(Origini della zecca e prime monete di Venezia, nota 65).
Privilegium confirmationis Rodulfi imperatoris factum domino
Ursio duci Veneciarum.
In nomine domini nostri Yesu Christi Dei eterni. Rodulfus rex. Dignum
est ut celsitudo regalis quantum ceteros honores ac potestatis
fastigium antecellit, tantum erga omnes fideles pietatis sue munus
impendere satagat. Igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie, silicet
nostrorumque, presentium videlicet ac futurorum, comperiat solercia,
quia Ursus Veneticorum dux per legatos suos, Dominicum silicet
venerabilem madamaucensis episcopum atque stephanum Coloprinum,
nostram deprecatus est clementiam, ut cum ex rebus sui ducatus quamque
et ex sua proprietate, quam in Venetia obtinere videtur, vel quo infra
dictione regni nostri scita esse noscuntur, ei confirmationis nostre
preceptum fieri iuberemus, per quod ipse suique heredes ac patriarcha,
pontifices quoque et abbates, atque populus sibi subiectus,
proprietates suas sibi debitas res absque cuiuspiam contrarietatem seu
refragationem retinere securiter queant, quemadmodum temporibus domini
Karoli, per decretum cum grecis sanccitum, possiderunt. Petiit etiam
Celsitudinem nostram ut in quibuscumque patriis ac provintiis regni
nostri quispiam veneticus esset, sue potestati maneret subiectus atque
omni fide vel obedientia summissus. Cuius petitionibus, ut nobis
celestis suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes, hos
Excelentie nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes
decrevimus: ut nemo ex nostro regno in finibus Civitatis Nove vel
Millidisse, sive in villa que dicitur Caput Argelles, vel in finibus
atque possessionibus eius, vel etiam vineis, terris, pratis pascuis,
silvis atque piscationibus ipsius, aut in ceteris locis in quibus in
pacto eorum relegitur, vel ubi infra dictionem regni nostri
proprietates habere videntur, vel habere potuerint, aliquam venationem
aut pabulationem exerceant, unde homines eius qui in eo amitu
(_ambitu_) circuminhabitant, aliquam sustineant molestationem vel
contrarietatem, et securiter atque in pace vivere queant. Imo per loca
et flumina cuncto nostro in regno libere sua peragant negocia. Ita
tamen ut nullum gravamen sentiant populus eius _vel eius
negociatores_, nisi quod equum est tantummodo telonaria et ripatica
solvant. Nam vero predictus dux suique heredes _suique negociatores_
nullo in loco persolvant de quacumque re, sed ex nostra largitate
quieto more ubique sua persolvant. Statuimus etiam ut nullus in
territoriis, locis peculiaribus aut ecclesiis, domibus seu rebus, et
reliquis possessionibus presignati ducatus a sua proprietate quam in
Venetia obtinere videtur, vel que in potestate regni nostri sita esse
noscuntur, unquam ingerere presumat inquietitudinem, vel
diminorationem seu calumniosam contradictionem aut subtractionem
nephandam. Silicet at eas prefato duci ac patriarche, episcopis,
abbatibus vel populo sibi subiecto, seu successoribus eorum, ac
heredibus, quiete absque cuiusquam insultantis machinationem aut
sinistram quippiam terga versationem regubernare et gubernando, pro ut
liquidius in presignato decreto continetur, legaliter continere.
Itemque precipimus de proprietatibus sive possessionibus predicti
ducis, quas in territoriis regni nostri habere videtur, ut si de eas
aliqua contentio orta fuerit et ad iuramentum causam pervenerint,
secundum seriem pacti diffiniantur per electos duodecim iuratores, et
cuiuscumque gentis sit homo ille cum quo predictus dux contentiones
habuerit, iuratores de illo comitato tamen eligantur ubi causa
requiritur. Concessimus quoque sancte metropolitane eius Ecclesie, vel
episcopatibus subiectis atque monasteriorum zenobiis iustitiam
requirendam de suis rebus in annos legales secundum quod sanctam
romanam habet Ecclesiam. Sed et hoc constituimus, atque per hoc
nostrum perceptum inviolabiliter mansurum confirmamus, ut in quacumque
patria regni nostri quislibet Veneticorum fuerit, eius sit potestate
constringendus eiusque per omnia debeat obedire preceptis, adeo ut
nulla maior vel minor persona contra eum quempiam veneticum deffendere
presumat. Insuper etiam et concedimus per hoc regie auctoritatis
preceptum, ut tam nos quam nostri decessores nichil amplius eos
cogamus pacti causa persolvere, nisi tantum annualiter denariorum
libras XXII; simul que eis numis monetam concedimus secundum quod
eorum provintie duces a priscis temporibus consueto more habuerunt.
Ita ut nullo umquam tempore repetantur aut exigantur per aliquem,
neque ab ipso Urse duce neque a successoribus eius, sed in ea qua in
presenti concedimus perpetualiter donacione consistant. Si quis autem
contra hoc, quod in presenti per huius dicti tenorem Veneciarum duci
ac populoque ipsius concessimus, agere presumpserit, ut instituta
nostra violet aut infringat, ne quod temptavit perficere possit, sciat
se compositurum auri obrizi libras centum, medietatem camere nostre et
medietatem duci Venetiarum qui per tempore fuerit. Et ut hoc cercius
credatur et ab omnibus inviolabiliter conservetur, manu propria
roboravimus et annuli nostri impressione subter iussimus insigniri.
Signum (_monogramma_) domini Rodulfi serenissimi regis.
Data II. kalendas marcii, anno dominice incarnationis DCCCC. XXIIII,
domini Rodulfi invictissimi regis hic in Italia IIII, indictione
tercia decima.
Actum Papie, in Christi nomine feliciter, amen.
(Archivio di Stato in Venezia, _Liber Blancus_, carte 14 tergo).