(Origini della zecca e prime monete di Venezia, nota 66).
Simile privilegium confirmationis Ugonis imperatoris factum
predicto domino Ursio duci.
In nomine domini nostri Yesu Christi Dei eterni. Hugo Dei gratia rei.
Dignum est ut celsitudo regalis quantum ceteros honores ac potestatis
fastigio antecellit, tantum erga omnes sospitatis sue munus impendere
satagat. Igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie, nostrorum
presentium silicet ac futurorum comperiat solertia, quia Ursus
Veneticorum dux per legatos suos Johanem Fabianicum et Stephanum
Coloprinum nostram deprecatus est clementiam, ut cum ex rebus sui
ducatus proprietates obtinere videntur et infra dictione regni nostri
sita esse noscuntur, ei confirmationis nostre preceptum fieri
iuberemus, per quod ipse suique heredes, ac patriarca, pontifices
quoque et abbates, atque populus sibi subiectus, proprietates suas,
sibi debitasque res, absque cuiuspiam contrarietate seu refragatione
retinere securiter queant, quemadmodum a temporibus domini Karoli, per
decretum cum grecis sanccitum, possiderunt. Peciit etiam Celsitudinem
nostram, ut in quibuscumque patriis ac provintiis regni nostri
quispiam veneticus sue potestati maneret subiectus, atque omni fide
vel obedentia submissus. Cuius petitionibus, ut nobis celestis
suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes, hos Excelentie
nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes decrevimus: ut
nemo ex nostro regno in finibus Civitatis Nove vel Milidisse, sive in
villa que dicitur Caput Argelles, vel in finibus atque possessionibus
eius, vel etiam vineis, terris, pratis, pascuis, silvis atque
piscationibus ipsius, aut in ceteris terris in quibus eorum pacto
relegitur, vel ubi infra dictione imperii nostri proprietates ipse aut
sui videntur habere, vel invenire potuerint, aliquam venationem aut
pabulationem exerceat, unde homines eius vel negociatores qui in eo
ambitu circumhabitant aliquam sustineant molestationem vel
contrarietatem, sed securiter atque in pace vivere queant. Imo per
loca et flumina cuncto nostro regno libere sua peragant negocia. Ita
tamen ut nullum gravamen sentiat populus eius vel eius negociatores,
nisi quod equum est tantummodo celonaria et ripatica solvant.
Predictus vero dux et heredes illius, et proprii negociatores eorum,
in omnibus habeant libertatem suam propria peragendi absque ulla
publica functione. Statuimus etiam, ut nullus in territoriis, locis
aliquibus peculiaribus aut ecclesiis, domibus seu rebus, et reliquis
possessionibus presignati ducatus a sua proprietate, que in potestate
regni nostri sita esse noscuntur, vel in Venetia optinere videtur,
unquam ingerere presumat inquietudinem, vel diminorationem, seu
calumniosam contradictionem, aut nephandam subtractionem. Sed liceat
eos, prefato duci ac patriarche, episcopis, abbatibus vel populo sibi
subiecto, et heredibus ac successoribus eorum, quiete, absque
cuiusquam insultantis machinatione aut sinistre quippiam
tergaversatione, regubernare, et gubernando, pro ut liquidius in
presignato decreto continetur, legaliter continere. Itemque precipimus
de proprietatibus sive possessionibus predicti ducis quas in
territoriis regni nostri habere videtur, ut si de eis aliqua contentio
orta fuerit, et ad iuramentum causa pervenerit, secundum seriem pacti
diffiniatur per electos duodecim iuratores, et cuiuscumque gentis sit
homo ille cum quo predictus dux contentiones habuerit, de illo
comitatu eligantur ubi causa requiritur. Concessimus quoque sancte
metropolitane eus Ecclesie suisque episcopatibus subiectis, atque et
monasteriorum zenobiis, iustitiam requirendam de suis rebus in annos
legales secundum quod sancta romana habet Ecclesia. Sed et hoc
constituimus, atque per hoc nostrum preceptum inviolabilliter mansurum
confirmamus, ut in quacumque patria regni nostri quislibet Veneticorum
fuerit, eius sit potestate distringendus eiusque per omnia debeat
obedire preceptis, adeo ut nulla maior vel minor persona contra eum
quempiam veneticum defendere presumat. Insuper et concedimus per hoc
regie auctoritatis preceptum, tam nos quam nostri decessores, nichil
amplius eos cogam pacti causa persolvere nisi tantum annualiter
denariorum libras XXV. Simulque eis numorum monetam concedimus
secundum quod eorum provintie duces a priscis temporibus consueto more
habuerunt. Ita ut nullo unquam tempore repetantur aut exigantur per
aliquem, neque ab ipso ut se duce, neque a successoribus eius, sed in
ea, quam in presenti concessimus perpetualiter, donatione consistant.
Si quis autem contra hos quod in presenti, per huius dicti tenore,
Veneticorum duci populoque ipsius concessimus, agere presumpserit, ut
instituta nostra violet aut infringat, ne quod temptavit perficere
possit, sciat se compositurum auri obrizi libras centum, medietatem
camere nostre et medietatem duci Veneticorum qui per tempera fuerit;
et ut hoc cercium credatur et ab omnibus inviolabilliter observetur,
manu propria roboravimus et annuli nostri impressione subter iussimus
sigillari.
Signum (_monogramma_) Hugonis gloriosissimi regis.
Data anno Domini incarnacionis DCCCC XXVII. IIII Kalendas marcii,
indictione quintadecima. Anno domini Hugonis gloriosissimi regis
primo. Actum Papia in Christi nomine feliciter. Amen.
(Archivio di Stato in Venezia, _Liber Blancus_, carte 16).