut
\ Litaniæ Sanctorum cognoscuntur; sunt autem verba hæc:
A subitanea et improvisa morte,
Libera nos Domine,
A peste, fame et bello,
Libera nos Domine.
3. Cárabus, -i, ex Isidoro Hispalensi, genus scaphæ, vel
\ lintris ex viminibus textum, corio obductum,
\ vetustissimum navigium Phœnicum atque Celtarum, prorsus
\ eiusmodi quod auctor describit, non tamen proprie, nec
\ enim auctor noster id docet, sed per similitudinem, tam
\ enim erat opus nautæ imperiti Ben Gunn inconcinnum, ac
\ parum affabre factum.
4. Tum ipsum, eodem ipso tempore: “id quod aliquando posset
\ accidere, ne tum ipsum accideret, timere,” Cicero, de
\ Oratore, i, 27, 124.
Pars quarta
Vallum
Caput XVI.
Narratio a Medico suscepta: Quemadmodum a Navi discessum sit.
Erat circiter hora prima cum dimidia — tertius tinnitus, loquela
nauticá — quum duæ lintres ab “Hispaniola” solverunt. Navarchus,
Spectabilis atque ego in diæta his de rebus consultabamus. Si
vel tantulum venti flavisset quam halitus, in sex rebelles, qui
apud nos manserunt, impetum fecissemus, sublataque ancora, mari
nos credidissemus. Sed ventus aberat; et ut imbecillitas nostra
plena esset, Hunter descendit, nuntiavitque Iacobellum Hawkins
clam ingressum lintrem, cum cæteris littus petivisse.
De Iacobello Hawkins dubitare nunquam nobis incidit; sed ob
salutem eius eramus solliciti. Quum nautæ nostri ea mente
fuissent, res in medio pendebat, utrum eum iterum visuri
essemus. Itaque procucurrimus in stegam. In commissuris navis
pix bullabat; fœtor tæterrimus loci mihi stomachum vertebat;
siquis unquam febrim ac dysenteriam odoravit, id certe in eo
horrido pulvinario fieri poterat. Sex illi furciferi in antico
sedebant mussantes sub veli umbra in littore videre poteramus
lintres deligari, et in utraque singulum nautam sedere, prope ad
os rivuli. Eorum unus sibilabat canticum “Lillibullero.”
Mora oneri erat; hinc conventum est, ut ego et Hunter, sumpta
cymba, visum descenderemus quid in arido ageretur.
Lintres ad dextrum erant deflexæ; sed ego et Hunter recta
prorsum tendebamus vallum versus, ut in mappa indicatum erat.
Duo illi, qui in lintribus ad custodiendas eas fuerant relicti,
conspectis nobis, agitari videbantur; “Lillibullero” statim
cessavit, et mihi inter se consultari parebant, quid facto opus
esset. Si Silver consultum ivissent, cuncta aliter evenire
potuissent; sed, ut puto, mandato obediverunt, itaque quiete
sedebant, et ad “Lillibullero” suum reverterunt.
Flexus lenior erat in littore, et ego ita direxi cursum ut eam
præterverterem, unde lintres mihi etiam antea quam egressi
essemus, extra visum exciderunt. Ego prosilivi, ac fere currendo
properavi, mucinium[1] sericeum sub pileo gestans gratia
refrigerii, parque sclopellorum ad iaculatum instructorum, causa
securitatis.
Vix centum passus progressus sum, quum vallum attigi.
Vallum autem hunc in modum erat; fons aquæ limpidæ pæne in summo
tumulo scaturiebat. Pæne supra tumulum, fontemque complectens,
condita erat domus trabalis, fortis, quæ, si casus postularet,
vel quadragenos homines recipere posset, et undique fenestellæ
iaculatoriæ patebant. Undique in circuitu succiso arboreto
spatium apertum ædificatores reliquerunt, quod septum erat vallo
in sex pedum altitudinem, sine ingressu aut porta, nimis solidum
quod sine arduo labore iacturaque temporis diruatur, nimisque
apertum quam quod oppugnatores tegere possit. Propugnatores his
undique dominabantur; hi, in suffugio tecti, hostes, ceu
perdices, commode stantes ferire poterant. Hi, præter
excubitorem cibumque, nulla re egebant, ac, nisi imprudentes
caperentur, locum contra legionem tueri poterant.
Ex cunctis rebus fons mihi potissimum placuit. Nam tametsi in
diæta “Hispaniola” satis aptum habebamus locum, quum abundaremus
armis et iaculariis, perinde ac victu et vinis, unum neglectum
erat — aqua. Hoc mecum volvitabam, quum subito vagitus in
articulo mortis totam insulam personabat. In rebus violentæ
mortis novitius non eram — servivi enim sub Sua Serenitate, Duce
Cumberland, ipse quoque vulneratus sum apud Fontemnovum — sed
scio pulsum meum subsilivisse et efferbuisse. “Actum de
Iacobello Hawkins est;” cogitatio mea erat prima.
Est aliquid militem veteranum fuisse, sed etiam plus est medicum
fuisse. In laboribus nostris non convenit otiari. Itaque
incunctanter statui ad littus absque mora reverti, ibique in
cymbam insilii.
Pro bona fortuna Hunter remum suum valide agebat. Aquam in
asperginem verberavimus; et sic cymba navim cito assecuta est,
quam ego protinus conscendi.
Cunctos ibi, ut erat exspectandum, commotos offendi. Spectabilis
sedebat albicans, velut linteum, incommoda meditatus ad quæ ipse
nos adduxit, misellus ille! atque unus senum prorariorum, haud
alio animo.
“Illic est unus,” ait Navarchus Smollett, nutu hunc indicans,
“novitius in suo munere. Is audito vagitu, prope intermortuus
est, mi medice. Vel si unicus tactus clavi accedat, et hic
noster erit.”
Consilia mea navarcho aperui, tum singularia inter nos
diremimus.
Senem Redruth in impluvio intra diætam proramque collocavimus
ternis aut quaternis sclopetis oneratis ei attributis, atque
pulvinis quibus se protegeret. Hunter cymbam circumtulit ad
posticum ostium, ubi ego et Joyce ad opus nos accinximus ad
eandem pulveribus, sclopetis, saccis buccellati, doliolis
suillæ, doliolo Conatici,[2] meaque cistula pretiosissimæ
medicinæ onerandam.
Interea Spectabilis atque navarchus in stega stabant, navarchus
quidem appellabat gubernatorem, utpote modo summum inter nautas.
“Here Hands,” inquit, “nos duo hic sumus cum apparatu
sclopellorum. Si ullus vestrum sex quodcunque signaculum
ediderit, morietur.”
Hæc verba eos non parum compescuerunt; ac post brevem
consultationem, omnes ad unum per anterius impluvium decurrere
cœperunt, eo consilio haud dubie, ut nos a tergo impeterent. Sed
quum Redruth conspexerunt in obruta agea se exspectantem,
protinus consilia mutabant, quum aliquis in stega caput iterum
exseruit.
“Deorsum, canis!” inclamat eum navarchus.
Atque caput iterum retractum est, nec amplius pro tempore,
quidquam audivimus, quod hi sex nautæ mollioris erant animi.
Interea nos cymbam rebus, ut sub manus venerunt, quoad consultum
duxeramus, oneravimus. Tum ego et Joyce portula postica
excessimus, littusque petivimus tam propere quam remi nos rapere
potuerunt.
Hic accessus noster secundus attentionem excubitorum in littore
satis suscitavit. “Lillibullero” iterum cessavit; atque fere
simul ut e visu nostro pone lingulam terræ exciderunt, unus
eorum in siccum exsiliit et evanuit. Fere iam in eo eram, ut,
consilio mutato, eorum lintres confringerem, veritus tamen ne
Silver cæterique ad manum adessent, et quum nimium tentarem,
totam rem perderem.
Terram eo fere loco quo antea, mox attigimus, vallumque annona
instruere perreximus. Primum iter omnes tres nostrum perfecimus
cum magna copia annonæ, quam supra vallos in septum intro
iecimus. Tum Joyce custode relicto — solum, utique, sed cum
senis sclopetis — ego et Hunter ad cymbam redivimus, eamque
iterum oneravimus. Opus sic prosecuti sumus sine intercapedine
vel ad spiritum ducendum, usque dum totum onus in tuto positum
esset, post quod duo famuli locum sibi in septo attributum
occupassent, ego autem omnibus viribus retro ad “Hispaniolam”
remigavi.
Secundam vehem cymba nos tentavisse factum audacius paret quam
revera fuit. Illi nobis numeris, utique, superiores erant, nos
illis armis præstitimus. Nullus eorum in arido munitus sclopetis
erat, proinde, priusquam intra ictum sclopelli progredi possent,
libenter existimavimus vel senos eorum nos prosternere posse.
Spectabilis me in fenestra puppis præstolabatur, omni indicio
debilitatis solutus. Ipse rudentem apprehendit, religavit, nos
vero extremo nisu cymbam penu iterum oneravimus. Penu autem e
suilla, pulvere, buccellatoque constabat, adiectis singulis
sclopetis et copidibus pro me, pro Spectabili, Redruth, atque
navarcho. Reliqua arma pulveresque in aqua duarum ulnarum cum
dimidia coniecimus, ita ut chalybem eorum in sole, infra nos, in
profundo, in sabulo et glarea iacentium facile cerneremus.
Sub hoc tempus æstus refluere, navis autem in ancora circumverti
cœpit. E regione duarum lintrium voces audiebantur longinquius
clamantium, quod quidem de sorte Joyce atque Hunter nobis animum
addidit, tamen etiam ad properandum nos monuit.
Redruth ex impluvio interim pedes retraxit, et in lintrem
desiliit, unde lintrem ad latus puppis deveximus ut quo aptior
Navarcho Smollett ad descendendum esset.
“Nunc nautæ,” ait eis, auditisne me?”
A prorario nullum responsum datum.
“Tu, Abraham Gray es, quem alloquor, tu is es, inquam.”
Usque nullum responsum.
“Gray,” pergit navarchus paullo elatiori voce, “ego hanc navim
linquo, teque navarchum tuum sequi iubeo. Cognovi te ex corde
probum virum esse, at dicere etiam audeo nullum e cunctis vobis
tam esse improbum quam quisquam simulat. En horologiolum in
manu; triginta minuta secunda ad me sequendum tibi concedo.”
Pausa intercessit.
“Veni, bone mi iuvence,” prosequitur navarchus, “noli tam diu in
ancipiti hærere. Meam vitam, vitasque horum bonorum virorum
quoque secundo periclitor.”
Subito strepitus certaminis audiebatur et ictuum sonitus,
erumpitque Abraham Gray, una gena cultro cæsa, curritque ad
navarchum ceu canis sibilo evocatus.
“Te sequar, mi Here,” ait ille.