DOCUMENTO XXXV.

(Monete Anonime, nota 6).

_MCCCCXIIII, die XXVII aprilis_.

Capta.

Cum alias provisum foret in hoc consilio, propter diversas monetas que

expendebantur in Jadra forenses cum danno nostri communis et monetarum

cunij nostri, ac captum quod deberet cudi et fieri una moneta que

teneret tres uncias argenti pro marcha, et irent XLIIII soldi pro

untia, faciendo figuram Sancti Marci apparati ab uno latere, et ab

altero unum scutum altum in quo nichil sit. Et ut dicta experientia

videri posset, cudi deberet usque ducatos mille de dictis monetis

novis et mitti ad partes Jadre, expendendo de ipsa et recipiendo in

solutionem introytuum, ut daretur cursus ipsi monete; postea vero

positum foret ad hoc consilium et captum de revocando ipsam partem,

dubitando quod factum ipsius monete non deberet bene succedere. Et sic

hucusque dilata est res, sed tamen continue moneta predicta expendita

fuit, in tantum quod, secundum informationem quam habemus per Johanem

de Bonisio notarium nostrum qui nuper venit a rectore Jadre, capit tam

optimum cursum, quod non repperitur una moneta in Jadra, nam tota

portata est per morlacos infra terram. Et propterea multum fuimus

confortati ut fatiamus fieri de alia; et quod omnes contentantur ipsam

recipere et expendere. Et considerato quod talis moneta venit

redundare ad utilitatem et comodum nostri communis, bonum est quod,

sicut inceptum fuit, sic dari debeat executio ad fatiendum fieri et

cudi de ipsa moneta cum stampa suprascripta, que moneta tenere debeat

tres untias et quartum unum; et de tempore in tempus facere laborari

in illa quantitate que placuerit dominio, et mittere ad partes Jadre

et Dalmatie ut ibidem expendentur, Et quod factum dictarum monetarum

melius succedat de die in diem.

De parte omnes alii; -- de non 10; -- non sinceri 2.

(Senato, _Misti_, registro 50, carte 102 tergo.)

[Nuova pagina]

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 279 / 324 题