dicere quantus esset in vos Cæsaris amor. Non ligna--non saxa
estis--homines estis; et cum homines estis, hoc Cæsaris testamentum
vos ad incendia et insaniam instigaret. Vos Cæsaris hæredes esse
melius non novisse. Si enim noveritis, eheu! quid eventurum foret!
_Omnes._--Lege testamentum; jubemus, Antoni; legendum Cæsaris
testamentum.
_Ant._--Date veniam, date paullulum moræ. Fando talia ultra metam
certe jaculatus sum. Vereor ne honestos istos viros injuriâ
affecerim, quorum sicæ Cæsarem percusserunt: immo multum vereor.
_Civ. 1._--Proditores isti: non honesti.
_Civ. 2._--Testamentum! testamentum!
_Civ. 3._--Scelerati sunt; sicarii.
_Ant._--Mene igitur cogetis ut legam! Primo tamen circumstetis
cadaver Cæsaris, ut, qui hoc fecerit testamentum, vobis ostendam.
Descendamne e rostro? licetne?
_Omnes._--Descendas.
_Civ. 2._--Licentiam damus.
_Civ. 3._--A feretro et cadavere paullulum distandum est.
_Civ. 4._--Date locum Antonio, nobilissimo Antonio.
_Ant._--Ne me urgeatis; date locum, precor.
_Omnes._--Date locum, date locum.
_Ant._--Si lacrymae vobis insunt, date lacrymis viam. Agnoscitis
omnes hanc togam: memini ego quo tempore eam primum induit Cæsar:
æstivo quodam vespere, in prætorio; quo die Nervios debellârat.
Ecce! hac Cassi mucro penetravit: ecce! illac quantum foramen fecit
invidus Casca. Hac autem bene dilectus Brutus percussit: abstractoque
ejus exsecrando ense, videte, quanto impetu Cæsaris sanguis secutus
est; quasi foris properaret, ut sciret num Brutus esset qui tam
inhumaniter pulsaret; Brutus enim, uti scitis, Cæsari divus erat.
Testor vos, immortales Dii, quantopere eum diligebat Cæsar! Proh
ictum omnium inhumanissimum! illico, ut Brutum manus inferentem
vidit, qui proditorum tela sustinebat, ingrato hujus animo succubuit.
Tum ruptum cor eximium; togâque capite involuto, ad pedes statuæ
Pompeî, quæ tota, dum cædes ageretur, sanguinem exsudabat, magnus
Cæsar procubuit. O qui casus ibi erat, Quirites! Ibi ego, ibi vos,
ibi nos omnes simul procubuimus, triumphante super nos Proditione
cruentis manibus.
Ah! adsunt lacrymae; qui sit in vobis pietatis morsus agnosco. O
gratæ lacrymæ! pia corda! Quid! fletisne, cum non nisi vestem
Cæsaris nostri dilaniatam intuemini? En ipsum! ipsius stragem et
ruinam, proditorum opus!
_Civ. 1._--O miserrimum spectaculum!
_Civ. 2._--Eheu, nobilis Cæsar!
_Civ. 3._--O diem funestissimum!
_Civ. 4._--O proditores, O sicarii!
_Civ. 1._--O cruentissimum facinus!
_Civ. 2._--Ultionem poscimus, ultionem:
ite,--agite,--exquirite,--incendite,--occidite!--ne quis istorum
supersit.
_Ant._--Amici mei.--
_Civ. 1._--Tacete, audite nobilem Antonium.
_Civ. 2._--Audibimus; sequemur; cum Antonio moriemur.
_Ant._--Mî boni, mî amici, procul absit ut verba mea vos in tantum
seditionis vorticem præcipitent. Qui hoc facinus fecerunt viri
utique honesti sunt: quænam fuerint suæ cuique simultates, quæ ut
facerent impulerint, ego prorsus nescio; sagaces autem iidem et
honesti: et vobis procul dubio satisfacturi sunt.
Non adsum, amici, ut corda vestra surripiam; non ego sicut Brutus,
orator sum: sed, uti omnes bene scitis, rudis, simplexque, amici mei
amantissimus; quod bene norunt qui mihi hanc publice loquendi
licentiam permiserunt. Non enim mea sunt, neque ingenium, neque
verba, neque dignitas, neque actio, neque vox, neque elocutio, ut
hominum affectus excitare possim. Nihil in me est nisi aperte et
directo loqui. Vobis quæ vobismetipsis nota sunt refero; Cæsaris
nostri vulnera ostendo, muta, tristissima ora, et pro me eloqui
jubeo. Quod si ego Brutus essem--Brutus Antonius--staret hîc
Antonius, qui ab imo præcordia vestra commoveret, et singulis
Cæsaris vulneribus linguam insereret, quæ ipsos Romæ lapides in
seditionem tumultumque evocaret.
_Cives._--Nulla in nobis mora erit.
_Civ. 1._--Bruti domum incendemus.
_Civ. 3._--Ite, venite, conjuratos deprehendamus.
_Ant._--Mihi auscultate iterum tamen, Quirites.
_Cives._--Taceamus! audiamus Antonium, nobilissimum Antonium.
_Ant._--Quid vultis, amici; quid agitis? Nonne vos hoc etiamnum latet
quâ de causâ Cæsar tam bene de vobis meruerit? Quid! ignoratisne?
Idcirco dicendum est. Testamentum vobis ex mente excidit, ut videtur.
_Cives._--Verum ait: commorandum est dum legatur.
_Ant._--Ecce testamentum, Cæsarisque symbolum. Imprimis, singuloque
cuique civi Romano septuaginta drachmas dat.
Civ. 2.--O Cæsarem nobilissimum! ut cædes ejus primum nobis
ulciscenda est?
_Civ. 3._--O Cæsarem generosum, vere regium!
_Ant._--Patiamini aliquantisper, precor.
_Cives._--Taceamus, taceamus.
_Ant._--Omnes præterea hortos suos, arbustae, pomariaque nova cis
Tiberim, in usum et recreationem publicam, vobis hæredibusque
vestris in perpetuum legat. Eccum, verum amicum! eccum, Cæsarem
vestrum. Quando ullum invenietis parem?
_Cives._--Nunquam, nunquam:--hinc, hinc vos abripite, Quirites.
Cadaver in sacro loco comburemus; tædisque a pyrâ raptis proditorum
domos incendemus. Corpus tollite.
_Civ. 2._--Ite, ferte ignem.
_Civ. 3._--Scamna evellite.
_Civ. 4._--Sedilia, fenestras, quidquid ad manum venit.
[_Exeunt_ CIVES, _cadavere sublato._
_Ant._--Factum est: currat opus. Ate, carceribus effusa es!--jam
effrænis ruas?
FAMULUS.
_Fam._--Domine, Octavius jam nunc Romam advenit.
_Ant._--Ubinam est?
_Fam._--Ille Lepidusque domi Cæsaris sunt.
_Ant._--Ibo confestim visum. Fortuna læta est et benigna, ut
videtur: eo animo ut nobis quodcunque velimus largiatur.
_Fam._--Audivi ex Octavio Brutum Cassiumque per urbis portas, equis
concitatis, et quasi metu insanos, effugisse.
_Ant._--Ad aures venerat, ut opinor, quomodo populus à me commotus
est. Duc me ad Octavium.
SCENA III.
_Via quædam._
CINNA _Poeta._
_Cin._--Hac nocte somniabam me cum Cæsare cœnare; mens mea
infaustum aliquod præsagit. Foris ire vix placet; cogor tamen
quodammodo invitus.
CIVES.
_Civ. 1._--Quid nomen tuum?
_Civ. 2._--Quorsum viam facis?
_Civ. 3._--Ubi habitas?
_Civ. 4._--Maritus, an cœlebs?
_Civ. 2._--Statim cuique nostrum respondeas--
_Civ. 1._--Et brevissime--
_Civ. 4._--Et prudentissime--
_Civ. 3._--Et verissime--caveas ut verissime.
_Cin._--Quid nomen meum? quorsum eo? ubi habito? maritus, an cœlebs?
Ut cuique respondeam, statim, brevissime, prudentissime, verissime.
Prudentissime igitur, non sum maritus.
_Civ. 2._--Quasi dicas maritos omnes stultos esse;--hujus ergo
vapulabis, ut opinor. Age, statim--
_Cin._--Statim; ad Cæsaris funus eo.
_Civ. 1._--Amicus, an inimicus?
_Cin._--Amicus.
_Civ. 2._--Quantum ad hoc, satis ist.
_Civ. 4._--Jam de domo,--age, brevissime--
_Cin._--Brevissime; prope Capitolium est.
_Civ. 3._--Quid nomen tuum? verissime--
_Cin._--Verissime; Cinna est.
Civ. 1--Divellamus, discerpamus; unus ex conjuratis est.
_Cin._--Non ego. Cinna sum poeta, Cinna poeta sum.
_Civ. 4._--Satis est. Malos versus facit; malorum carminum ergo
discerpendus est.
_Civ. 2._--Cinna nomen est; satis est; nomine ex corde evulso,
discedat si velit.
_Civ. 3._--Divellite, discerpite. Ite, tædas ferte, tædas ignemque.
Hinc in Bruti, in Cassii, domum; utramque, omnes, incendite. Alii
Decii, alii Cascæ, alii Ligarii domum; ite; properate.
[_Exeunt._
ACTUS IV.
SCENA I.
_Atrium in Ædibus_ ANTONIANIS.
ANTONIUS, OCTAVIUS, LEPIDUS.
_Ant._--Ergo hi omnes proscribendi sunt. En! cujusque nomini stigma
suum letale.
_Oct._--Insuper his, et frater tuus, Lepide: aisne?
_Lep._--Aio.
_Oct._--Stigma ad nomen ejus, Antoni.
_Lep._--Hac conditione, quod et Publio, sororis tuæ filio, Antoni,
detur locus suus in libello nostro.
_Ant._--Fiat: ecce! stigmate eum damno. Tu autem, Lepide, jam
Cæsaris domum eas, et tecum testamentum referas. Quomodo aliquid ex
legatis imminui possit ratio nobis ineunda est.
_Lep._--Vosne hic inveniam?
_Oct._--Vel hic, vel ad Capitolium. [_Exit_ LEPIDUS.
_Ant._--Levis iste; nullius pretii vir: tabellarii vice dignus qui
fungatur. Decetne, putas, Octavi, istum, terrarum orbe in tres partes
diviso, unam pro suâ habiturum esse?
_Oct._--Scilicet ipse auctor eras; et quæ in fatali isto libello
nostro nomina inscribenda essent ex istius suffragio inscribi tu
contentus eras.
_Ant._--Junior es, Octavi; senior ego. Animadvertas velim--honores
quos in istum cumulamus, (eo consilio ut invidiæ onus vice nostrî
ipsorum ferat,) ille, uti asinus aurum, portaturus est; sub pondere
gemens sudansque; ductus actusve quocunque tu et ego viam
indicaverimus; donec, facto itinere, et nummis istuc, ubi nobis
placet, deductis, onus a tergo amovebitur; et eum veluti asinum,
vacuum, soluto collo, dimittemus, ut ventilet aures, et herbam in
aperto quærat.
_Oct._--Fac quod voles: miles tamen fortis et expertus est.
_Ant._--Hoc et equi mei est, Octavi; cui in idipsum largiri pabulum
soleo: quem in pugnam ire in gyros, rectâve currere, vel immotum
stare, doceo; corporis ejus motibus arbitrio meo conformatis. Ide
fere dicendum de Lepido nostro: docendus et informandus est,
gubernandus, agendus. Cerebrum vel omnino nullum, vel sterile, habet.
Artes alienas, mores, exempla, quoad potest, depascitur; quibus jam
obsoletis abjectisque ab inventoribus, pro novis et sibimet ipsi
excogitatis utitur. Ne in isto moremur, nisi ut in mancipio nostro.
Nunc autem de gravissimis rebus consulendum, Octavi. Brutus
Cassiusque copias conducunt: oportet quam citissime iis obviam eamus.
Fœdere igitur inter nosmet ipsos icto, conciliandi amici, copiæque
a nobis etiam totis viribus undique contrahendæ; deliberandum
insuper quomodo operta discrimina magis pateant, aperta defendantur.
_Oct._--Hoc agamus, Antoni; nos enim jam tanquam in saltu sumus,
canibus undique circumlatrantibus; et vereor sane ne sint, qui, dum
nobis vultu arrident, corde mala quamplurima comminiscantur.
[_Exeunt._
SCENA II.
_Castra ad Sardes._ BRUTI _tentorium. Tubæ. Ex hac parte_ BRUTUS,
LUCILIUS, LUCIUS, _Milites: ex illâ,_ TITINIUS, PINDARUS.
_Brut._--Consistite, milites.
_Luc._--Date signum: consistite.
_Brut._--Quid habes, Lucili? num venit Cassius?
_Lucil._--Immo jam venit: Pindarus tibi nomine ejus salutem dat.
[PINDARUS BRUTO _litteras reddit._
_Brut._--Amici litteræ sunt.--Dominus tuus, Pindare, vel per
seipsum, vel per malos quosdam ministros, mihi satis causæ dedit, ut
quædam facta infecta vellem. Quodsi me jam conventurus est, omnia in
melius interpretari licebit.
Pin.--Pro certo habe nobilem dominum meum se, ut semper, quam maxime
benevolum honestumque tibi comprobaturum esse.
_Brut._--Nullus dubito. Jam pauca tecum, Lucili: dic mihi, quonam
modo te acceperit?
_Luc._--Satis comiter quidem et honorifice; nec tamen familiari eo
more, et benigno, neque eâ verborum facilitate quibus olim utebatur.
_Brut._--Amicum modo ardentem, jam frigescentem, depingis.
Animadvertas licet, Lucili, amorem languescentem et mox defecturum,
ut ad coactas quasdam blanditias confugiat. Vera simplexque fides
artem nescit: insinceri autem equorum impatientium more agunt, qui
primo cursu superbiunt frenaque indignantur: deinde, quum ad calcar
ventum est, cristas demittunt, et se pigros et male natos produnt.
Exercitusne ejus in itinere est?
_Lucil._--Hac nocte Sardibus castra ponunt; peditum pars major,
equitatus fere omnis Cassium comitantur.
[_Tubae._
_Brut._--Audisne? adest:--lento passu obveniamus.
CASSIUS, _cum suis._
_Cass._--Consistite.
_Brut._--Consistite. Date signum per ordines.
_Mil. 1._--Consistite.
_Mil. 2._--Consistite.
_Mil. 3._--Consistite.
_Cass._--Frater nobilissime, me injuriâ affecisti.
_Brut._--Di superi! testor vos me ne inimicos quidem, quod sciam,
injuriâ afficere; quanto minus fratrem?
_Cass._--Gravitas ista tua, Brute, injurias velat; quando autem
injuste agis--
_Brut._--Te contineas, precor, Cassi; expostulationes tuas lenius
urgeas: indolem tuam satis novi: ne coram militibus nostris, quos
oportet nos conjunctissimos intelligere, rixantium more colloquamur.
Quare, hisce paullulum remotis, tu, Cassi, mecum in tentorium meum:
ibi querelas tuas liberius exponas; ego patienter audiam.
_Cass._--Tribunis, Pindare, manda ut cohortes paullulum hinc deducant.
_Brut._--Quin et tu, Lucili. Jam vero nemo in tentorium veniat,
consiliantibus nobis. Lucius et Titinius aditum custodiant.
[_Exeunt._
SCENA III.
BRUTI _Tentorium. Intervallo quodam_ LUCIUS _et_ TITINIUS.
BRUTUS, CASSIUS.
_Cass._--Quod in me injuriose egisti, Brute, vel ex hoc patet: Lucium
Pellam, de muneribus ex Sardianis nostris acceptis in judicium
vocatum, condemnâsti; litterasque meas, eum, quod mihi notus esset,
excusantes, pro nullis habuisti?
_Brut._--Tu in teipsum, Cassi, injuriosus, quod in istius causâ te
advocatum feceris.
_Cass._--Hisce temporibus parum convenit singulum quodvis delictum
accuratius notare.
_Brut._--Liceat dicam tibi, Cassi--tu ipse male audis propter cupidam
quandam et prurientem manum; aiunt te munera tua indignis auro
vendere.
_Cass._--Mene cupidum? mene prurientem manum? nî Brutus esse, per
Deos omnes, jam supremum locutus esses.
_Brut._--Quam corruptelam Cassii nomen decoram facit; idcirco Pœna
suum abscondit caput.
_Cass._--Pœnam--dicebasne? Pœnam?
_Brut._--Martium--Idus memento Martios!--Quonam instigante--nisi
Justitiâ--magnus Julius occisus est? Quis inter nos tam vilis ut,
nisi Justitiâ instigante, eum percusserit? Quid! unusne nostrûm
est,--qui hunc primum orbis terrarum virum, non ut latronem ipsum,
sed quod latronum patronus esset, occidimus;--nosne, inquam, manus
nostras turpissimo lucro contaminabimus? ingensque gloriæ nostræ
curriculum tam parvi ultro vendemus quantum digitis--ad hunc
morem--contineri possit? Mallem me canem esse, et latrare lunam quam
istiusmodi Quiritem.
_Cass._--Ne me latres, Brute; equidem non patiar; parum tibi convenit
me insectari. Miles ego plus quam tu belli expertus; aptior qui de
patrocinii conditionibus judicem.
_Brut._--Non tu, Cassi.
_Cass._--Aio.
_Brut._--Non tu, inquam.
_Cass._--Ne instes mihi; ne me provoces; metuo ne non memet penes
fiam: cura vitam tuam: ne me ulterius tentes.
_Brut._--Abi, vir levis!
_Cass._--Quid est?--certe male audivi!
_Brut._--Audi tu; dicam enim. Sperasne iræ puerili tuæ me locum
daturum: metuamne quod insanus quidam torve me intuetur?
_Cass._--Dî superi! Dî superi! hæccine me pati!
_Brut._--Immo hæcce omnia, et plura his: intus fremas, si vis, donec
superbum tuum cor dissiliat. I, servis tuis quantum irasci potes
ostendas, ut te formident servi. Egone locum dabo tibi? Tune a me
conciliandus? Mene decet summisso vultu ineptos furores tuos
patienter ferre? Per Deos! cogam te ut splenis tuis venenum exhaurias
ipse, etiamsi exhauriendo rumparis. Ex hoc die, dico tibi, Cassi, te,
quandocunque irascaris, pro joco et ludibrio utar.
_Cass._--Ventumne est ad hoc?
_Brut._--Tu te militem præstantiorem jactas: fac ut probatum habeas;
quod si probaveris, lætabor ego: quod meum est, gaudeo a
præstantoribus edoctus.
_Cass._--Male in me, male in me omnino, Brute; militem seniorem, non
præstantiorem, dixi: præstantioremne dicebam?
_Brut._--Utrum horum mavis.
_Cass._--Cæsar me sic provocare non ausus esset.
_Brut._--Tace, tace; tu non ausus esses eum sic tentasse.
_Cass._--Mene non ausum?
_Brut._--Dico, non.
_Cass._--Mene non ausum?
_Brut._--Non, per Deos, non ausus esses.
_Cass._--Brute, ne amori meo nimium fidas: vereor ne faciam cujus me
pœnituerit.
_Brut._--Jamdudum id fecisti, Cassi. Videsis; minæ tuæ nihil in me
valent; eâ enim virtute me totum involvo, ut, tanquam vana aura,
istæ me incassum prætervolent. Auri quoddam pondus a te, per
tabellarios meos, petebam: quippe ut nummos ipse turpiter aliunde
corradam procul a me est. Per Deos! mallem cor meum in æs
transmutari, sanguinemque in drachmas guttatim, stillari quam e duris
pauperum manibus sordidas eorum mercedulas per me injuriâ
extorqueri. Aurum, a te inquam, per tabellarios meos, petebam; in
stipendia legionibus meis. Tu mihi negabas. Hoccine Cassii erat? Ego
ne Caio Cassio sic respondissem? Si quando Marcus Brutus adeo avarus
fiat, ut viles istos calculos in arcâ conditos suis interdicat, eâ
ipsa horâ, Dî, omni fulmine vestro Brutum comminuatis!
_Cass._--Ego non negabam.
_Brut._--Negabas, aio.
_Cass._--Non ego:--stultus iste qui responsum meum retulit. Brutus
cor meum dilaceravit. Amicus amici culpas extenuare debet; Brutus
meas exaggerat.
_Brut._--Invitus loquor, tuis in meipsum injuriis coactus.
_Cass._--Me non amas.
_Brut._--Culpas quidem tuas non amo.
_Cass._--Amici oculus culpas tantulas notare nollet.
_Brut._--Nollet adulatoris oculus, etiamsi Olympum superarent.
_Cass._--Veni, Antoni; veni, juvenis Octavi; vosmet de Cassio solo
omnium ulciscamini: Cassium vitæ tædet. Bene dilecto odio est: a
fratre lacessitur: servus uti reprehenditur: culpâ qualibet notatâ,
in tabulis inscriptâ, memoriæ commissâ, ut illi aliquando in
opprobrium objici possit. Eheu! animam meam lacrymando exhaustam
vellem! Ecce! gladius tibi meus; nudatum pectus: cor intus thesauro
Pluti carius, auro pretiosius: si Romanus es, cor illud exscindas:
ego qui aurum negabam, idem cor datum volo: percute ut percussisti
Cæsarem; te Cæsarem enim, etiam quum maxime aversabaris, plusquam
Cassium dilexisse certo scio.
_Brut._--Ne mihi gladium, Cassi. Ad libitum iræ indulgeas: tibi per
me licebit. Fac quodcunque velis; injuriosus contumeliosusque sis;
ego intemperiem dicam. O Cassi, cum agno conjuctus es: iram ille, uti
silex ignem, gerit; percussus scintillam in breve ostendit, et
extemplo refrigescit.
_Cass._--Vixitne Cassius ut Bruto suo jocus et ludibrium fiat, si
quando dolor et male temperatus sanguis eum irritaverint?
_Brut._--Male et ego temperatus, quum ista dicerem.
_Cass._--Tantumne concedis? Da manum.
_Brut._--Immo, et cor simul.
_Cass._--O Brute! ----
_Brut._--Quid est, Cassi?
_Cass._--Nonne satis amoris in me habes, ut patiaris si quando
fervida ista temperies, quam a matre accepi, me ultra modum impulerit?
_Brut._--Satis, Cassi. Quod si posthac Brutum tuum nimis urgeas,
ille, matrem tuam increpitantem audire putans, tibi locum dabit.
[_Strepitus intra._
_Poeta._--[_Intra_.]--Date viam ad duces. Jurgium inter se habent,
cui alios interesse melius erit.
_Luc._--Non licet.
_Poet._--Mors sola me prohibebit.
POETA.
_Cass._--Quid vult strepitus iste? quid nobiscum tibi?
_Poet._--Proh pudor! O quid erit? Dux a duce magnus amandus.
Ne sit vos inter rixa; Poeta jubet.
_Cass._--Pol! quam putidos facit Cynicus este versiculos.
_Brut._--Hinc tu, impudens! abi in malam rem!
_Cass._--Ne nimis ægre feras, Brute: suo more agit.
_Brut._--Isti morem geram si quando tempestivus aderit. Quid his
ineptissimis cum bello? abeat statim.
_Cass._--Abi, quisquis es; confestim abi.
[_Exit_ POETA.
LUCILIUS, TITINIUS.
_Brut._--Lucili, Titinique, mandate centurionibus ut in hanc noctem
metentur castra.
_Cass._--Ipsi statim huc redeatis; vobiscum Messala adsit.
[_Exeunt_ LUCILIUS _et_ TITINIUS.
_Brut._--Luci, vinum affer.
_Cass._--Non novi te tantum moveri posse.
_Brut._--O Cassi, plurimus dolor cor meum ægrum facit.
_Cass._--Quid autem--Philosphia tua nihili est, si quæ indies
contingunt mala parum sustineas.
_Brut._--Nemo tristitiæ cedit minus quam ego:--Portia mortua est.
_Cass._--Aisne? Portia!
_Brut._--Mortua est.
_Cass._--Et tu me--importunum--injuriosumque--non illico occidebas!
O damnum intolerabile! O ima cordis pertentans dolor!
Quonam morbo?
_Brut._--Mei absentis impatiens, dolensque quod Octavius cum Marco
Antonio in tantum roboris creverit, (nempe hoc simul accepimus)
quodammodo insana facta est; semotisque famulis, ignem absorpsit.
_Cass._--Atque ita mortua est?
_Brut._--Scilicet--ita.
_Cass._--O, immortales Di!
LUCIUS, _vinum et lucernas ferens._
_Brut._--Ne plura de illâ.--Da cyathum in manum. In hoc, Cassi, si
quid inter nos non satis amanter intercesserit, id omne sepultum volo.
_Cass._--Tibi propinanti idem sitit cor meum. Poculum corona, Luci:
nunquam mihi redundabit Bruti amor.
TITINIUS, MESSALA.
_Brut._--Accedas, Titini:--salve, mi Messala. Jam nunc ad lucernam
sedeamus, et quid in his necessitatibus agendum sit, consilium
capiamus.
_Cass._--Portia, obiistin?
_Brut._--Ne iterum istud nomen, precor te. Messala, ex his litteris
intelligo Octavium juvenem et Marcum Antonium cum magno exercitu
tendere versus Philippos, in nos impetum facturos.
_Mess._--Idem ego ex meis litteris.
_Brut._--Ecquid aliud habes?
_Mess._--Octavius, Antonius, Lepidusque centum Senatores proscriptos
et majestatis condemnatos sustulerunt.
_Brut._--Hac parte meæ vix consentiunt; quippe Senatores proscriptos
et cæsos septuaginta ferunt; unum ex iis Ciceronem.
_Cass._--Ciceronem, ais?
_Mess._--Immo--Cicero, unus ex proscriptis, periit. Accepistine
epistolas, Brute domine, ab uxore tuâ?
_Brut._--Nullas, Messala.
_Mess._--Nihilne habent de illâ litteræ tuæ?
_Brut._--Nihil, Messala.
_Mess._--Mirum, ut mihi videtur.
_Brut._--Sed quid rogas? tune aliquid de illâ?
_Mess._--Non ego, domine.
_Brut._--Romanus es, Messala; mihi verum dicas.
_Mess._--Romanus es, Brute; quod dicam feras. Illa procul dubio
mortua est--infandâ morte.
_Brut._--Ergo, vale, Portia.--Omnibus moriendum, Messala: illam
aliquando morituram continuo meditatus, mortuam patienter fero.
_Mess._--Ita a magnis mala magna sustinenda sunt.
_Cass._--Equidem, prout tu, quid in hac re philosophum decet edoctus
sum; infirmior tamen natura mea, quam quæ, sicut tua, rem ipsam
sustinuisset.
_Brut._--De mortuis satis: jam de vivis. Quid censes? an ad Philippos
exercitum nostrum confestim ducendum putas, an non?
_Cass._--Non, me judice.
_Brut._--Quare, quæso?
_Cass._--Pro nobis magis facturum censeo ut hostis nos ultro petat.
Sic enim opes suas consumet, milites defatigabit, suo ipsius
detrimento. Interea nos castra tenentes, quiete refecti erimus;
indiesque et ad propulsandum et ad agendum instructiores.
_Brut._--Argumenta tua gravia esse fateor; hæc tamen, ut puto,
graviora. Qui inter hunc locum et Philippos sunt, vix satis bene in
nos affecti videntur, quippe qui commeatus inviti suppeditaverint.
Hostis, per eos iter faciens, ordines suos complere poterit: deinde,
amplifactus reparatusque, animosior progredietur: quibus omnibus eum
destituemus si, ad Philippos ei obviam euntes, hosce in tergo
tenebimus.
_Cass._--Mî frater, verbum velim ----
_Brut._--Pace tuâ--insuper notandum est, nos omne quod nostrarum
partium est jampridem collegisse; legiones completas esse; et totam
rem nostram jam quasi maturam: hostem in diem crescere; nobis, in
summum jam progressis, periculum esse ut mox retrorsum cedendum sit.
Quippe in rebus humanis, ut in mari, inest æstus: cui si, sursum
adhuc fluenti, te commiseris, in Fortunam provectus eris; si
refluenti, inter vada et angustias nunquam non navigandum erit. Nos
jam mari pleno invehimur; æstuumque secundum oportet occupemus, ne
fiat jactura.
_Cass._--Eamus ergo: ad Philippos cum hoste congediamur.
_Brut._--Nox intempesta nobis colloquentibus obrepsit. Necessitas
naturæ imperat. Somnus tamen brevis esto. Visne plura loqui?
_Cass._--Nihil ego. Valeas et dormias: primâ luce proficiscemur.
_Brut._--Vestem domesticam meam, Luci, affer.
[_Exit_ LUCIUS.
Valeas, optime Messala;--valeas, Titini;--valeas et tu, nobilissime
Cassi! bene dormiatis omnes.
_Cass._--O carissime frater! male inita est hæc nox: ne in futurum
quicquam inter nos dissidii intercedat. Nonne ita erit, Brute?
_Brut._--Omnia jam optime se habent.
_Cass._--Valeas, domine.
_Brut._--Et tu, mî frater.
_Tit., Mess._--Bene dormias, domine.
_Brut._--Valeatis omnes.
[_Exeunt_ CASSIUS, MESSALA, TITINIUS.
LUCIUS, _vestem afferens._