DOCUMENTO XXXII.

(Pasquale Malipiero, nota 4).

_MCCCCLVIII, die XXVIIII julii_.

Expedit omnino, prout omnes intelligere possunt, providere et

occurrere inconvenientiis hucusque secutis in Brixia et Brixiensi

districtu, occasione parvulorum, propter multas fraudes in re ista

commissas; propterea

Vadit pars, quod omnes parvuli falsi qui quomodolibet inveniri seu

haberi poterunt, incidantur omnino et totaliter extirpentur, nec

aliqualiter acceptari, dari seu expendi possint. Et si quis inventus

fuerit quoquomodo contrafecisse cadat in penam ammittendi X parvulos

bonos pro uno quoque parvulo in quo fuerit contrafactum; cuius pene

medietas sit accusatoris, et alia medietas rectorum, camerariorum

Brixie; remanentibus etiam firmis aliis conditionibus et stricturis

alias in parte super hoc capta contentis.

Statuatur preterea et mandetur, Quod omnes teneantur et debeant per

totum mensem augusti proximum presentare ad cameram nostram Brixie

omnes parvulos bonos cunei nostri, sub pena predieta; de quibus

reservari debeant ducatos quatuor mille. Alii vero omnes fundantur et

de eis fiant _quatrini sive duine_. Cum hoc tamen, quod illi quorum

erunt dicte _duine_, habeant seu solvant, sicut honestum est, expensas

reformationis et stampe predicte. Prefati autem parvuli qui

reservabuntur nullo modo acceptari possint ad cameram nostram, sed

solummodo expendantur et currant in Brixia et Brixiensi pro comoditate

omnium, presertimque pauperum personarum. Cum hoc tamen quod in una

vice expendi non possit ultra unum soldum ipsorum parvulorum, et

abinde infra. Ad ipsam vero cameram nostram solvi et acceptari debeant

solum monete auri, et argenti ac quatrini seu duine predicte,

videlicet medietas in auro et argento, et alia medietas in duinis, que

nullo modo dari, acceptari seu solvi possint in scartociis, sed in

contatis, ut bene videri possint pro fraudibus evitandis, sub pena

amittendi tantumdem cuilibet contrafacienti.

Utque res ista melius et diligentius per plures vias inquiratur, et

contrafacientes puniantur, committatur rectoribus Brixie, quod

provideant cum deputatis nomine illius fidelissime communitatis quod

ad hoc eligat aliquas personas idoneas, sicut se facturam obtulit pro

bona et votiva executione huius deliberationis nostre.

De parte 113; -- de non 3; -- non sinceri 5.

Facte fuerunt littere.

(Senato, _Terra_, registro 4, carte 78 tergo.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 276 / 324 题