figuram illam, Sempronia mea, qua nosti tantopere delectari me, indue."
Exsilit in supinum, et sedens observat spiculum candens; divaricatis
femoribus vibrat ipsa in se sua manu. Tunc Theodorus.--"Haec me rei
imago," inquit, "implet amore et furore. Abeamus, Octavia mea, res
acturi nostras, non saxei." Abimus; conjicit in lectum, et opportuniori,
quam fueram in prima coitione, collocat situ. "Vide, Octavia, quicquid
id est" (pilum librabat laeva): "cum videris, non invidebis matri
Chrysogonum suum.--At subit," refero, "curiosa libido. Cedo, emetiar."
Credes, Tullia? Tredecim ad summum mucronem pollices longum, minabatur
crucem miserae, crispanti actitatione.--"Metuo vehementer," aio, "haec
ut ne trabes, ut longa, ut crassa est, mitti possit in contignationem
meam. Experiar; sed, per Venerem! subi, non perfringe; illabere, non
irrumpe; lude, non lania." Ostio admoverat catapultam; jam in
oppugnatione erat arcis meae. Tollo femina, impellit balistam: nec tamen
movi. Incumbit totis viribus: nec tamen movi. Disjecta, discissa et
perfracta intro sunt omnia. Intimus uteri sinus dire pulsabatur, et,
enixa vi adacti caudicis, concreta solvebatur arcis compages. Revello
pilum a vulnere: vix ligabam ferocientem digitorum vinculo,
Tantae molis erat!...
Comprimo actutum, magnoque depluit opobalsami imbre; affectum crudo
vulnere laesae vulvae sinum suavissime demulsit. Mota ad libidinem,
incredibili cum titillatione remissa sum. Nunquam, mecastor, addidit
mihi, majori cum voluptate, sitiens vulva Veneream ambrosiam. Ut juvit
esse, ut est, bibulam!
Ego vero, dato osculo, jam inutile excutio pondus; me laeta subduco.
Barbam viri ridens fervida capio manu.--"Hac displices libidini meae,"
inquam. "Cedo, agedum, hanc demetam longam, hircinam, aheneam barbam;"
et admoveo forcipem.--"Cave sit," exclamat, "nec feceris; si demeteres,
et laudem demeres. Ne feceris, fatua. Nam haec sapientia nostra maxime
in barba consistit, non ita in moribus; barbato hac aequamur Jovi et
Consentibus Diis. Nam Medioxumi, et plebs deorum imberbis est. Et decet
barba viros graves et excellentes. Decet imperatores haec barbae longae
et hispidae dignitas. Vidi olim, Archimandritae Sandionysiani ostendente
vicario, Dionysii Areopagitae (nam jactitant) Graece scriptas
commentationes ab Emanuele Byzantino Imperatore, ad Carolum Calvum
missas dono. Depictus est Emanuel in fronte libri, cum conjuge et
gnatis. Sed Emanueli longa barba, et ad medium pertingens pectus.
Compactus praestanti arte liber gemmis olim et auro opertus erat; probi
monachi aurum et gemmas detraxere, barbam Emanueli non detraxere: aurea
non erat. Non defuisset, apud Dionysianos, barbae aureae suus Dionysius,
ut Apollini Syracusis non defuit." Haec Theodorus.--"Nec ego," inquam,
"hunc tibi violabo barbae honorem. Habeto per me salvum, qui pauper et
inops tot me bonis locupletasti, tot Veneris bonae crispantibus opibus."
_Tullia._ Nec capere, inepta, poteras totam felicitatem tuam. Sed
arrigit tibi ad undecim pollices Caviceus.
_Octavia._ Nugae! novem non superat. Quid id ad Chrysogonum?
_Tullia._ Pertunda mea! Cur tam bellae non contingere dotes, vel
Calliae, vel Lampridio! Fruerer, fruerer!
_Octavia._ Enim vero conferre dicebas ad mulieris pulchritudinem, illi
ut modice hiet ad rorem concha. Crassioris igitur nulla mentulae laus,
per quam sua cunno laus servari non potest. Utcunque angustum sit id
iter, quo ad voluptatem descenditur; res Veneris gratiores nunquam, quam
cum sunt in angustiis. Hinc facete dictum a Joanne principe, qui et
mastupratorum princeps, in sua sibi manu qualem vellet invenire cunnum,
nec laxum, nec salgama exhalantem.
_Tullia._ Et praeterea commendant Veneres, qui non omnino inter femina
delitescat conditus; novem decemve distet tantum pollices ab umbilico.
Demissa plerisque puellis ita fugit pubes, ut aversa videatur ad Venerem
via. Difficiles cum illis concubitus. Non potuit Theodora Aspilcueta,
nisi posito pectore et sublatis in genua lumbis, devirginari. Frustra
supinae vir insudarat superfusus: operam luserat, oleum perdiderat.
Demum sub elato aliquantum colle subsidat, velut sub promontorio, cymba.
Haec si conveniant, quae pulchra videtur spectanti, et pulchra sentietur
ab ineunte. Sed et interdum laborat vitio, quae arcta est. Nam audivi
jureconsultos dicere mulierem ita arctam, ut mulier fieri non possit
(sic loquuntur), sanam non videri. Quibus virginale consertum
concretumve fuerit, infausti id esse ominis plerumque solet. De Cornelia
ferunt adeo arcta genitalium compage natam esse, ut difficillime mulier
facta sit. Necatis Gracchis, infelicior visa est, quam felicior visa
erat editis. Quae de obsignata dixere virgine, ea falsa omnia et
perniciosae ad imposturam artes.
_Octavia._ Etiam aiunt os superius testem esse inferiori. Cui enim os
parvum loquenti, et esse jactitant os parvum futuenti.
_Tullia._ Nugae! Et nugae quae hi garriunt Amoris geometrae: medium
cujusque pedem puellae mensuram aiunt esse ostii, quo scilicet itur ad
divae virginitatis sacrarium. Nugae! novi cui parvum os, parvus pes;
grande et araneosum jacet spelaeum atra inter inguina. Certa nulla
constat ratio. Haec constat: cuique uni probe machaerae convenit haec
vagina; ita Natura est comparatum. Si tenuis machaera, comprimit ultro
se vagina laxior; si rudis et immanis (Durandaliam aut Flambergiam
adhibe), dilatatis haec vagina fibris excipit gratulantem gratulans
hospitem hospes.
_Octavia._ Se res sic habet, et experior. Statui certe nihil potest, per
Priapi coleos! Si roborascenti terribiles ramo omnibus non sunt apti
mulieribus, sunt uni et alteri. Habuit prominentissimi penis domesticum
Heliogabalus. Onon vocabat. Apud Pygmaeos ad pedum pertingit malleolos.
Si nostris ad genua hominibus propenderet, nullum putas fore hujus
balistae usum? Erras. Sed enim multo major est hominum numerus, quibus
ultra octo septemve pollices non excurrit: hic communior modus. Quid
faceres? nec etiam sunt nihili, et nulla in gratia apud Venerem. Aliqua
florent, quibus id non est peculii, et hos commendat Hymenaeo sua laus.
Dux Ferrandus et Vastius marchio magni sunt nominis viri, nec magnae
tamen mentulae, qua parte viri sunt. Illis conjuges et liberi. Vastio
uxor formosa et ardens bello, liberi venusti et summae spei. Ea crassa
est satis mentula et longa, quae amantis et amati peculium. Ab eo omnia
placent, qui vere placet. Maluerim mea in cymba ab amico infigi
aciculam, quam ab alio trabalem clavum. Experior etiam ego, Tullia: nam
pulchrum in sinu foveo columbulum Dionaeum. Puer, cui fingendo Venus et
Gratiae posuere operam, silente nocte ludit in sinu meo: et penis illi
nec longus, nec crassus. A nullo tamen majores cepi voluptates; illi sum
voluptatis cumulus, et ille est mihi.
_Tullia._ Quis ille est? quid narras?
_Octavia._ A matre accepi dono, pulchros delectum inter pueros. Parens
illi Manilia, soror nutricis meae. Quartum supra decimum annum, a die
mensis Septembris vigesima, complevit; ephoebus quem forma praeferas
Phoebo.
_Tullia._ Vidi formosissimum puerum. Educandum Sempronia dedit
Academicis: doctis viris, quae magna laus est; et probis, quae plurima.
_Octavia._ Nihil, Tullia mea, te celabo. Nam cum exsudantia e suis
corporibus infundunt in nostra amatores libidinum momenta, dicunt se
frui nobis. Ita et ego, cum secretissimas animae cogitationes in tuam
instillo, fruor anima tua et te. O dulcem fruitionem! O delinificam
spiritui meo Venerem, in hac animorum conjunctione!
_Tullia._ Te credidi, voluptas mea, non alteram esse me, sed unam me.
Effudi tuos ante oculos meas omnes libidines, nec puduit. Induxi te in
intimas pectoris fibras, nec poenitet; loquere.
_Octavia._ Audies suo loco. Postquam de pulchritudine amoena dixisset
multa Alphonsus, surrexit in pedes Aloisia:--"Vultis," inquit, "dicam
ego quae censeo? Os ingenuum, nescium fraudis pectus, cunnum nec dantem,
nec negantem, mobiles lumbos, ingeniumve versatile, id veram esse
pulchritudinem censeo. Censebit et mecum pruriens Socrates." Cum diceret
et rideremus, pultant ad fores. Dii boni!
_Tullia._ Qui pultant?
_Octavia._ Cum Chrysogono Theodorus. Ut vidi, ut perii. Salutavere
Eleonoram. Ad me limis Theodorus respexit oculis, et salutavit
connivens. Advolat in amplexum Chrysogoni Alphonsus. Me Theodorus,
sermonem de sermone serens, perducit in hortos. Laudat formam et
juvenile decus; majorem in me spargit florum copiam, quam in hortis
erat.--"Cum te video," dicebat, "amor meus novos concipit ignes. Te
misereat mei. Nam beati et laeti Chrysogonus equidem et Eleonora res
suas agunt; agamus et nos nostras.--Ut valet Sempronia mater?" repono,
"nihil habes ab ea dicere?--Jussit," ait, "commendem tuam tibi
valetudinem. Puerum pectabat et comebat. Nae felices, quae cum illo tam
lepido, tam formoso cubabunt!" Tullia mea, hoc me incendit verbum
torrente flamma. Sensi intimas uri medullas, et injecto salacine oestro
furere mihi Veneris venam; nam ante hos duos menses actos, cum Roberto
consuevi. "Exspectat vero mater," subjicit Theodorus, "e cognatis tuis
nescio quam de genere Ponciorum. Robertus rogavit dicerem diligentem
esse sibi curam passeris tui, quem commendasti; pipilare uni tibi, et
tuum irrequieto quaerere sinum volatu. Sed te mei pietas capiat,
Octavia. Amore emorior. Quis immunis esse possit qui te viderit, ab hoc
vectigali, quod omnipotenti omnes libidini pendimus?" Dum ambulamus,
accurrit e familia Eleonorae servus. Affert litteras. Dicit esse curru
ex urbe advectos qui me conventam vellent. Sequor praeeuntem, et lego in
via litteras. Haec scribebat mater: "_Mitto, nata, amorem tuum
pulcherrimum ad te, amores suos. Extorsit id a me precibus et lacrymis.
Nostrum vero transfugit in sexum, sumpta stola, sexui nostro nova lux.
Puellam credent qui viderint, et laudabunt: velim nec tu sentias puerum
esse. Parce tamen pueri artubus. Quicquid id erit, gaudebo te beate
agere. Cetera disces a nutrice. Fruere, et me ama._" Quae me gaudia,
dicebam apud animum meum, tollent in caelestes! O me felicem, et hoc
matris beneficio parem Deabus! Ut vero ingredior interius in conclave,
reperio puellam forma divina, comptam, ornatam, in sella sedentem. Sola
erat; et vultu mirabiliter ad modestiam composito, salutat prope factam,
genibus inflexis, ut nos solemus. Resaluto. Curiosius vultum coelestem
oculis lego: haereo, puto, nec puto esse Robertum. Quo propior accedo,
eo dubito magis. Nam altior longe videbatur, et nescio quid spirabat in
vultu virgineum.--"Multi praeteriere dies," ego ad eam, "o Dea, num de
coelo descendisti?" Illa subridet, et in risu Robertum video. Injicit
collo brachia, osculatur; osculor et ego: sed quibus, Venus bona!
osculis illum ego, ille me! Advolat nutrix:--"Cavete" inquit, "servorum,
qui circumvolitant, malignam perspicacitatem. Mandat mater dicas esse e
cognatis tuis unam de gente Poncia, et peregre profectam, religionis
causa. Reliqua audies quae habeo in mandatis. Interim, cavete ne quid
excidat vobis, quod utrique pesti sit.--Partes meas," ait Robertus,
"belle exsequar in hac fabula." Colloquentibus ecce superveniunt Aloisia
et Isabella, cum Alphonso et Theodoro. Diana Poncia (id attulerat nomen
Robertus ex urbe) mirabili gratia salutavit omnes virgineo more. Puellam
mirantur; aiunt esse summae pulchritudinis, non mortale numen.--"Prima
luce," inquit, "ad urbem appuli, et continuandum mihi cras iter etiam
summo mane. At dulce fuit cognatae conspectu et sermone aliquot frui per
horas. Haec mihi voluptas pro viatico erit, et facitis, per humanitatem
vestram, duplo major videri ut possit haec felicitas." Fraudem nemo
suspicatus est; et ne quis suspicioni locus esset, ad Eleonoram dico
currere me, tantae ne diutius visu pulchritudinis careat. Sequitur
Theodorus. Ad Eleonoram imus. Obductae vero cubiculi erant fores. Nondum
se ab Chrysogoni expedierat rabiosis compressionibus. Qua serae
inseritur clavis adhibeo oculos.
_Tullia._ Quid vides? nam et rides.
_Octavia._ Sedebat in sella Eleonora, divaricatis feminibus, revoluta
veste. Superequitabat Chrysogonus, et trepidanti subagitabat clune.
Inspexit et Theodorus.--"Nunc, o spes mea, misereat meae te tentiginis,
quae me excruciat. Talis me enecat voluptatis imago." Ego vero nolebam.
Certum erat castam servare me amori meo, et lucidae nocti.--"Non
possum," refero, "fluor infestat menstruus libidinis sedem. Sufficiet
Eleonora tibi et sodali, et jam nunc peregit." Venit ecce ad nos alacri
vultu. Illa ad me:--"Ut tibi, Octavia, risit Venus?--Nec me vidit,"
repono, "nec ab octo diebus blandita est aegrae spes amoris. Sed est
quod abs te petam, et enixe petam.--Quid id est?" refert, "jam
impetrasti. Quid tibi negem, dulcis Octavia?--Bene est," repono. "Volo
commodes mihi veredum tuum et agiles lumbos.--Nugaris, inepta," inquit.
"Quis veredi tibi mei usus, quae calcar non habes?--Si Theodoro
commodaris," respondeo, "mihi esse commodatum habe persuasum." Preces
miscuit Chrysogonus; rogando vicimus.--"Ergo abite," ait ridens, "in
malam crucem, qui me huic iterum datis permolendam libidini!" Abimus.
Theodorus vero his Eleonoram aggreditur verbis complexans:--"Sane cara
es Philosophiae numini sancto, cui haec contigit una die laus
philosophicis duabus mentulis esse opitulatam. Referant tibi et faventes
stellae gratias, quas habemus sapienti tuo et liberali cunno. Continuos,
ac qui finem non capiant, voluptatum illi rivos et deliciarum rores Amor
depluat, et Venus. Nec finis gaudiorum tibi sit, nec modus!" Dein
deturbat in lectum, et in bene unctam Veneris patellam tucetum crassum
et succulentum e sua devehit penu incumbens. "Nacta es in me, Domina,"
dicebat, "Priapos Lampsacenos tres, Hercules quatuor. Utere: nam tibi
non stupent lumbi, et sapit Cherson.--Utar," respondet Eleonora; et
dicenti fascinum immane ut agit in abdita penetralia: "Me enecas,
carnifex!" exclamabat Eleonora. Acerrimis ille subagitationibus litabat:
mox explosit catapultam. "Non est id Venerem exercere, sed lacerare
perditissime," dicebat Eleonora. "Lethum misisti in corpus meum, non
moly plantam." Advolo ego, amplector, osculor. Exire sodales. Urbem
repetunt, stipe, quam ex philosophico instituto rogaverant, collata,
laeti ultra quam dici possit. Deponit lecto Eleonora fessos artus, et
reliquum in lusibus et jocis consumimus diem. Diana, et cum interrogat
et cum respondet, mirabiliter satisfecit; pulchritudinem laudabat ejus
Alphonsus, laudabat et Eleonora:--"Quid me," respondet, "qualemcunque ob
hanc laudatis pulchritudinem, donum fluxum et caducum? Non laudatis,
quod tam excellens nata sit mihi cognata, quae Virtuti pro virtute ipsi
est. Hoc quo me bearunt Superi, praestantius multo donum est." Reposui
pauca, sed apta. Placuit vero vehementer haec dicens, et novis crevit
incendium ignibus. Sed volo, Tullia, hanc ab origine fabulam exsequi, si
velis.
_Tullia._ Ni tuus esset Robertus, meum vellem.
_Octavia._ Nostris eram in hortis cum matre, ante sex menses. Multa de
suo in me amore et studio dixit, repetitis a prima pueritia exemplis.
"Nunc vero munus concinno tibi," subjicit subridens, "quod omnium longe
rerum superet pretium." Gratias egi. Paucos post dies, accersit in aedes
Robertum. Jubet nobiscum prandere, convertebat nostros in se oculos tot
venustatum avidos. Mirabar; nec scienti, nec percipienti mihi gliscebat
amor. "Libere colloquere: scio te praestare ingenio.--Quandoquidem,
domina, jubes, parum a reverentia quam tibi debeo et ab officio secedam
meo, ne inobediens videar, qui sum obsequentissimus, et esse
debeo.--Ingeniose respondet," repono.--"Atenim," ait, "ingenii quae
credis esse aliquid in me, inspira ex tuo, et erit. Nam in te dextro
convenit Jove pulchritudo corporis et praestantia ingenii.--Ergo,
Roberte, quae se suis non probat, pulchra tuis videtur oculis Octavia?"
refert mater.--"Videtur, per omnes Deos, per omnes Deas! pulcherrima, et
est. Diis amorem, et Deabus invidiam creare possit.--Quid si consentiret
amori tuo Octavia," subjicit mater, "amares?--Amabo," ait, "quanquam et
non consentiat. Nam nihili sum puer: qui tandem fiet ut consentire
posset amori meo? Sed locuples est illa et Naturae, et Fortunae, et
virtutum donis: qui fieri potest ut non amem?--Gratum sane erit,"
respondeo, "me abs te amari tam amabili puero. Vis mihi alter esse
maritus?--Dedecores mariti nomen," reponit, "mihi si indideris; servi et
vernulae relinque: studiis erga te meis, ut potero, honestabo." Finitis
epulis rediit ad Academicos, et sensi, cum abiit, aliquam meae mihi
animae partem deesse. Tunc mater ad me:--"Quid de puero judicas, nata?"
Esse respondeo ex Amoribus unum, eumque pulcherrimum, qui ex Veneris
gremio evolavit ad nos.--"Num dices," adjicit mater, "fore beatas quarum
in amplexus veniet?--Sane ut futurae sint infelices," respondeo, "non
video. Hunc sibi reginae generum velint." Dein caecum alebam venis
vulnus, Tullia mea. Tandem post mensem, nascenti amori favit mater
optima. Jubet venire Robertum; liberam dat confabulandi mecum
potestatem. Ingeniosus est Amor, quem fata instillant. Puer per aetatem
nec par amori, nec satis aptus, amore arsit, cujus usum nesciebat.
Interea contigit matrem diro conflictari meam morbo. Ut bonam recepit
valetudinem: "Ingrata sim," inquit, "Octavia mea, si, quae ope et opera
tua erepta sum letho, tuis in me benefactis non respondeam meis in te.
Tanti pretii sum tibi pollicita munus, quod omne pretium superet;
meministi?--Memini, mater," inquam; "et quicquid a te mihi venerit summo
erit in pretio." At illa osculum ferens:--"Robertum," reponit, "volo
tibi dono dare, quem et Juno optet sibi dari. Erubescis? Novi abs te
amari.--Non nego, mater," refero.--"Hunc tibi educo," ait, "et servo;
volo, dignus ut sit benevolentia tua, excoli diligenter omni virtutum et
disciplinarum genere. Hunc tuos in amplexus conjiciam. Sed tener est; de
ejus tantum pulchritudine et vita detraxeris, quantum acrius indulseris
voluptati. Id fac ne obliviscaris.--Non sum oblitura," dixi. Tertio post
die, quaesivit, inter prandendum, an domi reliqua die futura essem.
Respondit in animo esse domi manere. Post laudavit domesticam vestem,
qua induta eram libera et fluxa, e subtilissimo lino.--"Nec ista,"
inquit, "invidet oculis tuas vestis dotes, nec objicit. Mirifice in ea
places: ne mutes." Dixi non mutaturam.
_Tullia._ Quae cogitabas cum animo tuo, cum amore tuo?
_Octavia._ Non cogitabam adfuturam tam cito mihi tantam felicitatem.
Nescio quid non absolutum dat in manus Attalici operis mater. "Acu pinge
quae desunt, quae egregia es artifex," ait. Recessi in cubiculum. Is
erat dies vigesimus Maii. Sedeo humili in lecto, sericeo strato vellere.
In variis cogitationum nebulis mihi mens ludebat; dubius inter vigiliam
et somnum allabitur sopor. Ecce hoc momento intrat Manilia, puerum ad me
perducens. Affixae humeris alas, et pendens pharetra; arcum laeva,
sagittam dextra gestabat. Cupidinem dixisses, et vere erat.--"Parens me
mittit Venus ad te," ait voce blanda puer, "quod scit a te vinci se
pulchritudine: vult serviam tibi Amorum reginae.--Non servies," repono,
"pulcherrime Amorum; esse si velis ex animo meus, regnabis.--At enim,"
subjicit Manilia, "dies fabulis vobis perdenda non est. Secede paulum,
formose Amor." Ut secessit: "Ego et mater tua mancipio tibi nexuique,
nata," inquit, "hunc puerum damus; sed tener est et debili lumbo. Utere,
sed parca voluptate; sin aliter feceris, defluet, ut solent flores quos
carpsit gelida hyems.--Depereo," aio, "puerum misera, et abunde erit
voluptatis cupidae et amanti, si sciero vere esse meum.--Parce puero,"
dicebat nutrix; "hac hora satisfactum crede voluptati tuae, si puero
eripueris virginitatem, quod ejus sine dolore non fiet. Nam illi mentula
obducta praeputio est, nec aperiet impune tibi caput reginae suae.
Promisit se fortiter facturum; quo volueris habere inspira animos,
venustatum tuarum et voluptatum ostentatione." Post alas Amori puero
demebat. "Nam volo te," dicebat, "constantem esse; nolo ab ejus unquam
evoles latere." Tollit pharetram et sagittas. "Nunc," inquit, "opus sunt
alia tibi tela, aliis pugnandum armis.--Intelligo," ait ille, "et esse
telum mihi sentiet dea mea, quo secum pugnem." Abiit nutrix, et fores
occlusit.
_Tullia._
Dicite: Io, Paean, et Io bis dicite: Paean!
Decidit in casses praeda petita meos.
_Octavia._ Delibutus gaudio puer exsilit ad me. "Domina, domina,"
loquit, "meae me nunc pudet aetatis. Quam turpe sit esse puerum, vere
sentio. Impar ero felicitati meae.--Impar non eris," repeto, "si
respondes amori meo, qui tua erit felicitas, tuo amore, qui mea erit.
Nihil ultra a te mihi opto.--Sed est," inquit, "aliquando praeterea
amatorium. Non bene incipiam tyro, nec graviter perficiam puer."
Consedimus in lecto; tum ego osculor: incendia mittebant, non scintillas
oculi mei. Demisit ille manum in sinum.--"Quid tibi vis?" dicebam;
"liberius sane agis quam deceat." Tractat papillas, suaviatur,
incalescit; non potui quin amplecterer, ita lepide et festive agebat
omnia. Tunc infert sub stolam dexteram.--"Euge," inquam, "quid hac
quaeris?--Uxorem meam quaero," respondet; "isthic habitat." Risi:--"Sed
non patiar id inhonestum," aio, "si honesta sim.--Tuum quicquam potest
esse inhonestum?" refert. "Noli maritum tuum repugnans fatigare. Amori
cede.--Cedam," aio, "tam bello, tam ingenioso Amori. Tua sum, mi Amor;
nec amplius mea sum; tibi vivo." Errabat interea puerilis manus, non
docta Veneris viam. Paulo supra genua haesit; post femora pererravit, et
nates laeves, Tullia, et molliter tumentes. Nec ultra audebat;
pueriliter omnia.--"Scis usum," ego ad illum, "mi Cupido, corporis tui
et mei?--Videor mihi scire," infit, "sed pro certo non habeo, an certo
sciam. Vidi in tabulis pictis Veneris histrioniam.--Dignus eras,"
subjicio, "pulchriori quam ego sum. Cape quae voles, utere, fruere; age
maritum." Educit e carceribus mentulam. "Quid de hac re tam lepida fieri
speras?" inquam.--"Quid jubebis id fiet," reponit. Praeludebat,
inflammescebat. Sensit sibi facem Veneream ardere et turgere libidine.
Genibus accidit; rogat ignoscam, si quid inepte fecerit nec satis
urbane. Laeva mox resupinae revolvit ad pectus tunicam, et citus manum
admovet pubi. Primoribus digitis tractat lanuginem, scalpit rimam,
metitur igneam.--"Dic, sodes, mi amor," inquam, "quid quaerit hic sibi
passerculus?" Nam arrigebat.--"Puto," respondet, "nidum quaerere, quem
teneo manu.--Sine," repono, "sine hic evolet.--Et ecce," ait, "evolat;"
et alacri se cursu feminibus inserit meis divaricatis. Ah! ah! ah!
ostendebam milvio pullum.
_Tullia._ Per Genium meum! prurit insolitum quid ingeniosa haec
narratio. Mira es nugarum artifex:
In tenui labor, at tenuis non gloria.
_Octavia._ Adhibet anhelans puer pugionem vaginae.
_Tullia._ Mutinum crassum, longum?