(Michele Steno, nota 2).
_1407 die decimo maij_.
Sapientes super mercationes. -- Capta.
Cum ab uno tempore citra argentum quod totum solebat conduci Venetias
ceperit aliam viam, nec conducatur ut conducebatur per elapsum, et hoc
est quia argentum non navigatur, ad presens, ad partes Levantis, prout
navigari solebat, quoniam tota Syria vult ducatos auri et non
argentum; et propter hoc deficiunt emptores argenti in tali manerie
quod non habet precium aliquod racionabile; et hac de causa argentum
predictum, sicut dictum est, sumpserit aliam viam, in maximum damnum
terre nostre et mercationis argenti. Et super omnia sit providendum
quod mercantia argenti revertatur et fiat Venetiis, ut fieri solebat
per elapsum; Vadit pars, quod totum argentum quod deinceps conducetur
Venetias teneatur ad quintum, ut tenetur ad presens, cum ista
conditione, quod quelibet persona, tam terrigena quam forensis
cuiuscumque conditionis existat, que portabit argentum franchum,
videlicet bullatum bulla sancti Marci, ad zecham nostram, habere
debeat pro qualibet marcha argenti de bulla quam ponet in zecha,
pondus pro pondere, habendo solutionem suam de moneta grossorum qui
debeant cuniari ex argento quod ponet in zecha, solvendo nostrum
commune facturam grossorum predictorum. Et si aliquis ex argento
predicto quod ponet in zecha volet monetam minutam, videlicet soldos,
habere debeat ut dictum est pondus pro pondere, solvendo dictum
mercatorem id plus facture quod solvitur de soldis quam de grossis,
ita quod commune nostrum pro dictis soldis solvat solum quantum est
factura grossorurn; declarando quod nostri officiales zeche faciant
ire monetam grossorum et soldorum centumtrigintasex manus (_sic_) pro
marcha, ut vadunt ad presens, adherendo semper dicto ponderi quantum
plus poterunt. Et pro dando causam omnibus quod conducant argentum
Venetias, ordinetur et ex nunc captum sit, quod quelibet persona,
cuiuscumque conditionis existat, tam terrigena quam forensis, possit
extrahere omni tempore argentum bulle de Venetiis per viam terre ad
beneplacitum suum, cum hac conditione, quod de quibuslibet quatuor
marchis quas extrahere voluerit, ut dictum est, teneatur ponere
marcham unam in zecha, habendo a nostra zecha, pondus pro pondere, de
grossis sive soldis qui cuniabuntur ex suo argento, solvendo nostro
communi pro dictis grossis sive soldis quantum est factura grossorum
ut dictum est supra; et sit in libertate sua de accipiendo soldos vel
grossos ad beneplacitum suum. Et ut commune nostrum non defraudetur,
teneantur omnes qui volent estrahere argentum per viam terre, prout
dictum est, de accipiendo bulletam ab officialibus nostris de grossis
tonsis, qui debeant tenere computum cum omnibus qui volent extrahere
argentum per viam terre, et mittere illos in nota officialibus nostris
monethe, ut sciant se intelligere de quantitate argenti que debebit
poni in zecha de ista ratione. Et habeant termninum trium dierum, illi
qui extrahent argentum per viam terre, postquam fecerint bulletam,
posuisse in zecha id quod ponere debent; et preterito dicto termino
trium dierum, si non posuerint in zecha id quod ponere habent, cadant
ad penam quarti, et nihilominus teneantur ponere dictum argentum in
zecha prout dictum est. Et pena predicta dividatur ut dividuntur alie
pene officii monethe. Et si quis invenietur qui extrahat argentum sine
bulleta, sit dictum argentum totaliter perditum et habeatur pro
contrabanno, et dividatur ut dividuntur ad presens omnia alia
contrabanna que inveniuntur. Et quando nostri officiales de grossis
tonsis facient bulletam de argento extrahendo, accipiant bonam
plezariam de argento ponendo in zecha, ut commune nostrum non
fraudetur. Ceterum ordinetur per viam maris, quod quilibet forensis
possit extrahere argentum bulle per mare pro Ponente solum quo
forenses possunt navigare, ponendo in zecha, prout dictum est supra de
illis qui extrahent argentum per viam terre, accipiendo etiam bulletam
sicut dictum est supra. Veneti vero possint extrahere argentum per
viam maris pro Ponente et pro Levante sine bulleta et sine ponere
aliquid in zecha, ut possunt ad presens et sicut poterant antequam hec
pars foret capta. Et si aliquis venetus extraheret per viam maris
argentum in nomine veneti, et dictum argentum in parte vel toto esset
forensis, cadat ad penam sicut si tanxasset havere forensium;
declarando quod de cetero de toto quinto quod ponetur in zecha, nostri
officiales monete faciant cuniari solum soldos et non mezaninos, nec
debeant deinceps dare parvulos alicui, sed solum debeant sibi facere
solutionem suam de quinto in soldis integre. Et hoc ut mercatores
habeant causam de conducendo totum argentum Venetias, ut facere
solebant per elapsum, non revocando ex hoc aliquem alium ordinem quem
haberent nostri officiales argenti et zeche ad eorum officia ultra
predicta, sed potius confirmando. Et durent suprascripta per unum
annum et tantum plus donec fuerint revocata. Ceterum quia in presenti
in manibus quorumdam mercatorum reperitur et est magna quantitas
argenti, ordinetur quod predicti mercatores in dicto argento habeant
beneficium huius partis, excepto quod de monetis que cuniabuntur ex
dicto argento quod ponent in zecha per modum superius dictum, non
habeant beneficium facture, ita quod commune nostrum de grossis sive
soldis quos fieri facient non solvat aliquam facturam. -- de parte 37.
Ser Petrus Gauro Consiliarius.
Vuol la parte dei ditti Savii per tutto, excepto chel vuol che le
monede vada man 136 per marcha al pluy, et al men 135, et non passar
tra l'una et l'altra redugandole plu i pora a 136 man et non passar
quelle. Et se i gastoldi fesse andar plui le monede de quello è dito,
i avogadori de comun faza observar como è dito. Ancora perché
l'arzento del quinto se receve a peso, el pagamento vien fatto a
conto, sia ordenado che fatto lo ditto pagamento, avanti che le ditte
monede se parta da la cecha sia pesade, e che sia scripto suso i
quaderni di officiali da la moneda el conto el peso azo chel se possa
veder de rason de comun.
De parte 20. -- De non 9. -- non sinceri 5.
(Senato, _Misti_, registro 47, carte 111 tergo.)