I. Vocabula Nova.

Ab amico semel iterumque audivi memorari machinamentum in

Palatio Vaticano, Romæ, in sedibus Latinitatis, quo homines aut

merces aliaque onera in sublime tolluntur, aliquo vocabulo Græco

appellari. Atqui machinamentum illud notissimum in historia

Romana est, partim ad tollendam aquam, partim milites in muros

hostium, sæpius descriptum (Liv. 24, 34, Sil. Ital. 14, 320,

ss), sed non nominatur, sed Flavius Vegetius Renatus (Instit.

Rer. Milit. 4, 21) perinde atque Æneas in suo tractatu “De

Toleranda Obsidione” (Cap. IX.) bis memorat sub nomine

tollenonis, cuius effigiem etiam fert editio Lugd. Batav. anni

1645.

Hoc exemplo tantum sit ad ostendendum non omnia Romanis ignota

fuisse quæ ipsi nesciamus, nec proinde novis vocabulis opus

esse, nisi prius certe constat rem prorsus novam, ac Romanis

ignotam esse. Ut addam exemplum alterum. Conclamatum in toto

mundo est paucis annis ab hinc, quum par rotarum fabricatores

commenti sunt, cui singuli insidere, atque celerius vehi

possent. Nomen aptum ad nostra usque tempora nullis linguis ei

repererunt, et in sua inscitia continuo ad vocabula Latina aut

Græca recursant et ineptiunt, veluti velociped, bicycle, quum si

vel parum Latine scirent, reperirent vocabulum Romanum birotam.

Minime igitur existimandum est Latinam linguam esse impotem,

modernas autem terminis technicis scatere. Quin contra. Technici

et fabri parum aut nihil sciunt Latine, et quum suæ linguæ eos

fallunt, pro salute sua ad Romanos Græcosque recursant, ibi

autem, quum sint imperiti, inepta vocabula exquirunt, unde fit

ut termini technici modernorum idiomatum fere omnia absurda et

absona reperiantur.

Machinatores et fabri ac technici, qui machinamenta

comminiscuntur, partes, saltem Anglica vernacula, digitos,

ungues, pedes, genua, oculos, talos, plantas, cubitos, simios,

caudas, et huius generis nominibus appellant. Quum vernacula

haud sufficit, præsertim apud chemicos, ad Latinam Græcamque

linguas recurrunt, quæ vocabula quam ipsi penitius non

intelligunt, monstra Latinitatis et Græcitatis creant, uti

aviare, submarinum, basis, automobile, locomobile, locomotivum,

motor, tractor, elevator, cafeteria, restaurant, vitamen, et sic

deinceps. Videamus singula:

a. Aviare, aviatio, aviator, verba, quibus volatum hominum,

navigationem aeream ac navigatorem nostri technici significari

volunt. Ipsi, utique de avi cogitant, quasi muscæ, culices,

papiliones ac vespertiliones non æque volent. Nesciunt enim

verbum idgenus Latine nullum esse; si autem esset, significaret

a via in ávia, dévia (sine via), in tesqua, in deserta aliquem

deducere. Latine eiusmodi homines aeronautas appellamus. Verum

si e volare nova fingere volumus, licet eos volucrios, naves

volucrias alites, alivolas appellare.

b. Submarinum, vocant navim, quæ ad arbitrium sub aquam mergi et

emergi potest. At inepte dictum. Sub mari nihil aliud est quam

terra, cuncta alia sunt in mari. Tum navis idgenus non modo in

mari, sed in lacubus, fluminibus, vino et lacte quoque

mergeretur. Latine id nos mergulam appellamus, quoniam habemus

mergum, mergulum, mergitem, quia vero de navi agitur, placuit

formam fœmininam in usum convertere.

c. Basis linguis modernis in diversissimos usus adhibetur, etiam

volunt ea stationem mergularum significare occultam, unde

mergularii suum victum, arma et iacula clam hostibus commode

comparare possint. Nos eam suppetiarium appellamus.

d. Automobile figmentum Francicum imperitissimum, quo nihil est

revera auto-immobilius. Homo est automobilis, animalia cuncta

sunt automobilia, sed machilla ea non est. Itaque placuit nobis

id Latine digam nominare, ad normam bigarum, trigarum,

quadrigarum, in quibus iga iugum significat, d autem in nostro

vocabulo de, i. e., déiugum, á-iugum, sine iugo.

e. Locomobile, locomotivum, figmentum — ut putamus — Americanum.

His autem vocabulis partim machinam portabilem, partim talem

designare cupiunt, quæ vehicula, carros, vectacula, e loco in

locum divectare valeant. At sol, terra omnia corpora cœlestia

locomobilia sunt; atque in hoc mundo nostro partim Sol ipse,

partim vis attractiva molis telluris sunt sola locomotiva.

Proinde æquum existimavimus nomen machinæ effingere ex iusta

radice Romana, cieo, verbo probo, et cietrum appellare, quo

nihil aliud denotaretur quam machinamentum ad vectandos carros

quacunque reoneratos.

f. Motor, tractor, elevator, vocabula Latina quidem, sed inepte

applicita. Per primum enim cietrum, sive cietorium volunt

indicare, quod alias machinas in motum, cursum, versationem

agat, verset atque motet, quod eapropter motatorium posset

vocari; alterum præsertim agricolarum cietorium est, quod aratra

— unum aut plura — “discos,” hirpices, per arva vectet, non modo

“trahat,” quod ex tractione vectura non necessario sequitur.

Denique elevator hoc sensu est idem quod, ut supra ostendimus,

Romanis tolleno vocabatur. Sciendum præterea est præceptum

Emmanuelis Alvari, de terminatione — or:

“or maribus servit, muliebris demitur arbor”

quod significat omne nomen substantivum Latinum, quod in -or

exit, personam marem, h. e., hominem, non machinamentum, rem

neutri generis, denotare.

g. Cafeteria, videtur esse figmentum Hispanicum, eodem modo, quo

in locum vocabuli Romani classici, “peditatus,” infanteriam, h.

e., turbam, catervam, agmen “infantum,” loco “pubis Romanæ,”

“iuventutis Romanæ” supposuerunt. Verumtamen in sua inscitia

nesciebant — teriam Latine -tarius, -ia, -um esse, in qua

terminatione t pars radicis est, quo tamen caffa (cah-ve) caret.

Latine caffariam (tabernam) vocare licebit.

h. Restaurant, verosimile est Francorum deliramentum esse.

Participium Præsentis Latine semper Subiectum activum, ergo

plerumque hominem denotat, itaque restaurans homo est, non

locus. Latine ganeam, popinam, cauponam istiusmodi locum

appellamus. Non nostrum vocabulum est, sed memoramus tamen ut

rem inconditam e centenis millibus “terminorum technicorum”

idiomatum modernorum. E novissimis chemicorum esto

i. Vitamen, vel, ut ipsi ambigui scribunt, vitamine, atque

vitamin, quo aliquid recens inventi ex genere substantiarum,

quibus vita humana nititur, in quibusdam cibis. Imperitus

Latinitatis medicus, aut chemicus fando audivit formativam

particulam -men, atque — mentum; sed iam nesciebat eam verbis

tantum appendi, non autem nominibus substantivis, sic, ligamen,

certamen, luctamen, h. e., ligo, certo, luctor. Quum hoc sit

principium, vitamen, composi tum e vito, vitare, devito, evito,

loco vitam gignendi, aliquid evitandum suadet.

Sufficiant hæc pauca memorasse ad ostendendum Benevolis

Lectoribus idiomata moderna suis terminis technicis minime

gloriari posse si trutinæ rationis iniiciantur et cum Latinis

sive Romanis, sive Medii Ævi, sive nostræ propriæ creationis

compensentur. Romani a nobis vestitu, alimento, domibus,

supellectili, artibus fabrilibus, agricolatu, mercatu, itinere

faciendo, ludis, moribus multum differebant. Nec tamen

existimandum est iis in omni humana occupatione verba defuisse;

sed magna pars litterarum Romanarum intercidit, nec verborum

monumenta ad nos pervenerunt, prohinc, etiamsi in vita

Europæorum quotidiana usque multa vocabula ut Latina

circumferuntur, tamen, quoniam nulla scripta auctoritate

confirmantur, iis, saltem publice scribendo, uti nemo audet.

Quid de mercibus plumariarum, tenuariarum, ubi muliercularum

stolæ, subarmalia, strophia, mitellæ, infulæ, patagia,

centenaque alia munditiei paraphernalia parabantur, venibantque

omnino ut in nostris tabernis, nulla fuerunt nomina? Fuerunt

certe, ac plurima horum etiam hodie exprimi queunt, perinde ut

in omni negotio et industria, in fabricatura, mercatura,

tabellaria, argentaria, bastagaria, modo sciamus. Haud exigua

pars eiusmodi vocabulorum in variis meis libris iam evulgata

est, sed, fortasse maior necdum descripta est. Si fata siverint,

fortasse cætera quoque litteris committam.

Insula thesauraria · 第 3 / 11 题