DOCUMENTO XXIV.

(Francesco Foscari, nota 7).

_MCCCCXLIII, die XXIII januarii (more veneto)_.

Cum, ut omnes intelligunt et per experientiam cognoscunt, sit penitus

necessarium celerem fieri provisionem circa factum monetarum que hic

currunt cum ignominia terre nostre, utque etiam illi qui habent et

habituri sunt argentum in cecha intelligant quid agere habent; Vadit

pars, quod de cetero de omuibus illis quartis argenti qui sunt et

ponentur in cecha nostra pro monetis conficiendis, stampiri et cuneari

debeant solummodo soldi, et non alia moneta neque grossoni modo

aliquo; et hoc observetur per menses sex. Qui quidem soldi cunientur

et stampiri debeant ad libras XXXIIII pro qualibet marcha.

Et ex nunc captum sit, quod dicti soldi et moneta nova que stampiri

debent, nullo modo, forma vel ingenio portari seu navigari possint a

parte maris, sub pena amissionis omnium monetarum predictarum que

quomodolibet reperirentur portari extra contra ordinem suprascriptum.

Que quidem monete sint pro medietate accusatoris, seu patroni aut

scribe alterius qui portaret monetas predictas, et alia medietas sit

advocatoris conimunis seu aliorum officialium nostrorum quibus primo

fieret conscientia. Et non possit aliquis patronus vel scriba navium

aut aliorum navigiorum nostrorum, seu alina, sit quis velit, portare

seu portari facere extra Venetias a parte maris de dictis monetis

novis, sub pena privationis patronie et scribanie navium et navigiorum

nostrorum per annos quinque, et amittendi totidem, pro pena, totius

eius quod portarent. Et duret hec prohibitio monetarum non

extrahendarum a parte maris per menses sex proxime secuturos, et tunc

veniatur ad istud consilium et provideri debeat tam circa monetas

extrahendas quam circa alias monetas cuniandas, sicut melius et

utilius videbitur isti consilio.

De parte 71.

(Senato, _Terra_, registro 1, carte 114 tergo.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 268 / 324 题