DOCUMENTO XXXI.

(Francesco Foscari, nota 36).

_MCCCCLVI, die XVI martii_.

Quia tempore belli, ob necessitates terre et multas expensas

occurrentes, provisum et ordinatum fuit quod ad cecham nostram fierent

quatrini et parvuli diversarum sortium, et de eis etiam facti sint

tempore pacis, qui adeo multiplicati sunt, ut nulla alia quasi

appareat vel expendatur in terris nostris moneta quam raminis. Et hoc

idem etiam inceptum est fieri in hac civitate, et propterea subditi

nostri permaxime graventur, nec cessent, sed in die magis multiplicent

eorum querelle. Et insuper ob multiplicationem dictarum monetarum alie

multe sequantur confusiones et inconvenientia ac nostro dominio damno;

sitque pro honore Dei et nostro etiam, et propria utilitate camerarum

nostrarum, et pro sedandis predictis querellis subditorum nostrorum,

omnino providendum;

Vadit pars quod mandetur, auctoritate huius consilii, officialibus

nostris ceche, et sub pena perpetue privationis ipsius officii, et

solvendi penam ac si refutassent, et ultra hoc libras quingentas pro

quolibet eorum, exigendas per advocatores communis, sine alio

consilio, habentes partem ut de aliis sui officii, (quod) fieri et

cuniari non faciant, neque consentiant fieri vel cuniari, nec

permittant etiam extrahi de cecha nostra, ullo modo, forma vel

ingenio, de suprascriptis quatrinis, parvulis, vel aliis monetis

raminis alicuius sortis vel maneriei, sine licentia huius consilii. Et

similiter stampatores non possint ex dictis monetis raminis stampire

sub pena privationis et standi sex menses in carceribus. Et hec pars

addatur in capitulari ipsorum officialium ceche. Et si pars vel

capitulare est contra sit revocatum quantum in hoc. Et cridetur hec

pars in cecha nostra. Hoc tamen declarato, quod unicuique qui

posuisset ad cecham nostram ramina, tornesios vel alias monotas

raminis forenses, restituantur sua.

De parte 357; -- de non 76; -- non sinceri 78.

(Maggior Consiglio, registro _Regina_, carte 5 tergo.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 275 / 324 题