videbatur, sed meus clamor quiritatus fuit terroris, illius
autem fuit boatus furentis tauri impetentis. Eodem puncto
temporis quo ipse prorsum ruebat, ego ad latus, adversum proram
navis, prosilivi. Hoc facturus clavum misi, qui repente sub
ventum resilivit; et hoc, ut opinor, vitam meam servavit, nam
idem pectori Hands illisus est, eumque pro præsenti saltem,
quasi mortuum stitit.
Antequam ipse se recipere potuisset, ego ex angulo quo me
compulerat, salvus evasi, toto constrato ante me ad cursandum
eumque vitandum. Arcte ante principem malum constiti, sclopellum
e sacculo protraxi, et id in eum animo constanti collimavi, iam
ipso quidem verso, et adversum me properante, manuleam[2]
apprimo. Marcellus[3] incidit, verum nec fulgor, nec sclopatus
insequitur; incensorium aqua marina frustratum erat. Ob
improvidentiam mihi maledixi. Curnam ego sola mea arma iam longe
antea redoneraverim, curamque incensorii habuerim? Si fecissem,
modo non essem agnus, lanionem effugere tentans.
Saucius ut ipse erat, tamen mira celeritate se movebat, canastri
sui capilli in vultum delapsi, vultus autem ex violento motu ac
furore flammeo rubore erat perfusus. Ad experiendum alterum
sclopellum meum nec otium mihi erat, nec animus, nam enim pro
certo arbitrabar illud quoque extra usum esse. Unum mihi
dumtaxat certo constabat, nempe haud satis futurum ut pedes meos
ante eum retraherem, quod ipse me intra convexum facile in
incitas ageret, perinde ut paullo ante me in incitas coegerat.
Quodsi id fieret, sicque captus essem, pugio novenum aut denum
pollicum et cruentatum unica foret citra æternitatem mea
experientia. Proinde palmos meos principi malo applicui, tigno
nempe magnæ molis, ac sic exspectavi, omnibus nervis meis ad
summum intentis.
Videns me vitando intentum, ipse quoque anceps stetit, et sic
aliquot momenta præteriverunt, ipso insidiante, me autem effugia
parante. Hic eiusmodi ludus erat, quem ego domi, circa rupes
Black Hill Cove, sæpe exercueram; nunquam tamen, mihi crede,
corde tam ferociter pulsante. Nihilominus ludus id erat pueris
proprius, ut iam monui, meque parem existimabam qui partes meas
contra senescentem nauticum cum vulnerato fœmore, cum effectu
tueri possem. Quin, profecto, audacia mea sic accrescere cœpit,
ut aliquot vagas cogitationes mentem pervolare sinerem de futuro
exitu istius ludi; tamen, demum, etiamsi certo scirem me sic
diutissime eum eludere posse, æque clare intellexi postremo
effugium mihi haud dari.
Denique, dum hæc gerebantur, extemplo “Hispaniola” se fundo
impegit, paulisper in sabulo nutabat, postremo, dicto celerius
lævorsum inclinat, usque eo dum constratum ad angulum
quadraginta quinque graduum versum est, et aliquantum aquæ in
orificia inciliorum irruit iacetque in lacuna cancellos inter et
constratum.
Uterque nostrum intra ictum oculi subversus est, uterque nostrum
fere una devoluti sumus in incile; mortuus autem
rubro-capedulus, brachiis suis usque distentis, rigide post nos
volvebatur. Profecto tam prope ad invicem eramus, ut caput meum
pedibus gubernatoris illideretur, et hoc ita, ut dentes mei
concuterentur. Quæque fuerint hæc incommoda, ego primus me in
pedes erexi, quoniam Hands cadaveri erat implicitus. Subito
obliquatum constratum currendo haud erat idoneus locus; hinc
novus me tuendi modus, et hoc subito, reperiendus erat, siquidem
persecutor meus tantum quod me non attigit. Dicto celerius in
compagem rudentum medii mali me inieci, manibus alternatis me
sublevavi, ac ne spiritum quidem duxi, antequam in media antenna
securus sederem.
Servatus itaque sum celeritate. Pugio vix dimidium pedem subtus
me hæsit, dum sursum repebam; illic autem stabat Israel Hands,
ore patulo, vultuque ad meum subrecto, tamquam vera statua
mirantis, speque delusi.
Quoniam nunc aliquo otio fruebar, ad reficiendum et aptandum
incensorium sclopelli mei nihil moræ interponendum censui, et
quum sic unum in procinctu habiturus essem, ut securitati meæ
plus satis caverem, etiam alterius onus evellere, novoque
prorsus onere gravare perrexi.
His laboribus me intentum quum Hands cerneret, magnopere
obstupuit, intellexitque aleas contra se verti, atque post
aliquantum dubitationis, captu facilis, ipse quoque in restes
gravi suo pondere scandere cœpit, pugionem mordicus tenens,
atque caute, nec sine magno dolore, me consequi conatus.
Dispendio infiniti temporis gemitusque vectabat secum crus suum
saucium, quum interim ego opus meæ cautelæ quiete persolvi,
antequam ipse multo plus quam tertiam partem sui ascensus
emensus esset. Tunc, sclopello in utraque manu, eum affatus sum:
“Vel si uno gressu plus feceris, Here Hands, calvariam tibi
displodam! Mortui, ut scis, non mordent,” subiunxi, represso
cachinno.
Ipse illico constitit. Videre arbitrabar e mutationibus sui
vultus ut tentabat ratiocinari, quod tamen opus tam erat arduum,
magnoque labore fretum, ut ego e medio meæ consciæ securitatis
cachinnare inciperem. Denique, postquam semel iterumque
glutiverat, fari cœpit, vultu summam suam confusionem usque
indicante. Ad eloquendum necesse erat eum ex ore pugionem
tollere, cæteroquin nullo modo videbatur motus.
“Iacobelle,” fatur denique, “ut mihi quidem apparet, uterque
nostrum in incitis est, proinde nobis ad paciscendum deveniendum
est. Te quidem iam pridem potitus essem, nisi subversi
fuissemus; sed mihi fortuna semper adversatur, nunc autem
existimo me tibi dedere oportere,quod quidem ut vides, durum
est, ut nauta veteranus id pusioni nautico, ut tu es, faciat.”
Verba eius ego patulis excepi auribus, notione securitatis
occœcatus, tamquam gallus gallinaceus in suo sterquilinio, quum,
ictu oculi, dextra eius sublata, retroque flexa est. Eodem fere
tempore aliquid in aere, veluti sagitta, sibilabat; ego me ictum
sensi — fuique ad malum defixus. Terrore subitaneo atque dolore
improviso perculsus — dicere haud possum me data opera fecisse,
et pro certo scio me non collimasse — utroque sclopello
iaculatus sum, et utrumque etiam manu excidit. At hæc non sola
ceciderunt: vagitu represso gubernator, manibus suis laxatis
rudentes misit, atque in aquam præceps decidit.
1. Callensis, -e, adiectivum e nomine proprio Calle,
\ indecl., nomen urbis ad ora fluminis Durii in Oceanum
\ Atlanticum labentis, in Lusitania extrema. Portus huius
\ urbis fuit quondam frequentissimus et celeberrimus, adeo
\ quidem, ut lapsis temporibus ipsum nomen Lusitania
\ prorsus oblitteratum sit, eique substitutum Portus Calle,
\ quod denique detritum est in Portocal, Portugal. Quum
\ vero regio generosum quoddam vinum quoque genuisset, id
\ etiam nomen nactum est (vinum) Callense, aliæ autem
\ gentes idem Portum, denique Port, port, hoc est, vinum
\ Porticum ceperunt appellare, quod Angli hodiedum ita
\ appellant. Urbs ea Lusitaniis hodie Oporto est.
2. Manulea, -æ, in tormentis, sive catapultis Romanis,
\ tigillum (parvum lignum) erat cuidam nodo funium
\ insertum, funesque tentos coercebat. Eo, facili tactu
\ revulso, funes intenti resolvebantur, eoque ictu
\ subitaneo missile evibrabatur. In armis nostris
\ ignitariis fere idem fit, quum pessulum intra malleolum
\ indice leniter reprimimus, quo fit ut malleolus in
\ incensorium recidat, id percutiat, ac succindat.
3. Marcellus, -i, alia forma marculus, -i, ambo diminutiva
\ verbi marcus, -i, quod malleum magnum et gravem
\ significat, qui duabus manibus libratur: alio verbo
\ malleolus; cæterum et nomina propria, Marcus (Tullius
\ Cicero), atque (Marcus Claudius) Marcellus, inde
\ derivantur.
Caput XXVII.
“Aurei Octonarii.”
Quum navis admodum inclinata iaceret, mali longe super aquam
prominebant, ex meo autem loco in antennis, nihil subtus me
reperi, nisi superficiem aquæ Sinus. Hands, qui non tam alte
ascenderat, utique navi propius fuit, proinde inter me atque
cancellos aquæ incidit. Semel in superficiem emersus est in aqua
circum se spumosa et cruenta, tum iterum mersus est in
sempiternum. Primum quam aqua turbata resedit, licebat mihi eum
videre convolutum in fundo, claro ac sabuloso, sub umbra navis
iacere. Pisciculorum aliquot eum circumerrabant. Quandoque, aqua
fluitante et ipse moveri videbatur, acsi surgere tentaret. At
ille certe mortuus fuit, tum enim traiectus fuit, tum aqua
suffocatus, pabulum piscium in ipso loco, ubi meam meditatus
erat necem.
Haud ante de hac re certus fiebam, quam et ægrum ac debilem me
sentire cœpi. Sanguis calens occepit mihi utrimque manare, et
per tergum, et per pectus. Pugio, ubi me malo defixerat, tamquam
ferrum candens me urebat; attamen non hi dolores me tantopere
percellebant, utpote quos perferre me posse arbitrabar sine
querimonia, sed potius horror atque trepidatio, quæ animum meum
insederant, ne ex antennis in aquam viridem ac tranquillam
subter me, iuxta cadaver gubernatoris inciderem.
Ambabus proinde manibus me sustinebam, ita ut ungues mei
dolerent, oculos autem clausi, ut periculum quodammodo
obtegerem. Pedetentim tamen sensus mei in priscum statum
rediverunt; pulsus mei ad consuetum numerum recesserunt, et sic
pedetentim ad solitum statum me restitutum esse sensi.
Ad me liberandum primum statui pugionem e vulnere revellere,
verum hic sive nimis firmiter sedebat, seu nervi mei defecerunt,
proinde, violento renisu destiti. Curioso quodam modo tremulus
hic renisus ipsum opus, quod abhorrebam, perfecit. Culter etenim
iste tantum quod me omnino non fefellit: nulla enim alia re me
defixum tenebat, quam mera ruga cutis meæ, hanc autem tremor
meus abrupit. Sanguis, utique, tanto facilius decurrebat;
verumtamen ego mei iuris rursus factus sum, nec nisi subucula
tunicaque ad malum fixus tenebar.
Hæc unica vulsione subita abrupi, ac tum per rudentes lateris
dextri constratum iterum nactus sum. Omnibus etenim mundi
divitiis induci non potuissem, quassatus ut eram, restes tentare
lateris lævi, unde Israel tantum brevi ante delapsus erat.
Hinc in interius descendi ad providendum quidquid vulneri meo
profuturum existimabam. Id quidem usque acriter dolebat, et
sanguis profusius manabat; tamen nec profundum, nec periculosum
fuit, nec denique me brachium movendo impediebat. Denique, quum
navis nunc quodammodo mea erat, circumspectavi, eamque ab ultimo
eius vectore — mortuo nempe O’Brien — purgandam esse existimavi.
Is, ut iam monueram, ibi volutabatur, se cancellis infligens
prostratus, tamquam grandis turpisque pupa, statura quidem vivi,
sed quam diversus a colore comitateque vivi! In eo situ
cadaveris facile eligere poteram meam propriam agendi rationem;
et quoniam habitus tragicorum eventuum prorsus delevisset in me
omnem mortuorum formidinem, apprehendi hunc circa lumbos, haud
aliter quam saccum furfuris, et uno forti nisu sublatum, mortuum
in mare præcipitem dedi. Incidit autem in aquam magno sonitu;
capedulum rubrum excidit, in superficie fluitans; atque, simulac
discussæ aquæ resederunt, licebat mihi videre hunc et Israelem
alterum iuxta alterum iacere, uterque volutatus aquis huc et
illuc moventibus. O’Brien, quamquam usque iuvenis, calvus erat
admodum. Illic ipse iacebat cum illo capite calvo transversum
genua illius qui eum occiderat, pisciculis pernicibus supra
utrumque nando circumerrantibus.
Nunc iam in navi solus eram. Æstus modo incipiebat refluere. Sol
tam prope erat ad horizontem, ut umbræ pinuum littoris occidui
per pulvinarium se exporrigerent, suas in navi figuras
depingentes. Flabra vespertina surgere occipiebant, rudentes
tamen leni sibilo resonabant, tametsi per collem duorum verticum
ab ortu satis arcebantur, vela autem in otio pendentia huc et
illuc agitabantur.
Interim ego navi periculum impendére suspicabar. Prævola
protinus relaxavi, quæ constratum magno strepitu reciderunt; sed
velum princeps longe alia res erat. Nam enim, quum navis in
latus vertebatur, antenna maior deversa est extra cancellos
navis, quin ad pedem, vel duos, cum velo una aquæ erat mersa. Id
etiam periculosius esse censebam; tensio tamen tanta erat, ut ei
rei me ingerere nequaquam auderem. Denique sumpto cultro meo,
antarios præcidi. Tumiditas veli illico concidit, copiaque veli
inflati propansa in superficie aquæ fluitabat; quum vero summo
quo par eram nisu revellendo efficere nihil potuissem, id totum
erat summa ac fructus conatuum meorum. Cæterum “Hispaniola” se
fortunæ concredere debebat ut ipse ego.
Sub hoc tempus iam totum pulvinarium umbra obrutum erat — ultimi
radii, ut memineram, per aperta sylvarum penetrabant,
refulgentes tamquam gemmæ in florido operculo navis fractæ.
Interim aura refrigescebat; æstus celeri lapsu altum versus
ferebatur, dum navis interim lateri suo magis magisque
subsidebat.
Interea ego caute prorsum repsi, et in aquam despectavi. Hæc
quidem satis vadosa videbatur; tum oram præcisam, ultimæ
securitatis causa utraque manu prehendens, me leni lapsu in
aquam demisi. Aqua mihi vix ad lumbos meos attigit; fundus
arenosus erat firmus, vestigia exhibens undularum; ego vero
animo erecto ex aqua evasi, “Hispaniola” relicta in latus
declinata, velo principe longe lateque in superficiem aquæ
dependulo. Sub idem tempus sol quoque horizonti imminebat,
flabra autem vespertina submisso sibilo pinus nutantes oborto
crepusculo perflabant.
Mare dumtaxat denique reliqui, nec inde manu vacua redivi. Illic
enim iacebat navis, a piratis liberata parataque ad nostros
excipiendos, siquando se mari committere vellent. Nihil mihi
antiquius videbatur, quam me domum, in vallum conferre, meisque
ibi rebus gestis gloriari. Fortasse aliquantum ob desertionem
reprehensus forem, verumtamen recuperata “Hispaniola”
irrefragabile responsum erat, sperabamque futurum, ut ne ipse
quidem Navarchus Smollett me tempus trivisse coargueret.
Sic ratiocinatus, spirituque erecto, vultum domum versus ad
vallationem ac sodales meos direxi. Memineram rivulorum ad ortum
defluentium et in pulvinarium Navarchi Kidd delabentium primum
ex colle cum gemino vertice, ad lævum meum derivari; proinde
cursum meum illac direxi, quippe ubi rivulus ob exiguitatem
facilius traiici posset. Sylva satis erat aperta, cuius extremas
radices secutus, cornu eius collis mox attigi, nec multo post
amnem vadavi, aquis vix mediam suram meam attingentibus.
Hoc iter meum prope ad eum me locum duxit ubi Ben Gunn extorrem
primum conveneram; illinc diligentiori cura oculos continuo
utrimque circumferens, prorsum itavi. Crepusculum iam plene
obrepsit; ut vero angusta geminati verticis collis penetrarem,
lumen ardoris e cœlo reverberatum animadverti, ubi, ut quidem
opinio ferebat mea, insulanus ille coquebat cœnam suam ad
crepitantem ignem. Et tamen mecum mirabar quod is se tam
incurium præbebat. Namque, si mihi licebat hunc ardorem visu
animadvertere, nonne idem licebat et Ioanni Silver ipsi, qui in
suis sedebat castris in littore, inter paludes?”
Tenebræ interim magis magisque augescebant; nec plus efficere
poteram quam me, nec sine molestia, domum versus dirigere;
relicto interim colle bicipiti pone me, dum Spy-Glass a recto
mihi magis magisque livescere cœpit; sidera pauciora ac pallida
micabant; in terra autem depressiori, ubi errabam, non raro me
in dumetis offendi, et in arenosis scrobibus cespitavi.
Subito genus claritudinis mihi incidit. Oculos attollo, videoque
languidum lumen lunæ in summitatem Spy-Glass incidisse, ac
paullo post clare animadverti aliquid luminosi argenteique inter
arbores gliscere, ex quo intellexi lunam surrexisse.
Saltem tantillum adiutus, cæterum quod ex itinere supererat,
traieci; aliquando currens, alias incedens, moræ vix patiens,
vallationem pedetentim proximavi. Tamen, quum iter meum per
nemus illi attiguum calcare cœpissem, tam improvidus non eram ut
gressus meos non tardarem. Finis enim tanti cœpti mei haud
fuisset faustus exitus, si quo casu, ex errore, aliquis meorum
in limine me traiecisset.
Luna interim sensim ascendebat; lumen eius per apertiora loca
sylvæ latius diffundebatur; e regione autem mihi fulgor alterius
cuiusdam coloris apparebat, subinde in obscurum recidens —
veluti prunæ ac torres ignis vigilum emorientis.
Ne vel pretio vitæ quidem divinare poteram quid id esset.
Tandem postremo deveni in ipsam oram loci clari. Extremitas
huius occidua iam lumine lunæ erat perfusa; reliqua pars, ut et
casa trabaria ipsa usque umbris erant obrutæ, longisque virgis
argenteis luminis scutulatæ. Ab adverso latere casæ ingens
congeries ignis in favillas atque cineres deflagravit, rubore
cuncta in circuitu perfundens, qui cum pallore lunæ amœnam
contrarietatem gignebat. Nullum erat signum vitæ, ne sonitus
quidem ullus, præter strepitum flabrorum.
Constiti magnopere mecum miratus, nec parum terroris fortasse me
perculit. Apud nos enim non fuit moris magnos ignes suscitare,
quin, profecto, ex mandato navarchi parcissimi eramus sarmenti
consumptores; unde suspicari cœpi, hic, ex quo ego discesseram,
aliquid adversi evenisse.
Prohinc furtim circuivi extrema ad ortum, me in umbra caute
contento, loco autem, ubi tenebræ densissimæ erant, vallum
transilio.
Ut securitati meæ etiam magis providerem, manibus genibusque
nixus, adversum angulum casæ omnino mutus prorsum repsi.
Approximanti mihi cor magnopere allevari subito cœpit. Sonus
quem excepi non quidem fuit iucundus per se, de eo enim sæpius
conqueri solitus eram; nunc tamen ad instar musicæ erat amicos
meos audire posse stertere tam consono modo, qui indicio erat
placidi sui somni. Clamor ille nauticus excubitorum, “Cuncta
prospera,” auribus meis nunquam lubentius incidit.
Interim de una dumtaxat re, nihil erat dubii: reos se infamis
excubationis reddidisse. Si nunc loco mei Silver, suique
prædones illis subrepsissent, nullus eorum solem surgentem
conspexisset. Sic res solet esse, mecum cogitabam, ubi navarchus
vulneratus iacet; atque ipse me iterum reprehendi, quod eos in
tanta pernicie, ubi tam pauci ad excubias agendas essent,
reliquissem.
Nunc iam ad ianuam perveni, meque in pedes erexi. Intus tenebræ
erant, nec oculis quidquam percipere poteram. Quod ad sonum
attinet, nihil nisi constans tractus stertentium strepitus,
atque rarus quidam stridor submissus, veluti scintillarum, aut
rostri avis, arborem pulsantis, quem ego nullo pacto explicare
poteram.
Brachiis meis ante me protensis prorsum itabam. Si loco meo
solito decumberem (cogitabam mecum ridens) lubens vellem eorum
vultus videre, quum postridie mane me conspicarentur. Eundo pes
meus aliquam rem molliorem offendit — crus erat alicuius
dormientis; hic conversus congemuit, sed non evigilavit.
Dein, subito, vagitus exauditus est in tenebris: aurei
octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! aurei octonarii! et
sic deinceps sine cessatione, aut mutatione, tamquam crepitus
pusillæ molæ.
Psittacus autem viridis hic erat, Navarchus Flint, Ioannis
Silver! Hæc volucris erat quam lignum carpentem audiveram; ipsa
eadem erat, quæ ullo homine vigilantius excubabat, quæque suis
tædiosis clamoribus me advenisse nuntiavit.
Ad me recipiendum nullum otium mihi relictum fuit. Acri clamore
volucris omnes suscitati dormientes, in pedes consiliverunt; et
ingenti voce maledica Silver boavit:
“Quis hic?”
Ad effugiendum me converti, sed alicui violenter illisus me
recepi, moxque in brachium alterius incurri, qui vicissim me
brachiis complexus, tenuit.
“Afferto sis tædam, Dick,” fatur Silver, quum sic prorsus captus
essem.
Unus horum foras egressus, moxque rediens, ardentem torrem secum
tulit.
Pars sexta
Navarchus Silver
Caput XXVIII.
In Castris Hostium.
Rutilum lumen torris, quod interius casæ collustrabat, quod
maxime verebar, demonstravit et comprobavit. Piratæ nempe casam,
suppetiasque nostras possessione tenebant; aderat dolium conaci,
hic erant et suilla panisque, ut antea; meum tamen terrorem vel
decies auxit quod nullum percepi vestigium captivorum. Unum
tantum inferre poteram, cunctos nimirum perivisse, unde ex corde
optabam intimo, utinam et ego cum reliquis interivissem.
In summa, sex hic erant piratæ. Nullus omnino alius eorum
superstes erat. Horum quinque in pedibus erant, vultu rubentes
ac tumidi, quod e primo sopore ebrio suscitati erant. Sextus
eorum tantum ad cubitum se erexit; hic tamquam cadaver pallebat,
cuius ligamentum cruentatum circum caput indicio erat eum
nuperrime vulneratum fuisse, et etiam tardius subligatum. Memini
aliquem in magna obsidione glande ictum fuisse, et magno cursu
se in sylvam recepisse, nec ullus dubitabam quin hic ille
fuisset.
Psittacus in humero Ioannis Longi sedens plumas suas carminabat.
Hic quoque ipse, ut mihi quidem parebat, solito pallidior
severiorque videbatur esse. Ipse pulchram synthesin suam, e
subtili panno, qua indutus hactenus suo muneri satisfecerat,
usque gerebat, eadem tamen haud obscura vestigia præbebat
diuturni usus, cœno passim conspurcata, vepribusque ac spinis
dumetorum haud parum trita ac lacera.
“Ergo,” fatur denique, “hicce est Iacobellus Hawkins, Dii te
sospitent! Incidit in nos tamquam — nonne? Esto, id æqui bonique
faciam.”
His dictis in doliolum transversum desedit, fumamque implere
perrexit.
“Præbe sis mihi torrem, Dick,” occipit fari; ac postea, quum iam
satis aptum nactus erat ignitabulum, “satis erit, mi iuvence,”
subiunxit, “reliquum reiice in sarmentum; vos vero, viri,
recipite vosmet! — opus haud est ut gratia Heri Hawkins
circumstetis; ille nos excusabit, nec dubitetis. Itaque
Iacobelle,” — nicotiana digito depressa — “eccum te, haud
mediocri, sed insueto delectamento seni Ioanni. Probum et
scitulum te primo reperi, quum primum mihi sub oculos cecidisti,
sed istud novissimum cœptum tuum me penitissime eludit.”
Ad hæc omnia, ut facile perspici licet, haud dedi responsum.
Tergo me ad parietem stiterant, ubi, ut mihi quidem videbatur,
vultum Ioannis Silver satis audacter intuens stabam, pro specie
dumtaxat, nam cor meum atra insederat desperatio.
Silver interea fumum, quantum buccam eius semel iterumque
compleverat, suxit, magnopere compositus, ac tum iterum
perrexit:
“Vide sis modo Iacobelle,” inquit, “ecce te hic; iam ergo nunc
mentem tibi aperiam meam. Te semper plurimi feci, tamquam
iuvenculum cum eximiis animi dotibus, ceu imaginem ipsius mei,
ut pueri, et belluli. Semper optabam ut tute nobis adiungeres,
partemque tuam caperes, atque viri ingenui modo mortem
oppeteres, at nunc, me Dius Fidius, iam id effugere non poteris.
Navarchus Smollett præclarus nauta est, quod fateri nunquam
dubitabo, verum re disciplinaria nimius est. ‘Officium officium
est,’ ait ille, nec id addubitandum puto. Tute modo a navarcho
abstineas. Medicus tibi infensissimus factus est — ‘stellio ille
ingratus,’ sic te appellavit; atque summa totius rei ad hoc
redit; ad tuos redire non potes, non enim te suscipient; atque,
nisi tertiam navim ipse tu compares catervam, quæ quidem perquam
esset solitaria, Navarcho Silver te addicas oportebit.”
Hæc quidem hactenus valebant. Mei igitur sodales usque in vivis
erant, ac licet asserta Silver ex parte credebam, nempe quod
partes nostræ adversum me ob desertionem succensæ erant, at hoc
sublevamini mihi potius fuit quam sollicitudini.
“Ad hoc, quod in manus nostras incidisti, nihil habeo dicere,”
prosequitur Silver, “quamquam certe in manibus nostris es, nec
dubites. Argumenta non invitus audio; nihil enim boni e minis
nasci comperi. Si tibi istud munus arridet, bene est, tute nobis
addices; sin autem minus, Iacobelle, licebit tibi negare
assensum — licet, et libenter, mi sodalule, ac siquid a nauta
mortali æquius proponi possit, faustum et felix esto!”
“Numquid ergo respondeam?” voce admodum tremula quæsivi. Toto
hoc sermone illusorio minas mortis mihi impendére sensi, sub
cuius acumine genæ mihi æstu flagrabant, atque cor mihi in
pectore acri pulsabat dolore.
“Adolescentule,” respondit Silver, “nemo te cogit. Ipse, quo
loco sis, vide. Nemo nostrum, sodalicule, te urgebit, te enim
socio, ut vides, tempus iucunde agimus.”
“Tum ergo,” inquam, aliquanto audacior factus, “si mihi
eligendum est, ius mihi assero sciendi, quid quæque res sit,
quare vos hic sitis, et ubi mei amici sint.”
“Quid sit quid?” repetit unus piratarum profundo hirritu. “A,
talem, qui ea sciret, felicem liceret prædicare!”
“Tibi autem, amice,” regerit huic interlocutori Silver, voce
truculenta, “satius erit linguam refrænare, donec interrogatus
fueris. Hesterno mane, Here Hawkins,” prosequitur Silver, “fere
diluculo, Doctor Livesey vexillo induciario ad nos descendit,
et, ‘Navarche Silver,’ fatur ille, ‘res tuæ sunt in incitis.
Navis est perdita! Equidem, fortasse, profundius in cyathos
inspeximus, ac, fieri potest, canticulum interitui eius
accinimus. Id haud negaverim. Ad minimum nemo nostrum navi
advigilavit. Tum dispeximus, ac, me Hercules, vetula illa
navicula erat nusquam. Nunquam antea vidi stultorum gregem
piscibus adeo similem, licebitque fidem mihi habeas asserenti me
fuisse omnium longe piscosissimum. ‘Itaque, fatur medicus,
‘paciscamur.’ Pacti ergo sumus, ego scilicet et ille; en exitum
eius: suppetiæ, brisæus, casa trabaria, sarmenta, quæ ex
humanitate tua collecta erant, et, ex more loquendi, tota illa
navis tantæ memoriæ, a vertice mali ad imam carinam. Quod vero
ad eos attinet, quo iverint, vel ubi sint, nescio.”
Et iterum fumam sugitare perrexit.
“Nequid vero tibi persuaseris,” prosequitur narrationem, “te in
eo pacto comprehensum esse, en tibi postrema verba circa te
prolata: ‘Quotnam vos estis,’ quæro ego, ‘qui hinc profecturi
sitis?’ ‘Quatuor,’ respondit ille — quorum unus saucius est.
Quod autem ad illum puerum attinet, ut eat in pessimum malum,
nescio ubi sit,’ inquit, ‘nec admodum curo. Iam eius nos fere
tædet.’ Hæc sunt eius verba.”
“Hæcne summa rei est?” quæro ego.
“Sic, sane, totum quod audies, mi fili,” ait Silver.
“Et nunc meumne erit eligere?”
“Nunc tuum erit eligere, nec dubites,” respondit Silver.
“At vero ego non adeo sum vecors ut nesciam quid mihi
exspectandum sit. Si vel ad extrema deveniatur parum curabo.
Nimium quam multos iam vidi cæsos ex quo in vos incideram. Verum
sunt quædam quæ vos monitos esse velim,” respondi, quod nunc iam
plane eram excitus; “quorum primum istud est: ecce vos iam ad
extrema adductos: navis est amissa, thesaurus amissus, manus
amissæ; totum negotium vestrum ad incitas redactum; quodsi vero
scire cupitis quis ea patraverit — en me! Vespera qua in
conspectum terræ veneramus, ego in dolio malorum sedens verba
tua Ioannes, tuaque Dick Johnson, item Hands, qui modo in fundo
iacet maris, excepi, cunctaque ad verbum ante horæ tempus
retuli. Quod vero ad navim attinet, ego is sum, qui oram eius
absciderat, item ego is sum qui duos, quorum curæ eam
commiseratis, interemi, et iterum ipse ego sum qui navim in
locum deduxi, ubi eam nunquam amplius conspicietis, ne ullus
quidem vestrum. Meum itaque est ridere; ego enim in omni hoc
negotio rerum summas gessi, et hoc inde ab initio; non magis vos
metuo quam solitariam muscam. Agitedum, occidite me, aut servate
me. Unum tamen, nec plus, vos moneo; si me servaveritis,
præterita sunto præterita, quum vero vos verberones tamquam
piratæ ante iudicem vestrum steteritis, eos, quos potero,
servabo. Vestrum itaque est eligere. Occidite modo ulteriorem
aliquem, vobis non proderit; servetis me, et habebitis testem,
qui vos a patibulo liberare possit.”
Hic dicendo finem feci, quod, mihi crede, spiritus mihi hæsit,
et haud parum mirabar, quod ne unus quidem eorum se movebat, sed
cuncti attoniti, ovium more me contuebantur. Atque dum hi usque
stupentes me aspectabant, ego iterum erupi:
“Nunc autem, Here Silver,” aiebam, “tu mihi ex his optimus esse
videris, quocirca, si res in infaustissimum verterentur, gratum
mihi feceris, si medicum docueris quemadmodum ego id tulerim.”
“Id memoria tenebo,” respondit Silver, voce tam curiosa, ut ego
nullo modo divinare possem, utrum me cum postulatis meis
derideret, an vero fortitudo mea eum devinxisset.
“Ego vero unum aliquid huic addam,” subiungit ille veteranus
nauta cum vultu rubrofusco — nomine Morgan — quem in caupona
Ioannis Longi, in compitis Bristol videram. Is ille erat qui
Canem Nigrum noverat.
“Attat, mihi ausculta,” cocus nauticus respondit. “Ego vero
insuper aliud addam, sic Dii me iuverint! namque iste ipse puer
est, qui mappam Billy Bones sustulit. Usque adhuc semper causa
Iacobelli Hawkins in dissidium abivimus!”
“Quapropter hocce sibi habeat!” fatur Morgan sævo maledicto.
His verbis tamquam vicenarius in pedes consilivit, evulsoque
cultro, adversum me tetendit.
“Apage te!” clamat Silver. “Quisnam tu es Thomascule Morgan?
Fieri potest ut tute hic navarchum esse putes, fortasse. At
Hercle, te meliora docebo! Adversare mihi modo, iam ibis eo quo
multi fortes viri te præcesserunt his tricenis annis, serius aut
citius — aliqui ad extremas antennas, ita per Herculem! alii
ultra plancam, omnes autem ad pascendos pisces. Nemo mihi unquam
in oculos conspexit, fruitusque vel uno die placido postea, mi
Thomascule Morgan, mihi crede.”
Morgan hæsit; at ex parte reliquorum mussatio submissa
exaudiebatur.
“Thomasculus quidem recte,” ait unus.
“Iam satis diu tuli vexationem ex arbitrio unius,” subiungit
alius. “Male peream, si amplius abs te Ioannes Silver, me vexari
sinam.”
“Numquis vestrum, viri, rem mecum diremptam habere voluit?” boat
Silver de sede sua super doliolum prorsum inclinatus, dum fuma
sua in manu dextra usque ardebat. “Date modo nomen rei quam
molimini; ut puto muti non estis. Quis quid volet, accipiet. Num
ego tot annos vixi, ut nunc Hercle, ad finem vergens galerum
meum ab incremento rupiconis bibuli flexari sinam? Quid
quemadmodum fiat, haud ignoratis; ex ore vestro constat viros
fortunae vos esse. Itaque ego paratus sum. Capiat, siquis audet,
copidem, ego vero mox videbo eius interiora, grallator ut sum,
et hoc antequam fuma mea extinguatur.”
Nemo unus se movit, nullus respondit.
“Hocgenus itaque vos estis, nonne?” prosequitur, reposita in os
fuma. “Vos, profecto, visu læta turba estis. Certamine parum
valetis. Fortasse Anglicitatem regis Georgii intelligitis.
Navarchus hic ego sum per electionem. Navarchus ego hic sum,
quia vobis virtute longe antecello. Vos, gladio dimicare ut
viros fortunæ deceret, detrectatis; tum, per omnes Deos Deasque,
obsequemini, nec id dubitetis! In summa, puerum illum diligo;
puerum eo probiorem alium vidi nunquam. Virilior ipse est
quolibet vestrum murium pare hac in casula; hoc autem esto
mandatum meum; audeat modo quis vestrum vel manu eum attrectare
— hocce vobis mando, nec de hoc dubitetis.”
Post hæc diuturnum silentium factum est. Erectus interea stabam
iuxta parietem, cor meum usque palpitabat marci instar, attamen
cum aliquo spei radiolo in pectore. Silver tergum parieti
applicans reclinatus sedebat brachiis iunctis, fuma in oris
angulo, tam compositus, acsi in templo sederet; verumtamen oculi
furtim circumerrabant, subditos suos seditiosos iis prosecutus.
Hi, vicissim, in ulteriore parte casæ interim conglobantur,
sibilæque eorum voces ac susurrus continuo in aures meas
fluebant, tamquam scaturigo. Subinde unus vel alter suspiciebat,
vultusque eorum nervosi rutilo tædæ lumine collustrabantur; at
vero oculos suos iam non adversum me versabant, sed adversum
Silver.
“Iam vos nimium quantum ad disserendum habetis,” notat Silver,
præ se longe in aerem exspuens. “Effamini, ut audiam, aut vero
desistite.”
“Ignosce, mi Here,” refert unus eorum; “regulas aliquas tu non
prorsus ad amussim videris observare; fortasse cæteras
accuratius servabis. Caterva hæc minus est contenta; hæc caterva
libidinem imperitandi non probat; hæc caterva habet sua iura, ut
aliæ catervæ, et hæc te docere audeo; atque secundum tuas
proprias regulas licere nobis nos tecum agere, interpretor. Cum
tua bona venia, mi Here, te agnosco in præsenti navarchum;
verumtamen iura mea assero, et ad consulendum cum sodalibus
foras egrediar.”
His dictis nauta hic, fortasse quinûm et tricenûm, ægri
aspectus, oculisque flavidis, salute nautica probissime data,
sedate ad ianuam accessit, forasque ivit. Reliqui, unus post
alterum exemplum eius sunt secuti, quisque salute data,
excusationeque aliqua oblata, excesserunt. “Secundum regulas,”
ait unus “Consilium antepodicum,” dixit Morgan. Et sic, una aut
altera explicatione interposita, ex casa omnes excesserunt, me
atque Silver cum face relictis.
Cocus nauticus fumam suam extemplo sustulit.
“Nunc, Iacobelle Hawkins,” affatur me constanti susurro, qui
nunc demum audiri poterat, “mihi ausculta. A morte, quin, quod
longe peius est, a cruciatu, vix dimidiam plancam abes. Futurum
est uti hi me excutiant. Memineris tamen futurum esse, ut ego
tibi per cuncta discrimina adfuturus sim. Id mihi in animo haud
fuit, minime, usque eo dumtaxat quum tu tuam rem exposueras.
Tantis iacturis in desperationem eram actus, ut insuper etiam
caput patibulo periclitarer. At nunc perspicio te bonæ frugis
esse. Sic itaque apud me loquor: adsta Iacobello, Ioannes,
Iacobellus autem vicissim tibi adstabit. Tu illi es alea ultima,
ac per omnes Cœlicolas, Ioannes, ille tuus est, Alter alteri
innitamur, inquam mecum. Tu servabis suum testem, ille vero
servabit tuum collum!”
Vage denique intelligere cœpi.
“Aisne cuncta esse perdita?” quæro ego.
“Utique, Hercle aio!” respondit ille. “Navis est perdita, collum
est perditum — ad hoc enim summa redit. Quamprimum dispiciens in
sinu, Iacobelle Hawkins, vidi navim disperiisse — equidem satis
sum rupex, tamen statim óccidi. Quod autem ad istam attinet
turbam, suumque concilium — nota tibi, cuncti sunt bardi et
ignavi. Vitam tuam servabo — si ita fiat ut possim — a furore
eorum. Sed mihi ausculta, Iacobelle — par tu pari reddes —
servabis Ioannem Longum ab oscillando.”
Eram obstupidus; rem adeo præter spem a me postulare videbatur —
ipse, veteranus pirata, primipilus in cunctis.
“Quidquid potero, faciam,” respondi.
“Est pactum!” clamat Ioannes Longus. “Effare modo audacter,
Ædepol! Usque est spes mihi.”
His dictis ad torrem retro ambulavit, qui medio sarmento, frusto
callæ innixus stabat, cuius ope fumam suam iterum accendit.
Reversus illinc, “Vide sis Iacobelle, ut me rite intelligas,”
prosequitur sermonem; “ego enim caput in humeris gero; ita sane.
Iam nunc in partibus sum Spectabilis. Nec ullus dubito quin tu
illam navim alicubi in tuto habeas. Quí id molitus sis, ignoro,
sed salvam esse scio. Suspicor nempe illos Hands et O’Brien
fidem fefellisse. Nec ego illis unquam magnopere fisus sum.
Memorem itaque te mei esse volo. Nullis te quaestionibus
fatigabo, nec sinam ut alius quis id agat. Satis scio quando
alea finita sit, ita vero; nec me præterit quis puer constans
sit. A, una, tu, qui iuvenis es — tu et ego una, quanti boni
fieri potuissemus auctores!”
His dictis e dolio aliquantulum brisæi in scyphum
cassiterinum[1] elutriebat.
“Visne degustare, mi contubernalis?” quærit ex me, quum vero ego
negassem, “mihi fulcimento opus est, turbellæ enim mihi
imminent. Sed ad verbum turbellæ, curnam medicus ille,
Iacobelle, mihi mappam tradidit?”
Vultus meus verum atque genuinum meum stuporem ita prodidit, ut
quæstionibus insuper vix opus esset.
“Ita revera, sane ita fecit,” ait ipse. “Nec est ullum dubium,
quin aliquid hic sublateat — certe aliquid, Iacobelle, — malum,
aut bonum.
Hic alterum haustum brisai sumpsit, quassans magnum caput
flavum, veluti qui pessima mala excipere parat.
1. Cassitérinus, -a, -um, nomen adiectivum e nomine
\ substantivo, cassiterum, -i, quod uno verbo Græco idem
\ designat, quod apud Romanos Plinius duobus verbis,
\ plumbum album appellat; materia metallica scyphi, sive
\ cyathi, vasculi ad hauriendam aquam.
Caput XXIX.
Macula Nigra iterum.
Concilium piratarum per aliquod tempus duravit, quo finito, unus
eorum iterum intravit casam, eadem repetita salutatione, quæ
mihi quidem ironiam sapere videbatur, petivitque ut sibi torre
uti liceret. Silver ei breviter concessit, quo facto, emissarius
iste iterum recessit, nobis duobus in tenebris relictis.
“Mi Iacobelle,” fatur denique Silver, qui iam amicum se gerebat
amicaque voce loquebatur, “auram exoriri persentisco.”
Interim ego ad proximum foramen iaculatorium me vertens, foras
spectabam. Titiones magni ignis iam fere ad extrema fuerunt
combusti, ac modo iam ultimis flammulis ardebant, nullo fere
lumine diffuso, ut iam intelligerem, cur coniurati facula
indigerent. Circiter ad dimidium itineris deorsum in declivi ad
vallum stabant hi conglobati; unus lumen tenebat; alter genibus
innitebatur eorum in medio, vidique eius in manu cultrum nudum
variis coloribus fulgentem lumine faculæ. Cæteri omnes
aliquantum proclinare videbantur, quasi observantes illius
operationes unius. Tantum quod notare poteram illum, præter
cultrum etiam librum tenere, et magnopere mirabar quemadmodum
res tam incongrua in eorum possessionem incidere potuisset, quum
ille de genibus in pedes consurgit, totusque globus adversum
casam moveri occepit.
“Ecce iam adventant,” significo ego, illinc ad priorem locum
meum revertens, quod indignum me iudicavi ut hi me observantem
fuisse scirent.
“Ut veniant, puerule — ut veniant,” dictitabat Silver serene.
“Unum iactum usque habeo in meo loculamento.”
Ianua pansa, quinque illi in unum globati stabant intus, unumque
e suo numero prorsum trudebant. Ullo alio in statu rerum comicum
videri poterat lentum eius progressum cernere, ad singulos
gressus dubitabundus, sed dextram suam clausam ante se tenebat.
“Accede iuvence, inclamat eum Silver. “Non te comedam. Porrige
sis, glebo, regulas rite novi, novi equidem; deputatis non
officiam.”
Animo sic magis confirmatus, pirata audacius accessit, et ex
manu sua aliquid in manum Silver porrigens, etiam pernicius ad
suos sodales recessit.
Cocus marinus, quod ei datum erat, aspexit.
“Macula Nigra! Ita putavi,” subiunxit. “Undenam contigit tibi
chartam comparare? At ecce! cerne modo; id non bene ominatur! Tu
enim ausus es hoc e Bibliis excidere. Quisnam vecors excidit
Biblia?”
“A, ecce!” ait Morgan — “ecce. Quidnam ego dixi? Nihil boni inde
obveniet, dixi ego.”
“Iam nunc fere diremistis rem inter vos,” prosequitur Silver.
“Ut mihi quidem videtur, quisque vestrum pendebit. Quisnam amens
vestrum possidebat Biblia?”
“Dick is fuit,” fatetur unus.
“Dickne, revera? Tum licebit Dick ad preces recurrere,”
respondit Silver. “Tum ipse portionem suæ fortunæ iam vidit,
nempe Dick, nec dubitetis.”
Sed nunc longulus ille cum flavidis oculis se ingerit:
“Pone iam istum tuum sermonem, Ioannes Silver,” inquit. “Hæc
caterva uti erat sui muneris, in pleno concilio, tibi maculam
nigram decrevit; verte modo eam, uti muneris tui est, videque
quid ibidem scriptum sit. Tunc loquaris, licet.”
“Gratias, Georgi,” refert cocus marinus. “Tute erga negotia
semper alacrem præbuisti, regulasque memoria tenes, mi Georgi,
ut libenter video. Ergo quid illud est? A, ‘Depositus’ — id,
profecto, siccine? Scitule scriptum, sic, sane; quasi typis,
iuro. Tuane manu, Georgi? Iam te veluti ducem huius catervæ
factum video. Si navarchus proxime evadas nihil mirabor. Velis
mihi interim illam faculam præbere, fuma hæc minus spirat.”
“Nihil agis,” fatur Georgius, “pone nugas, hanc catervam non
amplius destitues. Tu per te ipsum homo es curiosus; sed harum
rerum iam finis est, ac plane convenit ut de illo dolio in pedes
degrediaris, et in suffragando adiuves.”
“At ego te regulas scire intellexi,” redarguit Silver
contemptim. “Si tu minus scias, ego certe scio; proinde hic
perseverabo — sumque usque tuus navarchus, quod memineritis —
usque dum gravamina vestra proferatis, iisque respondeam;
interim macula vestra nigra ne buccellatum quidem valet. Reliqua
postea videbimus.”
“Quin nihil est,” suscipit Georgius, “quod verearis; probi enim
nos cuncti sumus, saltem nos, profecto. Præ omnibus, tu totam
istam expeditionem destituisti — hoc negando nimium audebis.
Alterum, tu gratuito effecisti ut hostes ex his insidiis
incolumes evaderent. Quidnam ii evadere voluerunt? Nescio; et
tamen satis liquet quid effugere voluerint. Tertio, tu
obstitisti quominus nos eos in itinere adoriremur. Iam tua
consilia perspicimus, Ioannes Silver; tu prædæ inhias, et hæc
est tua iniquitas. Ac, postremo, quartum hic est porro iste
puer.”
“Nihilne plus?” tranquille quærit Silver.
“Etiam plus quam satis,” regerit Georgius.
“Propter tuos errores ac peccata nos omnes pendebimus, et quid
aliud.”
“Esto; mihi ausculta, iam ego hisce quatuor gravaminibus
respondebo; uni post alterum iis respondebo. Ego igitur destitui
hanc expeditionem, siccine? Iam vero vobis, quid ego voluerim,
sat notum. Id si factum esset, ut satis scitis, quisque nostrum
ista nocte in ‘Hispaniola’ esset ut unquam fuimus, quisque esset
vivus, salvus, sapida polenta satur, thesaurus autem, me Dius
Fidius, in cavo navis, inquam, per Deos! Ecquis me frustravit?
Ecquis me, navarcho usque legitimo, ad hæc coegit? Quisnam mihi
nigram illam maculam, ipso die nostri in terram egressus
præstitit et in hanc nos choream impulit? Est autem hæc chorea
bellula — vobis prorsus congruo in ea saltationis — siquidem
simillima est ex fune pendentis, in patibulario Londinensi; et
hoc certum est. Et quisnam huius auctor est? Utique Anderson,
Hands, atque tu ipse, Georgi Merry! Atque tu solus superstes es
ex ea caterva ardelionum; atque tu is es bipedum insolentissime,
qui supra me navarchus esse gestis — tu idem, qui nos
frustraveras! Per Deorum fidem! hoc omnium fabularum apicem
longe exsuperat.”
Brevi pausa a Silver hic interposita, licebat mihi ex vultu
Georgii suorumque quondam sodalium, hæc verba Silver non fuisse
in cassum prolata.
“Tantum quoad numerum primum,” suscipit iterum reus, sudorem de
fronte tergens, quod tanta vi disputabat, ut casa nutaret.
“Equidem iuro, vel vos alloqui me tædet. Etenim vos tam sensu,
quam memoria caretis, et cuique ad divinandum permitto ubi
matres vestræ fuerint, quæ vos sivissent iter maritimum tentare.
Mare! Ingenui fortunæ! Ut mihi quidem videtur, opificio sartores
vos estis.”
“Perge Ioannes,” excipit Morgan. “Fac verba et ad reliquos.”
“A, illi reliqui!” exclamat Ioannes. “Præclara illa turba est,
nonne? Vosne aitis hanc expeditionem abortivam esse. Ita vivam!
simodo intelligeretis quam abortiva illa sit, tum vobis
illucesceret! Ad patibulum tam sumus prope, ut mihi et collum,
si vel cogito de ista re, rigescat. Vidistis eos, fortasse quum
æstu deorsum vecti, aliquis eos vobis indicavit nautarum, ut
illi catenati pendebant, avibus circumvolitantibus. ‘Quisnam
ille est?’ quærit unus. ‘Illene?’ “Hem, ille est Ioannes Silver.
Bene eum novi,’ ait alter. Et audire licebit tibi tinnitum
catenarum adversum alteram boiam tuam progredienti. En, huc
devenimus, iste est noster status, cuiusque filii matris
nostrum, illius culpa, culpaque Hands, Anderson, aliorumque
damnosorum vestrum stultorum. Si vero de puncto quarto quoque,
item de puero scire cupitis, nec hoc vobis negabo. Annon est
ipse obses? Num obsidem pessumdabimus? Non nos quidem; ipse enim
ultimum nobis fieri poterit refugium, nec esset mirum. Occidere
hunc puerum? non ego quidem, sodales! Numerus autem tertius?
Esto, sane; ad ea multa possunt disputari. Fortasse vos parvi
facitis quod medicus vere collegiatus vos quotidie visum venit —
tu, Ioannes cum calvaria tua fracta — aut tu, Georgi Merry, quem
vix senis ab hinc horis febris iactabat tertiana, cuius oculi
etiam hoc momento, accurate ad horologium, etiamnum putaminis
citrei instar flavi sunt? Nec fortasse scivisti nos consortem
nacturos? Sic tamen est, eritque usque eo, quod non longe abest;
tunc experiemur quis obsidem habere potissimum gavisurus sit,
quum eo venitur. Quod vero ad numerum attinet secundum, quod
nempe ego pactionem iniverim — ecquid? annon genibus ad me
repsistis, non ego, vos eratis animo deiecti — quin et fame
eratis absque me perituri — at hoc nauci est! spectate eo — id
causæ est!”
His dictis chartam flavidam in constratum deiicit, quam ego
illico agnovi — nec alia hæc erat quam illa charta flava, mappa
insulæ nempe, cum tribus rubris crucibus, quam ego in fundo
risci repereram navarchi, oleamine involutum. Cur vero medicus
eam huic dedidisset, me omnino præterivit.
Si vero mihi ea res ænigma erat, conspectus mappæ seditiosis
superstitibus res omnino incredibilis videbatur. Tamquam feles
muri insiliverunt. Una manus eam ab altera excepit, unus eam
alteri eripiendo; atque e maledictis boatuque, et e puerili risu
existimasses eos non modo ipsum aurum palpare, sed plane in navi
atque mari navigare.
“Sic prorsus,” ait unus, “is certe Flint est, I. F. tum corolla
infra, offendixque laqueata, per similitudinem; hoc ei fuit
solemne.”
“Perquam bellula,” notat Georgius. “At quí eo potiemur, quum et
sine navi simus?”
Silver subito subsilit, unaque manu parieti innixus: “Monitum te
esse volo, Georgi,” inclamat hunc, “Si vel alterum verbum tuæ
proterviæ protuleris, te provocabo, tecumque confligam. Quí?
Ecquí id scis? Mihi id dicere debebas — tu et cæteri, qui navim
meam perdidistis, præsertim tute eo ingerente, scelerate! At
vero non tu, tu non vales; tu ingenio comminiscendi ne blatta
quidem es par. Civiliter fari vales, et faberis, Georgi Merry,
nec dubites.”
“Æquum dicis,” probat senex Morgan.
“Æquumne? ita sane existimo,” clamat cocus marinus. “Tu
perdidisti navim; ego thesaurum reperi! Uter nostrum alteri
præstat? Nunc autem, per Herculem, me abdico! Eligite quem
velitis vobis in navarchum; iam ego eius habui satis.”
“Silver!” vociferantur illi. “Barbecue in perpetuum! Barbecue in
navarchum!”
“Hoc itaque estis animo, itane?” fatur cocus. “Georgi, ut
opinor, alia tibi occasio exspectanda erit, mi amice, teque
fortunatum putes quod vindictam non spiro ut alii. Id nunquam
mei moris fuit. Nunc autem, sodales, quid de ista nigra macula?
Nonne iam haud valet multum? Dick suam fortunam male tentavit,
Bibliaque sua corrupit; nec quidquam plus.”
“Tamen, nonne, ad deosculandum, ut liber, valebit?” mussabat
Dick, qui haud æquo videbatur ferre animo maledictum, quod ipse
sibi consciverat.
“Biblia, particula excisa! contemptim regerit Silver.
“Haudquaquam. Id non magis obligat quam libellus carminum.”
“Numquid ita?” interpellat Dick haud sine quodam gaudio. “Mihi
tamen paret id quoque operæ pretium esse.”
“En, Iacobelle” — fatur Silver, “en tibi quamdam curiositatem,”
quo dicto frustulum chartæ mihi iecit.
Sphæricula ea erat haud maior nummo coronario. Ab uno latere
erat alba, quoniam fuit ex ultimo folio; ab altero continebat
unum versiculum, vel duos, ex Apoclypsi — ista nempe verba,
inter cætera, quæ animum acriter affecerunt: “Foris canes et
venefici.”[2] Pagina impressa infecta erat cinere, qui iam
abradi ac decidere, digitosque meos inficere cœpit; ab albo
autem latere, eadem materia, verbum erat inscriptum,“
Depositus.” Hanc rem curiosam ipso hoc momento mecum habeo: sed
scripturæ, præter levem scalpturiginem, cuiusmodi quis ungue
incídere possit, aliud vestigium superest nullum.
Hic denique fuit finis rerum hac nocte gestarum. Mox post,
sumpto in circuitum haustu potus, decubuimus, Georgio Merry, per
extrinsecam Silver vindictam in excubitorem constituto, quem
ipse mortem minatus est, si se infidum comprobasset.
Claudere oculos diu non poteram. Certum profecto est me ex cæde
illius nautæ hoc postmeridiem, satis ad meditandum materiæ
habuisse, tum ex ipso meo periculoso statu, præsertim autem e
clare perspecta Silver machinatione — seditiosos una manu
continendi, altera autem cuncta apta vel inepta adminicula
prehendendi, quibus suam miseram vitam servare posset. Ipse
interim placide dormiebat stertebatque; tamen cor meum eius
causa dolebat, sceleratus ut erat, ob funesta pericula quibus
circumdatus erat, atque turpissimum patibulum, quod illi
imminebat.
1. Boia, æ, verosimiliter ex bovia, proprie collare
\ significat boum, sed temporibus labentibus, sensu
\ translato, adhibebatur ad contrabium, dolium, vel quid
\ aliud, ad designandum saxum, offendiculum quodlibet in
\ fundo aquæ navigabilis, quo navigatores de periculo
\ docerentur.
2. Integer locus Apocalypseos (xxii, 15) sic se habet:
\ “Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et
\ idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.”
Caput XXX.
Fide Obstrictus.
Expergefactus sum — cuncti profecto expergefacti sumus, nam et
ipsum excubitorem, qui dormiens tergo posti inciderat, se
colligentem videre poteram, vocis claro sonitu, inde ab ora
sylvæ ad nos perstrepentis:
“Trabarium, eho!” verba proclamantis. “Hic medicus est.”
Et is certe medicus fuit. Licet quidem vocem libenter audiverim,
gaudium tamen sine amaritudine haud erat. Confusus enim
memineram negatæ a me obedientiæ, violatæque disciplinæ
facinora; et quum vidissem quo ea res me detulisset — quos nempe
inter socios, qualiaque pericula — ipsi obviam fieri pudere me
cœpit.
Necesse est eum ante lucem surrexisse, quod vix diluculum erat;
atque quum ad speculatorium accurri, spectavi, vidi eum stantem,
ut olim Silver, surarum tenus in vaporibus.
“Ecce te, medicum! Omnium maxime salvus sis!” inclamat eum
Silver, alacer, indiciisque atque gloria boni animi radians
intra momentum. “Utique prima luce, quoniam, uti dicitur,
maturrima avis præda potitur. Georgi, mi fili, concita te
paulisper, adiuvaque medicum ad latus navis superandum. Cuncti
salvi, ægri tui et nos omnes valemus, sumusque læti.”
Sic verbigerebatur in vertice stans collis, gralla sub cubito,
manu una lateri casæ applicita — prorsus Ioannes Silver ille
antiquus, voce, moribus ac sermone.
“Etiam habemus hic aliquid,” pergit deinceps, de quo, quum
sciveris, miraberis. Parvulum habemus hic peregrinum — hi! hi!
Novus convictor ac diversor, ex omni numero vegetus, sanitas
ipsa; dormit tamquam lapis, hac nocte iuxta Ioannem — prora ad
proram eramus totam noctem.”
Dr. Livesey per hoc tempus transcenderat vallum, eratque prope
cocum, licebatque mihi mutatam eius vocem percipere:
“Non Iacobellum?”
“Quin ipsum eum Iacobellum, semperque eundem,” respondet Silver.
Medicus constitit illico, tametsi verbum nullum protulit, nec
nisi paullulo post ire perrexit.
“Itane revera?” tamen fatus est, “at officium præcedit, tum
voluptas, ut tu, Silver ipse dicere poteras. Pertractemus prius
tuos ægros.”
Momento post casam ingressus est, meque nutu severo animadverso,
opus suum inter ægros aggressus est. Mihi quidem ipse nequaquam
videbatur vereri, licet minime ignorabat vitam suam in medio
horum infidorum dæmonum in summo discrimine versari; tamen
celeriter processit ad suos ægros, acsi inter membra cuiusdam
familiæ Anglicæ bene moratæ ageret. Fortasse sua se gerendi
ratio animos horum affecit; sic enim isti se gerebant adversum
eum, acsi nihil unquam evenisset — acsi ipse usque medicus esset
navalis, ipsi autem fidæ manus ante malum.
“Bene tute habes, amice,” alloquitur unum, cum capite
circumligato; “si tamen quis unquam mortis in umbra fuerit, is
certe tu fuisti: calvaria tua ferro haud multo minus dura est.
Tu autem, Georgi, quí vales? Tu colore certe es bellus; tuum
iecur, mi homo, inversum est. Sumpsistine illam medicinam? Viri,
sumpsitne ille suam medicinam?”
“Ita, vero, mi Here,” respondit Morgan, “pro certo scio.”
“Quia, ut videre licet,” inquit Dr. Livesey suavissimo quo par
erat modo, “quum sim medicus seditiosorum, vel, ut me appellare
malo, ut probum decet civem, medicus carceris, id maximi facio
ut Regi Georgio (quem Dii servent), patibuloque quos possim
servem.”
Scelionum alter alterum contuebatur, aculeum tamen dictorum
silentes acceperunt.
“Dick non plane bene se habet, mi here,” fatur unus.
“Itane?” quærit medicus. “Huc accede, Dick, linguamque tuam
exsere. Quin mirarer si se secus haberet; lingua eius par est ad
perterrendos Francos. Altera febris.”
“Aha!” interpellat Morgan, “hoc ex violatis Bibliis manat.”
“Hoc manat, ut tu dicis, inde, quod dementissimi asini estis,”
regerit medicus, “nec sapitis satis, nec scitis qui aer saluber
sit, qui autem sit venenosus, nec quod solum sit siccum, quod
vero pestifera palus. Ego autem maxime probabile censeo —
quamvis hæc mera opinio sit — magnum vos omnes pretium
soluturos, antequam ex hac febri eluctemini. Castra in palude!
quis unquam? Silver, miror valde. Tu plerisque minus es demens,
omnibus rebus comparatis, tamen ignarus es ipsorum valetudinis
rudimentorum. Hæc quidem,” denique subiungit, postquam omnes in
circuitu remediis paverat, quæ hi potius puerorum instar scholæ
eleemosynariæ, quam sanguinolentorum latronum ac piratarum, vere
ridicula humilitate sumpserant, “sufficiant in hodiernum diem.
Nunc autem lubebit mihi cum illo puello colloqui, si tibi ita
placet.”
Quibus dictis, nutu capitis me indicabat.
Georgius Merry circa ianuam stans ructabatur sputabatque præ
aliquo medicamento; verum vel primo verbo propositi medici
audito, se vertit, vultuque rubore perfuso clamavit; “Non!”
addito maledicto.
Silver dolium pleno palpo percussit.
“Ta-ce-bis!” boat ille, vereque leonis rugientis aspectu speciem
præ se ferebat. “Medice,” pergit dein voce consueta, “quum satis
cognoscerem tuum erga istum puerum affectum, de ea re iam antea
cogitavi. Nos omnes admodum grato in te sumus animo, et, ut
vides, fiduciam in te collocamus, remediaque tua cannei instar
deglutimus. Hinc existimo me modum reperisse, quo omnibus
satisfiat. Hawkins, dabisne mihi fidem, veluti adolescens
ingenuus — adolescens ingenuus enim es, quamquam imo loco natus
— fidem, inquam, non te facturum ut effugias?”
Fidem petitam sine dubitatione dedi.
“Ergo, medice,” tum ait Silver, “velis modo e septo egredi, quum
vero foris fueris, puerum adducam ab intrinseco, ac tum, ut
puto, poteris cum eo trans vallorum interstitia sermocinari.
Multum interim vale, mi Here, nostrumque omnium salutem
Spectabili, atque Navarcho Smollet nuntia.”
Vix medicus casam reliquerat, tempestas indignationis atque
vituperationis erupit, quam nihil nisi iratus sævusque vultus
Silver refrænare poterat. Omnes in eum conversi, accusare eum
cœperunt, velut qui separatis consiliis ac seiunctis eos
luderet, sibique pacem cum hostibus propriam pangere meditaretur
— se vero ab eo delusos, victimas complicesque deserere, suum
interesse hostibus prodere tentaret; hoc est, de rebus iisdem
ipsis, quarum ipse reus sine dubitatione fuit. Quæ quidem res
tam propatula mihi videbatur, ut haud perspicerem quí eorum iram
refelleret. At hic virilitate eorum duplum æquabat, memoria
autem victoriæ eius, superiori nocte reportatæ, horum animum
magno pondere degravabat. Hic eos convitiis omnigenis bardorum,
bucconum, gurdorum, stultorum impetivit, denique ostendit illis
colloquium cum medico necessarium fuisse, mappaque ante oculos
eorum iactata quæsivit, utrum, eorum arbitrio fidem pactam ipso
eo die frangendam esse expediret, quo thesaurum exploratum
prodituri essent.
“Nequaquam, per Herculem!” vagit ipse, “nostrum erit fœdus
rumpere, quum fuerit tempus opportunum, interea ludificabo
medicum, etiamsi loco olei brisæo calcei eius mihi purgandi
fuerint.”
Post hæc ignem eos accendere iussit, dein gralla sua claudicans
casa excessit, manu altera humero meo imposita, eos male divisos
relinquens, silentio eis iniecto magis sua suada quam
convictione.
“Lente, puerule, lente,” affatur me. “Possent isti quolibet
momento irruere si nos properantes viderent.”
Data itaque opera arenas ad eum locum ubi medicus stabat
perambulavimus, eo extra vallum præstolante; simul autem atque
intra loquendi propinquitatem perveneramus, Silver constitit.
“Istud quoque notabis tibi, medice,” ait Silver, “quod puer tibi
enarrabit, ut eius vitam servaverim, quam ob rem etiam depositus
sum, nec id dubites. Medice, quum quis naviculam suam tam
strictim sub ventum egit quam ego — dato ultimo teruncio
spiritús sui corporis in aleam, ut ego — fortasse, intercedere
pro eo, non nimium iudicaveris. Memineris, te obsecro, modo non
tantum vitam meam in trutina pensari, verum etiam vitam eius
pueri insuper; noli igitur dubitare, medice, mei gratia bona
interponere verba, item, gratia misericordiæ, largire mihi
quantulumcunque speculæ vitæ.”
Silver prorsus alius fuit homo simul ac foris erat, tergumque
illis verterat, qui in trabaria casa erant; genæ eius recidere
videbantur, et vox eius tremebat, nec ullus unquam animus tam
serius erat quam suus.
“At, Ioannes,” quærit medicus, Dr. Livesey, “tu certe non
times?”
“Mi medice,” refert hic, “ignavus non sum, non ego, non adeo!”
fatur digitorum edito crepitu. “Si essem, non faterer. Fateor
tamen ingenue, cogitatione tamen patibuli contremisco. Verum tu
vir es æquus atque iustus; te virum probiorem vidi nunquam. Nec
tu oblivisceris boni quod fecerim, haud plus quam oblivisceris
mali, id scio. Nunc secedam — vide sis — teque cum Iacobello
solum relinquam. Nec hoc inter bona referre oblitus fueris, et
hæc quidem longiuscula mensura est; sic puto.”
His dictis tantisper recessit ut extra auditum esset, ibique in
truncum arboris iacentem resedit, sibilareque cœpit, subinde huc
et illuc se versans in suo sessibulo, ut alias ego medicusque
sibi sub oculis essemus, alias sui sceliones, huc et illuc in
arenis errantes casam inter et ignem — quem nunc magna cura
conabantur suscitare — dum alii e casa suillam, ientaculum
parantes, proferebant.
“Ergo, Iacobelle,” affatur me medicus, “hic denique es. Ut
sevisti, mi puerule, ita et metes. Dii sunt testes, nihil in
corde meo me reperire, quare te vituperem; tantulum tamen dicam
tibi, sit benigne aut secus dictum: dum Navarchus Smollett
valebat te effugere ausum non esse; quum vero æger iacebat, nec
obstare poterat, te effugisse, per Deum Herculem, facinus erat
ignavum!”
Non negabo me hic flere cœpisse. “Mi medice,” respondi ei,
“satius mihi parces, ego enim ipse me satis reprehendi; vita mea
utique iam perdita est, etiamque essem plane mortuus, nisi
Silver obstitisset; insuper, mihi crede, medice, scio mori — nec
negaverim me id meruisse — unum tantum formido, torturam. Si me
tortura subiecerint —”
“Iacobelle,” interpellat medicus, atque vocem eius satis mutatam
esse sensi, “idgenus sermones minime patiar! Transili huc, ac
tum una fugiemus.”
“Mi medice,” refero ego, “fidem dedi.”
“Scio, scio,” respondit ipse. “Factum id iam mutari nequit,
Iacobelle. Onus id iam ego mihi suscipiam; holus aut bolus,
causa aut culpa, mi puerule, ut tu hic relinquaris, ferre
nequeo. Prosili! Unus tantum est subsultus, tum eris foris,
cæterum, fugiemus una, tamquam dorcades.”
“Non faciam,” respondi, “tu satis scis id nec te, nec
Spectabilem, neque Navarchum fore facturos, haud magis quam
velim ego. Silver mihi confisus est; fide me obstrinxi; revertar
ergo. Verum, medice mi, copiam finiendi mihi non fecisti. Si eo
veniretur ut me torquerent, verbum effutire possem ubi navis
esset; etenim navis est in mea potestate, partim bona fortuna,
partim ex audendo; iacet autem ea in Septemtrionali influxu, in
littore meridiano, parum intra summum æstum. Dimidio æstu ipsa
eminebit, siccaque erit.”
“Navis! aisne tu?” stupens clamat medicus.
Tum cursim ei narravi meas res gestas, quas ipse tacitus
exaudivit.
“Est genus quoddam fati in hoc,” notavit ipse narratione finita.
“Quoque passu tu is es qui vitam nostram servas; ac tu credere
poteris nos passuros ut tu tuam perdas. Haud æqua ea esset
repensio, mi puerule. Tu enim nobis insidias patefecisti; tu
nobis invenisti Ben Gunn — præclarissimum facinus, abs te unquam
præstitum, aut præstandum sit, si vel nonaginta vivas annos. A,
per Deorum fidem! sed quid ego de Ben Gunn loquar? Facinus hoc
ipsum est in propria persona. Silver!” clamat medicus, “Silver!
id consilii tibi dare cupio,” prosequitur medicus dum cocus
propius accedebat: “noli in quærendo illo thesauro magnopere
properare.”
“At, mi Here, ego quidem facio cuncta quæ possum,” respondit
Silver, “verum id non est ex his. Deprecari tantum te possum, ut
ad servandam meam, puerique vitam thesaurum illum requirere
queam, nec de hoc dubites.”
“Esto, Silver,” suscipit medicus, “si sic res se habet, addam
aliquid ulterius: cave procellas quum thesaurum repereris!”
“Mi Here!” refert Silver, “ut virum inter et virum, id et nimium
et parum est. Quid persequaris, cur vallationem reliqueris, cur
mihi eam mappam dederis, ego quidem nescio, nonne ita? et tamen
mandata ac iussa tua veluti oculis clausis feci, sine etiam
verbo spei! Hoc tamen, revera, nimium est. Si tua mihi consilia
clare aperire nolis, fac me de hoc certiorem, et a gubernaculo
confestim recedam.”
“Nihil agis,” respondit medicus cogitabundus; “fas mihi non est
plus dicere, non enim meum est secretum, ut tu, Silver, facile
perspicies; si esset, per fidem meam, id tibi enuntiare minime
dubitarem. Quin et ulterius procedam, usque ad audendi limites,
nam enim, si ultra id procederem, capillamentum meum navarchus
vellicaturus esset, nisi admodum fallor! Ac primum quidem micam
spei tibi concedo; si vero, Silver, ex hac mortifera vivi
evaserimus tendicula, et ego et tu, intra limites periurii, tui
causa omnia præstabo.”
Vultus Silver gaudio radiabat. “Certo scio, mi Here;” respondit,
“te nihil plus mihi dicere posse, ne tum quidem si tu mater mea
esses.”
“Itaque hæc est prima mea concessio,” subiungit medicus. “Altera
est mica consilii: Puerum constanter ad latus tuum habeto; quum
vero ope indigueris, clamato. Nunc vero secedam eam tibi
quæsitum, quod quidem per se palam faciet, utrum aerem verberem.
Iacobelle, vale.”
His dictis medicus inter vallos manum mihi tetendit, nutuque
Silver salutans, celeri gradu in sylvam secessit.
Caput XXXI.
Venatura Thesauri. Notoria Flint.
“Iacobelle,” me affatur Silver, quum soli eramus, “si ego vitam
tuam servavi, tu servasti meam, nec ego id unquam obliviscar.
Etiam uno cornu oculi animadverti medicum ad effugiendum te
provocasse, id ipse vidi; sed et vidi te id facturum negasse, et
hoc palam, ut et audiri posset. Iacobelle, hoc tibi in accepta
referetur. Hæc est prima scintilla spei, ex quo assultus nos
fefellit, et eam tibi debeo. Nunc vero, Iacobelle, istam
thesauri venaturam aggressuri sumus, et hoc quidem mandato
obsigillato, quod quidem ego non amo, tamen oportebit nos una
hærere, quasi tergum tergo, quo colla nostra a patibulo, etiam
fato fortunaque adversantibus, servabimus.”
Eodem tempore unus e caterva ab igne significabat ientaculum
esse paratum, unde nos paullo post in arena discumbentes,
buccellatis suillaque nos pascentes divertebamus. Hi tantum
excitaverunt ignem, ut bovi assando sufficeret, unde tantus
calor emanabat, ut sub vento tantum, et hoc non sine cautela
appropinquari posset. Eodem prodigo animo ter tantum coxerunt,
quantum absumere possemus, quorum unus, iam satur, reliquias,
inani risu igni iniecit, unde flammæ, insolito hoc fomento
suscitatæ in sublime eiaculabantur. Ego quidem nunquam in omni
vita mea vidi homines crastini diei tam improvidos, qui in dies
viverent, quod haud aliter eorum vitæ rationem describere queam.
Quid autem dicam de pessumdato cibo, ac de dormientibus
excubitoribus? qui quidem assultus facere satis audebant, ibique
rem finire, satis tamen clare perspexi quam ii pro diuturna vita
castrensi inepti essent.
Quin ne Silver quidem esitans, cum Navarcho Flint in humero,
eorum disperdendi incuriam vel verbo quidem reprehendendam
putavit. Hoc autem eo magis demirabar, quod eum nunquam tanta
vafritie, quam modo, se gessisse cognoveram.
“Euge, sodales,” fatur denique, “fortunatum est vos habere
Barbecue, qui provideat vobis isthoc capite. Iam habeo quod
obtinere satagebam. Utique illi habent navim. Ubinam habeant,
necdum scio; simul tamen atque in thesaurum incidemus,
discurrendum nobis erit ut reperiamus. Ac tum, sodales, nos,
quorum in potestate linter fuerit, illis præstabimus.”
Sic pergebat sermocinari, dum bucca eius fervido tumebat larido;
sic eorum spem ac fiduciam restauravit, atque, plus quam
suspicor, suam quoque suffulsit.
“Quod ad obsidem attinet,” pergit ipse, “hoc erat suum ultimum
colloquium, ut puto cum iis, quos ipse tantopere amat. Novis sum
potitus, quæ ei in acceptis habeo; at hæc præterita ac finita
iam sunt. Iam eum, quum in venaturam thesauri prodiverimus,
nobis adiungam, continere enim eum volumus, tamquam aurum
eiusdem ponderis, ac, mementote, siquo casu eveniat, interim
vero, semel thesauro navique potiti, de Hero Hawkins verbis
disseremus, dabimusque ei partem sibi obtingentem, sine dubio,
ob tantam suam in nos voluntatem.”
Nec proinde erat mirum, si hi iam erecto erant animo. Contra,
ego spiritu eram deiectissimo. Etenim si sua consilia modo
explicita, prospero cederent exitu, haud erat dubitandum quin
ea, iam bis proditor, etiam exsecutioni daturus esset. Ipse enim
altero pede ab alterutris partibus stabat, nec ullo modo
dubitandum erat, quin opes ac libertatem cum piratis eum longe
potiores habiturum, quam nuda vita patibulum evadere, quo plus a
nostris partibus ei sperandum haud erat.
Quin, etiamsi res ita evenirent, ut a Doctore Livesey adactus,
fidem servare cogeretur, quantum etiam tum periculum nobis
impendebat! Quod, et quam luctuosum illud foret momentum
temporis quum suspiciones suorum in certitudinem mutarentur,
nobisque pro vita decertandum esset — ipse mutius, ego vero puer
— contra quinque fortes agilesque nautas!
Adde his geminam sollicitudinem, ænigma, quod agendi rationi
meorum amicorum usque impendebat; quod vallationem deseruerint
inexplicabili mihi modo; quod mappam dediderint tam
incomprehensibili modo; aut, quod etiam minus intelligi possit,
monitum medici ad Silver, “Cave tibi procellas, quum id
repereris,” facile perspicies, quam exiguum gustum ad ientaculum
attulerim, quamque turbato corde pone captores meos ad quærendum
thesaurum itare cœperim.
Nos quidem aspectum curiosum præbebamus, siquis ad videndos nos
adfuisset; omnes induti sordidis nautarum vestibus, cunctique
præter me ad summum armati. Silver duo sclopeta sibi appensa
gerebat, alterum a fronte, a tergo alterum — præter capidem
gravem a lumbis pendentem, præterque sclopella in utroque
sacculo tunicæ suæ cum quadrata lacinia. Ut nihil sibi a curioso
aspectu deesset, Navarchus Flint in humero suo insidens, loquela
nautica varia vocula effutiebat. Mihi circum lumbos funiculus
erat circumplexus, cocumque marinum obsequens comitabar, qui
extremum funiculum manu tenebat, iam manu soluta, iam mordicus
validis dentibus comprehensum. Speciem certe præ me ferebam ursi
saltatorii.
Cæteri variis modis erant aggraviti; aliqui dolabras palasque
gestabant — quod hæc ferramenta, ut præ cunctis aliis rebus
necessaria, iam ab initio de “Hispaniola” secum tulerunt — alii
suilla, pane brisæoque in prandium erant onerati. Omnis
apparatus, ut animadverti, e nostris suppetiis derivabantur, et
hinc veritatem dictorum Silver priori nocte facile perspexi.
Nisi enim cum medico pactum pepigisset, ipse suique, nave
derelicti, coacti fuissent sola aqua, et ex venatu vitam suam
tueri. Aqua iis haud satis sapivisset; rari nautæ venatu multum
possunt; atque insuper, si penuria laborarent annonæ, pulverum
usu parci fuissent.
Sic itaque instructi itineri nos dedimus — etiam helluo cum
calvaria fracta, qui certe se in umbra continere debebat — ac
palantes alter pone alterum, deorsum ad littus, ubi duo
lenunculi nobis erant parati, qui et ipsi vestigia ferebant
dementiæ ebriæ piratarum, alter sessibulo fracto, uterque autem
in statu imparato, et inexhausto. Uterque nobiscum erat vehendus
causa securitatis; et sic bifariam partiti, ex pulvinario nos
itineri dedimus.
Ingressis iter sermo nobis incidit de mappa. Crux rubra, utique,
ad ducendum nos nimia erat, regulæ autem directionum in tergo,
uti audies, ambiguitatis non erant vacuæ. Hæ enim, uti lector
forte meminerit, hunc in modum erant:
“Celsa arbor, humerus Spy-glass, una linea ad S. S. S. cum
\ O.
“Insula Sceleti O. cum M. O. atque O.
“Decem pedes.”
Celsa igitur arbor indicium præcipuum erat. Iam prorsus ante nos
pulvinarium edita planitie ducentos aut tercentos pedes alta
continebatur, cui e septemtrione attigua erat declivitas humeri
Spy-glass, quæ inde ad meridiem iterum assurgebat in asperam ac
præruptam altitudinem, quæ Mizzenmast Hill audiebat. Superficies
editæ planitiei passim pinetis densioribus tegebatur variæ
altitudinis. Hic et illic una alterave diverse speciei in
quadraginta aut quinquaginta pedes super alias pinus assurgebat;
at quæ ex his esset illa “celsa arbor” Navarchi Flint, haud
aliunde quam in ipso loco, atque ex indiciis acus magneticæ
dirimi poterat.
Attamen, quamvis sic res esset, quisque lenunculos insidentium
sibi placentes singulas discernebat, antequam plus dimidii
itineris emensi essemus, nec nisi Ioannes Longus micabat
humeris, ad exspectandum eos admonens dum pervenissent.
Nos interim lente remigabamus, ne brachia intempestive
defatigaremus, secundum præcepta Silver; ac post satis diuturnam
navigationem, in ostiis secundi fluvii egressi simus — eius
nempe, qui e sylvestri declivitate Spy-glass emanabat. Illinc ad
laevum diversi, acclivitatem ad editam planitiem vergentem
ascendere cœpimus.
Primum quidem grave ac palustre solum, ulvis, cæterisque plantis
uvidæ terræ propriis haud parum impediebamur; verum collis
sensim esse magis arduus ac silicosus cœpit. Ea profecto
amœnissima pars insulæ erat, quam modo appropinquabamus. Genus
genistæ graveolens, plurimique dumi ac frutices floridæ fere
loco herbarum hic vegebant. Densa viridium myristicorum passim
interspersa pinuum rubrarum truncis atque umbris virebant; illa
cum his sua quæque aromata miscebant. Præterea et aer erat
salubris et vivificus, quod sole ardente, ad reficiendos nervos
nostros, miro modo sensus affecit.
Socii nostri se disperserunt in formam flabelli redacti,
cursantes huc et illuc atque clamitantes. Circa medium, satisque
a cæteris remoti, Silver et ego sequebamur — ego compescitus
funiculo, ipse autem glaream flavam ac labidam gravi halitu
sulcabat. Quin, subinde consultum duxi manum ei præbere,
alioquin gressus eum fefellissent, ac resupinus de acclivi
præceps cecidisset.
Hunc in modum circiter dimidium milliarii progrediebamur, atque
iam oram editæ planitiei prope attigeramus, quum unus e primis
ad lævum, eiulare quasi ex terrore, cœpit. Eiulatus post
eiulatum ab eo profectus exaudiebatur, quum reliqui adversus eum
concurrere cœperunt.
“Credibile non est,” ait senex Morgan, nos a recto
prætercurrens, dicebat, “eum invenisse thesaurum, hic enim plane
in ista summitate est.”
Sic profecto, ut et nos reperimus quum ad locum perveneramus; id
aliquid omnino diversi erat. Ad radices cuiusdam peraltæ pinus,
virentibus vineis intectus, quæ minora etiam ossa sustulerant,
sceletus ibi iacebat humanus, iuxta autem indumenta dispersa in
solo. Ut memini, primo obtutu corda omnium horror incessit.
“Nauta autem is fuit,” fatur Georgius Merry, qui cæteris
audacior, propius accessit, centonesque accuratius inspexit.
“Pannus dumtaxat marinus probus certe est.”
“Ita, sane,” interfatur Silver, “satis probabile; me iudice,
certe hic episcopum non quæreres. At qui modus hic est ossium
iacentium. Naturæ repugnat.”
Revera, secundo obtutu fingi non poterat cadaver in naturali
situ esse suo. Tamen, si demas aliquam turbationem (opus
fortasse avium eo vescentium, aut lente crescentium hederarum,
quæ paulatim cadaver involverant), cadaver prorsus recte iacebat
— pedes in unam porrecti plagam, manus vero supra caput, more
urinatoris sublatæ, in contrariam partem.
“Mihi vero,” fatur nunc Silver, “casu venit in mentem,
cæteroquin haud ita sagacem, certa quædam notio. Ecce acum
magneticam; illud est summum culmen Insulæ Sceleti, quod dentis
instar eminet. Velis modo situm collimando metiri linea, ab his
ossibus ducta.”
Factum est. Cadaver recta adversum insulam iacebat, acus autem
indicabat Ortum, Meridiano Ortum cum Ortu.
“Ita putavi,” refert cocus. “Indiciolum hoc est. Illic supra
nostra linea est adversum Stellam Polarem, illinc ad lætificos
centusses. At, Hercle, nonne defrigesco cogitatione de Flint!
Hic unus est ex suis iocis, nec dubitetis. Ipse atque hi sui sex
soli hic fuerunt; ipse singulos ad unum interfecit, atque hunc
unum eorum huc vectavit, eoque ad acum magneticam disposito, ut
indicio usus est; ut Dii meliora! Longa hæc sunt ossa, crines
autem fuerunt flavi. A, is Allardyce videretur esse. Tune,
Thomas Morgan, meministi Allardyce?”
“Quidni? sane memini,” respondit Morgan, “memini eum; is enim
pecuniam mihi debebat, insuper etiam cultrum meum in siccum
secum detulit.”
“Si iam cultros memoremus,” alter subiungit, “curnam suum circa
hic iacentem reperimus? Flint non ex iis erat, qui sacculos
nautarum everteret, aves autem, pro certo scio, eum intactum
relinquerent.”
“Sic me Dius Fidius, ut hoc verum est!” clamat Silver.
“Nulla omnino res hic relicta est, fatur Merry, usque palpitans
inter ossa, “ne vel teruncius quidem, ne vel pyxis quidem
nicotianæ. Id mihi naturæ haud congruum paret.”
“Non, Pol, ne mihi quidem,” assentitur Silver; “nec naturæ
consentaneum est, nec decet, ut tu mones. At vero, per Orcum,
sodales, si Flint in vivis esset, locus hic tam mihi, quam vobis
perquam caleret. Illi erant sex, et nos sumus sex, nunc vero
nihil nisi ossa illi sunt.”
“Vidi eum mortuum, his ipsis luminibus meis,” inquit Morgan.
“Billy mihi verba dedit. Iacebat autem ille libellis super
palpebras.”
“Mortuusque? — ecquid? utique mortuus, ivitque deorsum,” aiebat
ille cum ligamine; atque si unquam contigerit spiritum incidere,
is Navarchus Flint esset. Eheu, homunculum misellum! sed male
mortuus est, iste nempe Flint!”
“Ita certe fecit,” alter subiungit; “modo sævire solebat, modo
pro canneo clamare, modo cantillare, “Quindeni viri,” erat eius
sola cantilena, sodales; et verum etiam dico, nam ex eo die
cantilenam eam nunquam amplius libenter audivi. Perquam tunc
erat calidum, fenestra patebat, et inde antiquam eam cantilenam
audiebam profluere, perclare — dum umbra mortis homini iam
imminebat.”
“Siste, siste,” interpellat Silver, “parce his loquelis. Ipse
iam mortuus est, nec amplius incedit, quantum sciam; saltem
certe non interdiu, et hoc pro certo scias. Cura perdidit felem.
Nunc autem fac adversum aureos eamus.”
Denique iter profecto ingressi sumus; eo licet sol ardebat,
æstuque diei piratis incumbente, iam non palantes clamorosique
per sylvam vehebantur, sed bini itabant, spirituque represso.
Animis eorum terror archipiratæ mortui insederat.
Caput XXXII.
Venatus Thesauri: Vox inter Arbores.
Partim quod animi horum necdum se ex accepta depressione
luctuosa receperant, partim ut Ioanni Silver ægrotisque copia
quietis daretur, quamprimum oram ascensus attigerant, omnes
consederunt.
Elata planities adversus occiduum inclinabat, et e loco, ubi
morabamur, ad utramque manum prospectum præbebat latissimum. E
regione nobis, supra vertices arborum, sub oculis nobis erat
Promontorium Sylvestre, undis incinctum; ultra non solum
despeximus in pulvinarium Insulamque Sceleti, sed vidimus —
ultra ipsam linguam, orientalesque soli depressiones longe
patens apertumque mare ad orientem. Nobis rectá impendebat
Spy-glass, passim variegatus singulis pinibus, alias autem
præcipitiis opacus. Nullus prorsus audiebatur sonus, præter
murmur longinquorum fluctuum undique surgens, atque strepitus
innumerorum e dumetis insectorum. Nullum vivum, nullum velum in
mari; immensitas ipsius prospectus augebat sensum solitudinis.
Silver, ut illic sedebat, acu sua magnetica situm æstimabat
probabilem.
“Tres hic sunt ‘celsæ arbores,’” inquibat, “circiter recta linea
ab Insula Sceleti. ‘Humerum Spy-glass’ puto inferiorem illum
locum indicare. Ludus modo puerilis erit rem illam invenire.
Pæne vellem prius prandere.”
“Equidem haud sum tam avidus,” mutiebat Morgan. “Flint mecum
volvens eum fuisse puto — eum puto me sic enervasse, ac mihi os
oblevisse.”[1]
“Atqui, mi fili,” refert Silver, “grates Diis habeto quod is non
in vivis est.”
“Turpis ille diabolus fuit,” clamat alter pirata cum horrore;
“quin et vultu cæruleo insuper!”
“Talem eum canneus reddidit,” subiungit Merry.
“Caruleusne? sic et ego existimo, cæruleum eum fuisse. Probum
est verbum.”
Inde ex quo sceletum repererant, submissius continuo
sermocinabantur in eum ordinem cogitationum illapsi, ac modo
pæne susurro colloquebantur, ita ut sonus sermonum suorum
silentium sylva vix turbarent. Protinus ex ipso meditullio
arborum, rectá ante nos, vox tenuis, sublata ac tremula insonuit
in notissimam melodiam verbaque:
“Quindeni viri super cistam mortui –
Io-ho-ho, lagenaque cannei!”
Nunquam ego vidi homines tanto terrore perculsos, quam hi erant
piratæ. Color ex sex vultibus dissipatus est, quasi e cœlo
ictis; aliqui in pedes consiliverunt; alteri alteros unguibus
petiverunt; Morgan humi se contraxit.
“Flint is est, —!” clamat Merry.
Canticum interim tam subito cessavit quam incepit — diffractum
fortasse diceres, medio quodam numero, acsi quis palmo os
canentis occlusisset. Quandoquidem vox e longinquo, per clarum
aerem inter comas arborum penetraverat, mihi quidem suave ac
dulce sonabat; eo magis curiosus mihi videbatur eius in sodales
meos effectus.
“Euge,” fatur denique Silver, non sine magno conatu cogens verba
per livida sua labia, “id minime convenit. Assurgite ad
procedendum. Initium hoc male ominatum est, etsi vocem nomine
appellare nequeam, tamen ea ab aliquo se diversante
proficiscitur — ab aliquo qui caro et sanguis est, nec dubium.”
Facultas audendi dum loquebatur sibi rediit simul cum quodam
vultus colore. Iam et sui cœperant ei aures præbere, ac sensim
etiam ad se rediverant, quum eadem vox iterum erupit — nunc
tamen iam non cantilans, sed quasi querule lamentans ac submisse
e longinquo, quam vocem cava Spy-glass etiam languidius
reverberabant.
“Darby M’Graw,” vox gemebat — sic enim vox disertissime reddi
potest — “Darby M’Graw! Darby M’Graw!” iterum iterumque: dein
paullo exsurgens, atque maledicto, quod repetere non lubet;
“Supporta canneum, Darby!”
Piratæ hæserunt, acsi pedes eorum radices egissent, oculi e
capitibus prominebant. Longe post quam vox cessavit, hi
luminibus terram contuebantur.
“Id rem iam præter dubium decernit!” suspirat unus. “Eamus!”
“Hæc eadem erant ultima sua verba,” gemebat Morgan; “ultima
verba citra sepulcrum.”
Dick sua Biblia prompsit, preces exinde recitabat. Is enim
mediocriter institutus erat, antequam se mari commisisset, et in
societatem pravam incidit.
Silver necdum erat subactus. Dentes eius in ore concuti audivi;
se tamen necdum dedidit.
“Nemo quisquam in hacce insula nomen Darby unquam audivit,”
mutiebat ipse, “præter nos, qui modo hic sumus, prorsus nemo.”
Ac tum magno conatu subiunxit: “Socii nautæ,” inquit, “ego
gratia illius rei potiundæ hic sum, nec ego a quoquam
frustrabor, sive homine, sive diabolo. Flint ego nunquam timebam
vivum, ac modo, per Deorum fidem, comminus eum excipiam mortuum.
Septingenta librarum argenti millia iacent hic vix ad quadrantem
milliarii longe a nobis. Quandonam quispiam ingenuorum fortunæ
tergum vertit totidem centussibus, timore temulenti senis nautæ,
cum bucca cærulea — et huius quidem mortui?”
Nullum tamen indicium recuperatæ fortitudinis ex parte suorum
apparebat; quin potius terror gliscere augerique videbatur e
verborum suorum irreverentia.
“Tempera tibi Ioannes,” fatur Merry. “Adversari manibus noli.”
Reliqui etiam plus conterriti erant, quam quod respondere
auderent. Cuncti iam diffugissent, si ausi essent, pavor eos
continuit, et in societate Ioannis, quasi audacia eius sibi
prodesset. Ipse, ex sua parte, propriam formidinem satis apte
debellavit.
“Aisne tu manes? Ita, fortasse,” ait ille. “Est tamen hic
aliquid mihi minus clarum. Echo audiebatur. Nemo equidem unquam
vidit manes cum umbra; ergo scire velim, quid ipse sibi cum echo
comite velit. Hoc naturæ certe congruum non est.”
Ratiocinatio hæc mihi quidem satis imbecillis videbatur. At nemo
quisquam dixerit quid potissimum afficere possit superstitiosum,
nec proinde satis mirari poteram quum viderem Georgium Merry
magnopere levatum esse.
“Ita sane hoc est,” refert ille. “Nec dubium quin tu inter
humeros caput probum geras. Iam de navi sodales! Caterva hæc in
deviis est, certo opinor. Equidem casu de hac re cogitavi, vox
Flint similis erat, vobis hoc concedo, at nunc, iam omnibus
perpensis, tamen manifeste absimilis fuit. Alterius cuiuslibet
voci erat similior — similior potius —”
“Per Herculem, Ben Gunn!” boat Silver.
“Ita vero, is hic fuit,” exclamat Morgan, in genua consurgens.
“Ben Gunn is fuit!”
“Verum, nonne, id parum refert nunc? quærit Dick. Ben Gunn
corpore haud plus hic præsto est quam Flint.”
Veteriores tamen verba eius cum contemptu exceperunt.
“Enimvero Ben Gunn nemo curat,” suscipit Merry; “vivum aut
mortuum nemo eum in ullo pretio habet.”
Mirum relatu est, quam subito hi ad se rediverint, quamque cito
etiam naturalis color in eorum vultus reverterit. Mox
sermocinari inter se cœperunt alternis auscultandi intervallis;
nec multo post, quum nullum sonum audirent, ferramentis in
humeros sublatis, iterum se itineri dederunt, Merry cum acu
magnetica Ioannis Silver antecedens, ut eos recto tramite
contineret. Effatum eius verum erat: vivum aut mortuum Ben Gunn
nemo ullo in pretio habebat.
Solus Dick usque sua Biblia tenebat, itansque circa se
speculabatur obtutu timidi; nemo tamen illi compatiebatur, quin
Silver eum etiam iocis lacessebat, ut æquo cautiorem.
“Nonne te monui?” affatur eum. “Monui te, inquam, Biblia tua te
mutilavisse et corrupisse. Si itaque id, in quod iuretur non
valet, quid existimas, quanti id a spiritu fieret? Sane nihili!”
Hic dictis robustis suis digitis crepitabat, ac paulisper grallæ
innixus remorabatur.
At Dick nulli solatio cessit; ac mihi quidem paullo post clare
constare cœpit iuvenem ægrotare incipere; febris enim, quam
Doctor Livesey prædixerat, æstu, virium exhaustione, impetu
superiorum eventuum, magis ac magis ingravescere cœpit.
Ambulatio in hac planitie edita patula et amœna erat; via nostra
paullulum etiam declivis erat, etenim, ut supra memoravi,
planities edita ad occiduum parumper declivis erat. Pinus hic
iam sparsæ erant, altæ æque atque humiles; arboreta myristicorum
atque azalearum plagis latioribus divisa erant, quæ spatia
ardore solis erant exusta. Quandoquidem iter nostrum ad caurum
direxeramus per transversam insulam, ex una parte propius
accessimus ad humeros Spy-glass, ex altera prospectus noster
adversum sinum occiduum continuo magis pandebatur, in quo ego
quondam in carabo volvebar et agitabar.
Primam arborem celsam iam attigimus, sed ea indicio acus
magneticæ, erronea erat. Idem valebat de altera. Tertia e dumeto
circa prope ducentos pedes eminebat; gigantem eam vegetationis
dixeris cum rubente trunco, qui sua amplitudine casam prope
æquabat, tamque ampla umbra in circuitu, ut sub ea centuria
militum se exercitare posset. Statura eius longe conspicua erat
in mari et ad ortum et ad occasum, atque in mappa indicio
navigationi inseri poterat.
Verumtamen non adeo magnitudo eius sodalibus meis se
commendaverat, quam potius cognitio, quod septingenta millia
librarum aureorum alicubi sub eius late pansa umbra erant
defossa. Memoria pecuniæ, ut propius accedebant, priorem suum
terrorem omnino absorpsit. Oculi eorum intra capita ardebant;
gressus sui celeriores ac leviores fiebant; totus eorum animus
spe eius fortunæ devinctus erat, atque excessus voluptatesque
omnimodæ totius suæ vitæ secuturæ, quemque eorum exspectantes
illic latebant.
Silver gralla fultus claudicabat grunniens, naribus patulis ac
tremulis; furiosi instar maledicebat, si quo casu musca in
æstuantem resplendentemque vultum insedit; funem, quo me
deligatum tenebat, subinde sæve vellicabat, oculosque suos
quandoque obtutu mortifero in me convertit. Ipse certe nullus
conabatur cogitationes celare suas, et ego, profecto, tamquam e
libro, facile legebam. Auro tam proximus cuncta prorsus
oblivioni tradebat; suum promissum, monitumque medici, iam res
erant præteritæ; nec ego dubitare quibam quin ipse speraret se
iam thesauro potiri posse; “Hispaniolam” se exquisiturum,
reperturum, noctuque conscensurum, cunctos bonos in insula
iugulaturum, seque flagitiis ac divitiis cumulatum, ex insula
soluturum.
Perculsus his terroribus, iter cum venatoribus thesauri pari
passu sustinere vix quibam. Semel iterumque concidi; tum id
fieri solebat ut Silver funiculum sæve soleret vellicare, meque
mortiferis intueretur aspectibus. Dick, qui interim relictus
pone nos itabat, agmenque claudebat, secum ipso loquebatur
partim precatus, partim maledicens, ut febris sua augebatur. Ad
ærumnam meam etiam hoc accedebat, coronidem autem imponebat
recordatio tragœdiæ, quæ olim in ea planitie elata agebatur,
quum impius ille pirata vultu cærulo — is nempe, qui Savannæ,
pro ampliori potu clamitans interiit — illic sex suos criminum
socios propria manu trucidasset. Nemus hoc, quod nunc tam erat
tranquillum, necessario vagitibus resonabat, ut mecum cogitabam;
quin etiam cum cogitatione eiulatus ipsos mihi audire videbar.
Nunc iam ad extremas oras dumeti attigimus.
“Evoé, sodales, cuncti uná!” vagiebat Merry, ac primi se in
cursum dederunt.
At subito, vix denis ulnis illinc, vidimus eos consistere.
Clamor submissus audiebatur. Silver acceleravit gressus, extrema
sua gralla, tamquam obsessus fodicans, ac iam proximo momento et
ego, et ipse substitimus.
Ante nos hiabat cavum amplius, non perrecens, latera enim iam
conciderant, atque a fundo iam herbæ cœperant germinare. In eo
manubrium fractum dolabræ iacebat, partesque fractæ cistarum ex
tabulis dispersæ videbantur. In una harum tabularum stigma
inustum vidi, “Walrus” — nomen navis Flint.
Iam clare constabant omnia. Latebra inventa et compilata est —
septuaginta millia librarum evanuerunt!
1. Os oblinere, sublinere, comicorum est, valetque idem ac
\ decipere, defraudare, aliquem ludere, fallere:
Mi. Male vale male sit tibi. Quid ego faciam? Maneam, an
\ abeam? siccine mihi esse os óblitum?
M. Attius Plautus, Corr. 4, 4, 33.
Caput XXXIII.
Casus Reguli.
Nunquam in terrarum orbe tanta eversio contigit. Quisque horum
sex, acsi ictus fuisset, parebat. Plaga, quoad Silver, fere
illico cessavit. Etenim cuncta eius mentis cogitata ad summum
semper erant intenta, tamquam cursoris equi, adversum eam
pecuniam; momento temporis ipse plane occidit;[1] attamen haud
confessus, sibi confestim temperavit, ac proposita sua, antequam
cæteris conscientia frustrationis illuxisset, mutavit.
“Iacobelle,” mihi susurravit, “sume hoc, maneque firmus in
casibus fortunæ.”
His verbis mihi sclopellum tradidit geminatum.
Simul etiam incepit iter ad septemtrionem prosequi, atque paucis
gressibus scrobem inter nos duos et cæteros quinque reliquit.
Tum me contuitus est nutu addito, quasi dixerit: “En effugium
angustum,” ut et ipse autumabam. Contuitus suus iam erat amicus;
ego vero tam graviter ferebam has mutationes consiliorum tam
crebras, ut illi susurrarem: “Ergo iam iterum partes mutavisti?”
Nullum ei tempus vacabat ad respondendum. Piratarum unus post
alterum in cavum desiliebant cum clamoribus et maledictis, ac
digitis fodicare cœperunt, tabulis disiectis. Morgan reperit
unum aureum. Hunc ille manu sustollit cum cataracta
imprecationum ac maledictorum. Fuit autem hic nummus duarum
ginearum, qui pro momento inter eos circumferebatur.
“En duas gineas!” balabat Merry, minaciter obtendens Ioanni
Silver. “En tua septingenta millia librarum, nonne! Tu præclarus
ille es vilipactor, nonne? Tu ille es, quem nihil unquam
fefellit, vaferrime glebo!”
“Fodicate modo iuvenculi,” ait Silver collectissima impudentia;
“reperietis bunia,[2] nec ego id mirarer.”
“Buniane, ais tu?” repetit Merry cum vagitu. “Sodales, auditisne
istud? Ego vero aio vobis, illum ibi stantem probe scivisse hæc
inde ab initio. Intuere modo vultum eius, videbitisque hæc ibi
descripta.”
“A, Merry,” notat Silver, “iterumne navarchiam petis? Tu certe
alta appetis.”
Modo tamen omnes ad unum partes Merry tuebantur. Denique omnes
cœperunt e cavo proserpere, candenti ira retrospectantes. Unum
interim animadverti, quod nobis arridebat: cuncti ex adverso
latere Silver ex cavo excesserunt.
Sic itaque stabamus, duo ex uno latere, quinque ex altero, cum
cavo inter nos, nec quisquam ita incaluit, ut impetum primus
intentaret. Silver minime se movit; ipse illos observabat
erectus, cum sua gralla; tamque sedatum se præbebat, quam unquam
eum videram.
Tandem Merry existimabat oratiunculam usui futuram.
“Sodales,” fatur, “duo nonnisi eorum illic sunt; unus eorum
senex ille mancus est, qui nos omnes huc devexerat per errorum
ambages; alter autem ille catulus, cuius cor eruere cupio. Nunc
itaque, sodales —”
Simul manum tollebat, vocemque levabat, impetum sine dubio
parans. At eodem ictu oculi, puff! puff! — tres ictus
sclopetorum resonabant e dumeto. Merry præceps in fossam
decidit; ille cum ligatura, turbinis instar versabatur, ac per
totam suam longitudinem iuxta priorem labitur mortuus, usque
palpitans; reliqui autem tres, quantum pedes eos ferre poterant,
diffugerunt.
Ioannes Longus dicto citius gemino sclopello iaculatus in
luctantem Merry edidit; atque ut moribundus oculos in eum ultimo
nisu sublevavit, hic, hic, “Georgi,” inquit, “tuum negotium me
diremisse existimo.”
Eodem puncto temporis medicus, Gray, atque Ben Gunn nobis se
iunxerunt, usque fumantibus sclopetis e myristicis egressi.
“Prorsum!” clamat medicus. “Citato gressu, iuvenci. Præpediamus
eos ante nauculas.”
Itaque celeri gressu nos itineri dedimus, pectore tenus inter
dumos luctantes.
Haud est cur moneam Silver nobis sedulo se iunxisse. Conatui
eius, ut ope suæ grallæ arbusta ac frutices persultabat, ut
nervi ac musculi membrorum eius pæne rumpi viderentur, homo
integer haud æqualis esset quod et medicus confirmabat. Ut res
tum erant, ipse circiter tricenis ulnis nobis posterior erat, ac
prope ad suffocandum, quum marginem descensus attigimus.
“Medice, eò aspice!” appellat denique medicum, “nihil
properandum!”
Ita prorsus, nulla erat causa properandi. Loco aliquo apertiori
plani editi conspiciebamus superstites usque ea quá cœperant
currentes, rectá adversum Mizzenmast Hill. Nos iam præverteramus
eos a naviculis; quapropter nos quatuor consedimus ad capiendam
quietem, dum Ioannes Longus vultum tergitans, per otium nos
subsequebatur.
“Gratias tibi ex corde habeo, medice,” ait tandem. “Tu quidem,
ut opinor, tempori advenisti angustissimo et mihi et Hawkins.
Itaque is tu es, Ben Gunn!” subiungit. “Tu certe præclarus quis
es.”
“Sum Ben Gunn, is ego sum,” respondit eremicola, torvis motibus
suam confusionem celabundus. “Atque,” post longam moram
subiunxit, “Ut vales, Here Silver? Valeo mediocriter, existimo
te dicturum.”
“Ben, Ben,” mutiebat Silver, “vel meminisse quam me fefelleris,
dolet.”
Medicus ad afferendam dolabram, quam rebelles in sua fuga
abiecerant, Gray misit, atque interea, dum ad planitiem per
otium descendebamus, medicus paucis verbis narrabat, quid
interea gestum sit. Eventus hi erant, qui Silver ex intimis
cordi erant, atque quorum heros erat malesanus Ben Gunn ab
initio ad finem.
Ben tempore longarum in insula suarum peregrinationum invenit
sceletum — hic eum disiecit; etiam thesaurum invenit, eumque
effodit (eius dolabræ manubrium iacebat in fossa fractum); ipse
is fuit qui thesaurum propriis humeris, multiplici itinere
solitario ac tædioso a radicibus magnæ pinus in speluncam,
comportavit, quam in bicorni colle anguli repererat, Insulæ
aquilonari, ibique in tuto iacebat repositus e duobus mensibus
ante adventum “Hispaniolæ.”
Postquam medicus hoc secretum pomeridie assultus ab eo
elicuerat, atque cum postridie animadvertit pulvinarium
desertum, adivit Silver, mappam ei dedidit, utpote nullius
pretii — dedidit etiam suppetias, siquidem penu Ben Gunn affatim
abundabat salita carne caprina, quam ipse saliverat — dedidit
cuncta et omnia, ut e vallatione in locum tutum in bicorni colle
se recipere posset, eoque modo et a febribus abesset, et
thesaurorum custodiam susciperet.
“Quod ad te, Iacobelle, attinet,” inquit, “egi corde meo
adversante, feci tamen quod optimum iis iudicavi, qui in officio
permanserunt; quodsi vero tu non ex iis fueris, cuius culpa id
factum est?”
Eo mane, quum intellexisset me participem futurum esse eius
terribilis frustrationis, quam ipse seditiosis præparaverat, ad
speluncam usque cucurrit, Spectabilemque ibi ad custodiendum
navarchum relinquens, Gray atque eremitano accersitis, iter
insulam oblique traiiciendi aggressus est, ut ad pinum
interesset. Mox tamen intellexit nostras partes sibi superiores
futuras; quum vero Ben Gunn pedibus plurimum potuerit, eum
præmisit in aciem ad tentandum quid solus præstare posset. Tum
illi cogitatio incidit tentandi quid per sensum superstitionis
eorum assequi posset, qui sibi olim sodales fuissent; is ita
bene rem gessit, ut medicus atque Gray advenirent, iamque essent
in insidiis, quum venatores thesauri eo pervenerunt.
“A,” inquit Silver, “insignem existimo fortunam Hawkins apud me
habuisse. Tu certe senem Ioannem neci tradidisses, mi medice,
prorsus nulla eius ratione habita.”
“Prorsus nulla ratione,” respondit Dr. Livesey animo hilari.
Interea pervenimus ad lenunculos. Medicus unum horum dolabra sua
confregit, tum omnes nos in alterum inscendentes, iter ingressi
sumus, ut via aquatica ad Septemtrionalem Influxum perveniremus.
Iter hoc erat octonûm aut novenûm milliariorum. Silver, quamquam
lassitudine iam fere confectus erat, ad remum delegatus est, uti
cæteri nostrum, nec multo post late sulcabamus salum
tranquillum. Mox ex angustiis elabentes, campsatoque promontorio
Insulæ meridiano orientali, circum quod quadriduo ante
“Hispaniolam” ductavimus.
Ut prætervehebamur bicipitem collem, videre nobis licebat atro
ore hiantem speluncam Ben Gunn, staturamque alicuius adstantis,
sclopeto suo innitentem. Spectabilis is fuit, cui nos mucinio
quassato salutem indicabamus, terque ei acclamavimus, cuius et
Silver, tam ex corde quam nos, particeps erat.
Ternis milliaribus ultra, in ipso orificio Septemtrionalis
Influxus, quid visui nostro se obversat, nisi ipsa “Hispaniola,”
per se sola fluitans. Æstus proximus eam sublevavit; atque si
graviores venti, aut astus vehementior, suborti essent, ut in
meridiano pulvinario solebant, nunquam eam conspexissemus, aut
fractam eam reperissemus, a nobis nunquam reparandam. At vero in
præsenti statu nihil magnopere desiderabatur, nisi velum
princeps comperimus dirutum. Itaque nova ancora obtenta,
iactaque in aqua binûm aut ternûm ulnarum est. Hinc mox iterum
discessimus, et ad Rum Cove remigavimus, locum, thesaurario Ben
Gunn proximum; ac tum Gray lenunculo solus ad “Hispaniolam”
reversus, in ea excubiturus pernoctavit.
Acclivitas lenis ducebat a littore ad antrum. In summitate nos
Spectabilis excepit. Erga me ipse affabilem humanumque se
præstitit, nec de meo effugio quidquam memoravit, sive ut
laudem, sive ut vituperium. Ad salutationem Silver parumper
erubuit.
“Ioannes Silver,” ait huic, “tu flagitiosissimus scelio es atque
impostor — monstrum impostorum. Dictum mihi est, me lege te non
prosecuturum. Esto, non te prosequar. Verum collo tuo mortui
tamquam lapides molares impendent.”
“Habeo tibi gratiam intimam, mi Here,” respondit Ioannes Longus,
iterum data salute.
“Quínam tu mihi gratiam reddere audes!” clamat Spectabilis. Ex
mea parte derelictio officii mei est infida. Sta retro!”
Post hæc omnes ingressi sumus speluncam. Locus hic erat amplus,
aere perflatus, cum scatebra lacunaque lymphæ claræ, filicibus
umbrosus. Solum erat arenosum. Ante flagrantem ignem iacebat
Smollett, Navarchus; in angulo autem remotiori cumulos
animadverti nummorum, atque quadratula e quadrilateralibus auri
laterculis pone cumulos. Hic erat thesaurus Flint, ad quem
reperiendum ex tam longinquo veneramus, cuiusque pretium iam
vita septemdecim ex “Hispaniola” hominum solvimus. Quot vitis
eius comparatio constiterit, quanto sanguine ac luctu congestus
sit; quot bonæ naves in alto pessum actæ, quot viri fortes
oculis ligatis petaura perambulaverint, quot ictus tormentorum,
quanta mendacia, turpitudines, quales crudelitates exsertæ
fuerint in eo thesauro comparando, fortasse nemo vivorum
dixerit. Attamen usque tres superstites erant in ea insula —
Silver, senex Morgan, atque Ben Gunn — quorum quisque particeps
horum flagitiorum fuerat, ut et quisque eorum participationem in
præmio frustra speraverat.
“Intra, Iacobelle,” invitat me navarchus. “Tu probus puer es,
Iacobelle, tuo proprio modo et cursu; non tamen futurum arbitror
ut ego et tu mare iterum una navigaturi simus. Tibi nimio plus a
cunctis favetur ut mihi gratus esse possis. Tune is es, Ioannes
Silver, quæ fors te huc adducit, mi homo?”
“Ad munera mea obeunda reveni, mi Here,” respondit Silver.
“A!” refert navarchus, nec quidquam plus.
Quantum cœnæ ea vespera in medio omnium amicorum meorum
habuerim; et quæ dapes eæ ex salita caprina Ben Gunn, qualiaque
bellaria cum lagena veteris vini ex “Hispaniola!” Certum equidem
existimo nullos unquam lætiores ac præ me beatiores exstitisse.
Insuper et Silver hic erat, retrorsum sedens, semper paratus ad
prosiliendum siquando res postularet, nunc extra lumen ignis,
sed ex sententia epulatus, quin et risui se miscens — ille ipse
blandus, civilis, obsequens nauta, qualis olim, tempore nostræ
profectionis, esse solebat.
1. Occido, 3, -di, -casum, proprie dicitur de sole; latiori
\ tamen sensu frequentissimum verbum comicorum, adhibitum
\ in catastrophis, h. e., quum summæ spes et exspectationes
\ aliquo improviso interventu adversæ fortuna, subito
\ collabuntur, uti:
Hem, astutia! quodsi quiessem, nihil evenisset mali:
Sed eccum, ipsum video: óccidi.
P. Terentius Afer, Andria, 3, 4, 25-26.
Tr. imo ita ea quidem antehac erat;
Nunæ nobis hæc omnia exciderunt, Simo.
Si. Quidum? Tr. ita oppido occidimus omnes, Simo.
M. Att. Plautus, Mostall. 3, 2, 43, 44.
2. Bunium, ii, verbum Græcum Plinii Secundi, Maioris estque
\ planta tuberifera, cuius tubercula sunt esculenta.
Caput XXXIV.
Et Ultimum.
Postridie mane tempestive nos laboribus accinximus, magnam hanc
molem auri ad unum milliarium deorsum ad littus transportandi,
illinc autem lenunculo tria milliaria ad “Hispaniolam,” quod
quidem opus perquam erat arduum tam exiguæ manui. Tres illi
profugi usque errantes in insula nihil nos morabantur; singulus
excubitor in humero collis ad securitatem nostram contra
subitaneum impetum satis esse videbatur, insuper etiam certum
existimabamus eos certaminum habuisse satis.
Opus itaque maximo nisu prosequebamur. Proinde Gray atque Ben
Gunn lenunculo suo huc et illuc vectabantur, dum reliqui, iis
absentibus, thesaurum in littore cumulabant. Lateres duo
singulis extremis funium alligati, satis erant adulto cuique
oneris — genus oneris, quo quisque libenter itabat gravatus.
Quoniam vero ego onera baiulando haud multum poteram, negotio
mihi datum est nummos cusos in saccos panarios congerere.
Curiosa hæc congeries erat, veluti acervus Billy Bones, quoad
diversitatem cudendi, sed nummi longe maiores erant, maioresque
varietatis, ita ut maiori delectatione quam hos digerendi, haud
putem me unquam affectum fuisse. Fuerunt autem hi Anglici,
Francici, Hispanici, Lusitanici, regis Georgii, atque Ludovici,
dupli, dupla gineæ, Moidores, sequinæ, effigies omnium regum
Europæorum unius sæculi, curiosi nummi orientales cum incusis
figuris, tamquam filorum implicatorum, aut partium plagarum
araneæ, aurei rotundi, quadrati, in medio perforati, quasi e
collo suspendendi — omnis prope speciei nummorum exempla ex omni
orbe, ut existimo, in hac congerie reperiri poterant; quoad
numerum vero, ex mea sententia, erant tamquam folia autumno
cadentia, ita ut tergum meum ex inclinatione, digiti autem ex
discernendo eos dolerent.
Hocce opus dies post dies durabat; quaque vespera solidæ fortunæ
erant in navi congestae ac dispositæ, altera interim fortuna in
posterum diem superstite; ac per totum id tempus de
superstitibus seditiosis auditum nihil est.
Denique — ut puto, tertia vespera — medicus et ego in humero
collis oberrabamus, unde prospectus est in demissas insulæ
planities, quum e spissis tenebris infra, flabra sonos
attulerunt, qui medii erant inter quiritatum cantumque.
Fragmentum tantum erat quod ad aures nostras pervenit, silentio
priori consequente.
“Dii illis condonent,” fatur medicus; “rebelles isti nostri
sunt.”
“Cuncti ebrii, mi Here,” subiungit Silver pone nos.
Silver, ut monendum duco, plena concessa libertate fruebatur,
ac, tametsi quotidie reprehendebatur, se iterum adiunctum
comitem amicumque cum privilegiis esse existimabat. Memoratu
revera dignum est, quam æquo animo se posthaberi ferebat, et
quam indefatigabili conatu tentabat civilitate se in pristinam
gratiam apud omnes redintegrare. Et tamen haud puto quemquam eum
cane meliori loco habuisse; nisi demas Ben Gunn, qui eum utpote
priscum suum stegarium, usque admodum verebatur, aut me qui,
profecto ei pluribus officiis obstrictus eram; quamquam, ut
opinor, ex meo obtutu, satis causa habebam, quare eum etiam
minoris quam alii haberem, vidi enim eum in edita planitie novam
proditionem mediantem. Itaque medicus satis abrupte ei
respondit:
“Ebrii, aut furiosi!”
“Recte memorasti, mi Here,” retulit Silver, “ac perexiguum est
quod tibi, aut mihi cordi sit.”
“Nec puto te a me virum humanum appellari exigere,” suscipit
medicus cum ironia, “unde mei animi sententia insolita tibi
videri potest, Here Silver. Verum si mihi constaret eos furere —
ut mihi quidem, satis certum est, saltem unus eorum febri
tenetur — castra hæc linquerem, et etiam periculo ipsius meæ
salutis, arteque meæ peritiæ ipsi succurrerem.”
“Ignosce mihi Here,” interpellat Silver, “magnopere errares.
Vitæ tuæ pretiosæ iacturam faceres; nec dubites. Nunc ex tuis
partibus sum cum omnibus meis viribus; unde nollem nostras
partes debilitari, nedum ipsum te, quum probe sciam quantum tibi
debeam. Verum illi, ibi infra, verbis suis stare nequirent — ne
tum quidem si vellent: et quod plus est, hi ita credere ut tu,
nec possent.”
“Quin tu is es, qui promissis stas,” fatur medicus, “id iam
probe scimus.”
Hæc fere erant nova quæ ex hinc a piratis percepimus. Semel
tantum postea audivimus ictum sclopeti e longissimo, et tunc
existimavimus eos venari. Consilio dein habito, placuit eos in
insula deserere — maximo ut dicere cogor, gaudio Ben Gunn, Gray
autem enixe approbante. Reliquimus autem satis suppetiarum
pulverum globulorumque, maiorem partem salitæ caprinæ, aliquot,
medicamenta, nec non alia vitae necessaria, ferramenta, vestes,
supervacaneum velum, aliquot ulnas funium, et ex speciali
voluntate medici, munusculum haud temnendum nicotianæ.
Hi fere erant ultimi nostri in insula actus. Ante dicessum, post
comportatum thesaurum, satis aquæ comparavimus, partem salitæ
caprinæ nobiscum sumpsimus pro casu improviso; ac denique,
quodam mane sereno solvimus, nec quid amplius a nobis fieret
superfuit, ac pedetentim ex Influxu Septemtrionali excessimus
sub eodem vexillo, sub quo navarchus in vallatione pugnaverat.
Illi vero tres scordali etiam diligentius videbantur nos
observare quam nos suspicabamur, quod mox comperimus. Etenim
transeuntes fretum, linguam meridianam prope accedere nos
oportebat, ubi omnes hos tres genibus insistentes in acervis
arenæ conspeximus, brachiis ad cœlum sublatis nos suppliciter
orantes. Conspectus horum, quos hic, in tam ærumnoso statu
deserere decreveramus, scio probe, omnium corda profundissime
affecit; at vero alteram seditionis aleam tentare non poteramus;
domum autem vehere eos pro patibulo, curiosa futura erat
misericordia. Medicus allocutus eos docuit nos penu eis
reliquisse, ubi id reperturi essent, verum ii non cessarunt nos
nominatim appellare, ac Deos obtestari, ut eorum miseresceremus,
nec eos in tali loco interire sineremus.
Postremo, videntes navim iter suum prosequentem, celeriterque
extra auditum futuram, unus eorum — quis fuerit, nescio — magna
voce clamans in pedes consilivit, ac sublato ad humerum sclopeto
iaculatus est, glandem evibrans, quæ cum sibilo supra caput
Silver, princeps velum pervolavit.
Post hæc pone cancellos nos continuimus, quum autem proxime
prospexeram, iam visui se subduxerunt, atque ipsa terræ lingua
in augescente longitudine evanescere cœpit. Atque hic fuit finis
eius rei; atque circa meridiem, ineffabili meo gaudio, etiam
altissima Insulæ Thesaurariæ rupis cum glauco æquore in unum
mersa est.
Tam pauci eramus in navi, ut singuli nostrum ad opus
perficiendum manus præbere deberent — nec nisi navarchus iacebat
in pulvinari a puppi, indeque mandata impertiebat; quoniam etsi
longe melius valebat, tamen quiete magnopere egebat. Proram
interea adversum proximum portum direximus Americæ Hispanicæ,
quod iter domum periclitari sine novis manibus nolebamus; ut
enim res se habebant, cum confusis ventis, et una vel altera
tempestate iam antea exhausti eramus, quam portum optatum
assecuti essemus.
Aliqua denique vespera, sole occidente, ancoram iecimus in sinu
aliquo pulcherrimo, terra undique occluso, quum sine mora
incincti eramus cymbis littoralibus, Æthiopibus onustis, atque
Indis Mexicanis, item hominibus mixti sanguinis, fructus et
olera venditantibus, item urinatoribus pro exigua mercede.
Aspectus tot vultuum boni animi (præsertim atrorum), gustatio
fructuum tropicorum, præsertim autem aspectus luminum in oppido
emicantium, iucundissimum aspectum præbebant, comparata cum
nostra tætra ac sanguinolenta commoratione in insula; atque
Spectabilis medicusque, me comite in terram descenderunt,
vesperam in oppido exacturi. Hic navarchum batalarii Anglici
cuiusdam allocuti invicem sunt, eius navim visum ivimus, ac
noctem tam iucunde egimus, ut nonnisi diluculo ad latus
“Hispaniolæ” appelleremus.
Ben Gunn solus erat in stega, et quamprimum nos eo perveneramus,
miris sui contortionibus aliquid confiteri cœpit. Silver evasit.
Eremicola eius effugio scapha littorali, ante paucas horas
facto, connivebat, ac nunc quidem asserebat se id propterea
fecisse, ut vitam nostram servaret, quam certe amissuri essemus
si “homo cum uno crure in navi permansisset.” Nec hoc erat
totum. Cocus marinus non vacua manu evasit. Parietem enim fori
clam perrupit, sacculumque unum nummorum plenum furto subduxit,
ad valorem circiter tercentarum aut quadringentarum ginearum,
quibus suam fugam futurosque errores tueretur.
Mihi quidem neminem nostrum ægre tulisse videtur nos ab eo tam
vili liberatos fuisse.
Itaque, ut paucis absolvam, nacti sumus in navim aliquot manus
novas, feliciter domum navigavimus, atque “Hispaniola” eo
tempore Bristol appulit, quum herus Blandly de instruenda socia
navi cogitabat. Quinque tantum eorum reverterunt, qui
profectionis participes fuerant. “Potus ac diabolus finiverunt
cæteros,” et aliquanto ultra; quamquam, profecto, nos minime tam
nequam nos præstitimus quam illa alia, de qua hanc cantilenam
pepigerunt:
“Unus tantum e caterva superest,
Quæ septuagenis quinis profecta est.”
Quisque nostrum portionem munificam ac liberalem sortitus est ex
thesauris, ususque ea est pro cuiusque sapientia aut
insipientia, pro sua quisque indole. Navarchus Smollett a
servitio maritimo recessit. Gray non modo comparcavit suam
pecuniam, sed subito captus desiderio statu vitæ altioris
studium navigationis suscepit; est autem modo pronavarchus,
dominusque partiarius pulchræ et plenæ armaturæ, trium malorum
veliferæ; præterea etiam nupsit, estque paterfamilias. Quod ad
Ben Gunn attinet, is accepit libras mille, quas intra ternas
septimanas amisit, sive quod verius est, intra dies novemdecim,
dieque vicesimo ad mendicandum redivit. Tum munus portarii fundi
ei commissum est, prorsus ita ut in insula id eventurum
metuerat; ipse usque in vivis est, pueris extraurbanis valde
gratus haud tamen raro ludibrio est, præterea etiam diebus Solis
atque feriatis cantor popularis in templis fungitur.
De Silver nihil amplius accepimus. Formidabilis hic navita cum
uno crure, denique ex theatro vitæ meæ penitus excessit; tamen
asserere non dubitabo eum cum sua Æthopica uxore, psittacoque
Flint, certe usque alicubi beatam agere vitam. Ita saltem
sperandum arbitror, enimvero, beatæ ac tranquillæ vitæ supernæ,
perexigua spes videtur ei affulgere.
Lateres argentei armaque Flint, quoad sciam, usque eo loco
iacent, quo ipse ea defodit; certum quoque est, quantum ad me
attinet, ea illic relictum iri. Iugum boum cum remulcis me non
iterum in eam exosam, Diis et hominibus maledictam insulam
retrahere possent; pessimaque somnia, quæ unquam mihi incidunt,
ea sunt, quibus murmur fluctuum eius littoris impingentium mihi
audire videor; aut quum acutam vocem psittaci Flint vagientem
audire mihi fingo, “Nummi octonarii!”
Finis.