IV. De Sonis Litterarum.

Si Latina lingua meretur præservari; si in usum communem gentium

cultarum inter se sive presenti sermone, sive scripto

conversandum et ad commercium litterarium, ad congressus gentium

sive politicos, sive eruditos ac litterarios, sive vero

negotiorum: necesse erit uniformem adoptare enuntiationem,

particulares autem gentium, ut puta Italicam, Francicam atque

Germanicam et quæ gentes eos sequuntur, ut omnes Slavi et

Hungari, ventis dare, et omnino abolere. Sunt enim eæ

perversiones sæculo VIIᵒ a barbaris ortæ, præsertim in imperio

Constantinopolitano, ac prorsus nihil habent cum Romanis

commune, quinque sonos intelligo, qui Romanis litteris c, g, t

attribuuntur. Sunt scilicet hi soni – ut Anglica transcriptione

utar — sh, tch, tz, zsh, dsh, quasi c, g et t hos assequantur

sonos, quoties vocales e, i, et y subsequantur.

Silentium Grammaticorum Romanorum atque Græcorum de ea re ipsum

est refutatio.

Contrarium constat. Romani Græcum k ante e, i, y per c

transcripserunt:

cecrops, cerasus, Cilix, Cimon, cithara, Cybele.

Græci suo k transcripserunt vocabula Romana cum c ante ε, η, ι,

υ:

Insula thesauraria · 第 6 / 11 题