DOCUMENTO XXV.

(Francesco Foscari, nota 11).

_MCCCCXLI, die XXII februarii (more veneto)_.

_Provisiones sapientum ad utilia_.

Cum faciat pro nostro dominio, hoc tempore penurie pecuniarum

recuperare pecunias per omnem modum et viam honestam, et in zecha

nostra argenti alias fierent _parvuli_ sive _bagatini_ pro Brixia,

Pergamo, Verona et Vincentia sub diversis stampis secundum cursum

locorum, qui quidem bagatini tenebant marchas octo raminis et unam

argenti. Et quia dicti bagatini defecerunt, nunc quedam moneta ducis

Mediolani, vocata sesini, qui desuper sunt dealbati et totum residuum

est ramen, cepit cursum per totum territorium nostrum a Mentio ultra.

Et si fierent de dictis bagatinis qui tenerent marchas octo cum

dimidia raminis et dimidiam argenti, commune nostrum maximam

utilitatem et lucrum reciperet;

Vadit pars, Quod massarii nostri monete argenti fieri facere debeant

de dictis _bagatinis_ secundum solitas stampas Pergami, Brixie,

Verone, Vincentie et Venetiarum, ponendo dimidiam marcham argenti in

marchis octo cum dimidia raminis. Et ut dicti bagatini consummentur,

captum sit, quod de tempore in tempus mittatur de parvulis predictis

rectoribus locorum predictorum, qui teneantur et debeant dare soldos

quinque pro ducato de parvulis predictis in omnibus solutionibus et

subventionibus quas quomodolibet facient. Teneanturque dicti rectores,

sub pena ducatorum quingentorum, remittere nostris massariis argenti

de tempore in tempus in auro vel argento valorem parvulorum quos

recipient. Ut autem dicti parvuli capiant cursum, captum sit et

firmiter ordinatum, quod rectores nostri non debeant amplius recipere,

nec permittere quod recipiantur per cameras nostras usque duos menses,

neque per speciales personas, dicti sesini, ita quod totaliter

banniantur. Et si, elapsis dictis duobus mensibus, aliquis expenderet

dictos sesinos, perdat illos et totidem plus pro pena. Omnes autem

pecunie que extrahentur de utilitate predicta, teneantur massarii

nostri monete argenti portare nostris gubernatoribus introituum de

tempore in tempus pro solutione Illustris Comitis Francisci (27).

De parte 95; -- de non 1; -- non sinceri 3.

(Senato, _Terra_, registro 1, carte 59 tergo.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 269 / 324 题