(Francesco Foscari, note 12 e 13).
_MCCCCXLII, die XXIIII maii_.
Cum pridie captum fuerit in isto consilio, quod in cecha nostra
argenti fiant de bagatinis pro Pergamo, Brixia, Verona et Vincentia,
et nihil expressum sit de Padua, Tervisio, et aliis terris nostris,
Vadit pars, quod massarii nostri monete argenti mittere debeant
Paduam, Tervisium, et ad alias terras nostras a parte terre et in
Patriam Foriiulii, de _bagatinis_ qui expenduntur in dictis locis,
factis ad ligam, sicut captum est in isto consilio. Et rectores nostri
dari facere debeant soldos quinque pro ducato de camera de _parvulis_
predictis in omnibus solutionibus et subventionibus quas facient et
fieri facient, sicut pridie captum fuit de aliis terris nostris.
Rectores vero Padue dari facere debeant in solutionibus que fient per
cameram illam de parvulis predictis illam partem que solita est dari,
dummodo sit maior soldorum quinque pro ducato. Et non possint rectores
sive camerarii omnium terrarum et locorum nostrorum dare in
solutionibus predictis alios bagatinos sive parvulos, quam illos quos
habebunt a massariis nostris monete argenti, sub pena contenta in
parte furantium; teneanturque rectores predicti, sub pena ducatorum
quingentorum, remittere de tempore in tempus in auro vel argento
valorem dictorum parvulorum quos recipient nostris massariis argenti.
Et teneantur dicti massarii tenere computum ordinatum in uno quaterno
separate de expensis et utilitatibus dictorum bagatinorum. Et sub pena
ducatorum ducentorum in bonis suis propriis teneantur dicti massarii
argenti portare nostris gubernatoribus introituum pecunias que
extrahentur de utilitate dictorum bagatinorum pro solutione Illustris
Comitis Francisci.
(Senato, _Terra_, registro I, carte 67 tergo.)