DOCUMENTO XXX.

(Francesco Foscari, nota 26).

_1447, die XXVIII augusti_.

Cum notum sit omnibus quanto studio et quanta arte multi domini

forenses, elapso tempore et modo nuper, enixi sunt contrafacere

ducatos, et soldos et alias nostras monetas, et licet nunquam fieri

potuerit tanta similitudo stamparum, quin semper cognita fuerit, tamen

querendum est et providendum, quod proprius et verus cunius ceche

nostre non possit unquam pervenire in manus alicuius forensis aut

hominis levis conditionis, propter periculum quod sequeretur in

ducatis et grossis, propter similitudinem stamparum: Et propterea,

Vadit pars, quod nemo possit unquam accipi magister cuniorum aut

stamparum nostrarum in cecha nostra, qui non sit civis origine

Venetiarum, sub pena officialibus qui eligerent ducatorum centum.

De parte omnes alii; -- non sinceri 0; -- de non 1.

(Senato, _Terra_, registro 2, carte 43.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 274 / 324 题