Kεντυρία, Πίκεντες, κῆνσος, φηκιτ, Κίκερων

Germani ipsi ita audiverunt atque præservarunt verba Romana in

sua lingua:

Kerker, Kirche, Kaiser, Keller, Kirsche, &c.

Si ulla nomina barbara gentium, terrarum, fluviorum, urbium,

hominum in toto terrarum orbe sonos sh, tch, tz, dsh complexa

fuissent, quod ita fuisse de plurimis sine dubitatione constat,

uti de Iudæis, Carthaginiensibus (vide modo Pœnulum Plauti),

Mauritanis ac Numidis Arabibus nullus auctor Romanus Latine

eiusmodi sonos Latine expressit. C. Cæsar scripsit de Celtis et

Germanis; ita Corn. Tacitus, T. Livius Patavinus de omnibus;

Iustinus de omnibus; C. Sallustius Crispus de Africanis,

Arabibus; Q. Curtius Rufus de Asiaticis; Ælius Spartianus,

Iulius Capitolinus, Ælius Lampridius, Vulcatius Gallicanus,

Trebellius Pollio, Flavius Vopiscus, de omnibus barbaris;

Ammianus Marcellinus de omnibus Gothis, Alanis, Herulis,

Vandalis, Hunnis, Sauromatis, Scythis, &c., quæ cognovit,

retulit: sed nusquam sive in his, sive cæteris, vel attentatum

unquam est, eos sonos Latine reddere, quia alphabetum Romanum id

non sivit.

Nihil ergo superest, nisi ut ad Biblia recurramus, quæ Heronymus

non Romæ, sed in ipsa Iudæa, linguæ Hebraica studiosus et

gnarus, Latine expressit.

Profecto Hebraica lingua superfluit sonis sibilis, saltem unius

generis, sh et tz, at ipse ne hos quidem sonos poterat Latine

reddere. Si sonus sh, quem Itali per sc, addito i, vel e

reddunt, illi Latine ullo modo notus fuisset, aut Germanicum tz,

facillimum ei fuisset nomine Hebraica ita transcribere. Sed non

fecit, quod hi soni Romanis ne sæculo quidem Vᵒ noti fuerunt,

quum imperium Romanum 473ᵒ ad finem pervenit.

Ecce nomina Hebraica: ,צידונ ,ציונ ,משה ,ישוע

Soni proprii: Tzidon, Tzijjon, Moshe, Iéshua

verbis Romanis reddita: Sidon, Sion, Moyses, Ihesus, Iesus

Manifestum ex his exemplis est Latinos nec sæculo Hieronymi

sibilos sonos Iudaicos sh atque tz reddere potuisse, sed per s

unico sibilo Romano transscripsisse, nec sæculis quatuor ante,

quod et P. Virgilius Maro Didonem Sidoniam appellat. Proinde

quicunque alios sonos sibilos in sermonem Latinum immiscent,

præter s et z, peccant contra linguam Latinam et historicam

fidem.

His præmissis licebit modo de sonis litterarum Latinarum in

specie disputare.

Littera A. — Quoniam Franci, et eos secuti Angli, litteram A in

sonum depresserunt qui E est propior, necessarium duxi etiam eam

litteram memorare; cæteræ gentes eam recte efferunt. Franci enim

parent, Paris, veluti peran, et Peri efferunt, a quibus Angli

non multum differunt. Doctrina Terentiani Mauri est: Os ad

summum aperiendum est, sive, ad totum rictum. Lingua suspensa

manet ita ut ad neutram partem deflectat, nec dentes pertingat.

Sonus quem sic efferes, erit A purum. Sed si os vel paucillum

premas, sonus in E mutabitur. En suos versus de ea re Sotadicos:

A prima locum littera sic ab ore sumit;

Immunia rictu patulo tenere labra,

Linguamque necesse est ita pendulam reduci,

Ut nisus in illam valeat subire vocis,

Nec partibus ullis aliquos ferire dentes.

Littera E.

E quæ sequitur vocula, dissona est priori,

Quia deprimit alium modico tenore rictum

Et lingua remotos premit hinc et hinc, molares,

--------------------

Littera C.

C pressius urget, sed et hinc hincque remittit;

Quo vocis adhærens sonus explicetur ore;

i. e., sonus oritur in gutture, unde prorsum volvitur per totum

os, usque ad labia.

Littera G.

G porro retrorsum coit, et sonum prioris

Obtusius ipsi prope sufficit palato;

hoc est, oritur in gutture, ubi c, at non volvitur prorsum, sed

sursum flectitur, atque sonum c radice linguæ opprimit palato. —

Unde satis clarum erit neutrum sonum unquam formari in dentibus

uti tsh, dsh.

Littera K, Q.

K perspicuum est littera quod vacare possit;

Et Q similis, namque eadem vis in utraque est

Quia qui locus est primitus unde exoritur c.

--------------------

Refert nihil k prior, an q sit, an c.

Marius Victorinus, repetit doctrinam Terentiani Mauri: “C etiam

et G — sono proximæ, oris molimine nisuque dissentiunt: nam c

reducta introrsum lingua, hinc atque hinc, inter molares

surgens, hærentem intra os sonum vocis excludit; g vim prioris,

pari linguæ lapsu, palato suggerens, lenius reddit.”

Id est, sonus utriusque oritur in gutture, reflectitur ad

palatum, nunquam defertur at linguam; nunquam fit sibilus.

Maximus Victorinus idem demonstrat, et exemplis illustrat: “Duæ

ex his supervacuæ videntur K et Q, quia C littera eorum locum

possit explere — — quoties reliquæ vocales (e, i, o) sequuntur

per c scribitur (non per k et q), ut certus, commodus, cinis.”

M. Fab. Quintilianus: “Nam K quidem in nullis verbis utendum

\ puto, nisi quæ significat ut etiam sola ponatur. Hoc eo

\ non omisi, quod quidam eam quoties a sequatur necessarium

\ credunt, quum sit C littera quæ ad omnes vocales vim suam

\ perferat.”

Cledonius: “K apud veteres hæc erat orthographia, ut quoties

\ a sequeretur, k esset præposita, ut kaput, kalendæ;

\ quoties u, q, sed usus noster mutavit præceptum, et earum

\ vicem c littera implet.”

Priscianus: “K enim et Q, quamvis figura et nomine videantur

\ habere aliquam differentiam, cum C tamen eandem tam in

\ sono vocum, quam in metro continent potestatem. Et K

\ quidem penitus supervacua est: nulla enim ratio videtur

\ cur a sequente k scribi debeat. Carthago, enim et caput,

\ sive per c, sive per k scribantur, nullam faciunt, nec in

\ sono, nec in potestate, eiusdem consonantis differentiam.

\ Q vero propter nihil aliud scribenda videtur esse, nisi

\ ut ostendat sequens u ante alteram vocalem in eadem

\ syllaba positum, perdere vim litteræ in metro. — —

\ Auctoritas quoque tam Varronis, quam Macri, teste

\ Censorino, nec k, nec q, neque h in numero adhibetur

\ litterarum.”

Q. Ter. Scaurus: “Ego autem contenderim magis supervacuam

\ esse c, quam k, quoniam k, ut apud Græcos, satis vim

\ etiam c litteræ exprimat; sed quosdam, figura deceptos,

\ qua non solum apud nos, verum etiam apud antiquos

\ Græcorum, hæc littera notabatur ut testatur Fœdus Græciæ

\ camelo æreo in hortis Cæsaris ædi Fortis Fortunæ incisum,

\ ubi pro porta hæc forma posita sit. Item XII Tabulæ, ubi

\ est NI PACVNT, per hanc formam, quod male quidam per c

\ enuntiant, est enim præpositum eius pepigi et pango, ut

\ tango, tetigi, non paxi, ut a dico, dixi.”

At sufficiant hæc e Grammaticis allegasse ad ostendendum sonos

litterarum c, k atque q omnino eundem esse quæcunque demum

vocalis eas sequatur. Contra veritatem et inscienter agunt et

illi qui sonos sibilos in sermonem Latinum invehunt, et Germani,

suique asseclæ, qui Carthaginem et calendas per k scribendum

putent, ut mihi etiam iam in Missali Romano exhibitum est.

Littera G. – In primævo alphabeto Romano, quod a Græcis acceptum

erat, locum gammæ, littera tertia, c tenebat, nec g, nec k,

neque q notae erant, ita ut LECIONES, POCNARONT, pro legiones,

pugnarunt, scriberent. Hinc etiam nunc vicesimum, et tricesimum

dicimus et scribimus, vel vigesimum et trigesimum. Ideo etiam

nomina Gaius et Gnæus, etiamnum per C et Cn. significamus. Sp.

Carvilius libertus Spurii Carvilii bis Consulis (234, 228 A.

Ch.), qui magna clarebat doctrina, quique primus Romæ scholam

publicam sustinebat, lineola extremis C adiecta, eius speciem

mutavit, vocantque novam litteram G, ge. Cæterum, ut iam supra

ostenderamus, sonus eius sequebatur principia c, k, atque q nec

ullo modo erat sibilus, sed gutturalis.

Littera H. — Romanis nec consonans erat, nec vocalis, sed

spiritus, sæpe appositus etiam ubi non debebat, uti holus,

haveo, pro olus, aveo chenturionem, pachem, pro centurionem

pacem, aut omissus est ubi poni debebat, ut erus, umerus, pro

herus, humerus.

Littera I. — Sono videbatur aliquanto obscurior quam nostrum.

Aut vero, quod etiam rectius esse videtur, ut et M. Fabius

suspicatur, erat Romanis quidam sonus medius, qui nec e, nec i

dici possit, unde infinita confusio scriptorum scaturiebat, quod

aliqui scriberent Diana, Minerva, liber, magister, vir, virgo,

Virgilius, Mauritania, amicus, alii autem Deana Menerva, leber,

magester, ver, vergo, Vergilius, Mauretania, amecus, quibus

Germani adiiciunt genetivum. Hæc, ut iam e Varrone ostendimus,

rusticitas est, nec audienda.

Alterum stultum ac mendacissimum dogma statuerunt Germani, quasi

i nunquam duplicaretur, ita ut Genitivi Secundæ atque

Nominativi, perinde atque in pronomine idem, i nunquam

geminentur, proinde Corneli, Livi, Horati, isdem, et alia

similia esse scribenda, non autem Cornelii, Livii, Horatii,

iisdem (ei pro ii), deis, aut dis, nunquam Dii, Diis, et alia

idgenus, quæ nullo fundamento nituntur.

Ut iam dictum supra est, Romani, propter angustias tabellarum,

marmorum ac nummorum, vocabula solebant coarctare ac breviare,

ita ut nostris typis, nisi ad id delineentur et excudantur,

repræsentari non possent. Eiusdem parsimoniæ causa litteram i,

ubi aut syllaba longa erat, aut geminari debebat, duplicarunt

longitudine, aut, et hoc diu, per ei scripserunt ut capteivei,

puerei. Cæterum non modo duplicarunt i per longitudinem, sed

etiam numerice duplicarunt et etiam triplicarunt. En, sunto

exempla:

LꟾBERO . PATRꟾ. Est inscriptio Romæ: PORTIꟾ LVCILLIꟾ . VITRASꟾ .

PRAETESTATꟾ. — Alia: CVRATOR ALVEꟾ . ET . RꟾPARVM . TIBERIS . ET

. CLOACARVM VRBIS . TERMINAVIT RꟾPAM.

Subinde etiam pro E geminatur I, ut: ANNAIIA AVRELIAII . GALLAII

. CARCHIIDON . CLIIMIINTI . COCCIIIVS . DIIIBVS, etiam IIT, pro

ET . FIICIT . FIILIX . HIIDISTVS . MIISIBVS (pro mensibus)

SIIVIRI . VIIRVS (pro verus), BIINII (bene), sed hæc hactenus.

Cæteroquin quantitas et accentus per apices indicabantur, ut

Terentianus Scaurus atque M. Fab. Quintilianus præcipiunt, nempe

per apicem acutum, ´, per gravem, `, atque per circumflexum, ^,

qui etiam nostris temporibus adhibentur præter Germanos. Item

signa brevitatis atque longitudinis ˘ — commendatur supra capita

vocalium, uti

DŎCĒMŬR, ĀUDĪMŬS, TŎTĬĒS, &c.

Littera J, ad alphabetum Romanum non pertinet, inventa enim est

initio sæculi XVII-mi, h. e., circa 1601-um — 1603ium; in nulla

scriptura Romana potest adhiberi.

Littera V et vocalis, et consonans, et etiam respondebat Græcæ

litteræ υ. Eodem tempore quo j, inventæ et adaptate sunt formæ U

et u. Neutra est Romana, nec in documentis ac monumentis

lapideis adhibenta est. In scriptura ordinaria consuetudo

utramque in textum scriptum et impressum iam ingessit, tamen,

quoad eius fieri possit, U inter maiusculas ingeri non debet.

Quum duplicatio V sæpe inamœnum esset, ut in Sævvs, vva, servvs,

Imperatori Claudio placuit ab Ætoliis digammon Ⅎ adoptare, cuius

multa sunt vestigia ex iis temporibus; uti: ℲVLGVS, ℲALAE,

ℲIXIT, ubi consonantis V vice fungeretur, ut servus, vulgus,

vale, vixit, ex qua causa Germani hodiedum V (vau = fau) usque

ita proferunt.

Apud nos in scholis V usque vocalem esse volunt, et ita

enuntiant, velut; amaui uia, uua, caue. Hoc inde fit, quod

delecti ad hoc investigandum missi, decepti transcriptione

Græcorum, qui Valerium, Virgilium, aliaque eiusmodi aliquando

(non semper) sic reddiderunt: Oualerios, Ouirgilios, sed etiam

Balerium et Bergillium. At veritas longe aliter se habet. Etenim

B et V apud Romanos frequentissime confunduntur, cuius rei sunto

sequentia exempla: Favia lex; Faviana, viduum (biduum),

imvecillitas, vaiolat (baiulat); COIVGI . DIGNISSIMAE . ET.

INCOMPARAVILI. Vicissim, B pro V: albeolus, cabea; BIX ANNIS XX;

bobis (vobis), iubantur (iuvantur), ubas duracinas (uvas),

vibebat (vivebat); iubentio, Minerba, Olibeto; Flabialis,

inbicto, iubentutis, lebo, Octabius, se bibus, se vibos, Sebera,

Seberus, serbus, sibe (sive), et sic porro. Ergo V non ad

vocalem u it, sed ad consonum b inclinat.

M. noster Fabius (Lib. I., cap. IV.) et hoc animadvertit: “Et

medius est quidam V et I litteræ sonus Non enim sic optumum

dicimus quam optimum.” Sensus quæstionis est, utrum non littera

quædam desit hic, quum litteræ sint duæ, soni autem tres. Esse

itaque debere litteram tertiam, quæ nec i esset, nec u, sed

aliquid inter utramque. Sonus hic sine dubitatione est is, quem

Græci per υ, Franci per u, Germani autem per ü reddunt. —

Nequissimum itaque atque stultissimum est, quum Germani hunc

locum sic corrumpunt: “non enim sic optimum dicimus ut opimum.”

quasi de quantitate litteræ i hic agatur! Postquam ita

corruperunt locum auctoris, audacter statuunt dogma

mendacissimum, dici ac scribi debere optumum, maxumum, plurumum,

pontufex, carnufex, et sic deinceps. Grammaticus Romanus dein

subiungit C. Cæsarem i favisse, et hinc i in similibus locis

eius auctoritate niti.

Sonus u in variis inscriptionibus per ou expressus legitur, more

Græcorum. Sic in decreto L. Æmilii Paulli (189 A. Ch.) POSSIDERE

HABEREQVE IOVSIT. In decreto autem consulum contra Bacchanalia

(186 A. Ch.), sic habent: MARCVS L. F. S. COS . SENATVM

CONSOLVERVNT IV OCTOB . APVD AEDEM DVELONAI... DE BACANALIBVS

QVE . FOIDERATEI ESENT. ITA EXDECENDVM CENSVERE — — HOMINES

PLOVS . V . OINIVORSEI . VIREI ATQVE MVLIERIBVS SACRA NEQVISQVAM

. FECISE VELET. NEVE INTER . IBEI VIREI PLOVS DVOBVS. VTEI

SVPRAD SCRIPTVM EST. HAICE VTEI . IN . CONVENTIONID . EXDEICATIS

NE MINVS TRINVM NOVNDINVM, &c.

Litteræ X, Y, Z. Hæ tres litteræ circa tempora M. T. Ciceronis

(circiter 60 annis ante Christum a Romanis cooptatæ sunt.

Nominantur autem ics, y-psílon, atque zé. Hic ego quidem errare

grammaticos existimo, quandoquidem etiam iam Plautus atque

Terentius utuntur, et monumenta etiam iis antiquiora

Quintilianus laudat dulcedinem earum, sed in Græcis tantum

nominibus adhibitas asserit; quod valet quidem de z, non de

prioribus. In verbis Latinis antiquitas scripsit coniugs, legs,

aut vero s, ut Sestius, pro Sextio, prætesta, pro prætexta;

ecscribere, CONFLISSISSET, &c.

Quod ad y attinet, est littera composita ex i et j sed antequam

hanc formam statuissent, et Græca, et Romana vocabula per u

reddiderunt, ut Suria (Syria), Suracusæ, Purrus (Burrus =

Pyrrhus), sumbolum, sucophanta, sulva, Sulla; ea tamen inventa,

hæc et talia deinceps per y exscripserunt, quod et nos usque

facimus, nec sophismata Germanorum silvam, Sullam præcipientibus

quidquam curamus.

Itali quidem z tzettam, Germani autem tzet, appellant, atque

littera tz sonum affingunt. Male. De sono eius dubium nunquam

fuit. Usus Romanorum clare ostendit sonum eius fuisse, et usque

esse, ut apud Francos, Anglos, Slavos et omnes, præter Italos et

Germanos, h. e., acutior s, dentalis, et ob eam causam in locis,

ut Smyrna, Smaragdus, sæpissime adhibetur, quæ nomina ob id

etiam Zmyrna et Zmaragdus continuo scribuntur, quod nisi sono

similes essent, fieri non posset. Notum præterea est aliquot

vocabula Romana, ubi z sonus exprimebatur, per ss scripta esse,

uti caussa (quod Ciceronis esse dicunt), atque e Græcis

derivatis ubique, uti obrussa (obryssa, obryza), Messentius,

Mezentius, cretalisso, malacisso, pro -zo.

Litteræ AI, AE, Æ, E, OI, Œ. Nullum unquam fuit dubium quin

nomina substantiva et adiectiva Prima Declinationis arctissime

secutæ sint Primam Declinationem Græcam, unde usque habemus

patrem familias, tum Nominativum Pluralem -ai, ut mensai, aulai,

perinde atque Genitivum Singularem mensai, aulai, non

diphthongos, sed duas syllabas, ut patet e metris poetarum.

Germani contendunt hanc orthographiam ad “Classicam” usque

ætatem perdurasse ac tum demum ai versum in ae, usque duas

syllabas. At si quæras huius rei exempla in libris, omnino nulla

reperias, nec in Catone (234–149), nec in M. Pacuvio (220–132)

neque in Plauto (mortuus 184), neque in ullo vetustiori poeta,

uti Livio Andronico, Cn. Nævio, Q. Ennio, quidquam eius legitur,

quæ quidem iam omnia adulterata ad nos pervenerunt, atque sine

dubitatione cuncta quæ in illis vetustatem sapiunt, partim casu,

per neglectum, partim adulteratorum manu sunt archaica. Doctrina

itaque Germanorum unico fonte nititur, sex libris de Rerum

Natura T. Lucretii Chari (96–55), iam temporibus C. Cæsaris, et

M. Tullii Ciceronis, ideo sub hoc capite memorabilis, quod mores

archaicos imitatus est, ut et Maro, post eum, C. Sallustius

Crispus, Cæsaris et Octaviani æqualis. Hæc itaque nihil probant,

quia nulla eius rei monumenta habemus.

Contra, haud diu exstitit etiam ae, quoniam fere simul cum ae

etiam æ, quin et e clam serpebant, et scripta monumenta iam

periodo Augustana in apricum prodiverunt, et Cesar, questor,

edilis, Κεκίλιος, Cecilius, cerimonia, hedus, seculum, in diem

plus prodeunt, atque ista est Latinitas quam ego amplexus sum,

quam omnes qui in universo mundo hac ætate Latine sciunt,

sequuntur, quam ego Latinitatem Imperialem appello, et ad quam

ab omnibus amplectendam provoco.[1]

Furor ille antiquitatum cæterum non est inventio Germanorum, nec

illi argumentis convincuntur aut moventur, perinde atque sui

prædecessores. Dausquius, ipse antiquitatum indagator,

scriptorque de Orthographia Romana, negabat se moveri præceptis

Grammaticorum, et se ulterius quoque cum scripturum. Manutius

quoque Paulus eodem modo negabat[2] se contionem agniturum, et

concionem se scribere malle. Erasmus ridendos existimavit qui eo

furore caperentur, et ex repertis antiquitatibus aliis regulas

præscribere vellent.

Ex omni enim ævo inscriptiones colligi queunt rationibus

grammaticis adversæ; uti “cis,” “qid,” “acua,” præsertim autem

quae precepta AI ante classicum AE classicum, Æ et E

post-classicum ac barbarum cavillantur. Sunt enim inscriptiones

innumeræ, huiusmodi, AEI, AEIVS, ei, eius; MVRVM REEDIFICARI

IVSIT – PARENTES EIVS SIBI ET SVIS POSTERISQVE AEORVM: MEN. XI.

DIAES VII (menses undecim, dies septem): HOC MONVMENTVM EXTAERVM

HEREDEM NON SEQVITVR.

Frustra ergo Germani dogmata comminisci ex iis fontibus

conantur. Pæne omnia monumenta antiquitatis contra se sunt,

quibus tamen convinci et coargui se non patiuntur, num itaque

nos a tradita veritate, ab usu binum millium annorum suis

sophismatibus, sæpe etiam manifestis figmentis et erroribus

avocemur?

Plurima in hoc tractatulo data opera præterivi, uti de nasalibus

-ng, -oi, de aspiratis, rh, th, ph, non enim spatium sinit ut ad

particularia descendam. Non tamen audeo locum M. Fabii

Quintiliani celebrem (Lib. XII., Cap. 10) silentio præterire.

Sic ipse scribit: “Prudenter enim; qui quum interrogasset

rusticum testem, an ‘Amphiona’ nosset, negante eo detraxit

aspirationem, breviavitque secundam eius nominis syllabam, et

ille eum sic optime norat.” Hoc est, advocatus coram iudicibus

sic quæsivit a teste rustico:

“Mi homo, novistine Amp’híona?” respondit rusticus:

“Non movi eum.” Tunc advocatus omisit aspirationem, rusticis

\ non usitatam, et i breviavit:

“Nostine Ampiona?” Ita prolatum nomen rusticus agnovit. Hinc

\ palam erit quid de hoc, et quid de reliquis aspiratis

\ censendum sit.

⁂

Quum ex his omnibus satis clare constare debeat nec Germanos aut

fontes aut saltem thesaurarios esse omnis scientiæ Latinæ, nec

veritatem eos aut quærere, aut inculcare velle, sed suos errores

figmentaque nobis tamquam præcepta imponere

“Hoc volo, sic iubeo; sit pro ratione voluntas,

(Iuv. Sat. VI., 222);

et quum sua deliramenta etiam libros rituales, ipsa adeo Biblia,

ut vereor, pervaserint, monendos omnes amicos cultoresque

traditæ Romanæ Latinitatis, tempus supremum advenisse, ut et sua

Ciceroniana, “Classica” et alia speciosa nomina, quibus

studiosos Latinitatis a quotidiano sermone deterrent, respuere,

suos adulterinos textus ex scholis everrere, velut

virulentissimam Latinitatis pestem exigere et amandare,

opportunum statuamus; nam quod Phædrus nos monet (I., 11), verum

est:

“Virtutis expers, verbis iactans gloriam,

Ignotos fallit, notis est derisui.”

Calendiis Martis

1922-di

Arcadius Avellanus,

Magister Litterarum Romanarum,

ex Collegio ad Sti Ioannis

Brooklyn — New York

in Civitatibus Fœderatis

1. Hoc est, ut nulla sit affectatio archaismi; ut scribamus

\ Æ, Œ, æ, œ, non a e, o e, neque Ae, et Oe. Siquis tamen

\ divisas vocales scribere malit AE, non Ae utatur, quia e

\ non est secunda littera, sed pars primæ. Præterea, a e

\ efferendus est a e, ut laevis, æ autem ut e, proinde

\ lævis, enuntiamus ut levis, laevis autem ut la-e-vis, sed

\ una syllaba. Hic fuit sermo vivus Populi Romani ultimus,

\ hunc nos prosequimur, solam enuntiationem legitimam, et

\ historice veram, quandoquidem ipse Populus Romanus,

\ posthabita enuntiatione maiorum, hanc elegit, in hac

\ acquievit ad mortem usque. Quid ergo fingamus nobis in

\ phantasia Romam respublicanam, Ciceronianam, delirium ac

\ phantasma ludimagistrorum, quin potius ditemus sermonem

\ Romanum novis vocabulis, diffundamus sermonis usum,

\ circulos Latinos condendo, ac novas litteras, periodica

\ Gentium Latina edendo ac diffundendo.

2. idem asserebat de nomine Syllæ, in Lapidibus Capitolinis,

\ auctoritate Verrii Flaccii, Grammaticorum Romanorum

\ γραμματικότατου insculpto se eam orthographiam non

\ secuturum. Quum itaque Germani partes semper deteriores

\ sequantur, nos, qui veritatem quærimus, Lapides

\ Capitolinos Verriumque Flaccum necessario potiores

\ habebimus, atque Syllam scribemus.

Pars prima

Pirata Veteranus.

Caput I.

Senex Navita in Admiral Benbow.

Spectabilis[1] Trelawney, Doctor Livesey, cæterique istorum

virorum, quum me rogassent, ut cuncta ac singula de Insula

Thesauraria, a carceribus ad calcem[2], litteris mandarem, nec

quidquam præter situm insulæ celarem, et hoc propterea, quod

usque iaceret thesaurus inibi, qui necdum erutus esset, sumpsi

calamum anno Salutis millesimo septingentesimo —, exordiorque ab

eo tempore, quo pater Diversorium Admiral Benbow tenebat, atque

senex nauta, sole ustus, cum cicatrice copidis, primum sedes

suas sub tecto nostro fixerat.

Bene eum memini, acsi res heri evenisset, ut ad ostium

diversorii gravi gradu ventabat, risco suo pone se pabone[3]

vecto; ipse procerus, robustus, gravis, homo vultu fusco; plexæ

ac picata coma humeris squalidæ tunicæ suæ cæruleæ impendebant;

manus eius laceræ, plenæque cicatricum erant, unguibus nigris ac

mutilis, vibex autem transversum unam malam erat sordida ac

lividæ albedinis. Memini ut circumspectabat æstuaria, interim

sibi sibilans, deinde autem in antiquam nautarum cantilenam

incidebat, quam postea tam sæpe cantilare consuevit:

“Quindeni viri super cistam mortui —

Io-ho-ho lagenaque cannei!”

ea elata, senili et caduca voce, quæ ad vectes ergatæ aptata

item atque confecta esse videbatur. Tum tigillo, in speciem

trudis,[4] quam manu gerebat, ostium pulsabat, et quum pater

comparuit, pocillum cannei[5] rude ab eo postulavit. Hoc sibi

allato, periti instar sorbillabat, ad gustum cognoscendum

morabundus, interea iam in rupes iam in tabellam titularem

nostram dispectans.

“Æstuarium istud est commodum,” fatur denique,” sciteque sita

caupona. Frequentesne hospites, mi sodalis?”

Pater meus negabat hospitum frequentiam, quin paucitatem

querebatur.

“Tum,” refert ille, “hæ erunt mihi sedes. Tu vero, contubernio,”

inclamat pabonarium, “hucce affer illum riscum, præbeque manum

ad eum sustollendum,” prosequebatur, “hic iuvabit manere

paulisper. Sum autem ego homo planus; canneum, ova cum lardo

appeto atque illam summitatem, unde navigia prodeuntia speculari

possim. Quo titulo vocer? Licebit vobis me navarchum appellare.

Au, scio ego probe quid a me velitis — ecce;” quibus dictis tres

aut quatuor aureos ad limen proiecit. “Quum hæc victu

absumpsero, docebitis me,” inquit, sævo imperatoris vultu.

Et sic, profecto, trita ut indumenta eius fuerint, rude ut

locutus sit, nullam ferebat similitudinem hominis qui ante malum

navigare consuesset, quin potius aspectum præbebat pronavarchi,

aut naucleri, cui aut obediri, aut ferire, solemne erat. Qui

pabone eum sequebatur narravit nobis hunc tabellario[6] ad

vectum ante Royal George descendisse, de diversoriis circa oram

sciscitatum, de nostro cum laude memorato audivisse, præsertim,

ut puto, propter eius solitudinem, in locum sui domicilii sibi

selegisse. Nec quidquam plus de nostro hospite reperire

poteramus.

Ipse, ex consuetudine, homo erat perquam taciturnus. Dies

solidos circa æstuarium, aut in rupibus, telescopio orichálcino

in manu oberrare solebat; singulas vesperas in œco[7], iuxta

focum, canneum aqua temperatum, sed fortem, sorbillando

explebat. Alloquentibus plerumque respondere non solebat; nihil

nisi oculos levare, sæve respicere, ac per nasum efflare,

tamquam tuba nebularia; atque nos, cæterique domus

frequentatores, mox assueti sumus solum eum relinquere. Ex suis

ambulationibus redux sciscitari solebat, utrum quisquam nauticus

in via præterire visus esset. Primum existimavimus eum orbitatem

ægre ferre, sodalesque sui similes desiderare, et ob id

sciscitari; denique tamen reperimus eum potius illos devitare

velle. Siquando quis nauticus in Admiral Benbow se divertebat

(ut quandoque fiebat, quum quis eorum secundum oram Bristol

tenderet), antequam œcum ingrederetur, eum per velatam ianuam

vitream speculari solebat; certum etiam erat eum in omni

consimili eventu, quum quis eius generis præsto esset, mure

silentiorem futurum. Quod saltem ad me attinet, nihil arcani in

hac re fuit; quum quodammodo et ego particeps sui metus essem.

Die quodam me sevocavit, obtulitque mihi nummum argenteum

quatuor libellarum in singulas calendas, si modo “oculum

tempestatispicum continuo apertum haberem, nauticumque quemdam

cum uno crure specularer,” atque repertum ei statim renuntiarem.

Deinceps, quum vertente mense primo quoque die mercedem meam

petitum eum adivissem, haud semel flatu per nares me excepit

fixoque intuitu, attamen antequam septimana verteretur, certum

erat fore ut resipiscat, allatoque nummo, mandatum de “nautico

cum uno crure” iteret.

Quam illa personæ imago somnia mea turbaverit, vix est cur

dicam. Noctibus intempestis, quum porcellæ quatuor angulos domus

nostræ quassarent, fluctusque secundum æstuarium contraque

cautes boarent, millenis in formis eam videre mihi fingebam,

millenisque aspectibus diabolicis. Crus modo in genu videbatur

esse præcisum, modo in fœmore; alias monstrosi quid parebat,

quod nunquam nisi unum crus habuisset, quodque e medio corpore

eius crevisset. Atrocissima species incubonis tamen erat, quum

claudicando hoc phantasma vidissem sepes ac fossas persultando

me insectari. Quæ si omnia supputem, nummum meum argenteum

quatuor libellarum satis magno impendio, his exsecrandis

phantasmatibus, præstinavi.

Quamquam conceptus nautici cum uno crure terrorem mihi incussit,

ipsum navarchum longe minus metui quam notorum quisquam. Non

defuerunt vesperæ, quibus plus cannei ingurgitavit, quam caput

suum capere posset; ac tum, more suo sedebat, atque, nullius

habita ratione, nefarias suas antiquas ac feroces cantilenas

nauticas modulabatur; nonnunquam tamen pocula cunctis circumponi

iussit, cunctosque præsentes tremebundos ad audiendas suas

fabulas, aut ad secundandum suis cantilenis adigere consuevit.

Persæpe audivi domum resonare “Io-ho-ho, et lagena cannei;”

omnibus vicinis, gratia suæ vitæ, pernicie mortis sibi

impendente, concinentibus, quisque altero elatius, ne

animadverteretur. In hoc genus enim impetu se maxime imperiosum

solebat socium præbere; mensa palmo percussa, silentium omnibus

circumquaque imperabat; subinde vel quæstione aliqua irritatus

in furorem exarsit, alias vero quod nulla quæstio posita esset,

inde enim suspicabatur socios suam historiam non attento animo

prosecutos esse. Nec quemquam sivit diversorium relinquere,

donec se ipse pytissando[8] sopivisset, seque in lectum

devolvisset.

Fabulæ autem eius erant imprimis, quæ auditores terrore

percellebant. Erant autem hæ fabulæ revera terrificæ: de

patibulo suspensis, de petauro præcipitatis, de tempestatibus

maritimis, item de Insulis Dry Tortugas, atrocibus actis,

rebusque in maribus Hispanicis gestis. E propriis fassionibus

suis colligi licebat eum vitam in medio duxisse quorundam

sceleratissimorum bipedum, quibus unquam divinitus concessum sit

maria navigare; verba autem quibus has historias narraverat,

animos popularium auditorum, popelli plani et agrestis, tanto

fere horrore, quanto facinora, flagitiaque narrata perculerunt.

Pater meus sæpe dictitabat diversorium in incitas actum iri, ac

futurum esse ut adventores,[9] nequis eos terroribus

persequeretur, tyrannidi subigeret, rebusque horrificis eos

cubitum pelleret, locum frequentare cessarent; mihi tamen eius

præsentia nobis potius profuisse videbatur. Nam auditores primo

quidem timore afficiebantur, sed postea eventus recolentes, iis

potius delectabantur; in quieta enim vita rurestri incitamen tum

salubre esse videbatur; nec defuerunt, præsertim inter minores

ætate, qui eum admirandum esse ducerent, eumque appellationibus,

veluti “verus canis marinus,” “genuinus senex sal,” hisque

similibus honoris titulis afficerent, dictitarentque id esse

genus hominum, quod Angliam in mari terribilem effecisset.

Uno quidem modo ipse nobis certe ruinam minitabatur; namque

septimanas solidas apud nos perseveravit, tum deinde mensem post

mensem, ita ut omnis quam nobis dederat pecunia iam pridem

exhausta esset, et tamen pater meus nunquam tantum sibi animum

sumere auderet, ut plus exigeret. Siquando mentionem eius rei

iniecit, navarchus tantum per nares flatum emisit, ut eum fere

boare diceres, torvoque obtutu patrem pæne e cubiculo

expelleret. Memini vidisse patrem manus desperatione torsisse

suas post istiusmodi repulsas, nec prorsus dubito quin hæ

molestiæ terrorque, in quibus sic eum vivere oportebat, mortem

eius immaturam atque infelicem acceleraverit.

Per totum id tempus quod navarchus apud nos exegerat, nullum

omnino indumentorum mutavit, præterquam quod nonnullos soccos a

circitore[10] emit. Tufarum, quas in pileo suo gesserat, una

aliquando soluta, sivit ut inde penderet, quamvis ventis

flantibus magna eum molestia affecisse necesse esset. Memini

statum tunicæ eius, quam in cubiculo ipse solebat sarcire,

quæque circa finem nihil erat aliud quam centones. Litteras ipse

nec unquam scripsit, nec accepit, nec cum ullo præter vicinos

unquam collocutus est, et hoc tantum canneo ebrius. Grandem

riscum marinum nemo nostrum unquam vidit apertum.

Semel tantum adverse tractari sibi contigit, et hoc circa finem,

quum misellus pater meus in exitio versabatur, quod et eum

tandem absumpsit. Dr. Livesey quodam sero pomeridie suum ægrum

visum venerat, sumtoque aliquanto cœnæ a matre sibi paratæ, in

œcum secessit fumatum, donec equus suus e pago advenisset, quod

nos stabulum in Benbow nullum habebamus. Ego eum secutus sum

intro. Usque memini diversitatem inter nitidum medicum

mundumque, cum pulvere nivei candoris, suos fulgidos, atrosque

oculos, perinde ac mores suos urbanos, quam a nostris petulcis

rusticis differebat, præsertim autem ab illo sordido, obeso, ac

barone silicernio piratico nostro, ut illic sedebat canneo

stupidus, cubitis in mensa suffultus. Subito ipse — navarchus

scilicet — incepit suum sempiternum proboare cantum:

“Quindeni viri super cistam mortui –

Io-ho-ho et lagena cannei!

Potus ac diabolus finiverunt cæteros —

Io-ho-ho et lagena cannei!”

Primum existimabam per “cistam mortui” eum ipsum riscum suum

intelligi debere, qui supra in anteriori cubiculo erat, atque

hæc cogitatio miscebatur in meis somniis cum conceptu de nautico

cum crure uno. At iam per hoc tempus dudum cessavimus cantilenam

eam admodum curare; ea vespera, præter Doctorem Livesey iam

nulli erat nova, sed eum, ut animadverti, haud iucunde

afficiebat, nam ipse pro momento, sustulit oculos quodammodo

irritatus, antequam sermonem cum sene Taylor hortulano, de novo

quodam remedio contra rheuma prosecutus esset. Interea

navarchus, sua propria musica recreatus et erectus, tandem palmo

suo mensam ante se percussit, modo, quem omnes intelleximus eum

silentium imperare. Voces omnium, præter Doctoris Livesey,

conticuerunt; is, more suo, loqui perrexit clare ac benigne,

post quæque pauca verba fumam suam sugitans. Navarchus primum

oculos in eum defixit, palpo mensam iterum percussit, et sævius

eum contuebatur, tandem in maledictum vile erúpit: “Silentium

illic inter stegas!”

“Mihine hæc dicta esse voluisti, Here mi?” quærit medicus; et

quum verbero ille cum altero maledicto id confirmasset, “Unum

tantum est,” respondit ei medicus, “quod tibi dictum esse velim,

nempe, si canneum potare perrexeris, mundus a turpissimo

furcifero mox liberabitur!”

Furor senis nebulonis ineffabilis erat. Prosilivit in pedes,

produxit et aperuit cultrum nautis communem, eumque in pugno

librans, medicum transfigere minabatur.

Medicus ne movit se quidem. Ut antea, trans humerum, eodem sono

suæ vocis ad eum loquebatur ita tamen elata, ut quamvis pacata

et firma esset, omnes in œco præsentes perciperent:

“Nisi cultrum illum confestim in sacculum reposueris, fide tibi

spondeo, ut proximo conventiculo curiæ suspendaris.”

Tum certamen oculorum inter eos insecutum est; sed navarcho

poplites mox cesserunt, cultroque recondito, ad sedem, canis

profligati instar, hirriens recessit.

“Nunc autem, Here mi,” prosequitur medicus, “quum iam sciam in

meo territorio eiusmodi quoque lurconem dari, scito me tibi

invigilaturum esse die noctuque. Ego enim non modo medicus,

verum etiam magistratus sum; proinde, si vel halitum de te

audivero conqueri, si id vel læsæ civilitatis fuerit modo actæ

similis, dabo efficacem operam ut subigaris, et hinc exigaris.

Hæc modo sufficiant.”

Paullo post equus Doctoris Livesey ante ostium comparuit, et

ipse abequitavit; at navarchus, tam ea vespera, quam multis

postmodum vesperis in pace se continuit.

1. Spectabilis, -e, (a), quod spectari potest; (b), quod

\ spectari meretur; (c), quod spectandum est. A IVᵒ sæculo

\ titulus officialium in curia Imperatorum, præsertim

\ Iurisconsultorum atque officialium Fisci, sive Ærarii, ut

\ Vir Spectabilis, deinde Dominus Spectabilis, demum, usque

\ ad nostra tempora, tum eadem forma, tum etiam

\ Spectabilis, simpliciter, codem prorsus sensu quo

\ Anglorum Esquire, sive Squire.

2. Ab initio ad finem; carcer enim locus erat in

\ amphitheatro subter subselliis, ubi feræ continebantur,

\ et a portis cuius cursus initium cepit. E regione huius,

\ in extremo erat meta, linea nempe calce, sive creta,

\ descripta ac definita, quæ erat finis cursus, unde per

\ alteram partem circuli, sive tramitis, athletæ retrorsum

\ currebant.

3. Pabo, -nis, m., est vehiculum unius rotæ, duorumque

\ capulorum, ad vehenda onera.

4. Trudes, -is, f., est lignum, tignum, pertica, vectis,

\ contus, veluti vectis ad trudendum, vertendum, versandum

\ aliquod machinamentum, uti est ergata in navi, quæ quum

\ versatur, vel circumagitur ope trudis, oram, vel funem in

\ se colligit, atque an coram sublevat.

5. Canneus, -i, est potus e cannis sacchariferis

\ destillatus, delitiæ nautarum.

6. Tabellarium, -ii, sic ego nomino carrucam, sive currum,

\ quo litteræ, fasces ac manipuli ex una officina

\ tabellaria in alteram, ex uno pago, aut oppido in alterum

\ sumptibus publicis transportantur. Antiquitus hæc

\ curricula et homines, viatores, sive vectores

\ consueverunt pro mercede, sive naulea, vectare; et in eo

\ sensu hic accipitur.

7. Œcus, -i, quod Græcis quidem “domum” significat, Romanis

\ tamen eam nonnisi partem ædium, ubi hospites, ac

\ salutatores solebant excipi; modo locutorium vocant.

8. Quidquid Terentii Afri temporibus, aut usu particulari

\ verbum significaverit, ad rem nihil refert; pytisso, 1,

\ r., verbum Græcum, Latine — sequiori ævo semper

\ significavit, hodieque significat, lente, otiose,

\ sedendo, potare vinum inter colloquendum societatis

\ causa, sorbillare. Effertur autem pytizo, ut Græcis.

9. Adventor, -is, m., frequentator, emptor constans,

\ consuetudinarius. “Cauponem quoque vicinum, atque ob id

\ æmulum, deformavit in ranam; et nunc senex ille dolium

\ innatans vini sui, adventores pristinos in fæce

\ submissus, officiosis ronchis raucus appellat;” L.

\ Apuleius, Met., Froben, 1606, p. 143. — “Ad fores

\ auscultate, atque asservate ædes, Nequis adventor gravior

\ abeat, quam adveniat;” Plaut. Truc. i, 2, 2. “Si æquum

\ facias, adventores meos non incuses;” id. ib., ii, 7, 55.

10. Circitor, -is, m., est mercator itinerarius, propóla.

Caput II.

Canis Niger comparet atque evanescit.

Non multo post hæc factum est ut primus accideret eventuum tam

mysteriosorum, qui nos, denique, a navarcho liberavisset,

quamquam, ut mox constabit, non perinde a suis negotiis. Hyems

erat frigore acerba, cum diuturno gelu procellisque sævis;

certumque videbatur iam ab initio misellum patrem meum proximum

ver haud conspecturum. Ipse magis in diem deficiebat, hinc ego

et mater soli diversorium administravimus, proinde, etiam sine

speciali cura molesti nostri hospitis, negotiis satis eramus

distenti.

Quoddam mane erat Ianuarii maturrimum — mane cum frigore mordaci

— æstuarium gelu erat canum, undulæ rupibus leniter incidebant,

sol usque imus, vix summos colles perstringebat, ac longinque,

introrsum mare, fulgebat. Navarchus solito maturius surrexit, ac

deorsum, secundum littus itabat, copide sua inter sinus longæ

pænulæ oscillante, telescopio orichalcino sub axilla, pileo

autem in occiput represso. Memini ut halitus eius in aere,

tamquam fumus pone eum flutabat ut ipse procedebat, sonum autem

ultimum ab eo tunc audivi, quum cautem magnam prætergrediens,

fremebat ex indignatione, acsi in animo usque cum Doctore

Livesey ageret.

Itaque mater in diæta erat cum patre; ego autem mensam

ientaculo[1] sternebam ante navarchi reditum, quum ianua œci

pandebatur, homoque intrabat, quem antehac videram nunquam.

Creatura pallida ac sebosa is erat, duobus digitis lævæ manus

deficientibus ; atque licet copidem gerebat, pugnax esse non

videbatur. Moris mihi erat oculis prosequi nauticos, sive unius

cruris sive duorum, et probe memini quam hic mihi ænigmati

fuisset. Nautæ quidem speciem hic non ferebat, tamen, quodammodo

mare redolebat.

Quærenti mihi quid sibi præponi vellet, respondit se canneum

velle; sed quum ad temetum afferendum proditurus eram, iste in

mensam consedit, meque nutu ad se accedere iussit. Ego, ubi

eram, cum mappa in manu, constiti.

“Veni huc, filiole,” fatur ille. “Accede huc propius.”

Propius gressus sum.

“Estne ista mensa pro sodali meo, Bill?” quærit ex me obtutu

quodam inani.

“Ego negavi suum comparem me novisse; locum esse cuiusdam

inquilini domus, quem nos navarchum appellare soliti essemus.

“Recte quidem,” ait ille, “consortem meum Bill æque posse

navarchum appellari ac non. In genarum altera cicatricem fert a

copide, cæteroquin moribus est iucundus, præsertim inter pocula,

meus scilicet consors, Bill. Dabimus argumenti gratia vestrum

navarchum cicatricem in gena habere — hanc autem genam, si ita

tibi placet, rectam esse. Cæterum, quid attinet? Est ut dixi.

Ergo estne sodalis meus, Bill, in ista domo vestra?”

Respondi ei illum foras, ambulatum ivisse.

“Quorsum? filiole. Qua via profectus est?”

Quum vero indicassem ei cautem, memorassemque quomodo et quando

navarchus reversurus esset, et aliquot aliis quæstionibus

respondissem, “A,” ait ille, “hæc sodali meo Bill tam bene

cedent quam potus.”

Aspectus vultus eius ut hæc verba proferebat, nequaquam erat

gratus, mihique satis suberat causæ, quare hunc errare putarem,

etiamsi quæ dixerat ita intelligi voluisset. At ea non me

attinebant, ut mecum existimabam; præterea et scitu difficile

erat quid facto opus esset. Advena hærere ac superstitare

pergebat paullulum intra ostium diversorii, dispectans in

angulis, tamquam felis murem opperiens. Semel ipse quoque

egressus sum in viam, sed ipse me confestim revocavit, at quum

non satis propere ad suum arbitrium regressus essem, in faciem

suam sebaceam incredibilis mutatio subivit, meque tam immani

maledicto introire iussit, ut ruendo illi obsequerer.

Quamprimum intus eram, ad mores priores rediit, partim

blandiendo, partim sugillando, me in humeris compalpavit, me

puerum probum collaudavit, meque haud parum adamavisse dixit.

“Ego quoque habeo filiolum meum proprium,” inquibat, “adeo tui

similem, quam lac lacti; et ipse superbia cordis mei est. Quod

tamen puerorum maxime interest, mores sunt ac disciplina, mi

filiole — disciplina. Iam si cum Bill mare navigasses, non ibi

otiatus ac bis vocandus fuisses — non tu inquam. Non sic

consuetudo Bill ferebat, nec eorum qui cum eo navigarunt. Atque,

ecce, revera, hic meus sodalis, Bill, appropinquat, cum

telescopio sub axilla, sane, Dii eum bene ament. Itaque ego et

tu, filiole, tantum in œcum recedemus, ac pone ianuam nos

occulemus, ac Bill nostrum necopinato consalutabimus — Dii eum —

repeto — bene ament.”

His dictis peregrinus mecum una retrorsum in œcum cessit, meque

pone se in angulum statuit, ita ut nostrum uterque ianua

tegeremur aperta. Eram admodum perterritus et concitatus, ut

facile perspicuum est, ac metum meum auxit etiam manifesta

peregrini ipsius formido. Hic enim capulum suæ copidis ab

obicibus liberavit, mucronem in vagina motavit, ac per totum id

tempus quo ibi præstolantes stabamus, glutitare pergebat, acsi

quid ei in gula hæsisset.

Tandem intro grassabatur navarchus, ianuam pone se cum sonitu

obdit, et quin dispexisset, otiose perambulat cubiculum adversus

locum, ubi ientaculum sibi dapinatum erat.

“Bill,” fatur peregrinus voce, ex qua iudicari posse arbitrabar

eum se fortiter atque graviter agere videri velle.

Navarchus in calce se circumvertit, fronteque se nobis sistit;

quidquid fusci in vultu eius fuit, dissipatum est, ac vel nasus

eius livescebat; speciem præ se ferebat hominis, qui spectrum

conspexisset, aut Ipsum Dæmonem, aut quid, si id fieri posset,

deterius; ac fide asserere non dubito, miserebat me videre, quí

ictu oculi consenuisset, et confectus esset.

“Eia, Bill, tu me nosti; sodalem nauticum tuum veteranum certe

nosti, mi Bill,” ait peregrinus.

Navarchus quodammodo auram captabat.

“Canis Niger!” fatur denique.

“Et quis alius?” querit alter, maiori animo sumpto. “Canis

Niger, ut semper fuit, venit visum suum sodalem nauticum, Billy,

in Diversorio Admiral Benbow. A, Bill, Bill, nos duo mira

vidimus tempora, ex quo ego has ungulas amiseram,” ait iste,

manu sua mutila sublata.

“Attende modo,” inquit navarchus, “tu me usque huc insectatus

es; hic itaque sum; loquere ergo; quid id est?”

“Tu ipse id es, Bill,” refert Canis Niger; “res penes te est,

Billy. Mihi lubebit ab isto charo puello pocillum cannei

obtinere, quem adeo adamavi; dein considemus, si ita tibi

videbitur, et ex corde colloquemur, ut veterani sodales

nautici.”

Me cum canneo redeunte, hi iam alter alteri ex adverso, ad

mensam, ubi navarcho ientaculum apparatum erat, discubuerunt —

Canis Niger propius ianuæ, sedebatque lateratim, ita ut uno

oculo suum sodalem observaret, altero autem, ut mihi videbatur,

suo effugio caveret.

Iste me secedere iussit, ianuam autem patere. “Cave autem,

filiole, ab ianua auscultaveris,” inquit; itaque eos una

reliqui, meque in dispensatorium[2] recepi.

Quamquam haud parum avidus eram auscultandi, idque et tentavi,

diu nihil auribus perceperam nisi submissum gannitum; denique

tamen voces assurgere cœperunt, atque unum alterumque vocabulum,

plerumque maledicta navarchi, excipere quivi.

“Non, non, non, non; eiusque rei finis!” semel exclamavit. Tum

iterum, “Si ad oscillandum veniatur, oscillent omnes, inquam.”

Dein, extemplo ingens eruptio maledictorum alteriusque strepitus

sequebatur, sella mensaque in cumulum iacta sunt, et clangor

sequebatur chalybis, tum vagitus doloris, ac temporis momento

post vidi Canem Nigrum summo nisu profugientem, navarchum autem

magno conatu persequentem, uterque destricta copide, prior

cruore ex humero suo late manante. Ipso in ostio navarchus

alterum et ingentem ictum fugienti intentabat, quo hic certe ad

spinam dorsi usque fissus fuisset, nisi tabula gravis tituli

nostri, Admiral Benbow, ictum excepisset. Vibicem in quadratura

eius in inferiori ora hodiedum cernes.

Ictus is pugnæ fuit ultimus. Semel via potitus, Canis Niger,

saucius ut erat, plantas pedum mira celeritate ostentabat, et

intra dimidium minuti pone verticem rupium evanuit. Navarchus,

ex sua parte, modo hominis stupore perculsi stabat, oculis in

titulum defixis. Deinde manibus semel iterumque super oculos

prætervectis, tandem in domum reversus est.

“Iacobelle,” me affatur, “canneum;” ac dum hoc dicebat,

aliquantum vacillabat, unaque manu parieti innitebatur.

“Num es læsus?” quærebam ego.

“Canneum,” repetit ipse. “Necesse est ut hinc migrem. Canneum,

canneum.”

Allatum procucurri; sed iis quæ hic gesta erant haud parum

enervatus, unum pocillum fregi, cubiculum inquinavi, ac dum me

in proprium modum reducere contendo, sonitum magnum lapsus ex

œco exaudio, quo quum cucurri, reperi navarchum tota sua

longitudine in constrato iacentem. Eodem momento mater

clamoribus certamineque exterrita, per gradus deorsum currens,

mihi auxilio venit. Viribus iunctis caput iacentis levavimus.

Gravi halitu laborabat; sed oculi clausi erant, color autem

vultus tæter.

“Va, me infortunatam,” clamitabat mater, “quantum probrum domus

nostræ! Pater autem tuus misellus, æger!”

Interea consilii inopes nesciebamus quí navarcho opitularemur,

nec ulla nobis subiit cogitatio, nisi quod e lucta cum peregrino

lethale accepisset noxam. Canneum quidem attuli tentavique in

labra eius inferre; sed dentes arcte compressi, maxillæque erant

quasi ferreæ. Magnum levamen nobis allatum sensimus, quum ostio

aperto, Dr. Livesey intrabat patrem meum visurus.

“O medice,” clamabamus una, “quidnam faciamus? Ubi est hic

vulneratus?”

“Vulneratusne? Fungum! refert medicus. “Haud plus vulneratus

quam ego, vel vos. Tactum tulit paralyticum, ut eum monueram.

Tu, mea Hera Hawkins, potius ad maritum in diætam ascendas, nec

tamen de his rebus, quoad fieri potest, quidquam ei memorabis.

Quod vero ad me attinet, cuncta mihi tentanda sunt, ut vitam

huius scelionis ter inutilem, servem; tu autem, Iacobelle,

pelvim aquæ mihi comparabis.”

Reversus cum pelvi, reperi medicum manicam navarchi iam

proscidisse, brachiumque eius musculare nudasse. Id pluribus in

locis figuris compunctum erat. “Fortuna Propitia,” “Ventus

Secundus,” atque “Billy Bones suus lusus,”[3] erant exempla

faberrima in brachio; superius vero, in lacerto, infra armum,

imago erat patibuli, hominisque inde pendentis — efficta, ut

mihi quidem paret, ingeniose.

“Præsagium,” inquit medicus, digito figuram indicans. “Atque

nunc, mi Here Billy Bones, si id vocaris, iuvabit colorem

sanguinis tui explorare. Iacobelle,” inquit, “aversarisne

aspectum sanguinis?”

“Non aversor,” respondi ego.

“Itaque,” inquit, “tene hanc pelvim;” quibus dictis applicuit

scalpellum, venamque secuit.

Non parum sanguinis tractum est antequam navarchus oculos

aperuit, caligansque circumspexit. Primum omnium agnovit

medicum, quod frons rugata satis prodidit; dein me animadvertit,

quod eum relevare videbatur. At subito color vultus mutatus est,

et surgere tentavit his verbis:

“Ubinam est Canis Niger?”

“Nullus Canis Niger est hic,” respondit medicus, “præter eum

quem in ipso tuo dorso habes. Canneum potare perrexisti;

paralysi tactus es, ut tibi clare prædixi; ac te, perquam me

invito, e fauce mortis per capillos eripui. Nunc autem, Here

Bones —”

“Id non mihi nomen est,” interpellat ipse.

“Multum sane curo,” regerit medicus. “Nomen est piratæ mihi

noti; sic te placet, gratia brevitatis appellare; hoc tamen est

quod tibi dicere opportunum putavi: unum pocillum cannei non te

perdet, verumtamen si sumis unum, sumes et alterum, atque iterum

alterum, at ego capillamentum paciscor meum, nisi mox

abstinueris, futurum ut moriaris — tenesne? — et in locum tuum

migrabis, veluti ille in Bibliis. Nunc autem enitere, compone

te. Semel saltem iuvabo te ut in lectum devenias.”

Denique nos, non sine molestia, feliciter eum in diætam

sustulimus, in lecto collocavimus, ubi caput eius in culcitam

recidit, acsi exanimis esset.

“Modo autem animum attende,” monet eum medicus, “officio meo

satisfeci — nomen cannei idem tibi significabit ac mors.”

His persolutis, ad patrem meum secessit, quo brachio meo

prehenso, secum duxit.

“Id nihil est,” ait mihi medicus, quamprimum ianuam clausit.

“Satis sanguinis eius traxi, quo eum per aliquod tempus

compescerem; ubi modo est, septimanam exigat iacendo — id et

sibi et tibi plurimum expedit; alius tamen impetus eum finiret.”

1. Ientaculum, -i, “epulas trifariam semper, interdum

\ quadrifariam dispertiebat; in ientacula et prandia, et

\ cœnas commessationesque;” — Suet., Vitel. 13. — “Me

\ inferre Veneri vovi iam ientaculum,” Plaut. Cur. 1, 1,72.

Surgite iam vendit pueris ientacula pistor,

Cristatæque sonant undique lucis aves.

M. Val. Martialis, Apophor, xiv, 221.

2. Dispensatorium, -ii, appello locum, ubi aliquid

\ dispensatur. Dis autem et pensare, est pendere, appendere

\ trutinæ, bilanci, metiri quacunque mensura, atque

\ distribuere, dimetiri, divendere, divenditare, sive id

\ sit temetum, potus, farina, panis, fabæ, frumentum

\ quidquid aliud. Hic pars est popina, ganeæ, diversorii,

\ ubi potus. — vinum, camum, cælia, sabaia, canneus, pretio

\ divenditur.

3. Lusus, -us, m., ex ludo, 3, -si, -sum, aliquid non serio,

\ sed puerili modo agere, nugari, iocari; hinc nomina

\ substantiva tria: ludus, -i, actus ludendi, qui fit

\ viribus corporis, uti ludus gymnicus, exercitatio

\ corporis; ludi Olympici, Sæculares, ludus pilarum; item

\ ludus litterarius, sive schola, ludimagister, præceptor

\ scholæ. Tum est lusus, -us, m., qui fit mente, ingenio,

\ scripto, versibus, sermone; denique lusio, -nis, f.,

\ actus ipse; eius composita: allusio, collusio, delusio,

\ elusio, illusio.

Quandoquidem ab auctore (pag. 63) monemur sententiam “Billy

\ Bones his fancy” otiosi scribillantis esse, neque ullum

\ sensum fundere, potuissem verbum verbo reddere, dicereque

\ Billy Bones sua phantasia — quod fancy phantasia est —

\ tamen significatio verbi Latini ab Anglico perquam

\ discrepat, lingua autem Latina vim non patitur; nam

\ Latine is, qui non serio, dataque opera, atque consilio

\ agit, ludere dicitur, et id quod agit lusus appellatur,

\ si verbis aut scripto fiat, ut cuique linguae Latinæ

\ gnaro satis superque constat, proinde locum sic reddendum

\ iudicavi.

Caput III.

Macula Nigra.

Circa meridiem cubiculum navarchi cum potu refrigeratorio atque

medicamentis adivi. Navarchus eo fere modo ut eum reliqueramus,

iacebat, nisi fortasse paullo altius, sed perquam debilis,

nervosusque esse parebat.

“Iacobelle,” inquit, “tu hicce solus es in aliquo numero; nec

ignoras me in te semper optima fuisse voluntate. Nunquam

præterivit mensis, quin tibi nummum quatuor libellarum dedissem.

Nunc autem mi sodalis, ut vides, in imis sum, et ab omnibus

desertus; itaque, Iacobelle, nonne afferes mihi haustulum

cannei, mi sodalicule?”

“Medicus —” cœpi explicare.

At ille, debili voce, ex corde tamen, medico maledicebat. “Omnis

medicus vappa est,” respondit, “atque ille præsertim medicus

quid de nauticis novit? Fui ego in locis, picis ferventis

instar, sodalibus hinc et illinc febri tropica corruentibus,

atque matre terra motu, tamquam mare, undulante — quid medici de

eiusmodi regionibus sciunt? — ego vero, ut tibi dicam, canneo

vitam sustinui. Canneus mihi erat cibo ac potui, marito inquam

et uxori; atque si mihi modo canneus negetur, quum sim cortex[1]

obsoletus in littus sub vento, sanguis meus, Iacobelle, super

te, atque medicum illum vappam erit;” et sic aliquamdiu loquelam

prosequebatur cum maledictis. “Respice ad me, Iacobelle, quam

digiti mei tremant,” prosequitur voce supplici. “Stabiles eos

tenere nequeo, non ego. Toto isto die ne vel guttam accepi.

Medicus ille, tibi dico, amens est. Nisi vel guttulas paucas

cannei accepero, Iacobelle, horrores me habebunt, iam et video

adesse. Iam video senem Flint illic, in angulo, pone te; tam

clare, quam imaginem illam video; si vero horrores me

possederint, is ego sum, qui vitam duram duxerim, prohinc

Acheronta movebo. Medicus ipse fassus est unum pocillum me non

perditurum. Dabo tibi, Iacobelle, auream gineam pro singulo

scyphulo.”

Interim magis ac magis concitabatur, quod me, causa patris mei,

qui eo die plus quam alias debilitabatur multum angebat, quod

ille quiete egebat; præterea et auctoritate medici fulciebar, et

etiam magis ægre tuli quod navarchus post citatum medici

præceptum me corrumpere tentabat.

“Nihil tuam pecuniam moror;” respondi ego, “nisi quod patri meo

debes. Feram pocillum, nec plus.”

Quum hoc attulissem, avide id prehendit, unoque haustu epotavit.

“Sic, sic,” ait tum, “etiam egregius est, sane quidem. Nunc

vero, sodalicule, edixitne medicus quam diu mihi in hac

vetuscula cama morandum esset?”

“Unam septimanam, ad minimum,” respondi ego.

“Pro, malum!” clamavit. “Septimanam. Perdurare nequeo; ante

pridem nigram maculam in me habebunt. Glebones[2] hoc ipso

temporis momento circueunt, ut me emungant; glebones scilicet,

qui quod habent, continere nequeunt, et id quod alienum est,

harpagare cupiunt. Æqumne hoc est? quæro, et nauticis dignum?

Verum ego parcus sum. Pecuniam probam ego nunquam disperdidi,

nec amisi; et iterum ludam eos. Hos ego non timeo. Et aliud

usque evolvam velum, antevertamque eos iterum.”

Dum hæc memorabat, summo nisu e lecto exsurrexit, tam gravi

pondere humeris meis innixus, ut præ dolore prope exclamarem,

dum sua crura tamquam inertia tigna commovit. Verba sua, vivida

ut erant sensu, debilitati qua efferebantur, male consonabant.

Potitus ora lecti, illic sedens moram faciebat.

“Medicus ille pulchre me confecit,” mutiebat. “Aures mihi

tinniunt. Fac me reclines.”

Antequam illi multum prodesse potueram, ipse in priorem suum

locum recidit, ibi dein ad tempus silens iacuit.

“Iacobelle,” fatur denique, “vidistine illum nauticum hodie?”

“Canemne Nigrum?” quæro ego.

“A, Canis Niger,” prosequitur ille. “Nequam sane is est; at

peior ille alius qui eum subornavit. Siquidem nunc nusquam me

auferre queo, hi autem mihi nigram maculam impingere allaborant,

certiorem te esse volo hos antiquo meo marino risco inhiare;

equum conscendes — nonne potes? Ergo, tum, conscendes equum,

ibisque ad — ita, sane, sic faciam — ad illum sempiternum

medicum, fungum, iubebisque eum omnes et singulos evocare —

magistratus et idgenus omne — et ipse cunctos stegæ Admiral

Benbow committet — cunctos de caterva senis Flint, viros,

pueros, cunctos eius superstites. Equidem ego pronavarchus fui,

senis Flint primus pronavarchus, et ego solus sum qui locum

novi. Ad Savannam ille mihi eum commisit moribundus, veluti si

ego nunc essem, ut vides. Verum tu nihil prodes, nisi illi mihi

nigram maculam infligant, aut nisi illum Canem Nigrum iterum,

aut, denique, Iacobelle, nauticum illum cum uno crure — et hunc

præcipue, videris.”

“At navarche mi,” quæro ego, “quidnam est illa macula nigra?”

“Citatio illa es, mi sodalicule. Iam ego id te docebo, si hi eam

mihi tradiderint. Tu modo oculis vigilabis, Iacobelle, ego vero,

me Dius Fidius, partiar tecum totum per dimidia.”

Paullo ulterius divagari perrexit, voce sua sensim decrescente;

sed mox postea quam medicamentum suum ei dederam, quod ipse

pueri instar sumpsit, his verbis, “si ullus nauta unquam eguit

chemicis, is ego sum,” in gravem somnum, quasi intermortuus,

incidit, quo mersum eum reliqui. Quidnam acturus essem, si

cuncta prospere cessissent, haud scio. Verosimile est me cuncta

ex ordine medico narraturum fuisse; timore enim mortali tenebar,

ne navarchus confessionum suarum pœnitens, me e medio sublaturus

esset. Verum, ut res evenerant, pater ipso eo vespere repente

mortuus est, unde cuncta alia seposita sunt. Luctus noster

naturalis, vicinorum confluxus, administratio funeris, item

labores diversorii, negotia interim prosequendi ita me

distinuerunt, ut vix mihi otium suppeteret ad cogitandum de

navarcho, nedum ut eum timerem.

Postridie utique descendit in pedeplanum, sumpsitque cibum,

quamquam parce, etiam, ut vereor, plusculum cannei quam æquum

videretur, etenim se cauponem ipse fecit, minaci vultu ac

mutiendo, sibique infundens, quin quisquam ei obstare ausus

esset. Vespere, pridie exsequiarum ipse more suo ebrius erat;

atque eum, hac in domo luctus, exsecrabilem suam cantilenam

marinam boantem audire cunctis probro fuit; quum tamen debilem

eum esse sciremus, tamen mortali eius timore tenebamur,

præsertim quum medicus alterius ægri cura longe a nobis

distentus, patre mortuo, nunquam in viciniam nostram venit. Ut

dixi, navarchus erat debilis; ac profecto in dies magis

debilitari, quam invalescere videbatur. Solebat interim quotidie

scalam sursum ac deorsum repere, ex œco in dispensatorium et

vicissim itare, subinde in ostium progressus auram maritimam

olfactare, manibus parieti applicitis se fulciens, laboriose

interim halitans, veluti qui arduum montem scandere suscipit. Me

speciatim affari non solebat, suasque confessiones, mihi in

fiducia factas, iam oblivione deletas autumo; suum tamen

temperamentum etiam magis inconstans, ac pro sua debilitate

etiam violentius fieri cœpit. Nunc iam et minaciorem induit

morem ebrius, copidem suam nudam ante se in mensa collocandi.

Nihilo tamen secius, alios modo minus videbatur curare, suis

propriis cogitationibus mersus, et in iis errabundus. Sic,

gratia exempli, quodam die, mirantibus nobis, canticum quoddam

amorosum, agreste, incepit modulari, quod iuvenis, antequam

vitam maritimam ingredi cœpisset, didicisse videbatur.

Sic res fluebant, dum postero die funeris, circa horam tertiam,

mordaci frigore, nebuloso atque gelido pomeridie, ad momentum

pro ostio stabam funestis ob patrem cogitationibus obrutus, quum

aliquem secundum viam tractim appropinquare animadverti. Cœcum

eum esse erat indubitatum, quod viam ante se baculo palpitabat,

supraque oculos ac nasum magnum gerebat umbraculum viride; et

etiam incurvus esse parebat, sive ex ætate, sive debilitate;

insuper et ingens pallium nauticum, lacerum ac squalidum cum

cucullo, gerebat, quod eum prorsus deformem reddidit. Equidem in

omni vita mea humanam figuram, aspectu tam horrificam, vidi

nunquam. Prope a diversorio paullulum substitit, voceque levata,

curioso modulamine aerem ante se hunc in modum inclamavit:

“Numquis humanus amicus volet misellum cœcum, qui pretiosa

lumina patriam suam, Angliam, fortiter tuendo, Dii servent Regem

Georgium, amisit, benigne docere ubi, vel qua in parte regni

ipse modo versetur?”

“Mi homo bone,” respondi ego, “ante Admiral Benbow es, Black

Hill Cove.”

“Audio vocem,” respondit ille, “vocem iuvenilem. Volesne mihi,

amicule, manum tuam præbere, meque ducere intro?”

Manum igitur meam protendi, quam horrida illa molliloqua, oculis

orba creatura, torcularis instar prehendit. Ita sum perterritus,

ut manum retrahere gestirem; sed cœcus ille, uno gestu brachii

me ad se rapuit.

“Nunc puer,” ait ille, “ad navarchum me ducito.”

“Mi Here, Me Dius Fidius, non audeo.”

“Eia, siccine?” ait ironice, “Confestim me sistes, aut brachium

tibi frangam.”

His dictis, ita mihi brachium vellicabat, ut exclamarem.

“Here,” inquam, “tua causa id dixi. Navarchus iam non est idem,

qui esse solebat. Nunc nuda copide ante se solet sedere. Quidam

enim —”

“Perge iam,” incidit ille; nec ego unquam vocem tam trucem,

frigidam ac turpem, quam istius cœci, audivi. Ea magis quam

dolor me subegit, nec cunctanter ei obtemperavi, statim per

ostium ingressus adversum œcum, ubi æger pirata veteranus

sedebat canneo stupidus. Cœcus hic interea mihi firmiter

hærebat, pugno ferreo me tenens, maiorique pondere innixus quam

ego ferendo par essem. “Recta me ad eum adduc coram, et quum in

conspectu fuero, exclamabis ‘En tibi amicum, Bill.’ Sin minus,

hoc tibi faciam,” quo dicto me digitis ita carpsit, ut

intermoriendum mihi putarem. Inter hunc et illum tanto terrore

sum correptus a mendico cœco, ut terrorem erga navarchum omnino

obliviscerer; quum vero ianuam œci pandissem, tremula voce

clamavi verba mihi demandata.

Misello navarcho crapula ictu oculi evolavit, et confestim

sobrius factus est, oculis fixis spectans. Vultus eius non adeo

terroris, quam potius tædii mortalis erat index. Ad surgendum se

commovebat, sed haud puto sibi in corpore satis virium relictum

esse.

“Sede iam ubi es, Bill,” affatur eum mendicus. “Si videre

nequeo, tamen digitum moveri percipio. Negotium negotium est.

Porrige tuam lævam. Puer, tene suam lævam carpo, admoveque eam

ad meam dextram.”

Uterque nostrum ad litteram obedivit, et ego animadverti hunc

aliquid e vola manus, qua baculum tenebat, in palmum navarchi

immisisse, qui manum confestim clausit.

“Ac nunc,” fatur cœcus, “hoc demum factum est;” quo dicto me

illico missum fecit, ac prope incredibili accuratione ac

pernicitate ex œco se in viam subduxit, ubi me immoto

observante, commode audivi baculum eius viam ex ordine palpare.

Post paullulum temporis tantum ego et navarchus sensus nostros

colligere valuimus; postremo tamen, eodem fere momento eius

carpum misi quem hactenus tenebam, tum ipse manum reduxit, et

palmum acriter inspexit.

“Decima est hora!” inquit. “Sex horæ. Tamen conficiemus eos;”

tum in pedes exsilivit.

Dum hoc agebat, vertigine captus, manum ad gulam levavit, paullo

titubans stabat, ac tum, peculiari quodam sono per totam

longitudinem pronus cecidit.

Ego sine mora ad eum accurri, matremque appellavi. At celeritas

fuit incassum. Navarchus fulmineo ictu apoplexiæ occisus est.

Curiosum intellectu est, quod, quamvis ego eum nunquam amaverim,

tametsi novissime eius miserescere cœperim, tamen, simul atque

eum mortuum intellexi, copia lacrymarum eum deflevi. Hæc autem

fuit secunda mors cuius testis fueram tum, quum mœror prioris

cor meum usque obsidebat.

1. Cortex, -cis, m. f., proprie est tegumentum trunci

\ arborum, aliarum plantarum; latius, omne id quod intus

\ aliquid continet et comprehendit, uti putamina nucum,

\ ovorum, glandium; hic magnum vas navis est, sive navis

\ ipsa, quæ intra se omne armamentum, supellectilem,

\ merces, homines complectitur

2. Glebo, -nis, m., sic appello homines terricolas; qui

\ terræ, ex obtutu nautarum, iusto plus hærent, nec mari

\ vitam suam committere curant; sic nautæ per contumeliam

\ vocant omnes qui vitae maritima assueti nec sunt, nec

\ esse volunt. Gleba, -æ, autem est lutum coagulum ac

\ siccum, aut humus globosa, quam aratores in arvis

\ conterunt. In Anglia parochorum beneficia, præbenda, sive

\ victus, qui constat ex agello, gleba vocatur. Gentes

\ Slavicæ panem suum etiam glebam appellant.

Caput IV.

Riscus Marinus.

Matri meæ utique sine omni mora quidquid novi, narravi, ac,

profecto, iam pridem explicare me oportebat, hinc cito

perspeximus quanta in difficultate atque in periculo versaremur.

Pars pecuniæ hominis — si quam habuit — sine dubio nobis

obveniebat; at verosimile non erat futurum ut sodales navarchi,

præsertim duo exempla a me visa, Canis Niger, atque mendicus

cœcus, pro victu mortui ad dedendam suam prædam proclives

essent. De mandato navarchi, ut confestim equum conscenderem,

Doctoremque Livesey invocarem, quum interim mater mea sola

relicta esset sine tutela, cogitandum non erat. Quin, profecto,

fieri non posse videbatur ut alteruter nostrum multo diutius in

domo permaneret; vel sonus enim cadentium in fornace culinæ

prunarum, aut ipse adeo lenis incedentis horologii clangor,

nobis terriculamento fuit.

Vicinia nobis appropinquantibus gressibus infestari parebat;

inter conscientiam nostram, quod ex una parte cadaver navarchi

in solo œci nostri iacebat, ex altera autem, quod nefandus ille

cœcus mendicus in vicinia delitescebat ad revertendum paratus,

temporis intervalla induxerunt, quibus, ut dici solet, præ metu

in propria cuti subsultavi. Aliquo facto sine mora opus erat.

Consilium denique nobis subortum est cum matre prodeundi,

opemque in vicino pago flagitandi. Dictum atque factum.

Capitibus itaque nudis, ut eramus, foras, in impendens

crepusculum, gelidamque nebulam procucurrimus.

Vicus haud multa passuum centena abfuit, quamquam extra visum,

in adversa ripa æstuarii proximi; qua in re solatio mihi fuit,

quod in adversam partem ei erat, ex qua cœcus mendicus

comparuerat, et quo credibile est eum revertisse. Itineri non

longum tempus impendimus, quamquam haud semel alter alteri

innixi ad auscultandum subsistebamus. Nullus tamen insuetus

sonitus audiebatur — nihil nisi undularum, littora lambentium

lenis susurrus, aut interdum raucus corvorum in arboreto

crocatus ad aures nostras perveniebat.

Iam lumine candelarum in vicum pervenimus — nec mihi oblivione

memoria unquam delebitur, quanto solatio flavidis luminibus, e

ianuis ac fenestris micantibus affectus sim; at, ut mox clare

constabit, id fuit summa omnis auxilii, quod inde nos accepturi

eramus. Namque — viros se sui pudere existimavisses — ne vel

unus quidem eorum nobiscum ad Admiral Benbow veniendum induci

poterat. Quo enim plus de incommodis nostris querebamur, eo

magis — viri, mulieres, pueri — intra securitatem domuum suarum

se continere maluerunt. Nomen navarchi Flint, mihi quidem

ignotum, haud paucis illic notum erat, et magnum terrorem iis

incussit. Aliqui horum, qui agrestes labores ultra Admiral

Benbow perficere solebant, meminerunt aliquot se peregrinos in

via vidisse, quos quum clancularios[1] esse existimassent, in

pedes se coniecerunt; et unicus dumtaxat etiam myoparonem[2] in

loco, quem nos Kitt’s Hole vocitamus, vidit. Cæterum, siquis

sodalis eius navarchi putaretur, ad eos omnes mortis terrore

percellendos satis erat. Summa totius rei fuit, quod quum plures

reperire possemus, qui ad Doctorem Livesey, cuius domus aliorsum

sita erat, satis libenter adequitare vellent, diversorium tueri

vellet nullus.

Ignavia contagiosa esse fertur; at, vicissim, argumentum

audaciam videtur inspirare; proinde quum quisque suam partem

dixisset, mater mea verba ad eos fecit. Efficere se nolle

explicabat illis, ut pecuniam, quæ ad filium, patre orbum,

pertineret, perderet; “si nemo vestrum omnino audeat,” ait ipsa,

“ego et Iacobellus audemus. Retro, unde venimus, ibimus, et

parum gratiæ vobis corpulentis ventrosisque viris grandibus, cum

corde gallinaceo, habebimus. Riscum illum aperiemus, etiamsi

moriamur. Cæterum, si Hera Crossley illam peram nobis

commodaverit, in qua pecuniam nobis debitam auferamus, gratum

nobis faciet.”

Utique ego cum matre me iturum dixi, et, utique, cuncti

vituperaverunt nostram temeritatem; at ne tunc quidem quisquam

nos sequi volebat. Ad summum aliquis eorum sclopellum[3] obtulit

oneratum, ad impetum repellendum; alius quis equos promisit

ephippiatos, siqui nos recipientes insectatus esset; interim

iuvenculus aliquis prorsum erat equitaturus adversus medici

domum, vim armatam quæsiturus.

Cor mihi violenter palpabat, quum nocte hac frigida ad

exsequendum periculosum cœptum nostrum, nos itineri dedimus.

Plena luna incipiebat surgere, ac per extremum marginem nebulæ

rubicunda transpectare, et hoc acceleravit gressus nostros,

namque certum erat noctem, antequam nos iterum regredi possemus,

diei instar claram futuram, nostramque e domo fugam oculis nobis

invigilantibus proditum iri. Itaque sub umbra sepium vivarum

silentes celeriter ferebamur, nec vidimus aut audivimus

quidquam, quod terrores nostros augere potuisset, nostro summo

levamine, denique magnum ostium Admiral Benbow pone nos clausum

est.

Primum quam ingressi sumus, repagula obdidi, stantesque soli in

tenebris, soli cum cadavere navarchi, paullisper ex itinere

halitabamus. Dein mater mea candelam e dispensatorio comparavit,

qua accensa, manus invicem tenentes, in œcum progressi sumus.

Ipse ut eum reliquimus iacebat supinus, oculis apertis, unoque

brachio porrecto.

“Demitte sis siparium, Iacobelle,” mater mihi susurrabat,

“posset enim aliquis advenire, nosque e foris speculari. Nunc

vero,” inquit, postquam iussum feceram, “reliquum est ut clavim

ab isto comparemus; velimque scire uter nostrum id contrectet,”

singultu verba sua prosecuta.

Me confestim in genua demisi. Prope ad cadaver, in solo,

frustulum chartæ rotundatæ iacebat, ex una facie denigratæ.

Dubitare iam non poteram quin hæc fuerit macula illa nigra;

sublata autem ea, reperi in altera eius facie manu scribendi

callida scitissime scriptum “Terminum habes ad horam usque

decimam, hac vespera.”

“Mater,” alloquor meam matrem, “terminus ei datus est ad horam

usque decimam,” et me usque loquente horologium insonuit.

Clangor hic subitus nos magnopere exterruit; tamen nova grata

erant, quandoquidem modo tantum sexta erat.

“Nunc autem, Iacobelle”, inquit mater, “illam clavim!”

Sacculos mortui unum post alterum sedulo compalpavi. Reperi

aliquot nummulos, digitabulum, aciam et aliquot largiores acus,

volumen nicotianæ, ab extremitate demorsum, cultellum cum

manubrio adunco acum magneticam saccalem, fomenti pyxidem,

præterea nihil, unde iam desperare cœpi.

“Fortasse e collo pendet,” notat mater.

Aversione naturali posthabita, subuculam eius ad collum rumpens,

profecto, e picato filo pendens erat clavis, quam, filo, suo

ipsius cultello præciso, repertam sustuli. Triumpho repertæ

clavis spe erecti sumus, tum cum ea sine mora sursum gradus in

cellam properavimus, in qua ipse tam diu dormire solitus erat,

et in qua riscus suus inde ab adventu suo collocatus erat.

Riscus extrinsece erat fere ut risci nautarum esse solent; in

operculo eius maiusculum B erat stigmate inustum, marginibus et

angulis eius non parum tusis, longo et rudi usu.

“Porrige sis mihi clavim,” ait mater, ac licet sera tenax erat,

ipsa eam ictu oculi aperuit, operculumque reflexit.

Ex eius recessu tæter odor nicotianæ atque picis manabat; at in

superficie, præter synthesin perquam bonarum vestium, diligenter

eversarum ac plicatarum, visui nihil se offerebat. Eas nemo

unquam gessit, mater monebat. Subter has miscellanea inceperunt,

— quadrans, pyxicula cassiterina, cuneoli nicotianæ, par

sclopellorum duellantium, frustum teres argenti, antiquum

horologiolum Hispanicum, aliquot alia præbia exigui valoris,

pleraque peregrinæ fabricationis, par acuum magneticarum

complexionis aurichalcinæ, denique quina aut sena conchylia ex

India Occidua. Exinde sæpe mecum causam reputabam quare has

conchas in suis improbis variisque peregrinationibus secum

gestavisset.

Interea præter illud argentum præbiaque, nihil quod ullius

pretii, quæ utique nihil nostra intererant, reperimus quidquam.

Subter erat pallium nauticum antiquum, sale aquæ marina albidum

longo usu circa syrtes. Mater impatiens illud evulsit, quum

denique ultimæ res in risco occultatæ sub oculos ceciderunt,

manipulus oleamine[4] colligatus in speciem chartarum, atque

perula cannabina, quæ tactu tinnitum nummorum aureorum prodebat.

“Iam faxo intelligant illi furciferi, me probam esse mulierem,”

ait mater. “Habebo mihi debita, at ne teruncium quidem plus.

Tene sis perulam Heræ Crossley.” Inde ipsa incepit denumerare

summam nobis a navarcho debitam e perula nautæ, in eam quam ego

tenebam.

Negotium erat arduum ac tædiosum, quod nummi erant diversorum

regnorum ac magnitudinum — duplones, Ludovicei,[5] gineæ,[6]

octonari,[7] nec scio quorum omnium generum, præterea cuncti in

unum coniecti et commixti. Ipsae gineæ erant rariores, et tamen

hæ erant solæ, quibus mater rationes ponere scivit.

Quum circiter mediotenus absolvissemus, ego manu brachium matris

subito attrectavi; etenim sonum ex aere silentioso et gelido

percepi, qui cor meum in gulam mihi egit — sonum baculi, quo

mendicus ille cœcus gelu rigidam viam pulsitabat. Sonus propius

accedebat, dum nobis sedentibus spiritus hæsit. Tum ostium

acriter increpuit; dein audivimus ut ansam tentabat, obdito

pessulo strepente, ut scelio perditus penetrare tentabat;

postremo altum silentium factum est extra et intra. Nunc demum,

summo nostro levamine ac lætitia, palpatio baculi iterum

personuit, ac pedetentim lenior fiebat, ac denique penitus

cessavit.

“Mater,” inquam, “sume totum, et hinc nos auferamus,” certum

enim mihi parebat ostium obseratum suspicionem suscitasse,

indeque futurum ut mox totum agmen ad nos accessurum sit; sed

magno fuit mihi gaudio ostium pessulo occlusisse, quod quidem

nemo tanti fecerit, qui tæterrimum hunc cœcum non viderit.

Verumtamen mater, conterrita ut ipsa fuit, consentire ut vel

hilo plus sumeret quam ei obveniebat, nullo pacto volebat,

perinde recusabat minori contenta esse. Horam septimam longe

adhuc non esse aiebat ipsa; quid sibi iure competeret novisse,

nec eo se privari passuram, quocirca usque mecum arguebat, quum

subito, de longinquo colle submissus sonus fistula audiebatur.

Id nobis ambobus satis, et plus satis erat.

“Sumam quod habeo,” inquit mater, in pedes consiliens.

“Ego autem,” inquam, “sumam istud ad rationes cumulandas,”

manipulo prehenso.

Proximo momento iam deorsum scalas cœcutiebamus, candela iuxta

riscum vacuum relicta; deinceps, ostio aperto, eramus in fuga.

Ne momento quidem nimis mature evasimus. Nebula celeriter

dissipabatur; luna iam plane clare lucebat in editiora loca ex

utraque parte, nec nisi in ipso fundo propinqua depressionis,

circaque ingressum diversorii quoddam tenue velamen nebulæ

fluitabat, tamquam ad effugium nostrum tutandum. Multo minus

quam ad dimidium itineris ad vicum, paullulum ultra initium

radicis collis nobis in lunam emergendum erat. Nec hoc fuit

totum; etenim iam sonus plurium pedum currentium ad aures

nostras pervenit, et ut eo respeximus, lucernam huc et illuc

versantem, celeriterque approximantem conspeximus, unde facile

patebat unum recentium advenarum lucernam cæteris præferre.

“Fili, dilecte,” subito mater me affatur, “sume pecuniam

curreque prorsum, ego mox intermoriar.”

Certe hic utrique nostrum erit finis, cogitabam mecum. Quam

maledixi ignavia vicinorum; quam matrem ipsam ob nimiam suam

probitatem culpavi atque avaritiam, item ob suam audaciam in

præteritis, ac debilitatem in præsenti! Satis fortunate iam

prope ad ponticulum versabamur; nunc eam, iam titubantem, ad

oram ripæ usque progredi adiuvi, ubi revera, edito suspirio in

humerum meum corruit. Nec scio quo pacto satis virium colligere

quibam, tamen effeci, fortasse rudiuscule, ut eam deorsum ripam

atque subter propinquum fornicatum pontis devectarem. Ulterius

eam movere non valui, arcus enim pontis nimis erat humilis ad

quidquam plus moliendum, quam ut infra eum reperem. Hic itaque

nobis manendum erat — mater fere omnino intra visum, ambo autem

intra auditum a diversorio.

1. Clancularius, -ii, is, qui clanculum, clam, furtim,

\ secreto agit. Hoc vocabulo eos significare volo, qui

\ mercimonia, ad evitanda portoria, per fines alicuius

\ gentis secreto important. Nullum verbum Romanum, quod

\ huic actui proprium esset, me unquam legisse memini.

2. Myoparo, nis, m., est navis clancularia.

3. Sclopellum, -i, forma diminutiva e sclopetum, -i, arma

\ igniaria, utique Romanis ignota, nomen effictum a

\ scholasticis sæculi XIV, temporibus inventorum pulverum

\ pyriorum e Romano vocabulo sclopus, sive scloppus, quod

\ est onomatopœia, hoc est, imitatio soni, quem res

\ displosa, aut manuum complosio, suberis e lagena evulsio

\ edit. Illinc formatum est verbum scloppo, 1, r., hinc

\ autem sclopetum, arma iaculatoria militum atque venatorum

\ sclopellum autem minutum sclopetum, quod sive in theca

\ coriacea, sive vero in sacculo geri solet.

4. Oleamen, -inis, n., est vocabulum, quo telam significari

\ volo, cuius una facies materia, aquæ impervia, illita

\ est, et qua solum culinæ, vel ambitus domorum solent

\ tegi, estque in universum tegmen contra pluviam atque

\ aquam, quum res siccas servare volumus.

5. Ludovicei, nummi aurei, qui sub rege Ludovico XIII rege

\ Franciæ (1610-1643) cudi cœperunt, valebant autem libras

\ 24; modo non amplius vigent. In præsenti nummi aurei 20

\ francorum etiam hoc nomine cognoscuntur.

6. Ginea, -æ, Angli guinea, inserto supervacaneo u verbum

\ hoc scribunt, est regio Africæ occidua, unde sæculo XVIᵒ

\ aurum solebat exportari, ex quo nummi cudebantur eiusdem

\ nominis, ad valorem viginti et unius siling, valore

\ Americano $5.11.

7. Octonarii, scilicet nummi aurei, Hispanis quondam atque

\ Austro-Americanis proprii, qui circiter usque ad annum

\ 1853ium cudebantur in similitudinem Centussis Americani.

\ Vocabantur autem octonarii a magno numero octo (8) in

\ adversa facie nummi, significante octo reales, h. e.,

\ “regales,” unitates monetarias Hispanicas.

Caput V.

Cœci Ultimum.

Curiositas metum meum quodammodo nunc superavit, nec proinde

ibi, ubi eram, permanere potui, sed iterum ad ripam retro repsi,

indeque sub tutela dumi spartacei securus, viam ante nostrum

ostium speculabar. Vix me composueram, quum hostes mei, septem

aut octo eorum, anheli currentes, pedibus solum, confuse

quatientes, eo pervenerunt, aliquo iis cum lanterna præcurrente.

Tres eorum manibus iunctis una currebant, quorum medium, etiam

trans velum nebulæ, mendicum cœcum fuisse, satis commode

discernebam. Me non errasse, vox eius iam proximo momento

confirmavit.

“Perfringite ostium!” clamabat iste.

“Sic, sic, mi Here,” terni quaternique responderunt; et

confestim impetus est factus in Admiral Benbow, lanternario

sequente. Dein animadverti eos ancipites hæsisse, sermocinari

voce submissa, quasi stupentes quod ostium patulum invenissent.

Mora tamen brevis fuit, nam cœcus iterum mandata edidit. Vox

eius elatior et asperior fiebat, quasi aviditate iraque

inflammata.

“Intro, intro, intro!” clamitabat, ob tarditatem maledictis eos

increpitans.

Quaterni quinique confestim ei obtemperaverunt, duobus in via

remanentibus cum mendico formidabili. Pauxillum moræ insecutum

est, tum clamor stuporis, denique aliquis e domo proclamavit:

“Bill mortuus est.”

At cœcus mendicus eos ob tarditatem iterum maledictis

lacessivit:

“Explorate eum, aliqui vestrum, ignavi terrævagi, item, cæteri

vestrum in sublimi apprehendite riscum,” clamitavit hic.

Audire mihi licebat strepitum pedum, sursum antiquos gradus

nostros ruentium, quo domum ipsam tremere necesse erat. Mox post

novi clamores stuporis oriebantur; fenestra cellæ navarchi

violenter pandebatur cum ingenti strepitu clangoreque

fragmentorum vitri; aliquis inde proclamabat in lumine lunæ,

capite humerisque proclinatus, alloquebatur mendicum cœcum

subter.

“Eho,” clamabat ille, “aliquis nos iam antevertit. Aliquis

cistam iam funditus evertit.”

“Usquene illic est?” reboat Pew.

“Pecunia usque est hic.”

Cœcus pecunia maledixit. “Pugnum[1] Flint intelligo,” reclamat

hic. “Nusquam hic videmus,” refert ille.

“Heus vos hic subter, id penes Bill est,” iterum vociferatur

cœcus.

Tum quis alius, is, ut credibile est, qui ad explorandum mortuum

navarchum subtus relictus erat, ad ostium diversorii accessit,

“Bill quidem iam exploratus est,” inquit, “nihil est relictum.”

“Isti incolæ domus in causa sunt — ille puer. Utinam oculos eius

evulsissem!” clamitabat cœcus Pew. “Usque paullo ante isti hic

fuerunt — ostium obseratum habebant quum ego id tentavi.

Dispergi mini iuvenci et conquirite eos.”

“Ita sane,” affirmat homuncio ex fenestra, “nam et lumen hic

reliquerunt.”

“Dispergite vos, eosque conquiratis! Evertite domum!” repetit

mandatum Pew, baculo suo terram feriens.

Dehinc sequebatur penetralium antiqui nostri diversorii magnus

ruspandi impetus: graves gressus huc et illuc calcare, supellex

subverti, ianuæ calcibus infringi, usque dum ipsa rupes vicinæ

resonarent, ac denique, indagatores unus post alterum in viam

renuntiatum prodirent, nos nusquam reperiri posse. Hoc ipso

tempore eadem fistula, quæ me et matrem de pecunia navarchi

mortui disceptantes perterruerat, per silentium noctis iterum

audiri cœpit, sed nunc bis. Primum id tubam cœci esse

existimabam, ut ita dicam, reliquum agmen ad assultum evocantem;

sed nunc reperi id signum a latere collis adversum vicum, atque

ex eius in piratas effectu, signum iudicabam periculi instantis.

“Ecce, Dirk, iterum,” unus eorum effatur. “Bis! Opus erit nos

hinc esse, sodales.”

“Hinc esse? ais tu lucifuga?” clamat Pew. “Dirk semper ignavus

fuit inde ab initio — non eum curabitis. Illi tamen prope esse

videntur; haud procul esse possunt; sunt ad manus vestras.

Discurrite, canes, et quærite eos! O, me miserum, clamabat, “si

modo oculos haberem!”

Hæc sua verba hortatoria aliquem saltem effectum videbantur

sortiri, lurconum enim duo circa materiem dispectare, sed

perfunctorie tantum cœperunt, ut mihi dumtaxat videbatur, dum

potius suæ propriæ salutis sollicitudo eos continuo tenebat,

reliqui autem interea ancipites in via circumstabant.

“Intra captum vestrum, vecordes, millia delitescunt,” cohortatur

eos cœcus, “vos autem hic inertes tempus teritis! Divitiis reges

exæquare possetis, quum tamen sciatis eos hic delitescere, tamen

tergiversamini. Nullus vestrum repertus est qui cum Bill coram

agere ausus esset, ego id feci, cœcus! Ego vero vestri causa

meam sortem perdam! Me egentem ac reptantem mendicum oportebit

esse, canneum efflagitantem, quum in rheda volutari possem. Si

virtute polleretis vel curculionis buccellati[2], iis usque

potiremini.”

“Quid, malum, Pew? iam tenemus dupliones!” mutiebat unus.

“Rem illam pestiferam fortasse abdiderunt,” subiungit alius.

“Accipe Georgiacos, Pew, et siste hic stomachari.”

Stomachari erat proprium verbum, nam iracundia Pew his argutiis

in summum culmen succensa est, ita sane, ut hic ea abreptus,

baculo suo quoquoversum feriret, eiusque sonus, ut unum vel

alterum percussit, audiebatur.

Hi vicissim cœco malefico maledictis responderunt, minatique ei

sunt verbis horrificis, at baculum eius prehendere, et e manu

extorquere frustra tentaverunt.

Rixa hæc salus nostra fuit; quandoquidem his usque iurgantibus,

e summo colle, exadversum vici, alius sonus percrepuit — equorum

quadrupedantium. Eodem fere momento, ex parte sepisvivæ fulgor,

insecuto fragore sclopelli percipiebatur. Et hoc, sine dubio,

ultimum erat signum periculi; etenim piratæ illico se verterunt,

seque fuga dederunt, quoquoversum dissilientes, alii mare versus

secundum æstuarium, unus oblique per collem, et sic deinceps,

ita ut intra dimidium minuti nullum vestigium eorum est

relictum, præter Pew. Hunc deseruerunt, sive ex terrore Panico,

sive vero ex vindicta ob eius increpationem atque verbera, id

ego nescio; sed ipse pulchre illic relictus fuit, in phrenesi

sursum deorsumque viam palpans, cœcutiens, suosque sodales

appellitans. Denique in partem perperam conversus, adversus

vicum, me paucis passibus prætergressus, currere cœpit

clamitans:

“Ioannule, Canis Niger, Dirk,” aliaque nomina, “non deseretis

senem Pew, non senem Pew!”

Eo ipso tempore sonitus perstrepuit de fastigio collis

emergentium equorum, ac mox quaterni aut quini equites in

declivi prorsum ferebantur in lunæ lumine.

Nunc Pew errorem suum iam intellexit; vertit se cum vagitu,

cucurritque recta in foveam, in quam etiam devolutus est. Intra

ictum tamen oculi iterum se erexit, aliudque tentavit effugium,

nunc iam omnino confusus prope ante primum adventantium equorum.

Eques quidem tentabat eum servare, sed incassum. Decidit Pew

ingenti eiulatu, qui per silentium noctis late perstrepuit;

quatuor eum obtriverunt et conculcarunt, eumque ibidem

reliquerunt. Prius in unum latus iacebat, sed mox leniter pronum

se vertit, nec amplius se movit.

Ego interim in pedes consilivi, et equites allocutus sum. Hi

illico constiterunt dolentes calamitatem; sic ego facile

perspexi qui illi essent. Unus eorum, a tergo, erat ephebus, qui

nuntius ad domum Doctoris Livesey adequitaverat; cæteri erant

vectigaliarii,[3] quos hic in via convenerat, quique satis

sapiit ad revertendum cum iis confestim. Casu quodam nova de

pristis[4] in Kitt’s Hole præsentia ad Superintentorem Dance

perlata sunt, quæ causa erat eius excursus in hanc viciniam

nostram, cui fortuito casui nostræ a morte præservationis

eventum debebamus.

Pew mortuus erat, æque mortuus ac lapis. Quod ad matrem attinet,

quum eam in vicum detulissemus, paullulum aquæ atque

odoramenta[5] eam mox ad se retulerunt, nec terror illi multum

obfuit, quamquam de residua pecunia usque sollicitari perrexit.

Superintentor interea iter suum ad Kitt’s Hole celerrime quam

poterat tamen prosecutus est; suis tamen equitibus descendendum

erat, suosque equos palpando per dumeta ductandum, alias etiam

adiuvandum, insidia continuo verentibus; unde nec valde mirum

erat eos pristim, quum ipsi ad locum pervenissent, iam in via

reperisse, quamquam usque in æstuario. Superintentor pristim

inclamavit. Vox quædam ei respondit monens, ne in lumine lunæ se

ostentaret, ne micam plumbi sibi conscisceret, simul etiam glans

sibilans prope brachium suum prætervolavit. Pristis mox linguam

terræ circumvecta, evanuit. Herus Dance illic stabat, ut ipse

aiebat, “veluti piscis extra aquam,” ac summum quod facere

poterat, misit in B — qui actuariam edoceret. “Id autem,” ipso

monente, “prope nihilum æquat.” Piratæ impunes evaserunt, resque

est absoluta. Tamen, subiunxit, “gaudeo quod Hero Pew in

morticinos calcatum est,” iam enim mea relata audiverat.

Cum eo in Admiral Benbow redivi. Qui status subversionis ibi

fuerit, nemo sibi facile finxerit. In sua aviditate me matremque

deprehendendi, isti sceliones ipsum adeo horologium deiecerunt;

atque, tametsi nihil fuit ablatum præter marsupium navarchi et

aliquantulum argenti e forulo, uno tamen obtutu perspexi nostram

ruinam. Herus Dance e spectaculo nihil efficere poterat.

“Aisne tu eos pecunia potitos esse?” quærit ex me, “Hem, tum

quod genus fortunæ quæsiverunt? Sine dubio plus pecuniæ.”

“Haud ita;” inquam, “saltem ex mea sententia. Quin, profecto,

ego me id in sacculo pectorali habeo, et ut verum fatear, potius

vellem id in tuto collocare.”

“Sic, utique, mi puerule, recte statuis,” ait ille, “Cede, si

ita videtur, curam eius habebo.”

“Ego vero putabam, fortasse Doctor Livesey —” cœpi explicare.

“Prorsus recte,” incidit ille amicissime in mea verba,

“rectissime dicis — vir ille est præclarus, etiam magistratum

agit. Nunc autem, quoniam de eo mihi loqui contigit, nihil

obstat quominus ipse eo equitem, eique, aut magistro vici de his

rebus referam. Mors istius Pew, cunctis perpensis, non quod me

rei pœniteat, tamen ipse est mortuus, ut vides, ardeliones autem

tentabunt quantum possint, contra officialem redituum suæ

Maiestatis aliquid inde effingere. Hinc, Hawkins, aio tibi, si

vis, te mecum eo deferam.”

Gratiis ob suam humanitatem actis, in vicum redambulavimus ubi

equi erant. Dum interim matri consilia mea patefaciebam, iam

cuncti in ephippiis sedebant.

“Heus tu Dogger,” affatur Herus Dance unum suorum, “tuus equus

est eximius, patere ut hic pusio tecum equitet.”

Quamprimum in ephippio positus eram, prehenso balteo Dogger,

Superintentor signum dedit, cunctique nos viam tolutim ingressi

sumus adversum Doctoris Livesey domum animo hilari et optimo.

1. Pugnus, -i, est manus clausa, in speciem mallei, unde est

\ verbum pugna, -æ, certamen, lucta, quod certatores pugno

\ veluti malleo feriunt. Rudi piratica lingua hic pro ipsa

\ manu accipitur, præsertim autem quod Flint scripserat,

\ documentum, mappa, instructio ad reperiendum thesaurum.

2. Buccellatum, -i, est genus panis aridum, perquam durum,

\ nihil nisi massa farinacea, sine sale, exsiccatum, ut vel

\ dentibus optimis vix mandi possit. Alias idem et coptam

\ vocamus. Curculio buccellati, sive buccellaticus, est

\ insectum, quod exedit interiora fabarum, pisorum,

\ frumenti cuiuscunque; homo eiusmodi qui edendo solum

\ aptus est, alioquin nullius pretii.

3. Vectigaliarium voco officialem, sive hominem armatum, in

\ servitio ærarii cuiusdam regni, vel gubernii, reipublicæ,

\ cuius est vectigalia, vel portoria cogere.

4. Pristis, -is, f., est navigium, sive veliferum, sive

\ vaporarium, minoris generis, ad onera vectanda; sic

\ vocatura a forma, belluam marinam Græce eiusdem nominis —

\ genus delphini — referente; vide Virgilium, Æn. V., 116,

\ et Nonium Marcellum, De Gen. Nav.

5. “Et quum aperuisset librum, quatuor animalia, et

\ vigintiquatuor seniores ceciderunt coram agno, habentes

\ singuli citharas, et phialas aureas plenas

\ odoramentorum.” — Apocal. v, 8. Nostro tamen sensu est

\ sal chemicus, aromaticus, quem olfactant ægri

\ delicatiores, qui ex capite laborant.

Caput VI.

Documenta Navarchi.

Acriter itaque tota via equitatum est, donec ante ostium domus

Doctoris Livesey perveneramus. A fronte domus erat in tenebris.

Herus igitur Dance me descendere ac pulsare iussit, Dogger mihi

stapediam ad descendendum præbente. Ostium ab ancilla pæne eodem

momento reseratum erat.

“Estne Doctor Livesey domi?” quæsivi.

Ipsa negavit; Doctorem domi quidem fuisse postmeridiem, sed

prodivisse ad Aulam, ad cœnandum cum Magistro Pagi, et ad

vesperum apud eum agendum.

“Eo proinde ibimus, ephebi,” ait Herus Dance.

Quandoquidem locus non longe aberat, equum non conscendi, sed

loris stapedia prehensis Dogger, ad latus cucurri usque ad

portam fundi, inde autem per longum xystum foliis nudum, luna

illustrem, sursum locum, ubi lineamenta candida ædificiorum Aulæ

utrimque in vastos et antiquos hortos despectabant. Hic denique

Herus Dance descendit, meque accito, in Aulam, vel uno verbo

prolato, intromissus est.

Ancilla nos per angustas fauces deorsum duxit, quarum in

extremitate ingressum in amplam bibliothecam intromisit, undique

pegmatibus, librorum voluminibus referctis, statuisque insuper

ornatam et instructam, ubi Spectabilis atque Doctor Livesey

sedebant, fuma[1] in manu, utroque foci latere.

Spectabilem ego antea nunquam ex tam propinquo conspexi. Vir

ipse erat procerus, ultra sex pedes altus, et ratione staturæ

amplior, largo ac patulo vultu, aspero pugnacique aspectu,

asperitate, sulcis ruboreque ex peregrinatione contractis.

Supercilia eius perquam erant nigra, agilia, quod quidem

iracundam naturam præsagire videbatur, et tamen non adeo

iracundus, quam subitus erat temperamento atque intentus.

“Intra, mi Here Dance,” inquit ille cum dignitate et officiose.

“Salve, mi Dance,” salutat, eum Doctor capitis nutu. “Tu quoque

salve, amicule, Iacobelle. Quinam propitius eventus te huc

perducit?”

Superintentor stabat erectus ac rigidus, recitabat suas res

gestas tamquam pensum scholasticum. Si modo vidisses quemadmodum

hi duo viri se prorsum inclinaverint, alter in alterum

respexerit, ut et fumare propter stuporem aviditatemque audiendi

neglexerint! Audita narratione, qui mater in diversorium

redivisset, Doctor Livesey fœmur sibi palmo percussit,

Spectabilis autem exclamavit, “Factum bene!” interimque longam

fumam suam casu in crate camini fregit. Longe antea quam

narratio finita esset, Spectabilis Trelawney (quod, ut

recordaberis fuit nomen Spectabilis), surrexit, et in conclavi

obambulabat, medicus autem, quasi ad accuratius audiendum,

pulveratum capillamentum sustulit, sedebatque strictim tenso

capite, insolitum spectaculum.

Tandem Herus Dance narrationem suam absolvit.

“Mi Here Dance,” ait Spectabilis, “vir præclarus tu es. Quod

autem ad obtritionem illius sordidi et atrocis malefactoris

attinet, habeo in numero virtutum, perinde acsi blattam

conculcasses. Iste pusio autem Hawkins, ut video, est puer

egregius. Hawkins, velis eam nolam pulsare. Decet ut Hero Dance

pocillum cæliæ[2] offeramus.

“Sic et Iacobello,” inquit medicus. “Tune eam rem habes, cui hi

anhelabant?”

“En, hic est, mi Here,” inquam, eique fascem in oleamine

porrexi.

Medicus fascem undique aspectabat, acsi digiti eius resolvere

gestirent; loco tamen eius in sacculum lænæ[3] suæ condidit.

“Mi Spectabilis,” ait tandem medicus, “post haustam cæliam Hero

Dance utique necesse erit in servitio Sua Maiestatis discedere;

mihi vero in animo est Iacobellum Hawkins domi meæ ad

pernoctandum retinere, prohinc suadeo, ut ei crustum

refrigeratum in cœnam depromatur.”

“Ut voles, Livesey,” refert Spectabilis; “Hawkins melius de

nobis meruit quam ut eum crusto frigidulo pascamus.”

Itaque grandius crustum columbarium allatum, et in mensa

laterali positum est, ex quo ego laute et affatim cœnavi,

accipitris instar eram famelicus, dum interim Herus Dance

ulterius collaudabatur, ac tandem discessit.

“Nunc vero, mi Spectabilis,” medicus fari cœpit.

“Nunc vero, Livesey,” repetit Spectabilis, eodem modo.

“Quisque sua vice, quisque sua vice,” interpellat Dr. Livesey

subridens. “Nonne de isto Flint tu iam audivisti?”

“Num audiverim!” exclamat spectabilis. “Utrum de eo audiverim,

quæris tu? Is omnium, qui unquam æquor navigarunt, maxime

sanguinolentus fuit pirata. Cum Flint comparatus Blackbeard fuit

merus pusio. Hispani adeo reformidarunt eum, ut, dico quod

sentio, eum Anglum fuisse subinde superbirem. His meis oculis

vidi quondam eius suppara prope ad Trinidad, quum ignavus

canneibibulus, cuius navi vehebar — se in Portum Hispaniæ

recepisset, ita vero.”

“Non secus et ego audivi de eo in Anglia,” ait medicus. “At

cardo rei est, habuitne pecuniam?”

“Pecuniam!” restrepit Spectabilis. “Audistine eius historiam?

Quidnam hi scordali prosequuntur nisi pecuniam? Quidnam aliud

nisi pecuniam curant? Cuius rei causa hi furciferi sua tergora

periculis obiicerent, nisi pecuniæ?”

“Id mox sciemus,” refert medicus. “Verumtamen tu tam improbe

facileque excalescis clambundus, ut me ne interloqui quidem

sinas. Unum est quod scire cupio, nempe: fac ut hic in sacculo

meo indicium quoddam habeam, quod prodat ubi Flint suos

thesauros humaverit, num thesaurus is pretium operæ sit?

“Quid ais? operæ pretium!” clamitat Spectabilis. “Summa rei

isthæc erit: si idgenus indicium habes quod memoras, navim

instrui curabo in navali Bristoliaca, te, et istum Hawkins

nostrum mecum acciam comparaboque illum thesaurum si vel per

annum mihi quærendum sit.”

“Præstanter,” probat medicus. Nunc itaque, si Iacobellus

acceptabilis est, fascem solvemus;” quibus dictis fascem ante se

in mensa collocavit.

Fascis erat consutus, ideoque medico theca sua aperienda erat,

ut forficulam inde promeret, suturamque proscinderet. Duas inde

res sustulit — libellum, atque documentum obsigillatum.

“Præ omnibus,” inquit medicus, libellum periclitabimur.”

Ego et Spectabilis trans humeros medici speculabamur, dum ipse

libellum aperiebat, quod Dr. Livesey nutu me amice a mensa

laterali acciverat, ubi sedens usque cœnabam, sed nunc ut essem

testis disquisitionis. In pagina prima nihil erat nisi specimina

scribillationis, cuius generis, otiosi, aut scripturam

exercitantes, facere solent. Una species eadem erat cum

compunctura, “Billy Bones suus lusus,” tum erat “Herus W. Bones,

pronavarchus.” “Nihil plus cannei.” “Prope a Palm Key idd

obtinuit;” pluresque aliæ nugæ, plerumque vocabula singula, sine

sensu. Non poteram non mirari quisnam is fuisset, qui “idd

obtinuisset,” et quid “idd” fuisset, quod is obtinuisset, culter

in tergo id æque fieri poterat ac non.

“Non multa indicia in his,” ait Doctor Livesey, lectitans.

Denæ aut duodenæ pagellæ proximæ curiosa serie ærarum erant

completæ. Initio cuiusque versiculi erat datum, in extremitate

autem summa pecuniæ nominata, ut in aliis rationum libris; loco

tamen scriptæ explanationis inter duo extrema cruces plures aut

pauciores. Verbi causa, duodecimo Iunii millesimi

septingentesimi quinti et quadragesimi, manifestum erat summam

septuaginta librarum alicui deberi, nec tamen quidquam nisi sex

cruces causam indicabant. Subinde utique nomina quorumdam

locorum adiecta erant, uti, “ad Carácas;” aut vero situs

secundum longitudinem ac latitudinem, veluti, “Grad. 62, min.

17, sec. 20, Grad. 19, min. 2, sec. 40.”

Memoralia hæc ultra prope viginti annos regrediebantur, summa

singularum ærarum cum tempore pariter crescebant, atque summa

summarum, post quinas senasque erroneas additiones statuta erat,

cui demum hæc verba erant appensa, “Bones proprius acervus.”

“Ego vero nec caput, nec caudam rei enucleare queo,” ait Dr.

Livesey.

“Atqui res sole meridiano clarior est,” regerit Spectabilis.

“Hic libellus rationarius est scelestissimi illius canis. Cruces

hæ loco nominum navium, aut oppidorum stant, abs se mersarum,

aut compilatorum. Summæ denotant portionem huius latronis, ubi

vero ambiguitatem verebatur, ut vides, aliquid ad declarandum

addidit. “Ad Carácas,” videdum, erat quoddam navigium

infortunatum ad eas oras, quod hi adorti sunt. Dii miserescant

animarum misellorum — iam pridem corallia.”

“Recte doces,” confirmat medicus. “Hinc perspicies quantum

peregrinari valeat. Recte, sane! Summæ autem, ut ipse dignitate

provehitur, augescunt.”

Parum aliud erat in libello quam indictiones plagarum[4] in

postremis pagellis connotatæ, item tabella valorum ad nummos

Francicos, Anglicos atque Hispanicos, ad communem valorem

reducendos.

“En hominem parcum!” notat medicus. “Is non fuit homo, cui verba

dari poterant.”

“Nunc vero,” inquit Spectabilis, “ad alterum.”

Involucrum pluribus in locis digitabulo[5], loco sigilli, erat

obsigillatum; ipso eo digitabulo, quod in sacculo navarchi

repertum erat. Medicus sigilla summa cura fregit, et ecce mappa

insulæ cum notis longitudinum, latitudinum, catapiratæ,[6]

nominibus collium, sinuum, cunctisque particularibus, quæ ad

navigium in tutum pulvinarium[7] in eius littore adducendum

necessaria esse possent. Insula novem milliaria erat longa,

quinque autem lata, speciem autem, ut ita dicam, draconis

stantis præ se ferebat, habebatque duos, terra circumclusos

portus, in medio autem collem, designatum “Spy-Glass.” Erant

etiam additamenta aliquot posterius adscripta, præsertim autem

tres cruces encausto[8] scriptæ — duæ in septemtrionali parte

insulæ, una ad Austro-Occiduum, atque prope hanc, eodem

encausto, minutis litteris, manu subtiliori quam trepida ac

vacillanti manu navarchi, hæc verba videbantur: “Præcipuum

thesauri hic.”

Insuper, in tergo documenti, in ulteriorem dilucidationem eadem

manu scripta erant:

“Celsa arbor, humero Spy-Glass, uná lineá ad Spt., a Cauro

\ Spt.

“Insula Sceleti ad Vulturnum ac per Nothum (Ortu Austr. c.

\ Ortu).

“Decem pedes.

“Later argenteus est in latebra ad Spt.; reperies locum

\ cursum sequendo orientalis arboreti, vicenis ulnis ad

\ Austrum a scopulo nigro cum vultu in eo.

“Arma facile reperiuntur in tumulo arenæ in calce Sptionali

\ promontorii Sptrionalis Influxus, Ortum, cum uno

\ quadrante Sptrionis.” J.F.

Nihil plus; sed breve ut hoc fuit, mihique captum superavit,

animos Spectabilis, atque Dris Livesey nimium quantum

delectavit.

“Mi Livesey,” fatur denique Spectabilis, “ærumnosam tuæ artis

exercitationem continuo missam facias. Cras Bristoliam

proficiscar. Intra trium septimanarum tempus — trium

septimanarum! — duarum septimanarum — denûm dierum — optimam

possidebimus navim, catervamque in Anglia selectissimam. Hawkins

noster erit tiro canabanus[9]. Præclarum tu præstabis canabanum,

Hawkins. Tu vero Livesey, medicus fies navalis; ego

pontocrator[10] sum. Acciemus nobiscum Redruth, Joyce, atque

Hunter. Ventos nanciscemur secundos, cursumque celerem, nec in

reperiendo loco ullis laborabimus obstaculis, ac tum, nummos

modiis metiemur — satis ad volutandum in iis — reliquam autem

vitam negotiis vacui, festivi in otio agemus.”

“Trelawney mi,” medicus refert, “tecum ibo; ita et Iacobellus,

de isthoc quietus sis licet; atque cœptum prospere geretur. Unus

tantum est quem vereor.”

“Et quisnam ille?” quærit Spectabilis. Nomina illum canem!”

“Te, scilicet,” respondet medicus, “quoniam tu linguam refrenare

nequis. Nos nimirum non sumus soli, quibus documenta nota sunt.

Isti nempe halophantæ, qui in cauponam hac vespera impetum

fecerant — certe audaces ac desperati harpagones — cæterique qui

in pristi manserant, pluresque alii, non dubito dicere, non adeo

procul hinc, ad unum omnes fœdere ad id iuncti sunt, ut ea

pecunia potiantur. Nullus nostrum imposterum solus ibit, quoad

navim conscendamus. Ego et Iacobellus usque eo una hærebimus: tu

vero Bristoliam profecturus Joyce et Hunter tecum habebis, ac,

denique, imposterum, ad extremum usque diem, de rebus a nobis

inventis ne vocabulum quidem prodere debebimus.”

“Livesey mi,” inquit Spectabilis, “tu profecto semper a recto

rei es. Ex parte mea, tamquam sepulcrum, silebo.”

1. Fuma, -æ, est verbum Latinitatis modernæ, quo vasculum

\ significant ex quacunque materia idonea, quod nicotiana,

\ vulgo tabacca, conferciunt, qua accensa, fumum eius per

\ sugibulum otiose sugitant, dein ex ore efflant.

2. “Sed quum Scipio veram vellet et sine exceptione

\ victoriam (nempe quum Numantini se sub conditione dedere

\ vellent, Interpres) eo necessitatum compulsi primum, ut

\ destinata morte in prœlium ruerent, quum sese prius

\ epulis, quasi inferiis, implevissent, carnis semicrude et

\ cœliæ — sic vocant indigenam ex frumento potionem — L.

\ Annæus Florus, Rerum Romanarum Epitome, Lib. ii, 18. —

\ “Ex iisdem (frumentis) fiunt et potus, zythum in Ægypto,

\ cœlia et cerea in Hispania, cerevisia et plura genera in

\ Gallia, aliisque provintiis, quorum omnium spuma cutim

\ fœminarum in facie nutrit;” C. Plinius Secundus, Historiæ

\ Naturalis Libro xxii, 25, 164. — Potum Germanorum Corn.

\ Tacitus sic memorat: “Potus humor ex hordeo et frumento,

\ in quamdam similitudinem vini corruptus.” Hoc quidem

\ accipitur de cerevisia, quod interpretes volunt esse

\ verbum Gallicum. — “Exindeque profectus (Valens),

\ oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius

\ e moris probra in eum iaciebantur, et iniuriose

\ compellabatur, ut Sabaiarius. Est autem Sabaia ex hordeo,

\ vel frumento in liquorem conversis paupertinus in

\ Illyrico potus;” Ammianus Marcellinus xxvi, B — His

\ denique Digesta addunt Camum (xxxiii, 4, 12.) — Hic

\ itaque complexus sum cuncta nomina temetorum, quæ Græco

\ verbo brassata, h. e., ecocta et elixa, dicuntur. Ex his

\ unum et commune est omnibus Occiduis gentibus id, quod

\ Franci vocant bière, Germani bier, Angli beer, reliqui

\ biera, vel quid simile; quod quum nihil plus sit quam

\ verbum Latinum, bibere, nec rem propriis verbis enuntiare

\ valeant, verba Latina ita distribuenda putavi, ut per

\ camum la bièra, per cæliam Anglorum “ale,” per sabaiam

\ item Anglorum “porter,” intelligendum esset.

3. Læna, -æ, est genus vestimenti, quod contra levius frigus

\ supra tunicam inducere solemus.

4. Hoc est, qua et quorsum flectendum sit navigium, ut ad

\ destinationem perveniatur.

5. Per digitabulum Romani (Varro i, 55) tegumentum digitorum

\ intellexerunt contra spinas, nos metallicum tegumentum

\ digitorum contra acum, sartoribus, sutricibus commune.

6. Est plumbum longo funi appensum, quo in fundum maris

\ demisso, altitudo aquæ indagatur.

7. “Ibo intro, ut subducam navim rursum in pulvinarium;”

\ Marcus Attius Plautus, Casina, iii, 2, 27; Latinitate

\ Medii Ævi anchoratio.

8. Tinctura scriptoria in officiis Imperatorum rubra, quod,

\ utique atramentum eapropter vocari nequit.

9. Cánaba, -æ, est casula, domuncula, gurgustium,

\ tuguriolum, cubiculum, hic, habitaculum, cubiculum, in

\ navi, unde modernum cabina.

10. Quandoquidem Romanis nihil aliud notum erat nisi

\ Præfectus Classis, hic autem de classi non agitur,

\ placuit terminum Græcum eligere, Pontocrator (ut

\ Autocrator, Pantocrator), quod idem prorsus sonat atque

\ admiral — Medii Ævi admiralis — corruptum ex Arabico

\ amir-al-Bahr (ubi h est consonans), significat autem

\ imperatorem maris.

Pars altera

Cocus Marinus

Caput VII.

Bristoliam Proficiscor.

Ad mare navigandum tardius eramus parati, quam Spectabilis

autumarat, nec priorum consiliorum nostrorum ullum — ne Doctoris

quidem Livesey secum me habendi — uti propositum erat, exsequi

potuimus. Medico, ad reperiendum alterum medicum, qui suam vicem

agere vellet, Londinum erat proficiscendum; Spectabilis arduo

labori accinctus, Bristoliæ agebat; ego autem in Aula vitam

degebam sub tutela senis Redruth, saltuarii, fere captivus,

somniorum tamen de mari, exspectationumque suavissimarum circa

curiosas insulas periclaque plenus. Horas solidas in disquirenda

mappa solebam exigere, cuius cuncta particularia memoriæ

mandavi. Domi saltuarii iuxta focum sedens, insulam eam, in

phantasia mea, ab omni latere accessi; quodque iugerum

superficiei eius exploravi; collem Spy-Glass vocatum, vel

millies conscendi, cuius e vertice quaquaversum circumspectans,

magnam voluptatem percepi. Quandoque insula mihi barbaris

scatere parebat, quibuscum certavimus; alias bestiis feris, quæ

nos insectabantur, eam oppletam mihi fingebam; verum in cunctis

meæ phantasiæ visionibus nihil tam insoliti, tamque tragici

oculis meis se obvertit, quam quod postea ut facta experti

eramus.

Sic septimane labebantur, donec quodam die amœno litteræ ad

Doctorem Livesey inscriptæ advenerunt cum hac nota: “Eo absente,

aperiantur a Thoma Redruth, aut iuvene Hawkins.” Mandato

obtemperans, reperimus, vel potius reperi ego — quandoquidem

saltuarius legendo, præter paginas impressas, parum poterat —

sequentia momentosa nova:

Diversorium ad Ancoram

Veterem, 1ᵒ Martii, 17 —

Livesey Amicissime. — Siquidem, utrum in Aula, an Londini

\ usque sis ambigo, has litteras duplicatas in utrumque

\ locum permitto.

“Navis præstinata atque instructa est. Nunc in ancora iacet,

\ pro mari parata. Cercurum[1] delectabiliorem nunquam

\ vidisti — puer eum navigare posset — duorum millium

\ amphorarum;[2] nomen ‘Hispaniola.’

“Eam per veterem amicum, Blandly, præstinavi, qui sese mihi

\ maximo adiumento præbuit. Gratia enim mei propemodum

\ servi obivit vicem, ac dicere non dubito, idem fere omnes

\ Bristoliæ quamprimum nomen portus, quo intendebamus —

\ thesauri, nempe, audiverant.”

“Redruth,” incidi ego in lectionem, “Dr. Livesey id haud

libenter audiet. Spectabilis tamen effutivit rem.”

“Ecquis id potiori iure?” mutiebat saltuarius. “Scitulum, sane,

cœptum, si Spectabilis propter Doctorem Livesey, eloqui

vereatur, ut mea fert opinio.”

Hoc audito, ab omni commentatione destiti, ac legere perrexi:

“Hispaniolam Blandly ipse reperit, suaque admirabili

\ diligentia curaque in negotiis agendis, eandem meris

\ ápinis[3] præstinavit. Est quædam Bristoliæ hominum

\ classis, quæ monstroso erga Blandly præiudicio fertur.

\ Isti homines non dubitant probam hanc creaturam calumniis

\ persequi, quasi gratia pecuniæ nihil non perpetret;

\ “Hispanoliam” revera suam fuisse propriam, mihique eam

\ absurde caro pretio vendidisse — calumnia luce solis

\ clarior. Merita tamen navis nemo eorum negare audet.

“Hactenus nusquam hæsimus. Operæ, profecto — armamentarii,

\ et quidquid eius generis — usque ad bilem movendam tardi

\ erant; tempus tamen medelam attulit. Comparatio catervæ

\ me plurimum vexavit.

“Etenim catervam ad minimum vicenûm hominum — casu quo hi

\ nativi, piratæ, aut odiosi illi Franci essent — comparare

\ volebam, sed turbellis, dæmone dignis vix tantum effeci

\ ut vel senos comparavissem, donec, singulari alea fortunæ

\ eum reperi, quo maxime indigebam.

“Casu fortuito evenit ut in navali otiabundus, sermocinari

\ cum eo inciperem. Reperi eum veteranum esse nautam, modo

\ diversitorem agere, prorsusque omnes Bristoliæ pontivagos

\ novisse, valetudine in terra laborare, velleque se

\ commode coquinarium agere, et ad mare redire. Eo mane,

\ aiebat, se illuc ad captandam auram salsam claudicasse.

“Sum ea re magnopere motus — sic tu quoque fuisses — et ex

\ genuina misericordia eum in cocum protinus conduxi.

\ Vocatur autem is Longus Ioannes Silver, qui iacturam

\ unius cruris tulit; sed hoc potius in numero meritorum

\ habeo, quandoquidem id ei in servitio patriæ accidit, sub

\ immortali Hawke. Ac ne pensione quidem, mi Livesey,

\ fruitur. Finge tibi ævum abominandum, in quo vivimus!

“Cæterum, me nonnisi cocum reperisse existimabam,

\ verumtamen, reapse, catervam reperi. Cum Silver iunctim

\ intra paucos dies manum comparavimus veteranorum

\ pontivagûm crudissimam conceptu — non scitulam visu, sed

\ masculos, ex vultu, animo maxime indomitabiles. Audeo

\ dicere, nos cum actuaria congredi valere.

“Quin, Longus Ioannes etiam duos ex iis senis aut septenis,

\ quos ego iam conduxeram, dimisit. Ipse facile mihi

\ ostendit eos ex genere esse aquarum dulcium farragine, a

\ quibus nobis in quocunque cœpto graviori timendum esset.

“Cæterum, corpore spirituque valentissimo sum, voro ut

\ taurus, trunci instar dormio, usque tamen eo dum meos

\ veteranos picatulos ergatam circuitare videro, nihil me

\ beaverit. Eia, ad mare! Ut pereant thesauri! Gloria maris

\ est, qua modo insanio. Nunc itaque, mi Livesey, si me

\ amas, ne horam quidem pessumdederis, festina ad me curru

\ expedito.

Iuvenculus Hawkins, Redruth, tutela causa comitante, eat

\ matrem visum, dein uterque veniat Bristoliam celerrime.

“IOANNES TRELAWNEY.

“P. S. — Non tibi narravi Blandly, qui, in parenthesi,

\ sociam navim se post nos missurum spopondit, nisi ad

\ finem Augusti reduces essemus, admirabilem quemdam

\ reperit magistrum navigatorem — hominem rigidum, quod

\ doleo, cæteroquin tamen verum thesaurum. Longus Ioannes

\ Silver, insuper, etiam hominem expiscatus est pronavarcho

\ perquam idoneum, huius autem nomen est Arrow. Etiam

\ habeo, mi Livesey, naucurium[4] tibicinem; itaque res

\ nostræ pulchre vigebunt, erimusque tamquam batalari[5] in

\ nostra bellula ‘Hispaniolia.’

“Oblitus sum te docere Silver nostrum hominem esse opis;

\ scio eum ex notitia mea propria, depositum habere eum in

\ argentaria, quod ipse nunquam superhausit. Linquet uxorem

\ ad popinam administrandam; quum vero ipsa Æthiopica sit,

\ nobis, pari agamorum,[6] ut ego et tu sumus, libere licet

\ suspicari, uxorem tantumdem quantum valetudinem in causa

\ esse, quare ad vagam se recipiat viam.

“I. T.

“P. P. S. — Hawkins agat unam noctem sub tecto materno.

“I.T.”

Finge, si potes, quod in fastigium hæ litteræ animum meum

concitaverint. Præ gaudio prope extra me eram; atque si unquam

hominem oderim, hic senex Thomas erat Redruth, qui nihil nisi

mussare ac lamentari. Quilibet sub-saltuarium locum eius

libenter cepisset ; sed non ita placebat Spectabili; placitum

autem Spectabilis his omnibus lex erat. Nullus enim horum, si

demas Redruth, ne vel obloqui quidem ausus est.

Insula thesauraria · 第 7 / 11 题