DOCUMENTO III.

(Sebastiano Ziani, nota 3).

In nomine domini dei et salvatoris nostri iesu christi. Anno domini

millesimo centesimo septuagesimo tercio mense Novembris Inditione

Septima rivoalto. Honore et privatis commodis quamvis quislibet

gaudeat in providendo comuni et utilitati totjus provincje saluti. si

minus providus extiterit; sua nullatenus bona sibi reputantur ad

gloriam. si ex ipsius negligentia patrie secuntur incommoda. Igitur

Nos Sebastianus ziani dei gratia venecie dalmacie atque chroatie dux.

profectum et honorem patrie nostre de bono in melius augere volentes;

cum iudicibus et sapientibus nostris collaudatione atque confirmatione

populi venecie per huius nostri decreti promissionem. stabilientes

stabilimus. et sub gravi comminatione et pena mandantes iniungimus,

quod ab hac die in antea nullus tabernarius massculus neque femina

neque aliquis per eos. libram Vini ultra duos veronenses vendere

presummat. preter vinum deromania. et neque aliquod vinum quod

vendendum sit fraudare. neque cum illo aquam vel aliud vinum misscere

audeat. sed cum iusta libra. cum ea videlicet quam vicedominus vel

gastaldio illi dederit. vinum vendere debeat. et neque timore vel

fraude vitare debeat vinum recipere ad vendendum ab aliquo homine.

Furtum etiam nullum scienter suscipere debeat. nec faciat suscipi.

Nullus autem iactans vinum in tabernas, aliquod vinum iactandum in

tabernas fraudare neque cum illo aquam vel aliud vinum misscere

presumat. nec misscere neque illud fraudare faciat. sed sicut purum

illud comparaverit. sic in tabernam illud iactare debeat sine aliqua

fraude. Nullus autem venditor blave. aliquam de cetero blavam in toto

districtu venecie comparare aliquo ingenio presumat ad revendum

(_sic_) illam et neque eam fraudare audeat. neque faciat illam

fraudare. Cum iusto quoque stario vendat illam et vendere faciat. Et

cum iusta rosoria et rotunda radat et radere faciat. Foris vero

veneciam nullus aliquam blavam que in navi sit posita ad veniendum in

veneciam aliquo modo comparare audeat. ad revendendum illam. Nec

liceat deinceps alicui incanovare aliquam blavam pro incarire illa.

neque sit ausus aliquis portare blavam foris veneciam in aliquam

partem sine nostra et aliorum ducum qui post nos futuri sunt licencia.

Ad hec quoque precipimus ut nullus pistor non massculus neque femina

de cetero in sua potestate tenere audeat. neque tenere faciat inter

frumentum et farinam ultra unum modium. Et panem ad illam pensam

facere et vendere debeat quam vicedominus aut gastaldio illi dederit.

Nullus preterea biccarius; bone carnis vacine seu bovine libram ultra

duos veronenses. et minus bone, duas libras ultra tres veronenses. et

porcine carnis recentis libram ultra tres veronenses aliquo ingenio

vendere sit ausus. nec vendere faciat. Junctam quoque de eisdem

carnibus ipse det vel dare faciat. Sicce vero carnis de romania et de

sclavinia libram ultra tres veronenses. et de lombardia carnis sicce

libram. ultra quattuor veronenses nullus vendere presumat. nec aliquo

ingenio vendere faciat. Et iuste atque cum iusta statera predictas

omnes carnes pensare debeat et pensare faciat. Nulli quoque licitum

sit iniustas stateras. nec pensas. nec Bellacias a modo secum tenere.

nec cum eis quocumque modo pensare. Nec etiam presummat aliquis. ultra

quadraginta solidos veronenses anphoram alicuius vini emere neque

vendere. preter vinum de romania. Pissces autem nullus ultra hunc

ordinem aliqua ratione vendere presummat. videlicet libram sturionis.

et trote. et rumbi; non plus de tribus veronensibus. libram Vairoli.

et aurate. et megle. et Barbonum. et scorpenum. et de lusernis. et de

grandis passeris. atque de grandis sfolliis. seu de grandis anguillis.

non plus de duobus veronensibus. libram de gradis (_sic_) luciis

cavedagnis friskis et salavadis non plus de duobus veronensibus. duas

libras de grandis tenkis non pus (_sic_) de tribus veronensibus.

reliquorum autem omnium pisscium aque salse et dulcis libram; non plus

de uno veronense vendere presumat. Stabilientes ad hec publica

auctoritate sanccimus. ut ab hac die in antea. nulli sit licitum.

ultra viginti quinque libras veronenses miliarium olei aliquo ingenio

comparare pro incanovare illud. et hoc volumus perpetuis temporibus

firmiter observari. ut omni tempore sicut a nobis et a ducibus venecie

qui per tempora erunt. mandatum fuerit per bannum. sic ternarii et hii

qui oleum incanovatum habuerint. sine omni conditione illud vendere

debeant. Nullus quoque aucas. nec aucellas. nec pullos in venecia ad

revendendum emere audeat. Poma insuper ad revendendum; nullus in

venecia in venecia (_sic_) emere presummat. Et quia suprascripta omnia

sine aliqua diminucione integra et illibata perpetuis temporibus

volumus observari. per presentis nostri publici instrumenti

promissionem sancimus. ut nullus de cetero neque massculus neque

femina. aliquem de suprascriptis ordinibus sibi assummere presummat.

nisi prius notum fecerit nobis et eis qui nobis sunt ducibus

successuri et curie. Si quis igitur temerarius neglecta suprascripta

publica nostra costitucione. que dicta sunt non ohservaverit. vel

alicui cause de supra memoratis causis obvius extiterit; liceat

iusticiariis quos nunc ordinavimus. et qui per tempora ordinati a

ducibus erunt. bannum et res vendendas quas illi invenerint. semper

cum offenderit auferre. et insuper offensor pro tanta culpa et

presumcione; omnia que in hoc mundo habuerit amittat. que omnia in

domnicalem nostrum deveniant. et presentis publici decreti promissio;

inconcusso robore. perpetuis temporibus in sua permaneat firmitate.

Libram vero de luciis sicis non plus de tribus veronensibus nullus

vendere presummat et si quis fecerit subiacebit suprascripte pene.

+ Ego sebastianus Ziani dei gratia dux manu mea subscripsi.

+ Ego aurio mastro petro iudex m. m. s. s.

+ Ego petrus fuscareno iudex m. m. s. s.

+ Ego andreas dandulo iudex m. m. s. s.

+ Ego Jacobus contarenus iudex m. m. s. s.

+ Ego vitalis faletro avocatori comuni m. m. s. s.

+ Ego michael citinus avocator comuni m. m. s. s.

+ Ego Phylippus faletro camararius comuni m. m. s. s.

+ Ego philipus greco camararius comuni m. m. s. s.

+ Ego Rainero batiauro vicedomino m. m. s. s.

+ Ego matheo tarvisianus vicedomino m. m. s. s.

+ Ego dominicus maureceny comes Jadre m. m. s. s.

+ Ego stefanus baroci m. m. s. s.

+ Ego aureus dauro m. m. s. s.

+ Ego marcus martinacius m. m. s. s.

+ Ego petrus quirinus m. m. s. s.

+ Ego petrus vilioni m. m. s. s.

+ Ego Henrico gradonico m. m. s. s.

+ Ego petrus teupulo m. m. s. s.

Fuit in diebus Illis. aurio mastro petro. Judex. petro baroci m. m. s.

s.

+ Ego annanias quirinns m. m. s. s.

+ Ego henricus civrano m. m. s. s.

+ Ego marcus fuscareni m. m. s. s.

+ Ego Johannes Viloni m. m. s. s.

+ Ego leonardus benacci m. m. s. s.

+ Ego dominicus faletro m. m. s. s.

+ Ego Johannes maureceno m. m. s. s.

+ Ego dominicus maurecenus testis subscripsi.

+ EgoVido de equilo t. t. s. s.

+ Ego dominicus mengulo t. t. s. s.

+ Ego henricus fuscari m. m. s. s.

+ Ego marcus istrigo m. m. s. s.

(_Fra la I.a e la II.a colonna_).

+ Ego Stefanus ruibulo m. m. s. s.

(_Nella II.a colonna_).

+ Ego petrus belli m. m. s. s.

+ Ego Johannes regini m. m. s. s.

+ Ego stefanus de equilo m. m. s. s.

+ Ego Giberto dandulo m. m. s. s.

+ Ego andrea capellexi m. m. s. s.

+ Ego leonardus navigaioso m. m. s. s.

+ Ego marcus dequilo m. m. s. s.

+ Ego Johannes dacanale m. m. s. s.

+ Ego Jacobus badovario m. m. s. s.

+ Ego Johannes tanoligo m. m. s. s.

+ Ego gracianus gradonicus m. m. s. s.

+ Ego vitalis citinus t. t. s. s.

+ Ego Johannes faletro m. m. s. s.

+ Ego petrus badovario m. m. s. s.

+ Ego Johannes contarenus m. m. s. s.

+ Ego jacobus badovario m. m. s. s.

+ Ego leo truno s. s.

+ Ego barbadicus m. m. s. s.

+ Ego . p. venancio m. m. s. s.

+ Ego marcus longo m. m. s. s.

+ Ego bonabile dondulo m. m. s. s.

+ Ego petrus bozzo (o bello?) m. m. s. s.

+ Ego dominicus rainnaudo m. m. s. s.

+ Ego dominicus caravello m. m. s. s.

+ Ego stefanus calbo m. m. s. s.

(_Segno tabellionare_). Ego Johannes Navigaiosus subdiaconus et

Notarius complevi et Roboravi.

(Pergamena originale nell'Archivio di Stato in Venezia. -- Ducali e

atti diplomatici, busta VI, a. 2).

Le monete di Venezia descritte ed illustrate da Nicolò Papadopoli Aldobrandini, v. 1 Con disegni di C. Kunz · 第 241 / 324 题