Usque quo philologia penetraverit, imperitosque a vero
seduxerit, exemplo sit catalogus librorum scholasticorum atque
liturgicoram, in Italia impressus et evulgatus, qui casu nobis
sub oculos cecidit. Tametsi in eo nulla est affectatio elegantiæ
sermonis, quin ipsa adeo Romana Latinitas negligitur, mirum
admodum est documenta dogmataque Philologiæ Germanicæ inter
vocabula, ut posta, maroquin, chagrin, aut Romana, uti Status,
libros arcessere, scaturire (in bonam partem), aut Græca, uti
praxis, paradygma (Græcis paradeigma est), reperiri, veluti
adparant, latina, hebraica, græca, ius, iuxta, eius, tum jus,
ejus, caelum, cælum, parochus atque paroeciae. Si iam hæc lues
philologiæ Germanicæ etiam in Italia grassatur, quin, quod longe
plus est, in ipse medulla Latinitatis, in Hierarchia Romana,
conservatrice priscarum veritatum avitorumque morum bacchatur,
iuvabit pestilentiæ istius ab altioribus fontibus repetere
originem.
Ingenia Germanorum in speculationes Metaphysicas tam prona, post
vicissitudines ieiunas Leibnitz, Immanuelis Kant, Fichte atque
Hegel, quibus nihil demonstratum est, ad subruenda instituta
Christiana conversa sunt, instaurata “Critica penitiori,” quibus
et vita exsistentiaque Iesu in dubium vocata sunt, fides biblica
primum, deinde fides historiæ Græciæ, denique Romæ negata, et
cuncta ad fabulas relata sunt. His permotus Schliemann opus
effodiendæ Troiæ suscepit. Dum hæc fiebant Franciscus Bopp[1]
indagabat origines linguarum, opusque suum dimidio sæculi
superioris evulgavit. Ingentem animorum suscitavit in omni
Republica Litteraria motum. Corssen[2] collectis veteriorum
philologorum de antiquitatibus linguæ Latinæ operibus, fructum
eorum suamque doctrinam duobus voluminibus protulit, præmiumque
Academiæ Berolinensis reportavit. His incitatus W. Brambach[3]
opus doctum edidit de ratione orthographiæ Latinæ de novo
instituenda, Theodorus autem Mommsen de Historia Romana prorsus
e radicibus evertenda ac de novo struenda. Præcursor tamen his
omnibus exstitit Fridericus Tiburtius Magister linguæ Latinæ in
Schola ad Stæ Catharinæ, Lübec, qui 1822ᵒ libellum utilissimum
edidit de Modo Coniunctivo Latino Græcoque in Systema redigendo,
qui primus nos docuit quid Grammatici Romani per Coniunctivum
atque Subiunctivum intellexissent.
Interim etiam Corpus Inscriptionum Romanarum novæ recensioni
subiectum est sub auspiciis Theodori Mommsen multis additamentis
auctum. Sine dubitatione maximi momenti harum erat Monumentum
Ancyranum, 1554ᵒ a legatis Ferdinandi I., Imperatoris Sacri
Romani Imperii, Regisque Hungariæ ad Portam Sublimem, Antonio
Verantio, Archiepiscopo Agriensi (Hungaris Eger) atque Francisco
Zay, Ancyræ (modo Angora) in Galatia, inventum, a pluribus
interpretatum, præsertim a Iusto Lipsio, atque, postquam eius
versio Græca quoque inventa esset, a Ioanne Franzio, denique
commentariis illustratum est ab A. W. Zumptio.
Dum hæc summa studia philologica in Germania agitabantur,
reliquæ gentes stolida inertia mirantes circumstabant attonitæ.
Studiosi omnium gentium Sc. Universitatibus eo itare cœperunt,
dempta fere sola Francia ac fortasse Hispania. Angli suam
linguam Latinam enuntiandi rationem examini subiecerunt, atque
anno 1872ᵒ enuntiationem Romanam adoptarunt, quos post annos
tres Americani secuti sunt, quod gloriá utriusque gentis dictum
sit.
Disquisitionibus his summis in Germania unum tantum defuit, bona
fides. Non enim verum quæsiverunt Germani, sed argumenta ad suas
præconceptas doctrinas, atque præiudicia iam pridem parata,
suffulcienda. Ostendendum enim erat universo mundo omnes omnino
philologos in toto terrarum orbe errare, semperque errasse,
atque paucos suos philologos doctrina cunctis præstare et
antecellere.
Quidnam ergo tantis moliminibus effectum est? Prorsus nihil.
Ne unus quidem codex Romana scriptus manu repertus est; nec unus
quidem sæculo VII aut VI antiquior, nec ullus quem longe
doctiores interpretes Latini non perquisivissent.
Soli itaque Latinitatis fontes manserunt, qui antea fuerunt,
sermo vivus, præsertim Hierarchia Romanæ, eiusque alumnorum,
lapides, marmora, tabulæ aheneæ, numismata, atque nummi Romani,
inscriptiones Græcæ, opera Grammatica Romanorum et Græcorum.
Unde ergo manat illa ingenti audacia in omni mundo circumlata
venditataque Germanorum scientia? Ac, tandem, quid nos docet
stupenda illa Germanorum eruditio et doctrina?
Respondemus ad primum: Accuratius examen “optimorum” codicum,
philologi Germanici causantur et affectant. Ad fidem suam
tuendam ac sustinendam in omnibus suis editionibus incredibili
industria exscripserunt “variantes lectiones,” ex quibus dein
ipsi selegerunt quod ratum et acceptabile sibi videbatur. At
horum codicum nullus præstat alteri: nullus est Romanus, omnes
sunt monastica, nullus est maioris fidei quam alii libri
monastici et scholastici, quos iidem ipsi, philologi Germanici
in nullo numero habent. Præterea, ipsi non exscripserunt illos
“optimos codices,” sed scribendi rationem data opera
perverterunt, h. e., ubi cum dogmatibus Brambach congruebant,
exscripserunt, ubi differebant, ad mentem Brambach
adulteraverunt. Præcepta Brambach sunt sicuti Alcoranus:
quidquid cum iis concordat, est dogma; quidquid differt, est
hæresis.
Respondemus ad alterum: Nihil est in Grammaticis Romanis, in
cæteris auctoribus, in codicibus, lapidibus, tabulis, nummis ac
numismatibus erroneum, dubium, ambiguum, ignarum, nisi
palpabiliter stultum, ac puerile, quod Germani non corraserint
ad subruendam traditam patrum orthographiam. Prisca superstitio
theologorum, quasi Latina lingua ex Hebraica derivata sit,
cessit superstitioni novæ, Boppianæ, suorumque fanaticorum,
quasi Latina lingua e sanscritica originem traxerit, negando
etiam manifestissimam originem Græcam, aut Semiticam, quum nemo
sobrius, sanus et cordatus negaverit, ipsis Grammaticis Romanis
sic asserentibus ac docentibus, plurima vocabula præsertim
Græcitati Ætolicæ deberi; cui nos etiam linguam Hebraicam
aliasque, adnumerare possumus. Siquando fit — fit autem continuo
— ut philologus Germanus in incitas agatur, quum eum fateri
fontem sui mendacii — propter nimiam stultitiam pudet —
describit ementitam orthographiam, hunc fere in modum: caelebs
(non coe...), aut simpliciter, harena (melius quam arena) vide
Brambach, Ribbeck, &c. Videamus modo quædam particularia.
Aspernantur diphthongos æ atque œ, easque omnino exterminare
conantur, atque a e, o e scribi præcipiunt. Quid est verum?
Romani, si non inde ab initio, h. e., a temporibus Belli Punici
primi, certe a temporibus classicis non modo has litteras in
singulares formas redegerunt, verum etiam innumera integra
vocabula in paucas litteras contraxerunt, quæ modernis typis,
nisi speciales typi delineentur atque cudantur, exprimi
nequeunt. Quicunque in bibliothecis inscriptiones Romanas aut
specialibus typis, aut photographia repræsentatas propriis
oculis videre cupiant, facile sese convincent.
2. Nolunt tolerare vocabula composita, uti respublica,
agricultura, nihilominus, verumtamen, quandoquidem, et his
similia. Atqui respublica, longe diversa est res a re publica;
agricultura ab “agri-cultura;” nihilóminus a nihilo minus, quod
obtusa Germanorum mens perspicere non videtur.
3. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam
simultatem; etenim ubi nos consonantes duplicamus, illi
simplificant; ubi nos simplici utimur, illi duplicant, sic:
nobis bacca, illis baca; nobis brachium, illis bracchium. Causa?
“Optimi codices?”
4. Usque ad sæculum VIII-um litteræ minusculæ in orbe Romano
omnino ignotæ fuerunt; proinde nullus unquam Romanus vidit
litteras a, b, c, d, e, &c., sed tantum maiusculas, A, B, C, D,
&c., et tamen Germani initia omnium carminum cum minusculis
scribenda iubent, non suá linguá, sed Latina tantum, sic:
Iustum et tenacem propositi virum
non civium ardor, prava iubentium;
non vultus instantis tyranni,
mente quatit solida nec auster.
5. Spiritum h præfigunt vocabulis ubi nullus eius est usus,
delent, ubi esse deberet; sic, umerus, quia Græce ὦμος; sed si
nos Græce citamus, illi respuunt. At Græci etiam οἲνος scribunt,
nos tamen vinum, et innumera alia. Umus (melius quam humus);
harena (melius quam arena.) Ecquí? Alterum est humus, ex humido,
ex humore; alterum ex areo, aresco, ardeo. At non verum
quæritur, sed dogmata fulciuntur.
6. Nomina propria, si adiectiva fiant, minusculis sunt
scribenda: est præceptum linguæ Germanicæ (quod Germani nomina
substantiva omnia maiusculis scribunt), itaque romanum, græcum,
hebraicum, persicum, gallicum, alexandrinum, sunt scribenda,
siquidem Latina lingua Germanicæ originis est, ut Funccius[4]
Germanus quondam docuit, et plures alii. Ita etiam tituli
librorum, nomina mensium, etiam tituli honorifici, secundum
regulas linguæ Germanicæ scribendi sunt.
7. Ex licentiis poeticis dogmata creantur: quattuor, repperi,
rettuli, Iuppiter. Radicales quorundam vocabulorum aut omnino
sunt breves, ut repente, aut communes per positionem, ut retro,
quum poeta vocali longa eget. Fere omnes igitur poetæ
consonantem insequentem duplicant ut vocales eiusmodi longæ
fiant, aut si sint longæ, sed non satis manifeste, ut in
quatuor, duplicando t id manifestum fit. Sic enatæ sunt geminatæ
consonantes. At Hero Brambach satis hoc causæ est ut dogmata
inde concoquat, et ea vocabula omnino sic scribenda imperet.
8. Condicio, natalicia, provincia, Porcius, concio, anclia. Hi
profecto errores Romanorum sunt, cum furore tamen a Germanis
cooptati. Nescio quo pacto, aures Romanorum similitudinem
quandam inter sonos ci et ti audiverunt,[5] quam nos non
audimus. Marcus T. Varro in suo libello De Re Rustica
adventantem ad colloquium Marcum Portium Catonem, tamquam
peritum rei pecuariæ, præsertim suum, Porcium (ex porcus, i)
appellat. Etiam sine dubitatione constat Romanos constanter
provinciam scripsisse. Atqui æque certum est verbum hoc ex
provenio, -ire, -ni, -tum derivari, atque consules sortibus
diremisse quæ ad quemque proveniret, cuius e supino deductum
nomen provintiæ. Prorsus eodem modo conditio, ex ditio, -nis, ex
dives, -itis, quasi divitio. Ita omnia alia in hoc genere,
Germani antea contionem, scripserunt, postea concio factum est,
asserebantque fieri ex cieo, ciére, civi, citum. At si ita
esset, inde fieret concitio: quum hoc non quadrasset, rediverunt
ad contionem, quam contractam ex conventio esse arbitrantur.
9. Epistula, adulescens, susum, setius. Horum ultimum proprie ad
priorem classem pertinet, est enim archaismus contrarius
priorum, h. e., ti pro ci. At Brambachiani semper contrarii esse
cupiunt. Certe nullus grammaticus Germanicus est quin sciat
verbum id esse e sequor, sequior, secus, secius. Satis sciunt,
sed contra agnitam veritatem luctantur. Epistula etiam ut susum
agnitæ veritatis impugnatio est. Nemo scit melius Germanis
epistolam επίστολην Græcorum esse, susum autem sursum. Fortasse
in aliquo lapide ignarus faber Romanus ita sculpsit, more
aliorum, uti, frustula, chartula, muliercula; sed Hero Brambach
ad dogma cudendum etiam hoc satis est. Adulescens quoque
impugnatio agnitæ veritatis est mala fide factum ab aliquo
Romano ignaro, quod Brambach ingenti appetentia confestim
amplexus est. Dicant tamen quidquid velint, vocabulum est ex
oleo, olere, redoleo, oleum, aboleo, adoleo, adolesco, h. e., ad
oleum, olentem, fragrantem iuventatis ætatem pervenio; aboleo,
est contrarium, amitto oleum, fragrantiam, olidus, -a, -um, =
fœtidus, -a, -um.
10. Civitatium, parentium, infantium, errores sæculorum, sed
Germanis gratissimi. Fere innumeri interpretes vetustissimi, qui
quum eleganter, “more Romano,” scribere affectabant, Genitivum
pluralem Tertiæ in -ium finxerunt. Germani, utique, ambabus
manibus errores hos apprehenderunt, atque stultissimis
argumentis ex incrementis Genitivi conantur etiamnum suffulcire.
At veritas non inde petenda est sed ex quæstione, utrum ea
nomina sint substantiva, an adiectiva, an participia pura. Si
primum, Genitivus erit -um, Abl. sing. -e; si alterum, aut
tertium, Abl. s. erit -i, Genitivus pl. autem -ium. Civitas est
nomen subst., parens, atque infans perinde. Parens quidem
participium præsentis nunquam fuit et nunquam erit, quoniam
verbum est pario, cuius part. præsentis est pariens, non parens.
Contra, infans esse potest utrumque: si nomen, erit infante,
infantum; si participium, -ti, -tium.
11. Conlegium, intellego, adpello, sunt deliramenta
helleborosorum ac lymphaticorum omnium sæculorum; non est
inventio Germanica, sed sunt iis præter morem chara. Offendimus
hæc in lapidibus incisa ex temporibus Romanis ut innumera
absurdissima, ita absurda, ut ne vel Germani quidem audeant ea
repetere. Hi plerique erant analphabeti, ex audito dictabant
fabris quid lapidibus inciderent, et quum ornate dicere vellent,
istiusmodi monstra dictaverunt. At Germani argumenta
suppeditant, atque manifestos errores sustinere conantur,
præscribentes quæ præpositiones quibus consonantibus suas
assimilent, non tamen præscribunt obficium; possent, sivellent.
12. Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia fœdæ
inscitiæ Germanicæ. Suspicantur quidem priora e Græco φύω, phyo,
generare, producere, educere, et de plantis et de hominibus, sed
quia nesciunt progressum derivationis, quemadmodum ex υ Græco
Romani œ fecerint, œ abolere suamque stultitiam per e ei
sufficere, quam traditam orthographiam præservare maluerunt. Est
verbum Latinum, quod hic exscribere nolo, ex quo fit fœtus; per
-men, particulam formativam obtinetur fœtumen, fœmen, fœmina,
fœmur. Græcum υ Romani plerumque per u reddunt, veterrimi autem
Romani υ per œ reddiderunt, uti Pœni, = punicus; pœna = punio;
mœnia, = munio; sic enata sunt fœmina (fumina), fœmen, &c. Fœteo
est ex pœteo, puteo, putidum, putresco, &c. Cœna est ex Græco
κοίνος, η, όν, cuius verbum est κοινόω, coinóo, communem facio,
participo, Romano sensu, communi mensæ cum aliis accumbo.
13. Octoginta, etiam est testimonium inscitiæ philologorum
Germanicorum: En derivationem:
τριάκοντα, triáconta, triginta
τεσσαράκοντα, tessaráconta, quadráginta
πεντήκοντα, pentéconta, quinquáginta
ἑξήκοντα, hexéconta, sexáginta
ἑβδομήκοντα, hebdoméconta, septuáginta
ὀγδοήκοντα, ogdoéconta, octuáginta
Particula formativa non est -ginta, sed -áginta, ut Græcis
-éconta, quæ integro stemmati octo adiungitur, fitque
octoáginta, unde, denique o in u mutatur, ut in septuaginta,
fitque octuaginta. Stultitia Germanica non est audienda.
14. Satura. Nisi admodum erro, auctor huius erroris fuit
Casaubonus philologus Francicus, quem magno zelo secutus est
Dacerius perinde Francus, quorum doctrinam utique omnes Germani
cum furore sectantur, ac multa de eruditione Germanica ob id
iactant. Casaubonus igitur citat hæc verba M. Fabii Quintiliani
(X, 1): “Satyra quidem tota nostra est, in qua primus insignem
laudem adeptus est Lucilius” (C. Lucilius, 170–102), quæ deinde
interpretatur, quasi asserat non genus modo Satyrarum, verum
etiam ipsum nomen esse Romanum, ita ut non satyra, sed satura
scribendum sit. Tum ipse asseclæque per longum et latum
explicant saturam esse lancem mensalem fructuum, tum in
Iurisprudentia legislationem variorum actuum una lege. Tum
Germani irruunt. verbum saturam, velut satouram efferendum
iactando. At hæc omnia absona figmenta et fabulæ aniles sunt.
a. M. Fab. Quintilianus non dicit verbum satyram esse Romanum.
b. Satyra non significat farraginem miscellaneam quarumlibet
rerum, sed carmen ludicrum, iocosum, derisorium, sæpe acerbum,
nec raro obscœnum, ut sunt etiam Q. Horatii Flacci. Nam si esset
farrago, miscella, ut sunt omnia carmina, epistolæ in prosa,
omnes fabulæ, historia, omnia omnino scripta humana, certissime
verum esset Iuvenalis (Sat. 1, 30) dictum, “Difficile est
satyram non scribere.”
c. Q. Horatius Flaccus ipse sic scribit (1. Sat 1, 32ss):
“Neque enim concludere versum
Dixeris esse satis; neque siquis scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam”
ita quidem ut interpretes etiam hodie dubitent eius scripta in
hoc genere satyras appellare, sed malunt, ipso se duce Sermones
vocare. Æquum itaque est seria Sermones, faceta, probrosa,
iocosa, obscœna autem Satyras vocare.
d. Satyri fuerunt nautæ Græci, qui quoniam post diuturnas
navigationes, iuvenes, absque societate muliebri, lascivia prope
ad vesaniam concitati, quum in patriam redivissent, impetum
promiscuum in mares æque atque in fœmellas intentarunt. Prohinc
ut obscœni hirci a pictoribus sculptoribusque repræsentabantur,
denique etiam in scenam inducti sunt. Annon Flaccus ipse de
ludis satyricis scribens (in Arte Poetica) loco “Satyræ”
continuo de ipsis hominibus Satyris tractat?
“Mox etiam agrestes Satyros nudavit…
“Ita commendare dicaces
Conveniet Satyros.”
“Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.”
Hæc et similia, utique, non de vivis Satyris, qui iam longe
nulli erant, sed de genere scribendi, de Satyra intelligenda
sunt.
e. T. Livius Patavinus (L. VII, 2) sic scribit: “qui
(histriones), non sicut ante, Fescennino versu similem
incompositum temere ac rudem alternis iactabant, sed impletas
modis satyras descripto iam ad tibicinem cantu, motuque
congruenti, peragebant. Livius (scil. Andronicus, 204 ante Ch.)
post aliquos annos, qui ab satyris ausus est primus argumento
fabulam serere, &c.”
Nusquam ergo quidquam in omni historia Romana agitur de stulto
figmento et inscio “Satura” sua (quæ tamen non, ut Germani
vellent, Satoura esset efferenda, sed ut Germanicum satüra)
reperias, nec orthographia verbi in saturam sive satiram mutanda
est, sed manebit, ut semper fuit, Satyra.
15. Lácrima, lácruma, carus, caritas, Carulus, putidissima
figmenta ac depravationes arbitrariæ, sine omni auctoritate
Germanorum. Veteriores Latini omnes, cum Cœtu Romano uná partim
lacrymam, partim lachrymam, vetustissimo autem more, dacrymam
scripserunt. Formatum autem verbum e Græco est, δακρύω, lacrymo,
δάκρῡμα, id quod deflemus, illacrymamus. Ergo nullum esse potest
dubium quin lacryma Latine recte scribatur, nec ab eo recedendum
est. – Æque impudens affectatio est carus, caritas, quæ omnes
Latini semper ut charus, charitas scripserunt, moris tamen
semper fuit carum scribi ac dici si pretium significavit, charum
si affectum. Notissimum verbum Græcum est χάρις, χάριτος,
accusativus χάριν, aut χάριτα, gratum, gratia, unde χάρμα,
-ατος, charisma, charismatos, quod gratum, gratiosum facit, hinc
etiam εύχαριστία, eucharistia, gratus animus, gratiarum actio.
Quum Germani nobis persuadere velint sonum ch, Græcum χ, esse,
aut fuisse contra naturam Latinæ linguæ, quia Itali affectant
eum efferre se non posse, dicereque scola, Cristus, scema, loco
scholæ, Christi, atque schematis; Franci autem, quamquam pro
campo, champ, charisma, charme, quidem scribunt, sed a gutture
ad dentes sonum transferunt, dicuntque shamp, et sharm, id
Latinæ quoque linguæ convenire. At, num Germani arbitri sunt
linguæ Latinæ? Grammatici Romani prorsus aliter nos docent.
Priscianus (Libs. I. VI, sæpius) citat C. Cæsarem ipsum, hunc in
modum: “Cæsar in Anticatone Priore: ‘Uno enim excepto, quem
aliusmodi, atque omnis, natura finxit, suos quisque habet
charos.’” At Germani ne Cæsarem quidem audire volunt, quia non
quærunt veritatem, quærunt simultates, adversari volunt atque
linguam Latinam corrumpere. Quid inscriptiones lapidares? Quid
Grammatici? M. Fabius Quintilianus (L. 1, 5) docet aspirationes
apud veteres Romanos fuisse neglectos cum consonantibus, uti
Gracci, triumpi, dein “erupit brevi tempore nimius usus, ut
choronæ, chenturiones, præchones, quæ adhuc in quibusdam
inscriptionibus maneant.” Ad hoc facit et Catulli epigramma:
“Chommoda dixerunt quum commoda dicere vellent.” Ergo si
appetitus Romanus ævo Classico aliquo tendebat, fuit hic
aspirationem versus. – Carolus autem non Germanicum verbum est,
sed Romanum charulus, parvus charus.
16. Parochus, vexata per sæcula quæstio utrum sit πάροχος,
parochos, homo qui vehicula præbet viatoribus officiose suis
quique stationibus; an παρέχω, parecho, præbeo. Germani hoc non
quærunt, sed agnoscunt locis Ciceronis atque Q. Horatii Flacci
de eiusmodi officiali agi; sed quum ad Aug. atque Hieronymum
venitur, iam non hominem, sed locum, domum, significare, esseque
confusum cum Classico vocabulo, et legi debere aiunt πάροικος,
paroicos, Romano more, parœcos, quod accolam, aut etiam iter,
peregrinationem significat, ac πάροικία, paroicia, (οἴκος,
domus) locum vicinum, vel accolatum denotat; at hæc prorsus
gratuita, quandoquidem tam Augustinus, quam Hieronymus notis
vocabulis Romanis utuntur, nec unus nec alter fuit homo ignarus
sive Latinitatis sive Græcitatis, neque asserunt se novo
vocabulo uti, lectoribus ignoto. Si error usquam est, apud
Germanos malæ fidei quærendus est, verbum autem manet Parochus.
17. Kalendæ, Karthago, Kalumnia, Karissime. Nisi idolum hoc
Germanicum tamquam equus ligneus Danaûm etiam in sanctuarium
Ecclesiæ Romanæ per Missale Romanum intro baiulatum esset, vix
vel memorare dignatus fuissem. Origo phantasmatis istius iam a
temporibus inscriptionum vetustissimarum repetenda est, non
tamen reperitur exemplum eius in Columna Rostrata C. Duilii.
Inferius, de litteris acturus, hæc iterum memorabo.
Erant igitur Romanis tres gutturales littera C, K, Q, h. e., ce,
ka, qu, omnes tres eundem sonum referentes, h. e., ke, ca, cu.
In morem venit c ante e, i, o, y scribere, k tantum sequente a,
q autem sequente u cum altera vocali. Hinc nomina facta sunt ce
(ké), ka, qu (kú), ac nonnulli grammatici præceperunt k
scribendum, quoties a sequeretur, uti, kaput, kareo, kalo,
kapio, karus, kalendæ, Karthago, sed nec ulla inscriptio, nec
ullus auctor invenitur qui præceptum hoc secutus esset; quin c,
k, atque qu continuo miscebantur. Transcribam itaque sententias
duorum Grammaticorum Romanorum hac de re.
a. Velius Longus: “Hinc supersunt ex mutis K, et C, et Q, de
quibus quæritur, an scribentibus sint necessariæ. Et qui K
expellunt, notam dicunt esse magis quam litteram, qua
significamus Kalumniam, Kaput, Kalendas; hac eadem Kato
significatur. Non magis igitur in numero litterarum esse
oportere quam illam notam qua centuria, et quam Ↄ conversum, quo
Caia significatur, quod notæ genus videmus in monumentis, quum
quis libertus mulieris ostenditur. Caias enim generaliter prisci
has omnes mulieres accipere voluerunt. At qui illam esse
litteram definiunt, necessariam putantes nominibus, quæ cum a
sonante hanc litteram inchoant. Unde etiam religiosi quidam
epistolis subscribunt Karissime, per k et a. Quodsi adeo
necessariæ videntur, verendum est, ne et alias litteras
requiramus, quibus aut Cicero aut commodus scribatur.”
b. Q. Terentius Scaurus: “C cognationem habet cum G, et ideo
alii dicunt Cannacem, alii Gannacem, item camelum, et gamelum. X
quoque Græca littera consentit, unde quidam coronam, alii
choronam dixerunt. K quidem supervacaneam esse litteram
iudicaverunt, quoniam vice illius fungi C satis posset; sed
retenta est, ut quidam putant, quoniam notas quasdam
significaret, ut Kæsonem, ut Kaput, et Kalumniam, et Kalendas.
Hac tamen antiqui in connexione syllabarum ibi tantum utebantur,
ubi a littera subiungenda erat, quoniam multis vocalibus
instantibus, quoties id verbum scribendum erat, in quo retinere
hæ litteræ nomen suum possent, singulæ pro syllaba scribebantur,
tamquam satis eam ipso nomine explerent, ut, puta, decimus, d
per se cim decimus; item, cera: c simplex et ra; et bene, b et
ne; ita et quoties kamus, et ka nis scribendum erat, quia
singulis litteris primæ syllabæ notabantur; k prima ponebatur,
quæ suo nomine a continebat, quia si c posuissent, cemus, et
cerus futurum erat, non kamus et karus.”
Sed et omnes alii grammatici Romani condemnant litteram k ut
prorsus inutilem in alphabeto Romano, præter Scaurum, qui c esse
censet supervacaneum, quod k, ut apud Græcos, locum eius explere
omnino posset. Paucissimi itaque, scriptores ea littera usi
sunt, et etiam ii, in iisdem etiam paginis iam caput, iam kaput,
scripserunt, nisi quum “nota” est, hoc est, “abbrevatio” K pro
Kæso, et hoc fere semper ut Cæso scribitur, sic et Carthago,
Cato, &c., quid ergo tanto conatu laborant Germani ut nobis
persuadeant calendas, et calendarium, atque Carthaginem cum K
esse scribenda? Ecclesia Romana nunquam ita scripsit, nunc vero
Hierarchia caveat, ne sibi Germani dolose os sublinant.
18. Mille, milia. Dogma sacratissimum Germanorum est mille in
plurali milia esse, cum uno l. Nominare suum fontem doctrinæ
verentur, ac de eo alte silent. En suos fontes: “... dicimus
enim et ‘mille homines docuit’ et ‘mille hominum magister.’ In
plurali vero declinatur ‘milia, milium, milibus,’ uno l
sublato.” Hæc doctrina est Cledonii Senatoris
Constantinopolitani, sæculi VI-ti, nec Romæ, nec temporibus
Romanis, sed centum annis post extinctum imperium Romanum. C.
Cæsaris auctoritas ad scribendum ac dicendum charus non valet
apud Germanos, ad suffulciendum milia, Cledonii,
Constantinopolitani, sæculi VI-ti, et solius, plurimum valet.
Verum M. Terentius Varro, “Romanorum Doctissimus,” amicus M. T.
Ciceronis, item Monumentum Ancyranum, manu ipsius Octaviani
Augusti scriptum, de ea re silent, sed scribunt millia: “quod
igitur hoc mille denariûm, a quo multitudinis fit millia
denaria. — — Nam sic loquuntur hoc mille denariûm, non hoc mille
denarii et hæc duo millia denariûm.” Idem docet A. Gellius,
“aperteque ostendit mille et vocabulum esse, et singulari numero
dici, eiusque plurativum esse millia.” At Germani adversari
volunt, non verum quærere.
19. Cælum, cœlum, Quoniam Epicuræi, uti et Iudæi plures cœlos
esse crediderunt, præter M. Terentium Varronem (Lib. IV. 3)
atque Lucretium Charum, magnum Epicuri interpretem, libri
theologici, quorum fons Vulgata est, plurali numero huius verbi
genere masculino utuntur; alioquin in omni litteratura Romana
plurali caret. Fere omnes moderni grammatici, plurimique Romani,
cum M. Terentio Varrone, per a e id scribunt, aut contractum in
æ; Ecclesia Romana semper eos secuta est, qui id verbum Græcum
esse censuerunt, Germanis, utique, adversantibus. Unica
auctoritas, quare per æ scribendum sit, a Varrone suppeditatur,
non quidem sua auctoritate, sed Ælii Galli. Varro enim persæpe
tentat verba ex Latinitate deducere, ita patrii sermonis erat
fautor ac studiosus, et infensus Græcitati, etiamsi scivit
verbum quæsitum Græcæ originis esse. Hæc sunt eius verba: “Cælum
dictum scribit Ælius Gallus, quod est cælatum, aut a contrario
nomine, quod apertum est; non male, quod posterior Ælius, multo
potius cælare a cælo, quam cælum a cælando... Ego magis puto a
chao cavum, et hinc cælum...” At hæc meræ nugæ sunt pueriles, et
tamen unicum argumentum Germanorum, quod quidem ipsi non
iactant. At Varro hic verbum cælo, -are memorat loco celo, -are
et tamen posterius intelligit, nempe occulo, abdo, quia alterum,
nempe cælo, -are, est sculpere, scalpere. Num Romani sui ævi
utrumque uno modo enuntiarunt, ut enuntiamus nos, et Romani a
temporibus Imperatoris Claudii, ac, fortasse Tiberii? alioquin
quis intelligat confusionem? Ea ætas existimatur unum ut
ca-e-lo, alterum ut cé-lo enuntiasse; item ca-e-lum, atque
co-e-lum; quínam hæc misceri queunt? Verosimile tamen est eum
suspicatum esse veram originem verbi, dicit enim ibidem de cavo,
et ipse certe probe scivit illud cavum a Græcis τὸ κοιλον
appellari, sive coilon, quod est Latinum cœlum, ut per omne ævum
Latinitatis a conservatoribus scriptum erat, quorum rectam
scribendi rationem Ecclesia præservavit, et præservabit, ut
speramus, posthabito puerili Germanorum dogmate.
20. Cum -quum. Mirum profecto cuique cordato videri debet, quod
quum inde a temporibus Classicis quodque horum duorum
vocabulorum suos habuerit patronos, atque asseclas, nemo usque
ad nostra tempora originem eorundem indagavisset
demonstrassetque utrum esset rectum atque probum, utrum falsum
ac spurium, quum res ipsa latrare videatur. Scriptores
Scholastici cum adverbium a cum præpositione pro oculis saltem
lectorum, prius a posteriori accentu gravi, ut cùm solebant
distinguere, Germani etiam hoc neglexerunt, ut ipsi tanto
doctiores esse viderentur. Denique tamen Germanis primis lumen
illuxit, atque in doctis disputationibus suis iam nullo cum
utuntur, esset enim tam doctis viris indignum, eius loco iam
quom viget, in parenthesi autem (quum), ut mox videbimus.
Grammatici Romani causas non quæsiverunt, sed præcepta tantum
statuerunt; tamen ex monitis, ac notis, præsertim Quintiliani,
tota ipsa res in apricum prodit.
Quid ergo Grammatici?
M. Fab. Quintilianus: “Illa quoque servata est a multis
\ differentia — — ut — — cum, si tempus significaret, per
\ q, si comitem c, si vero causam, per q ac duas sequentes
\ u u scriberent. Et quotidie non cotidie, ut sit quot
\ diebus.”
L. Cacilius Vindex (ex Cassiodoro): “Cum præpositio per c
\ scribenda est; quum adverbium temporis, quod significat
\ quando, per q scribendum est distinctionis causa, ut apud
\ Ennium, ‘Cum legionibus quum proficiscitur induperator.’
\ ”
Curtius Valerianus: “Cum quando præpositio erit, per c
\ scribi debet, ut est illud, ‘Divisum imperium cum Iove
\ Cæsar habet.’ Quum autem adverbium est, et per q
\ scribendum. Veteres enim quando ‘quum’ dixerunt, ut est:
\ ‘Quum navis ex Asia venerit?’
Flavius Caper: “Si præpositio erit, cum per c scribendum;
\ vel adverbium temporis, aut causale, per q.
Velius Longus: “Q — ab antiquis maxime observata quoties pro
\ adverbio temporis scribebant q littera utebantur; pro
\ præpositione c ponebant; aliud enim est ‘Quum subito
\ assurgens,’ aliud ‘cum fluctu.’ ”
Verum hæc præcipiunt tantum, explicant nihil. At in M. Fab.
Quintiliano duas offendimus sententias ex quibus clara fiunt
omnia.
a. Lib. I., Cap. VII: “Illud nunc melius, quod cui, tribus quas
proposui litteris enotamus; in quo, pueris nobis, ad pinguem
sane sonum qu et oi utebatur, tantum ut ab illo ‘qui’
distingueretur.” Hinc manifestum fit declinationem qui, quæ,
quod eam, quam in epitaphio L. Cornelii Scipionis Barbati (298),
ubi quoius legitur, et in decreto Consulum contra Bacchanalia
(186), ubi quom, non tamen alio sensu quam nostrum quum,
legitur, inde autem per Livium Andronicum, Cn. Nævium, Q.
Ennium, Marcum Attium Plautum, P. Terentium Afrum, M. Pacuvium,
L. Attium, omnesque alios auctores, integram, reperimus, præter
accusativum generis masculini. Verumtamen et ego, et Germani,
consentimus accusativum præsentem, quem, ex Tertia accersitum
peregrinum esse, siquidem eum, ipsum, illum videmus in reliquis,
necesse est itaque accusativum primævum atque originarium quom
fuisse.[6] Quod o loco u scribebant magistri sub Tiberio,
Caligula et Claudio Imperatoribus, ille ipse Fabius, eodem loco,
confirmat: “Nostri præceptores,” inquit ceruom seruomque, u et o
litteris scripserunt — — nunc (sub Vespasiano) u gemina
scribuntur.” Fuit itaque declinatio eorum hunc in modum:
Nom. qui, quæ, quod,
Gen. quoius
Dat. quoi
Acc. quom, quam, quod,
Abl. quo, qua, quo.
Unde ergo factum est ut quum confunderetur cum præpositione cum?
b. Sequens Fabii sententia (Lib. I., Cap. IV.): “Atque etiam in
ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro
consonantibus usus acceperit, quia IAM sicut TAM scribunt, et
QVOS ut COS,” explicat.
Hinc manifestum est plebem, rusticos, scribendi ignaros, et ex
audito loquentes, declinationem sibi finxisse ex superiori in
hunc modum:
Nom. ci, cæ, cod,
Gen. cuius
Dat. cui
Acc. cum, cam, cod
Abl. co, ca, co,
et sic factum esse in Acc. Pl. cos, pro quos, atque ex quum
factum esse cum. Fuit itaque, estque modo, quum Latinitatis
litterariæ, cum autem rusticæ.
Quid nunc de cum est dicendum? Curtius[7] notissimus grammaticus
Germanorum Græcus, fatetur, quod utique omnes saltem suspicati
sunt periti, id nihil aliud esse quam Graecum σύν, per ξύν,
antiquiorem formam, sed significat idem, nempe cum, una,
conflatum cum κοινῇ, coiné, communiter, in communi, quod vetusta
Latinitate (œ = u) utique esset cune, denique cumé, ut in
vetustissimis carminibus Saliorum, sacerdotum Martis, a Numa
Pompilio conditis, est cumé. Corsen autem atque Bücheler quum
ita interpretantur ut ego.
21. Accerso — arcesso. Hæc duo verba iam Romanis ænigmata erant,
perinde atque cunctis grammaticis ad nostra tempora. Dr. Raphael
Kühner[8] arbitratur unum ex altero per transpositionem
prognatum esse; plerique tamen Præteritum atque Supinum
transversum collocant, sic: arcesso, accersitum; accerso,
arcessivi, arcessitum.
Nihil horum valet. Accerso, -ere, -cersivi, situm nihil aliud
est, quam frequentativum ex verbo quæro, quæsivi, quærito,
quærso, ad + quærso, acquiro, quæro, advoco. Alterum est
frequentativum verbi arceo, arcessivi, -situm, ut facesso,
lacesso, &c., significat autem veto, impedio, arceo.[9]
22. Vergilius — Virgilius. Dolia atramenti per vicena ista
sæcula in dissidiis ac disceptationibus effusa et dispersa sunt,
tamen effectum est nihil. Imperitissimus quisque clamitat iam
nullum esse posse dubium, quoniam Germani quæstionem iamdudum
diremerunt, atque siquis doctus videri cupiat, necessarium esse
auctoritatem Germanorum agnoscere seque ei accommodare.
L. Licinius Calvus magni nominis poeta eorum temporum de
notissima fabula de virga laurea, quam memorare nolo, sic
scripsit:
“Et vates cui virga dedit memorabile nomen Laurea.”
Utique, si de verbo virgilius quæratur, nihil aliud quam virgam
attinebit memorare. At nemo sanus de nomine poetæ disputabit,
quandoquidem constat eum ita appellatum esse, quia et pater eius
P. Virgilius Maro, forte et avus, et maiores ita appellabatur.
Proinde de verbis virga, virgo, vir, ver, vergo sermo seri
potest. Unum etiam minus docto constabit, aut certe constare
potest, si indaget, nullum ex iis verbis in ulla eius flexione,
præter virgam litteram l in suas particulas formativas
admittere. Hoc probato, nullæ vergiliæ stellæ dantur. Esse
possent vergentes, vernæ, sed nec vergiliæ, verguliæ, vergalæ,
nec quidquam. Sola virga virgulam, virgultum admittit.
Disputatio igitur est de lana caprina, sive nulla. Iam hic
igitur possemus disquisitioni finem facere.
Verumtamen Fabius noster atque M. Terentius Varro omne dubium
dissolvunt. M. enim Terentius Varro sic fatur: “...rustici etiam
nunc quoque viam veham appellant et vellam, non villam.” M.
Fabius autem Quintilianus sic scribit: “Quid? non E quoque I
loco fuit? ut Menerva, leber, et magester?” Tum “sibei,”
“quase.” In Columna Rostrata, cepet, pugnavet, deinde: dedet
tempestatebus, aide mereto; cuius rei exempla sunt innumera.
Horum contraria, commircium, Mircurius, mius, Ardiatina, Ariola,
cavias, cinirarium, exiat, filicula, oblaquiatio, Pontifix,
sicet, quod nunc etiam Germani imitantur, calcium pro calceo
scribentes, velut argumentum doctæ Latinitatis, quum sit
rusticitas, ut Varro nos docet.
Quid ergo attinet disputare, utrum Virgilius an Vergilius
scribendum sit? Nam et vir, virgo, virga, virginea, etiam sunt
ver, vergo, verga, verginea — saltem rusticis.
Utique præter hæc plurima alia sunt “eruditionis” Germanicæ
specimina, veluti quotiens, coniunx, conicio, di, eis (pro iis)
deverto, deminuo, pro diverto, diminuo, &c., sed omnia et
singula persequi supervacaneum duco, nec ad id spatium suppetit.
Cæterum (Germanis ceterum, revera καὶ ἓτερα, et reliqua), ex
prolatis satis quisque Latinitatis cultor sibi colliget, quo
loco eruditio Germanica stet, et ab eo sibi deinceps cavebit.
1. Franz Bopp, Vergleichende Grammatik der Sanscrit, Send.
\ Armen. Griech. Lat. &c., 2te umgearbeitete Auflage, 3
\ Baende, Berlin, 1857–63.
2. W. Corssen, Über die Aussprache, Vocalismus und Betonung
\ der Lateinischen Sprache, 2 Baende, Leipzig, 1858–59; 2te
\ Auflage, Leipzig, 1868–70.
3. W. Brambach, Die Neugestaltung d. Lateinischen
\ Orthographie in ihrer Verhaeltnisse zur Schule, Leipzig,
\ 1868.
4. Ioh. Nicolai Funccii Marburgensis De Origine et Pueritia
\ Latinæ Linguæ, libri duo. Marburgi Cattorum 1735.
5. Modo etiam iam Germani agnoscunt et fatentur hunc errorem
\ esse, sed tamen sequioris ætatis esse volunt, quum
\ contrarium eius rei non modo ex Varrone sed etiam ex
\ antiquioribus lapidibus constat. Kühner allegat
\ inscriptionem Africanam IIIii sæculi ubi terminac(iones),
\ et definiciones leguntur; item ex Lucania, sæculi IV,
\ disposicionem et ex provintiis Gallicis sæc. VII-mi,
\ negociator, recordacio, oracio, Stacius, deposicio; sed
\ negat in MSSis suspitio, convitium, conditio, ditio recte
\ scripta esse, sed per ci debebant scribi, quia sunt ex
\ specio, convicium (ex convoco!! — quasi tunc non
\ convocatio, aut convictio esset, quid absurdius?); at
\ dogmata sunt demonstranda, non veritas quærenda.
6. Corssen Kritische Beitraege, p. 292, und Bücheler, Decl.
\ p. 26 nehmen es für Endung des Accusativ in Masculinum,
\ &c., Die Syntax von Quom und die Entwickelung der
\ relativen Tempora, Edward Lübbert, Breslau, 1870.
7. Die Syntax von Quom, Eduard Lübbert, Breslau, 1870, p.
\ 41.
8. Ausführliche Grammatik der Lateinischen Sprache, von Dr.
\ Raphael Kühner, zweite Auflage, Erster Band,
\ neugearbeitet von Dr. Friedrich Holzweissig, Hanover,
\ 1912, pag. 222. — Universus paginarum numerus: XVI, 1127.
\ Vol. II., a Dre Carl Stegmann, VIII, 738. Vol. III., a
\ Dre Carl Stegmann, XII, 828, Hanover, 1912.
9. Placet et alterum inscitiæ Germanicæ exemplum hic
\ subiungere, verborum percunctor atque percontor. Germani
\ existimant hæc unum et idem verbum esse, nec audent
\ favere alterutri, tamen percunctor paullo plus iis
\ placet. Res tamen hunc in modum se habet: percunctor est
\ compositum ex per atque cunctor, aliquem quaestionibus
\ demoror, detineo; alterum ex per et contor quod est ex
\ contus, -i, h. e., longa pertica, longurius quo lintrem
\ navigator amovet, aut quo profunditatem aquæ scrutatur,
\ indagat, tentat; proinde, percontor est verbis indago,
\ perquiro, quaero.