_Cæs._--Festinent servi:--pudet me hujus moræ. Salve,

Cinna:--Metelli, salve:--ah, Treboni! habeo de quo tecum largius

loqui velim; ne tu mei obliviscaris, et mihi prope adsis, ne tui ego

obliviscar.

_Treb._--Non obliviscar, Cæsar. [_Seorsim_] Immo ita prope adero, ut

qui te amant me longius abfuisse optaverint.

_Cæs._--Ineamus; vini pocula quædam in promtu sunt. Deinde,

amicorum instar, una ibimus.

_Brut._--Eheu, Cæsar, quod omne instar non sit idem, Brutus ex imo

corde deplorat.

SCENA III.

_Via prope Capitolium._

ARTEMIDORUS, _epistolam legens._

_Art._--Cæsar, caveto Brutum; caveto Cassium; ne sit propior tibi

Casca; Cinnam observa; Trebonio ne fidas; nota Metellum Cimbrum;

Decius Brutus te non amat; Caium Ligarium injuriâ ipse affecisti.

Una in his omnibus mens, atque ea infensa Cæsari est. Si non

immortalis es, vigil esto. Securitas Proditioni opportunitatem dat.

Di boni te protegant.

Tui observantissimus,

ARTEMIDORUS.

Hic Cæsarem prætereuntem expectabo, epistolamque meam, ut qui

libellos supplices, ei in manus dabo. Piget me virtutem non posse

extra invidiæ morsum degere. Quod si legeris, Cæsar, fortasse

salvus eris: sin aliter. Fata cum proditoribus conspirant.

SCENA IV.

_Ejusdem viæ pars alia, prope_ BRUTI _domum._

PORTIA, LUCIUS.

_Por._--Hinc, puer, ad Senatum: ne respondeas; hinc quam citissime.

Quid stas?

_Luc._--Domina, ut quid vis intelligam.

_Por._--Vellem te prius îsse et redîsse quam quod agendum sit

dicere possim. O Constantia, adsis, adjutrix fias: molem, impedimenta

quam maxima inter præcordia et linguam interponas. Vir corde,

viribus fœmina sum. Ah! quam difficile est fœminæ secreta non

proferre! Quæ jam in te mora, puer?

_Luc._--Hera, quid agam vis? currendumne est ad Capitolium; nihil

ultra? redeundum ad te; nihil ultra?

_Por._--Hoc ultra, puer; referas qui sit aspectus domini tui: nam,

quum foras ibat, ægrotabat: nota præsertim quid agat Cæsar: qui

proxime supplicatum accedant. Ah! quis iste strepitus? Ausculta,

sodes.

_Luc._--Nullum, hera, audiebam.

_Por._--Ausculta, dico tibi. Strepitus quidam tumultuosus ad aures,

quasi rixantium, venit, vento delatus a Capitolio.

_Luc._--Equidem, domina, nihil audio.

ARTEMIDORUS.

_Por._--Huc, mî bone; unde venis?

_Art._--Domo meâ, domina.

_Por._--Hora quota est?

_Art._--Circiter tertiam, ni fallor, domina.

_Por._--Cæsarne adhuc in Capitolium?

_Art._--Non adhuc, domina. Ipse stationem quæro, unde eum istuc

procedentem videam.

_Por._--Num aliquid a Cæsare petiturus es?

_Art._--Scilicet, domina: modo Cæsar Cæsari ita amicus sit ut mihi

aurem det, obsecrabo ut sibi ipsi caveat.

_Por._--Quid? novistine aliquod periculum ei impendere?

_Art._--Nullum quod noverim, multum quod veritus sim. Valeas, domina.

Via hac angustior est, et turba quæ stipat Cæsarem, Senatorum,

Prætorum, et de plebe supplicantium viro infirmiori gravis erit. In

locum minus confertum memet recipiam, ex quo magnum Cæsarem

compellare possim.

[_Exit._

_Por._--Domum redeundum est.--Hei mihi! Quam debile cor fœmineum! O

Brute! Di te adjuvent! Ah vereor ne hoc puero in aurem venerit. (_Ad

puerum_) Nempe Brutus rogationem profert, cui Cæsar vix satis favet.

Eheu! vires deficiunt meæ:--hinc, puer; dominum salutes, dic me

festivi animi esse, et quid respondeat refer.

[_Exeunt._

ACTUS III.

SCENA I.

_Capitolium;_ SENATORUM _concessus. Turba circa aditus Capitolii._

ARTEMIDORUS, ARUSPEX. _Sonant tubæ. Intrant_ CÆSAR, BRUTUS,

CASSIUS, DECIUS, METELLUS, TREBONIUS, CINNA, ANTONIUS, LEPIDUS,

POPILIUS, PUBLIUS, &c., &c.

_Cæs._--Idus Martii aguntur.

_Arus._--Immo, Cæsar; sed non exacti sunt.

_Art._--Salve, Cæsar; hunc libellum meum percurras, precor.

_Dec._--Trebonius a te humillime petit ut huncce suum quamprimum

perlegere tibi placeat.

_Art._--O Cæsar, meum prius. Cæsarem proprius tangit: meum prius,

maxime Cæsar.

_Cæs._--Quod meipsum tangit cæteris posthabendum.

_Art._--Ne moreris, Cæsar: quin statim legas.

_Cæs._--Quid, num delirat iste?

_Pub._--Absiste, procul esto.

_Cass._--Quid est quod in viâ petitionem facis; veni in Capitolium.

CÆSAR _in Capitolium venit; assurgunt_ SENATORES.

_Pop._--Vobis hodie bene eventurum spero.

_Cass._--Quid, Popili?

_Pop._--Valeas. [CÆSAREM _versus progreditur._

_Brut._--Quid tibi Popilius Læna?

_Cass._--Nobis hodie bene eventurum. Vereor ne proditi simus.

_Brut._--Animadverte ut recta ad Cæsarem ----

_Cass._--Age, confestim, Casca, ne præveniamur. Quid faciendum,

Brute? Si proditi sumus, vel Cassius vel Cæsar non hinc rediturus

est. Ipse memet occidam.

_Brut._--Ne sollicitus sis, Cassi; Popilius Læna de nostris

consiliis nihil. Risum in ore habet; neque Cæsar vultum mutat.

_Cass._--Trebonius partes suas bene agit; ecce enim, Brute, ut M.

Antonium subducat.

[_Exeunt_ ANTONIUS _et_ TREBONIUS. _Considunt_ SENATORES.

_Dec._--Ubi Metellus Cimber? Accedat, et actutum rogationem suam

Cæsari proferat.

_Brut._--Jam prolaturus est. Sequamur ut eum sustineamus.

_Cin._--Casca, tu primus manum tuam ----

_Casc._--Jamne parati sumus?

_Cæs._--Quænam igitur sint, quibus Cæsar Senatusque suus mederi

debeant.

_Met._--Cæsar altissime, maxime, potentissime, Metellus Cimber ad

sellam tuam cor humillimum affert.

_Cæs._--Cimber, te præventum velim. Hi genuum flexus, hæc

salutandi assentatio communium fortasse hominum sanguinem calefacere

posset, ut legem semel decretam præscriptamque, puerorum more,

immutare vellent. Sed ne inepte putes Cæsaris sanguinem ita male

temperatum, ut per quae stulti molliuntur, mellita verba, humiles

corporis flexus, servilesque, veluti canum, blanditias, per hæc

dissolvi possit. Frater tuus, ex Senatusconsulto exulat. Si illius

causâ te prosternis, miserasque preces edis, canis blandientis

instar, ego, te veluti canem, pede repellam. Hoc pro certo habe,

Cæsarem neque injuriâ insectari, neque temere condonare.

_Met._--Nullane vox erit meâ magis digna, quæ in magni Cæsaris

aurem suavior sonatura sit, ut ei fratrem meum ab exilio revocare

placeat?

_Brut._--Equidem a te, Cæsar, supplex, non adulator, peto, ut Publio

Cimbro liberam redeundi licentiam jam concedere velis.

_Cæs._--Quid, Brutus!

_Cass._--Veniam, Cæsar, veniam oro. Cassius se vel ad pedes tuos

prosternit: Publio Cimbro ignoscas precor.

_Cæs._--Si ego tibi similis essem, ego, sicut tu, flecti possem. Si

possem precibus uti, precibus moveri possem. Ego autem constans sum,

stellæ instar, quæ Polus dicitur, cujus fixa et immobilis natura

nullam inter sidera parem habet. Cœlum innumeris scintillis

variatur, quarum cuique suus ignus, sua lux: uni tamen soli, inter

omnes, suus semper locus. Non aliter in terrarum orbe. Multi nimirum

in eo homines degunt, corporibus, sensu, intellectu præditi: unum

tamen inter omnes novi, qui inexpugnabilis recta usque progreditur;

suumque sibi semper vindicat locum. Quod ego is sum, vel hoc

demonstro: Cimbrum exulare decrevi; Cimbrum exulare decerno.

_Cin._--O Cæsar, ----

_Cæs._--Hinc tu! Visne tollere Olympum?

_Dec._--O magne Cæsar.

_Cæs._--Annon et Brutus frustra supplex?

_Casc._--Pro me loquantur manus ----

[CASCA CÆSAREM _collo ferit._--CÆSAR _lacertum ejus

prehendit.--Deinde a pluribus percussus, denique a_ BRUTO, _clamat,_

_Cæs._--Et tu, Brute! Tum cadat Cæsar.

[_Moritur._--SENATORES _vulgusque diffugiunt._

_Cin._--Libertas! Libertas! Mortua est tyrannis! eamus, per urbem

proclamemus.

_Cass._--Quidam ad pulpita publica: proclament populo libertatem,

servis manumissionem.

_Brut._--Romani, Senatores, ne metuatis; ne diffiguatis: ambitio non

nisi suas pœnas luit.

_Casc._--In rostrum, Brute, ascendas.

_Dec._--Et tu, Cassi.

_Brut._--Ubinam Publius?

_Cin._--Hic est, novâ hac audaciâ stupefactus.

_Met._--Una omnes stemus, ne quis forte e Cæsarianis,--

_Brut._--Nihil opus est;--Ne metuas, Publi; nihil in te volumus,

neque in quemlibet alium civem: hoc populo refer, Publi.

_Cass._--Atque abeas statim, Publi; ne turba, in nos impetu facto,

tuam simul senectutem opprimat.

_Brut._--Ita sit:--nemo propter hæc in discrimen veniat, nisi nos

qui fecimus.

TREBONIUS.

_Cass._--Ubi Antonius?

_Treb._--Domum se recepit attonitus. Viri, fœminæ, pueri, stupent,

clamant, passim discurrunt, quasi jam adesset supremus mundi dies.

_Brut._--Fata, quæ sit voluntas vestra jam experiri nobis in animo

est. Moriendum esse satis scimus; quo momento, quot dies intercessuri

sint, in hoc laboramus.

_Cass._--Quare, qui e vitâ viginti annos absciderit, tot annis

mortis metum breviorem facit.

_Brut._--Quod si concedas, mors ipsa lucro vertitur; et nos erga

Cæsarem benevoli, qui eum ab hoc temporis intervallo formidine pleno

liberavimus. Accedamus, Romani; corpora inclinemus; dextras usque ad

cubitum sanguine Cæsaris lavemus; gladios intingamus; deinde ad

Forum; telisque cruorem stillantibus super capita sublatis, Pacem,

Libertatem, Manumissionem, uno ore omnes proclamemus.

_Cass._--Inclinemur ergo; lavatio fiat. Quot inde sæculis inter

novas gentes, novis linguis editæ, clarissimæ hæ nostræ partes in

scenam ducentur!

_Brut._--Quoties in ludis Cæsar sanguinem profundet, qui jam in

pulvere ad Pompeii pedes, pulvis ipse, procumbit.

_Cass._--Toties hæc nostra conjuratorum manus Patriæ liberatores

audibimus.

_Dec._--Ne mora sit; prodeamus.

_Cass._--Immo una omnes. Brutus viam ducat; nos, fortissimi Romanorum

optimique, subsequemur.

FAMULUS.

_Brut._--Tacendum--aliquis venit: unus ex Antonianis est.

_Fam._--Sic me, genibux flexis, Brute, sic humi prostratum, jussit

Antonius tibi dicere. Brutus nobilis, sapiens, fortis, honestus est;

Cæsar potens, fortis, regius, amantissimus fuit; Antonius amat et

honorat Brutum; timuit, honoravit, amavit Cæsarem. Si Brutus Antonio

concedere velit, ut tuto adveniat, et intelligat qua de causâ Cæsar

mortem oppetere meruerit, Antonius non tantum Cæsarem mortuum,

quantum Brutum vivum, amaturus est; et rebus fortunisque Bruti,

quicunque casus eventuri sint, quam fidelissime se socium additurus.

Hæc dominus meus Antonius.

_Brut._--Dominus tuus cordatus et fortis Romanus est; qualem eum

semper novi. Huc, si libuerit, securus adveniat, ut causas facti

nostri accipiat. Per fidem meam intactus redibit.

_Fam._--Illum confestim adducam. [_Exit._

_Brut._--Antonium nostrum fore satis credo.

_Cass._--Vellem quidem ipse; multum vereor tamen; et, quod suspicor,

timori meo eventus responsurus est.

ANTONIUS.

_Brut._--Ecce Antonium. ---- Salve, M. Antoni.

_Ant._--O magne Cæsar, itane despectus jaces? Itane omnes victoriæ

tuæ, gloria, spolia, triumphi, in hanc brevem angustamque mensuram

contrahuntur?--Jamque vale.--Romani, quid ultra facturi sitis nescio;

cujus mox incidenda vena sit; quis alius luxuriat nimis. Sin ego;

nulla hora, quam quâ Cæsar periit, æque opportuna est; nulla tela

æque digna, ac isti enses vestri nobilissimo omnium hominum sanguine

ditati. Quare obsecro vos, si quid in me meditamini, nunc, dum

purpureæ manus vestræ adhuc tepent fumantque, in me eas

convertatis. Si mille annos victurus sum, nunquam morti aptior ero;

nullus mortis locus mihi magis exoptandus, quam hîc prope Cæsarem

meum; nullus mortis modus, quam à vobis temporum nostrorum

principibus potentissimisque occidi.

_Brut._--O Antoni! Ne a nobis mortem poscas. Si tibi nunc crudeles et

sanguinolenti propter has cruore infectas manus, et hoc præsens

facinus, videamur; tamen non nisi manus nostras, earumque opus

cruentatum cernis; non corda nostra: pia sunt ea corda, et pietas

ista erga Romam oppressam (pietas enim pietatem, sicut ignis ignem,

expellit) ipsa hoc in Cæsarem fecit. In te autem, M. Antoni, enses

nostri plumbei sunt; corda nostra et brachia nostra, te, veluti

fratrem, summâ benevolentiâ et honore amplectuntur.

_Cass._--Suffragium tuum in muneribus conferendis singulo cuique

nostro par erit.

_Brut._--Id unum a te petimus, ut quiete agas, donec plebem jam metu

perturbatam sedaverimus; deinde, quare ego Cæsarem, quamvis

dilectum, nihilominus tamen ense meo percusserim, tibi rationem

reddam.

_Ant._--Vos prudenter egisse nullus dubito. Det mihi quisque vestrûm

manum suam cruentatam: primus, Marce Brute, tuam;--dein, tuam, Caie

Cassi;--tuam, Deci Brute;--mox tuam, Metelle;--tuam, Cinna;--tuam, mi

Casca;--tuam denique, Treboni; te ultimum appello, nec minus amo

tamen. Factio nobilis! Eheu! quid dicam? mea enim fama jam eo usquo

in lubrico est, ut vel timidus, vel adulator, uterque vilissimus,

habendus sim. Nihil verius quam quod te amabam, Cæsar: quare, O

omnium nobilissime, si anima tua nunc in nos nostraque despiciat,

nonne illud injuriosius quam ipsa cædes videbitur, Antonium tuum

hujusmodi fœdus inire, ultro acceptis, coram ipso tuo cadavere,

cruentatis hostium tuorum manibus. Quod si in me tot oculi, quot in

te vulnera, tantusque ex iis fletus, quantus ex his sanguis, manaret,

hoc melius me deceret quam sic amice cum inimicis tuis pacisci.

Veniam oro, Juli!--Hîc tu, cervus ingens, canibus circumventus, hîc

occidisti. Atque hîc spoliis tuis ornati, sanguine tuo fucati,

venatores te circumstant. Tibi orbis terrarum saltus erat. Tu in

saltu isto dominus. O quam, cervi instar, a principibus pluribus

percussi, hî tu procumbis!

_Cass._--Quid, Marce Antoni!

_Ant._--Veniam precor, Caie Cassi: mihi hoc saltem liceat: quod vel

inimicissimi Cæsaris non negaturi sunt, quanto magis id amicissimus

dabit.

_Cass._--Non quod Cæsarem laudas, te insimulo; sed quale pactum

nobiscum icturus sis, hoc scire velim. Utrum inter amicos numerandus

es, an, te prætermisso, nobis jam procedendum erit.

_Ant._--Certe inter amicos; quod ut significarem manus vestras

petebam; Cæsaris autem aspectu paulisper deflectebar. Vobis omnibus

benevolus sum, omnes amo: id unum peto, ut rationem, quâ de causâ,

in quibus præsertim, Cæsar periculosus esset, vos mihi reddatis.

_Brut._--Quod si non periculosus, immane profecto hoc spectaculum

foret. Sed pro certo cape, Antoni, rationes facti nostri eam in se

vim habere, ut, etiamsi Cæsaris filius esses, tibi satisfacturæ

sint.

_Ant._--Nihil aliud peto: jam vero mihi liceat cadaver in Forum

efferre, et ex rostris, secundum morem, in exequiis loqui.

_Brut._--Licebit, M. Antoni.

_Cass._--Brute, pauca tecum. Quid agis? ne concedas Antonio ut in

hisce exequiis orationem faciat. Annon intelligis quantum plebem

fortasse inflammaturus sit?

_Brut._--Provisum erit, Cassi;--nempe ego primus in rostra ibo,

causamque mortis Cæsaris nostri explicabo. Addam insuper Antonium ex

concessu nostro et licentiâ orationem habiturum; nos justa omnia

funebria ritusque solennes Cæsari libenter concedere. Hæc nobis

plus apud populum profutura, quam in discrimen adductura credo.

_Cass._--Dubito quid ex his eventurum sit; mihi non placent.

_Brut._--Age, M. Antoni, Cæsaris cadaver tollas; hoc pacto scilicet,

ut, orationem habens, nos non insimules, Cæsarem vero quantumvis

laudes; idque permissu nostro te facere dicas: quod si nolis his

conditionibus uti, tibi ut funus facias omnino non concedam. Denique,

te ex iisdem rostris, quibus ego, concionari volo.

_Ant._--Esto: nihil amplius peto.

_Brut._--Cadaver igitur componas, et venias.

[_Exeunt. Manet_ ANTONIUS.

_Ant._--O lutea et cruenta moles, ne mihi succenseas, quod in hos

carnifices tuos humilem me et mitem gesserim. Jaces, O ruina et

relliquiae viri, cujus parem sæculorum ordo nunquam tulit. Pereat,

pereat manus, quæ pretiosissimum hunc sanguinem effudit! Jam nunc

super hæc vulnera tua, quæ muta tanquam ora, rubris hiant labris,

quasi linguam vocesque a me petant, vates edo carmen meum.

In gentem humanam de cœlo descendent Diræ: odium intestinum,

bellique civilis rabies Italiæ omni incumbent: strages exitiumque

adeo in communi erunt, adeoque usitatæ rerum omnium horrendæ

species, ut, infantibus coram oculis jugulatis, matres ipsæ

riserint. Misericordia omnis pietasque sub feritatis consuetudine

suffocata erit; Cæsarisque Umbra--cui comes ibit Ate, tartareis

incandescens ignibus--ultionem passim exquirens, hos inter fines

Imperatoris voce cladem proclamabit, Bellonæque canes in prædam

immittet; donec atrox hoc facinus, et frustra funus poscentium

cadavera supra terras infandum putuerint.

FAMULUS.

_Ant._--Unus, ut puto, ex Octavianis es?

_Fam._--Ita est, Antoni.

_Ant._--Cæsar scripsit ut Octavius Romam veniret.

_Fam._--Litteras accepit; jam in viâ est: me præmisit ut dicam,

---- Eheu! Cæsar! [_Aspecto cadavere, stupet._

_Ant._--Tumet tuum cor: abi, indulge lacrymis tuis. Ah! dolor dolorem

gignit; ut video oculos tuos in fletum solutos, lacrymae et meis

obortæ sunt. Aisne dominum tuum in viâ esse?

_Fam._--Hac nocte circiter viginti mille passuum ab urbe est.

_Ant._--Ad eum quam citissime redeas, et quid hæc dies tulit

referas. Romam lacrymis plenam, periculosamque; Octavio vix satis

tutam. Propera, ut quamprimum de his certior fiat. Sed tamen

paullisper maneas, donec cadaver in Forum asportaverim, atque ibi

oratione habitâ, quid de iniquo horum carnificum facinore populus

censeat tentaverim. Octavium juvenem secundum rei eventum præmonere

poteris. Da manum in feretrum.

[_Exeunt, cadavere sublato._

SCENA II.

_Forum._

BRUTUS, CASSIUS, CIVIUM _turba._

_Cives._--Nobis satisfactum volumus: hoc agite; huic operam date.

_Brut._--Me igitur sequamini, amici, ut audiatis. Tu, Cassi, in

alteram viam eas, ut populo plus loci sit. Qui me audire malunt,

mecum maneant; qui Cassium, eum comitentur: nos qua de causâ Cæsar

occisus est rationem publice reddituri sumus.

_Civ. 1._--Equidem Brutum audire volo.

_Civ. 2._--Cassium ego; ut sic alterum cum altero conferre possimus.

[_Exit_ CASSIUS _cum parte_ CIVIUM.

BRUTUS _rostrum ascendit_.

_Civ. 3._--Nobilis Brutus in rostro est: favete linguis.

_Brut._--Usque ad finem me patienter audiatis peto. Romani, cives,

amici, me causæ causâ audite, et ut audiatis tacete: honoris mei

causâ mihi credite, et ut credatis me pro honesto habete: pro

sapientiâ vestrâ de me judicate, et ut sapiatis vigilate. Si cui

præ cæteris ex hoc cœtu Cæsar carus erat, illi dico Cæsarem

Bruto nihil minus carum. Quod si poscat, unde igitur Brutus in

Cæsarem insurrexerit, respondeo, Non quod Cæsarem minus amaret, sed

quod Romam magis. Utrum mavultis vivo Cæsare, vos omnes mori servos;

mortuove Cæsare, vos omnes vivere liberos? Quod me Cæsar diligebat,

eum ploro; quod felix erat, gratulor; quod fortis, honoro; quod

ambitiosus, occidi: En! propter amorem, lacrymae; propter fortunam,

gratulatio; propter virtutem, honor; propter ambitionem, mors. Quis

vestrûm adeo turpis est, ut servus esse malit? Si quis; dicat--ille

injuriam a me passus est. Quis ita barbarus, ut Romanus esse non

curet? Si quis; dicat--ille injuriam a me passus est. Quis adeo

vilis, ut Patriam non amet? Si quis; dicat--ille injuriam a me passus

est. Respondeatis; responsum expecto.

_Cives._--Nemo omnium, Brute, nemo.

_Brut._--Nemo igitur injuriam a me passus est. Ego nihil gravius in

Cæsarem egi, quam quod vobis in Brutum liceret. Causa et ratio

mortis ejus in tabulis Capitolinis inscriptæ sunt: gloriâ ejus

nihil imminutâ; delictis, propter quæ mortem subiit, nihil in pejus

exaggeratis.

ANTONIUS, _aliique cum cadavere._

Ecce ejus cadaver; Marcumque Antonium qui funus facit: ille facti

insons, facti tamen pretio, æquo in republicâ loco, potitur. Qui

quidem jam vestrûm omnium est. Denique, hoc vobis promitto, me eodem

gladio, quo in Cæsarem, amicissimum meum, Patriæ causâ usus sum,

in me ipsum, si poscat Patria, usurum.

_Cives._--Vivas, Brute, vivas, diu vivas.

_Civ. 1._--Domum triumphantis more eum deducamus.

_Civ. 2._--Statuam ei, sicut avis ejus, ponamus.

_Civ. 3._--Cæsaris locum sibi habeat.

_Civ. 4._--Quodcunque in Cæsare coronam meruerit, id jam in Bruto

coronandum puto.

_Civ. 1._--Domum cum acclamatione deducamus.

_Brut._--Quirites, cives mei, ----

_Civ. 2._--Favete linguis, tacete; Brutus loquitur.

_Civ. 1._--Taceant omnes.

_Brut._--Liceat, amici, ut solus discedam: vos autem, si me amatis,

hic cum Antonio manete: Cæsari, quodcunque mortuo decet, permissu

nostro, dicturus est, benigne audiatis. Obsecro vos, ne quis vestrûm

abeat, donec Antonius finem fecerit.

[_Exit_ BRUTUS.

_Civ. 1._--Maneamus, ut M. Antonium audiamus.

_Civ. 2._--In rostrum eat: eum audire placet:--ascendas, nobilis

Antoni.

_Ant._--Bruti nomine vobis gratias ago.

_Civ. 4._--Quid de Bruto ait?

_Civ. 3._--Bruti nomine nobis gratias agit.

_Civ. 4._--Caveat ne quid hic contra Brutum dicat.

_Civ. 1._--Cæsar iste tyrannus erat.

_Civ. 3._--Procul dubio: felix Roma quæ isto liberata sit.

_Civ. 2._--Favete: quid Antonius possit dicere audiamus.

_Ant._--Quirites optimi,--

_Cives._--Tacendum! audiendum.

_Ant._--Amici, Cives, Quirites, commodate mihi aliquantisper aures

vestras: adsum ut efferam Cæsarem, non ut laudem. Quæ male homines

fecerint, mortuis supersunt; quæ bene, simul cum ossibus sepulcro

abscondi solent. Hæc Cæsaris sors esto. Nobilis noster Brutus

Cæsarem ambitiosum ait: quod si ita esset, gravissimum ejus delictum

fateor: gravissimam certe Cæsar pœnam luit. Hic, concedentibus

Bruto aliisque, (honestus Brutus, honesti omnes) adsum ut in Cæsaris

exequiis pauca loquar. Ille mihi amicus erat; justus et fidelis mihi:

sed Brutus ambitiosum ait; et Brutus vir honestus est. Multos bello

captos Cæsar Romam reduxit; quibus redemtis, æs in publicum

invexit. Hoccine ambitiosi erat? Si quando plebs lugebat, flebat

Cæsar: ambitiosi, ut opinor, durior materies est: ambitiosum tamen

Brutus ait; et Brutus vir honestus est. Vidistis omnes me in

Lupercalibus regiam coronam Cæsari ter obtulisse, quam ille ter

repudiavit: hoccine ambitiosi erat? Ambitiosum tamen Brutus ait; et

Brutus profecto honestus est. Non, ut Bruto contradicam, loquor, sed

ut, quæ ipse certus scio, vobis proferam. Vos omnes hunc olim jure

amabatis: quid vetat quin nunc ploretis? O Sanitas, in bestias

confugisti: Gens humana insanit: patiamini, precor; cor meum in

feretro isto cum Cæsare est: dum redierit, tacendum.

_Civ. 1._--Hujus verba, ut opinor, non parvam in se vim habent.

_Civ. 2._--Si vis rem recte perspicere, injuriosissime isti in

Cæsarem.

_Civ. 3._--Aisne? Equidem vereor ne pejor quisquam Cæsaris in locum

successurus sit.

_Civ. 4._--Coronam repudiavit: quid vultis? certe non ambitiosus erat.

_Civ. 1._--Quod si ita est, sunt qui graves pœnas luituri sunt.

_Civ. 2._--Aspicite Antonii nostri faciem; ut lacrymis deformatur!

_Civ. 3._--Nemo Romanorum Antonio honestior.

_Civ. 4._--Favete linguis, iterum loquitur.

_Ant._--Heri, dictum Cæsaris universo orbi terrarum prævalebat:

hodie hîc jacet: nemo jam ita humilis est ut eum non despiciat. O

mî amici! si animos vestros ad iram tumultumque instigare vellem,

injuste in Brutum agerem, injuste in Cassium, quos vos omnes honestos

esse satis scitis. Non ita agam: mallem potius in mortuum istum,

mallen in meipsum, mallem in vos injuste agere, quam in istos

honestos viros. Sed manu teneo chartam, symbolo Cæsaris impressam;

in armario ejus à me repertam; Cæsaris testamentum est. Si plebs

hoc semel explicatum habuerint, (quod, pace vestrâ, non sum ego

explicaturus,) in mortui Cæsaris vulnera oscula imprimerent,

sacroque ejus sanguine mappas imbuerent; immo etiam unum ex capite

ejus capillum in memoriam precarentur, ut, morituri, pueris pro

pretiosissimo legarent.

_Civ. 4._--Audiamus testamentum: lege, M. Antoni, lege.

_Omnes._--Testamentum, testamentum! Cæsaris testamentum audire nobis

placet.

Julius Cæsar · 第 2 / 4 段