Siquid est, cui Philologia Germanica Classica comparari possit,
locustæ sunt in pratis et segetibus, atque Phylloxera Vastatrix
in vineis. Nihil est quod sacrum et inviolabile vereatur.
Ubicunque duæ sententiæ reperiantur, Germani partes minus
probabiles tuentur. Ipsi fere nihil creant, aut inveniunt, sed
ex erroribus fabrorum inscriptiones lapidarios incidentium, aut
scribarum, codices transcribentium, dogmata fabricantur, quæ
deinde ignaris ut triumphum eruditionis Germanicæ divenditant.
Quoniam hic de omni Litteratura Romana agitur opus
devastationis, interpolationis et adulterationis persequi
nequeo, sed per summa capita tantum pertractare.
Maxime et crudelissime peccarunt Germani contra Plautum. Per
bina millia annorum Respublica litteraria Latina Marcum Attium
Plautum eum appellavit et venerata est. Mundus exspectare
debebat donec Herus Professor Friedrich Ritschl nasceretur, qui
eum magia suæ eruditionis ab errore liberaret. Ille denique
patefecit veritatem, declaravitque nomen eius T. Maccium Plautum
fuisse. Unde, obsecro, ipse revelationem accepit? Ex Ambrosiano,
in finibus Casinæ, Menæchmorum, Epidici, Merc. 1, 1, 10 et ex A.
Gellio (3, 3, 9) ut W. S. Teuffel, eiusque operis prosecutores
in nova editione[1] fatentur. Circuitus ratiocinandi hic fuit:
Circa finem Prologi ad Asinariam Ritschl reperit “Demophilus
scripsit, Marcus vortit barbare.” Ita Lambinus, ita Büchner,
omnes veteres, Nomen Marcus in aliquo codice manu scripto
fortasse non satis clare scriptum, poterat torqueri in Maccium,
maccus, -a, -um, nempe adeo obscuram et rarum verbum est, ut nec
ego unquam in vita mea aut viderim, aut audiverim, uti nec
Ritschl. Exquisivit ergo in magnis lexicis Fabri, Ernesti,
Scapulæ, et reperit id significare morum, morionem, dementem,
bardum, baronem, scurram, Plautus autem Oscice Plotus
planipedem, Plautum fuisse actorem, tum versatorem molæ; quid
multa? Attius utique est accius, appende huic M (Marcum, ut
Asinaria habet), et en, habes rem claram. Sic natum est nomen
“Maccius,” cui appendi poterat T(itus) aut C(aius), debebat enim
tria habere nomina, quia ut Ritschl deinde demonstravit suis
asseclis, Maccium fuisse nomen Gentis Romanæ, in quam Plautus se
censeri curavit, ut erat planipes et stultus, tamen vir
egregius. Secundum mentem enim Germanorum nomen familiæ, aut
gentis, est nihil plus quam appellativum. At ista sunt turpia
figmenta et stultitiæ. Aulus Gellius loco citato, de nomine
Plauti nihil habet, sed memorat quemdam obscurum poetam
Plautium. Quum vero de his rebus nec Gellius, nec Macrobius, nec
Varro, neque Grammatici quidquam memorant, Germanorum stulta
mendacia deridenda sunt.
Ut cuique lectori satis constare arbitror comœdiæ Plauti et P.
Terentii Afri, cunctæ tragœdiæ, Fabulæque Phædri e trimetris
iambicis constant, sive hexametris iambicis. Erasmus
Rotterodamus, Scaliger Pater, atque Cardinalis Petrus Bembus,
famosus ille Ciceronianus, dissertationes reliquerunt de
scansione metrorum Terentii, quæ non differunt a cæteris.
Priores duo tractatus sunt miri, præsertim quum iam M. Tullius
Cicero monuerit hoc genus metrorum esse ferme prosam; ac
profecto raro reperias versus in iis qui iambici sint, nisi
pedes ultimos. Priores igitur duo scriptores reperiunt in illis
versibus pedes Creticos, Bacchicos, anapestos, tribrachycos,
choriambicos, uno verbo omnis generis, et hinc inter se
opprobria iactant. At Germani, sua consueta eruditione, et
illinc dogmata colligunt. Unam rem isthic Germani nesciunt, quod
nec Erasmus, neque Scaliger sciverunt, versus has esse iambicos,
et scandi debere ut iambicos, cum multis elisionibus.
Quidnam volunt igitur Germani demonstrare? Quidnam nos docere
volunt? Novum dogma est: Tempus Præteritum Perfectum Coniunctivi
in -erim, -eris, -erit, formá idem esse atque Tempus Futurum
Exactum Indicativi, præter personam primam; ergo: -eris, -erit.
At in Plurali, Personæ primæ et secundæ Futuri Exacti habent i
breve, Præteritum autem longum; sic:
Futurum exactum, amavérimus, amavéritis;
Præt. Perf. Coni. amaverímus, amaverítis
Ad dogma hoc suffulciendum Kühner allegat meminerímus (Cist. 1,
1, 12), ne dixerítis (Miles, 3, 2, 48) dederítis (ex Ennio),
etiam Pers. 3. Sing. Merc., ad duxerít; ex Virgilio, Æn. 6, 514,
egérimus, cum i brevi, ubi Servius dicitur animadvertere “ri
metri causa corripuit.” Itaque in America iam grammaticæ aliquot
novæ prodiverunt cum ista doctrina.
Exscribam igitur priores illos duos versiculos, quum sit unus
contrarius alteri, et ideo fini eo magis respondent,
ostendentque Germanos nescire senarios scandere, ut Erasmus
nescivit et Scaliger nescivit:
Cistell. 1, 1, 12: Accepisti apud te, ut semper meminerimus
scanditur autem: áccép | ’st apúd | t’ut sém | per mé | miné |
rimus — i non est longum.
Miles, 3, 2, 48 Ne dixteritis huic obsecro vostram fidem
scanditur vero: nedi | xerí(ts) | hujc ób | secró | vóstrám |
fidém — i est longum positione.
Verbum ipsum díxeritis est Pæon Primus, i. e., lá-la-la-la,
atque i pænultimum non est longum, sed fit positione, quia omnes
alii pedes obteruntur, ac finis tantum prodire debet iambus. Ex
his, nisi Germani derideri velint, frustra scribillabant
Coniugationes novas, Iesuita enim Emmanuel Alvarus ante plura
sæcula eruit regulam:
“-ri Coniunctivum possunt variare poeta”
ut Ovidius: “Accepisse simul vitam dederítis in unda”
at hæc licentia poetica est, non nova grammatica.[2]
Quantæ qualesque controversiæ inter grammaticos Germanicos enatæ
sint de lana caprina, fere excedit fidem. Est autem quæstio de
syncopatis formis faxim, ausim, amassit, levassit re notissima
cunctis, præter doctores Germanicos.[3]
I. Nic. Madvig, qui Latine scripsit, solus contra omnes
sustinebat faxo atque faxim nunquam adhiberi sensu præterito.
Siquidem Tempus Præt. Perf. Coniunctivi exit in -rim, aut -sim,
faxim, significare fecerim, ergo T. Præteritum Perfectum
Coniunctivi id esse. Itaque nemo ex iis omnibus cognovit formas
“Id ego non dixerim,” “cave id feceris, aut faxis,” quæ etiam
Futura sunt Coniunctivi, ut est etiam fecero, faxo, tametsi
eadem forma etiam Futurum II. Indicativi est, quod et Futurum
Exactum appellatur. Postea etiam C. G. Zumpt se ei adiunxit, et
hi duo sustinebant luctam, quamvis ne hi quidem ausi sint eas
formas Futurum Simplex et Futurum Exactum Coniunctivi appellare,
uti debebant.
His itaque verborum formis conferciebant Plautum. Fleckeisen,
atque Ritschl propria auctoritate, perinde atque omnibus
obsoletis archaicis formis sibi notis, et fictis imitamentis,
sæpissime omittendo est, aut syncopatum iungentes præcedenti
verbo, ut “dictumst,” ita ut Plautus ipse suum opus non
agnosceret.
Altera particula farctoria erat quom, sæpissime ad arbitrium
intrusum loco aliorum verborum, etiam ubi nullus eius usus
fuerit; ita enim, ut ipsi existimabant, decebat Plautum
scribere.[4]
In summa, ut ad finem properem, omnes auctores infecerunt sua
stulta et ignara archaismi affectatione, etiam Ciceronem, summum
novatorem linguæ Latinæ, quin et Plinios perinde ac postremos
ævi sequioris scriptores auctoritate “codicum,” revera tamen
figmentis W. Brambach.
Præterea innumeras sententias ex margine sumptis ac reiectis
verbis in textum repositis, adulterarunt. Innumeras sententias
aut non intellexerunt, proinde veteres errores reliquerunt, aut
ipsi data opera perverterunt. V. c., ut in Livio, statim post
mortem Romuli auctor animadvertit, patres quidem omnes regem
habere voluerunt,” ipsi ediderunt: “Patres quidem omnes regere
voluerunt.” Est etiam memorabilis locus P. Ovidii Nasonis (1.
Met. 135)
Communemque prius, ceu lumina solis et auræ,
Cautus humum longo signavit limite mensor,
fortasse ex vitio prioris alicuius editionis Merkel sic edidit:
“ceu lumina solis et auras,” h. e., agrimensor divisit longa
catena etiam lumen solis et etiam aerem.”
Atque huius inscitiæ ignominiosæ nullus est finis, et omnes
scholæ totius mundi tales ac tantas stultitias Germanicas
tradunt!
1. Teuffels Geschichte der Römischen Literatur, sechste
\ Auflage, unter Mitwirkung von Erich Klostermann, Rudolf
\ Leonhard, und Paul Wessner, meubearbeitet von Wilhelm
\ Kroll und Franz Skutsch, 2 Baende, Verlag B. G. Teubner,
\ Leipzig, Berlin, 1916, I., 168.
2. Priscianus Cæsareensis, Grammaticus Romanus V-ti sæculi
\ tractat etiam rem libello speciali, De Versibus Comicis.
\ Pulchre in eo ostendit Plautum in prologis trimetris
\ probis uti, v. c. Truculentus.
Perparvam partem postulat Plautus loci
De vestris magnis, atque amanis mœnibus
Athenas quo sine architectis conferat.
Certe hi versiculi accuratissimi sunt, sine omni mendo. Sed
\ statim atque actum incipit, in plerisque locis, in
\ octonarios erumpit pedes, aut senarios prosæ similes.
\ Ceterum et Priscianus pedes tantum numerat, non scandit,
\ et invehitur in sciulos suæ ætatis verbis, quæ Scaliger
\ adhibuit contra Erasmum, quin fontem memorasset.
3. Vide Der Coniunctiv Perfecti und das Futurum exactum im
\ aelteren Latein, Eduard Lubbert, Breslau, 1867.
Veteriores Grammatici Germani solebant Præteritum Perfectum
\ Coniunctivi dicere, non Coniunctivum Præteriti, quoniam
\ Tempora sunt in Modis, non Modi in Temporibus.
4. Vide totum opus Die Syntax von Quom Eduard Lübbert,
\ Breslau, 1870.