DOCUMENTO XIX.

(Michele Steno, note 4, 6 e 7).

_MCCCCV, die XIIII februarii, indictione XIIII (more veneto)_.

Capta in Collegio.

Quod commitatur massariis ceche nostre quod omnes illi qui

presentabunt argentum franchum in cecha, et de ipso velint fieri

facere mezaninos, debeant fieri facere argenti de bulla ad stampam

mezaninorum, faciendo illos ire unum quartum minus eo quod valent

soldi pro quaque marcha, videlicet quod mezanini tres ponderare

debeant quantum ponderant soldi quatuor; faciendo illos ita equali

pondere prout faciunt soldi, sub illis penis, ordinibus et stricturis,

quibus subiacent per partem soldorum; faciendo pagamentum mercatoribus

pondus pro pondere, retinendo predictis solummodo soldos VIII pro

quaque marcha, videlicet mezaninos sex pro factura, callo et expensis;

intelligendo quod illud plus quod habent expensarum dicti mezanini

ponatur ad computum nostri communis; committendo etiam predictis

masariis quod quicumque amodo in antea ponent suos quintos in cecha

nostra, prout habebant solutiones suas soldorum, ita habeant

solutiones suas medietatem soldorum et medietatem mezaninorum ad

parvulos XVI pro quoque, eo modo quo habebant soldos. Et hec pars

habeat locum per totum mensem septembris proximi, et transacto dicto

termino omnes illi qui ponent argentum in cecha, servum vel franchum,

debeant habere in solutionem unum quartum mezaninorum et alia tria

quarta grossorum vel soldorum, prout fuerit sue libito voluntatis;

solvendo de mezaninis illammet expensam quam solvitur ad presens de

soldis, videlicet soldi XIII pro quaque marcha argenti franchi; de

servo vero habeant illam conditionem quam habent ad presens soldi. Et

hec pars habeat locum, donec erit revocata. Quam partem cridari debeat

in locis solitis. -- De parte omnes; de non 0; -- non sinceri 0.

_Die dicta_.

Capta.

Quod publice cridetur in locis solitis, quod quicumque, bancherius et

forensis, ac quilibet alius cuiuscumque conditionis existat, qui velit

ponere argentum franchum in cecha nostra pro cuniando mezaninos,

possit et valeat ponere eum per totum mensem septembris proximi futuri

modis, formis et conditionibus suprascriptis. -- De parte omnes; de non

0; non sinceri 0.

_Die dicta_.

Capta.

Quod mandetur massariis ceche nostre, quatenus liga tornesellorum

fieri faciant _parvos_, qui vadant LXX pro quaque marcha, qui currant

et vadant in civitatibus nostris Verone et Vincentie. XII. pro soldo.

_Die dicta_.

Capta.

Quod committatur nostris rectoribus Verone et Vincentie, quatenus

publice in locis solitis suorum regiminum faciant cridari, quod omnes

illi qui habere deberent fictus, penssiones et livellos, ac

generaliter omnia debita monetarum argenti, teneantur accipere in

solutione grossum nostrum pro soldis tribus, et mezaninum pro soldo

uno, et soldum pro parvis VIIII, et parvos XII pro soldo, non essendo

tamen astricti accipiendi in solutione suorum debitorum parvos, nisi

soldos rotos. Monete vero forenses, que pro presenti currunt pro

dictis regiminibus permittantur expendi secundum portionem nove

monete, videlicet, quod Sexinum suum quod expendebatur pro XVI

denariis, nunc expendi debeat pro uno mezanino nostro, videlicet pro

XII denariis novis; et Ottinum quod expendebatur pro octo denariis,

nunc expendi debeat pro parvis sex novis, et sic omnes alie monete

solite expendi in dictis regiminibus, et eorum districtibus eadem

ratione concurere debeant. Et hec pars habeat locum per totum mensem

septembris proximum, et transacto dicto termino, non volumus quod

expendatur alia moneta, quam moneta facta in cecha nostra, videlicet

_grossum pro soldis iribus, et mezaninum pro soldo uno, et soldum pro_

_parvis novem, et parvos XII pro soldo_. Et hoc committi debeant

omnibus qui exigunt denarios pro nostro communi quomodocumque quod non

debeant pro presenti tempore accipere in solutione nisi unum quartum

monete forensis quantitatis exigende, et residuum monetarum nostrarum

auri et argenti pretiis specificatis. Que pars cridari debeat in

predictis regiminibus per totum mensem martii proxime futurum.

De parte omnes; de non 0; non sinceri 0.

(Senato, _Misti_, registro 47, carte 41.)

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 263 / 324 题