_Octavia._ Dixisti. Cubavi cum Eleonora nocte hac proxime acta.

Facetiarum nidus Eleonorae lectus. Quam meretricia dixit et fecit!

Osculum dedit et gratulata est ori suo, quod in labellis meis legisset

coeleste donum, suavium. "Sed quis scit," ait, "an malae sint olim

servitura libidini? Vereor ne alio fungantur officio, furente Venere,

quam suo. Nupsit Mancia, cognata mea, Marino Neapolitano: sulphureis

Stygiisque nequissimarum libidinum incendiis torretur Marino pectus.

Foeminam vecors quaerit in Mancia etiam supra papillas, qua incipit

desinitve foemina. Buccam petit, quasi in eam puellae fugerit cunnus,

aut ipsa sibi bucca in quadam sit cum cunno societate ad participandos

Veneris ludos. Objurgabam, quod hanc sibi sexuique fieri pateretur

injuriam.--Quid vis? respondit. Abstinet se Marinus ab hac turpitudine?

nihil est quod dicam; occupat oris aream libidinibus suis? occupat, et

quae volebam dicere. Non facit? non est quod queri velim; facit? nec

queri possum.--Mariti hoc uno placemus nomine, quod foeminae sumus. Quae

quacunque petetur, se probabit foeminam, haec omnium maxime placebit.

En, Octavia mea, Alphonsi furores," addebat Eleonora. "Ante hos dies,

postquam bis terve telum misit vere militans, et ori applicuit.--Huic,

aio, ostio verberando, Alphonse, ista non est apta catapulta. Furis, et

me vis furere.--Te furere velim, me nolim, reponit Alphonsus; nam quod

me amas, favori tuo debeo, nullo debeo merito meo. Si furere incipio,

honorem, quem tibi debeo, forte obliviscar, qui mori malim, quam tibi

non vivere.--His movit durum pectus, flexit ad ludibria. Adsilientem

appetii libens, semihiulco suavio, flammescentem nervum. Nihil ultra,

nam eo mox sponte reversa est erudita mentula unde aberrarat. Cocytium

fas nefasve in media perfecit regione, quod in hac superiori aggressa

erat impudens."

_Tullia._ Non esset Eleonora Mellioniae castas imitata iras; non esset,

per salacitatem tuam! Huic se ut probro eximeret, ad Tiberium perducta

ferro sibi pectus transegit. Maluit adacto gladio viam aperire letho,

quam os olidi senis molli alutae. Castitatis laudem non auro, ut multae,

sed ferro emit. Elvira et Theodosia (puellas nosti) aiunt se in bucca

diverticulum spatienti mutino, amico suo, habere; et gaudent. Unde haec

insania? accipe. Finxerat hominem Prometheus; deerat penis: finxit et

hanc meliorem partem e puriori luto. Antequam applicaret, fonte lavit.

Dein foemineum corpus finxit; utrique infudit vitam. Sitiit mulier;

eidem labra fonti admovit, et bibit: hinc penis cum foeminae bucca nata

affinitas. Narrant Gonsalvum Cordubensem, imperatorem magnum, cum

insenuisset, hoc voluptatis delectatum genere; erat et liguritor,

provectae, nam aliud mihi nihil persuaserint, aetatis vitio. Inserviebat

vero libidini formosa viginti annorum puella. Cum vellet mediam lambere,

se velle dicebat ire in Liguriam; at in Orientem, cum summa petere, et

ori illudere. Sic, cum juventa juveret, si puerum (nam et paedico erat

acerrimus) prurienti cuperet peni, dicebat Aversam se cogitare, celebrem

urbem: ad nullam sane fervet adeo iter hominibus nostris.

_Octavia._ Libere loquar. Virtutem plerunque vocant, quod animi non tam

constantia est, quam contumax ferocitas; non tam optio, quam illusio;

caecus quidam impetus, non securae mentis rectum judicium.

_Tullia._ Ut fuit Elisabethae. Erat Franco centurioni nuptura. Audiit

Chrysogonum tuum, nescio quae portentosa magis quam magna in nuptias

stoice nugantem. Mutato consilio, et quasi ipsa in aliam momento esset

mutata, omnes extemplo de nuptiis longe egit cogitationes. Nec

obstinatam amantis lacrymae moverunt, nec matris preces, non affinium

obtestationes; ad Vestales non suo transiit passu, sed rapido aquilae

volatu. Attamen, unum alterumve post annum, poenituit. Quo se resque

suas non viderat oculo, vidit, se miseram vidit, et beatas vidit quae

venirent in hominum amplexus. Ut spes potiundae primum centurionem

inflammarat, demum desperatio acriori incendit desiderio. Sororis tandem

ope, fruendae habet Elisabethae copiam; praegnans fit. Inter eos

convenit; raptam abducit. Egregiam vero pietatem! Facta est concubina,

cui per pietatem noluit uxor dari. Egregiam Chrysogoni laudem! Eripuit

marito quam raptori dono daret. Nomini comparando student hi homines

apud vulgum; non ita laudi promerendae apud sapientes et graves viros,

quibus non est facile fucum facere. Majorem numerum anteponunt meliori,

aegrotarum multitudinem sanis mentibus.

_Octavia._ Circumfertur de Livia fabula non illepida. Castitatis laude

florebat Livia, antequam Alexandro Borgiae nuberet, et floruit postquam

nupsit. Quoniam ille vi morbi decessit e vivis, decessit et illa ex

hominum conspectu. Quo clariori fulgeret fama, in tenebras demens

Vestalium fugit. Reliquit mortalium nugas caecis (sic loquebatur); ipsa

veras divitias, contemptis divitiis et honoribus, petiit. Viva sepulta

est, ducente funus Chrysogono. Sed paucos post menses sensit se

reviviscere. Eduxit funeratam Chrysogonus ipse e tumulo. Piae et probae

primus vitium obtulit et intulit; oppressit tantus vir tantam virtutem.

Alterius virtus permista est in vasis Veneris alterius virtuti.

_Tullia._ Uno verbo, virtus virtutem futuit.

_Octavia._ Degebat in coelibe domo juvenis venustus, robustus, membris

optime compactis. Operas locaverat hortis colendis. Multa erat cum

adolescente Livia adolescens, et hac consuetudine delectabatur. Rumor

fuit, sub id tempus, viciniores aedes pestilentia esse afflatas.

Diffugere Vestales timidae; Angela, Brigitta et Livia mansere aedium

custodiae, et cum iis Maxima Vestalis, omnium antistes. Magna in urbe

solitudo; turpis rerum facies. Sentiebat Livia se amare Petrum

(hortulano id vocabulum), nec pudebat: nec etiam nesciebat juvenis se

amari, et triumphabat. Occasio non deerat, sed occasioni locus. Longa

non fuit exspectatio. Decidens forte Maxima e summa graduum scala, secum

et Brigittam in perniciem traxit praeceps casu. Illisae, vix tandem

valetudini bonae, post longos dies, sunt restitutae, et recreatae vires.

Interea omnium quae vellet, libera Liviae potestas. In Petro magna

puellarum spes et confidentia, quod egregiam operam in obsequiis

aegrotarum poneret indefessus. Pomeridianis horis urente sole, sodales

omnes somnus, quem nocte non viderant, tenebat amicabiliter illapsus.

Sola obambulabat in interiori conclavi Livia, multa secum de Petro, de

suo amore, de sua infelicitate meditans. Obviam fit Petrus; excipit

expansis ulnis advolantem procax Livia. Uterque de utroque cepere

voluptatem quae summa est. Sequenti luce, insidiatur Angelae Petrus,

conscia Livia et participe. Maturae virginitatis Angela, nam annorum

quinque supra viginti, Venerem spirabat et inspirabat, quam oderat. Nec

prompta, nec facilis victoria; victa tamen: omnia vincit amor. Bis cum

nolente volente conflixit Petrus; at in altero conflictu acriter

pugnatum. Peracta re, intervenit Livia: non ausa est suspicere ad eam

Angela, pudore effusa, quae pudorem amiserat; subinde risit nescio quid

illecebrosum et petulans. Demum, facta nocte, jussit post coenam Maxima

curarent omnes corpora, somno reficerent. Quid factum? Cum iis medius

concubuit Petrus, et sic procurarunt corpora. Cecidit et Brigitta, ut

ceciderant; et, quam cum Maxima casus obtriverat, beavit casus cum

Petro.

_Tullia._ Quae te etiam fors manet, bona Maxima? Futuere, futuere. Is

debetur tibi honestae matronae honos.

_Octavia._ Recreatis utcunque viribus, nihilo tamen minus querebatur

Maxima, ingemiscens ad pristinam sibi valetudinem viae multum superesse.

Aderat Livia. "Vis, domina," inquit, "veloci emetiri cursu quicquid id

est viae?--Velim maxime," reponit; "quid facto opus?--Primum," subjicit

Livia, "gaude; postea gaude; et postquam omnibus gavisa fueris gaudiis,

gaude iterum, et sine fine summo gaude gaudio. Qui luctui datur dies

adimitur vitae." Persuaderi passa sibi est Maxima; et sua intererat. Qui

coelos Deorum proci sibi optant, non ideo terras oderunt. Commendant

illico omnes Petri alacritatem et festivitatem. Cantus suavitate dicunt

placere, et saltationis agilitate, tremulaque lumborum actitatione.

Jubet advocari; adest, cantillat, placet.--"Nunc salta," ait Maxima;

"nam saltator es eximius et concinnus. Laudant hae puellae.--Sed,

domina, quem tibi debeo honos obtundit nervos. Non ausim," reponit

Petrus.--"Puta me," subjicit Maxima, "ex illarum numero unam: proba

te.--Et mihi fiet," refert Petrus, "nec, credo, poenitebit saltationis:

subagitatricem vocant.--Quae haec est saltatio, Petre? non novi," ait

Maxima; "cum fugi res mortales, non audieram de ea; forte non erat in

usu.--Erat, sed non saltaras," infit Petrus. "Qualis vero illa sit non

audies, non videbis, sed senties. Saltabis et tu mecum mobili lumbo."

Haec dum dicerentur, evaserant omnes e cubiculo. Erat Maxima annorum

triginta, corpore pollucibili, ingenio micanti. Sedebat in lecto; ut se

solam vidit, insidias vidit. Quid faceret? Insilit Petrus in sedentem,

dat basium, alteram in sinum, alteram mittit manum sub stolam. Obniti

illa, repugnare, vocem altius tollere; sed surda et muta circum omnia:

improba mentula vim audet impudenter inferre venerabili vulvae.

Ferocientem Maximae iram prima haec mitigavit utcunque insitio; flevit

tamen, et erupit in ejulatus.--"Quid tu," dicebat, "homo nihili, ausus

es?" Risit ille.--"Per umbilicum Veneris et tuum! cum scies," dixit,

"hunc cui irasceris Petrum virum esse patricium et tibi affinem,

detumescent, et scio, irae tuae omnes hi fluctus. Sed faciam pacatior

sis, antequam scias. Istum exige modo pudorem, qui voluptates enecat

tuas et meas. Res acta est; nec facies quin factum sit, quod factum est.

Commenda si sapis, quidquid id est, silentio."

_Tullia._ Optime.

_Octavia._ Summum post paulo a Maxima cepit gaudium, non extorsit.

Pugnavit in medio projecta thoro commodiori situ. Candentem immergit in

viscera pugionem Petrus, nec temperavit sibi illa impotens. Spissis

terebat basiis subagitantem, fervidis invehebatur succussibus in

concutientem. Mox titillantibus prolui se Dionaei fluenti sensit

deliciis et ebullientibus amoris rivis. Adstiterunt ad spondam tremuli

lecti Livia, Angela et Brigitta, Fescenninos canentes.

_Tullia._ Quis vero is est Petrus?

_Octavia._ De Ponciorum gente, apud Lusitanos nobili et clara. Amabat

Rodericus Pontius Margarim Meneziam; Margaris Rodericum pari amore.

Aristippus, eadem e philosophorum secta, invidebat Roderico tam pulchram

felicitatem. Ardebat miser, sperabat nihil. Quod solent mali, constituit

apud animum suum a Roderici avellere puellam amplexibus. Vocanti negat

hymenaeo; bona multa dolo malo praetexit. Mollem et teneram mentem

fascinat praestigiis simulationum. Vestalem induit, Margarim exuit.

Eadem invadit febris Rodericum. Ab Aristippo in quam ceciderat ipse

scrobem perducitur: huic dat sapientiae et sectae nomen. Vide, Tullia,

et ride. Annus nondum praeterierat; poenitet facti, plaudente bona mente

et amicis; repetit domum et suos. Interea miserant, quibus potestas

erat, Margarim in hanc urbem ad Clementiam materteram. Id olim Maximae

nomen, dum viveret.

_Tullia._ Ah! ah! ah! Non ergo vivit quae futuit? Ah! ah! Sed sic

loquuntur. Bibunt, edunt, futuunt Stoici, et se negant esse in animantum

saeculo. Ah! ah! rem lepidam! Se negant

vivere. . . . . .

. . . . . . . . . . . .

(Desunt quaedam in autographo.)

. . . . . . . . . . . .

_Octavia...._ Nam quam Liviam vocant, illa est Margaris, mutato, ut

fieri solet, nomine. Hac fraude recepit Margarim, et abditis puellarum

pastinandis et runcandis insudavit hortis, solers et vegetus cunnicola.

_Tullia._ Sic Theodorus tuo. Nam reliquisti, ad horti irrigui tui

ostium, ligonem Priapo dignum olitore lactantem. Quid, otii impatiens,

cessas? quid cessas? Admitte.

_Octavia._ Et admisi. Pertunda Dea, fer opem! Exsultabat gigas mentula.

"Putas me juvencam, non puellam," dicebam. "Quae posset puella pati? Non

patiar.--Macte animo," reponebat ille, "patiere. Quae vitulum tulisti,

taurum feres. Agedum, dea mea; nihil postea supererit, quod Veneri, quod

Junoni invideas." Dicens incumbit rapido nisu in mollem libidinis sinum.

Lenius me vulnerarat Caviceus devirginans. Gemitum dedi.--"Sile,"

increpat. Compressi vocem; ille me. O clavam Herculeam! Nam tredecim

pollices longa, et crassa ut sibi brachium est: mali loco esse possit in

laxa Veneris cymba.

_Tullia._ Ut cuique brachium puellae est, pati posse aiunt, sine magno

incommodo suo, ejusdem magnitudinis in tubere suo telum. Nosti

Clementiam, quae nudiustertius Remundo marchioni nupsit in nostra

vicinia?

_Octavia._ Novi: cui et forma elegans et exile corpus.

_Tullia._ Curta Remundo suppellex; quinque ille pollices non excedit

igneus caudex. Ea est crassitudo quae fidem superet. Qui sciebant male

actum iri cum delicata virgine, miserescebant; parem esse posse

bellatori negabant, cui portentosa machina. Natae timebat et mater; sed

Remundo magnae divitiae, summum ingenium. Clementiae angusta res domi,

et erat matura viro, viginti annos nata. Quid consilii caperet mater?

Communicat cum Anna Gusmana, sorore, timorem; haec cum Clementia. "Non

te fugit, Clementia mea," inquit (nam secesserat mater), "quae tuae sint

futurae partes, cum Remundo nupseris, id aetatis et ingenii puellam? Sui

erit officii, tui et muneris, parte ut tua utatur et abutatur, ut

voluerit. Hae tuae erunt partes.--Quae vero erunt," reponit puella

subridens, "suspicor id equidem.--Sed qui tibi jam imminet, Remundus,

longo et crasso mulus est ramali. Sua tamen illi Veneris via eundum, per

prurientem sexus tui venam, ad plenam voluptatem. Nec id fiet absque

diro cruciatu, nec forte fiet. Vide animo tuo, quid tibi animi sit."

Illa timenti similis:--"Scis, matertera mea dulcissima," inquit,

"paupertatem larium nostrorum, et quam sint res angustae

afflictis?--Scio," reponit Anna, "sed et volo scire, tuaque interest

sciam, quam sint tibi angustae sub stola. Nam suae si non invenerit

Veneri aptam, peribis, et illi et tibi diremetur nuptiarum foedus. Aiunt

vulgo nulla unquam cum foemina habuisse rem pleno coitu. Patientiam

praestare noluerunt, quae sui erant juris, ceventi et conanti. Tu

cogeris.--Et praestabo," subjicit Clementia, "alacri animo. Sufficiet

vires et animos Amor. Amo efflictim; forte lethum non oppetam.--Sed

age," refert Anna, "videam ut tibi Venerei campi aequor patet ad

praelium." Dicens mittebat procacem sub stolam manum.--"Hei, hei! nimio

plus," dicebat puella, "quam honestae licet, verecundiam fatigas.--O

ineptum pudorem!" reponit Anna; ac molli et crispa obnuptam lanugine

partem attrectat, cadurda diducit, digitum inducit. Fremere puella,

furere non noto pruritu.--"Quid id vero rei est, matertera gratissima?"

dicebat; "moves me ad libidinem, quam nescio. Excitas in medullis ignes,

quos odi. Desine vexare puram.--Leve id quidem specimen est," inquit

Anna, "licentiae conjugalis. Sunt artus tibi, et locus ille, qualem

fingeret filiabus suis aut optaret Venus, libidinis capax, non hebes.

Habebunt se bene et feliciter omnia. Probe es ad pugnam comparata. Fer

modo fortiter, nam et fortiter feriet. Tibi utique satius sit laniari in

lecto, quam misere vivere in hac hominum luce." Addit et alia, sed nihil

ad rem. Quid te moror, Octavia? Sequenti nocte sex passa est adsultus.

Laniata est, nec tamen vocem misit. Tertio penetravit se totum in

tenerum corpus Herculeae clavae truncus: mulier facta est, belle proluta

igneo Veneris imbre. At mane facto carnificinae imago varia: lintea

cruore infecta in eo quem tenuerat loco, cum perfinditur virgo; discissa

ipsa, ultra quam alia quaevis tulisset constanter. Vix stare in pedes,

vix gradum facere.

_Octavia._ Micturio, per pruritus tuos! cum illius memini voluptatis,

qua perfudere sensus meos decidui e Theodori tubo in libidinis mea

intima incendiarii rores. Persequar narrationem. Supina ad extimam

jacebam thori spondam, non opportuno situ; magna vi truditur incoctus

Herois ramus: transadigit nihil contra conantem. At vero superexstabat

pollices quatuor: ligabam digitorum complexu; ulterius non subibat. O

bona Venus! post diffluere coepit. Putavi omnes undequaque, quae sunt,

quae fuerunt eruntque in annis, confluere hanc in meam partem bonam

voluptates; omnes convenire Veneres, haec ut mea esset Venus gratior,

laetior et amoenior. Putavi coelestes dulcedines potiorum deliciarum,

quas creat Venus, depluere mea in praecordia e Veneris coelo. Feriebant

liquescentem liquida Amoris fulmina; combibebam calidas guttas ardens in

abdita sede. Abscessit jam nihili. Vidi fugitivam mentulam: jam pars sui

erat effoeta; jam ex heroide pannucea.

_Tullia._ Tu de Theodoro triumphabas victrix. Num et de Chrysogono

Sempronia parens tua optima?

_Octavia._ O rem, per facetias nostras, non infacetam! Ridebis.--"Vis

nunc videamus," ego ad Theodorum, "ut laetentur Chrysogonus et mater, ut

luctentur?--Volo," inquit, osculum figens. "Nego tamen Chrysogoni

felicitatem, ut maxima sit, cum mea conferri posse. Incredibilem inveni,

regina mea, dea mea, in complexu tuo, in suaviis nectareis.--Sequere,"

repono, "sed suspenso gradu." Dissilierat ex asseribus unus de summa

contignatione, quae cubiculum operit in quo ludebant. Ea ex rima, apte

diducta, facilis in cubiculum adspectus et in genialem parentis lectum.

Hic est campus illis Martius et Venereus.

_Tullia._ Vel perspicacissimas fugiunt saepe plurima, quae exitio sunt.

Omnia timeas, nihil ut timeas. Periit iisdem petita insidiis Lucia,

Manrici Fonsecae uxor: nam, quae serva facta est alienae voluptatis, et

sui timoris, num vero periit? Amabat Joannem, qui illi e servis unus,

lepidissimum caput. Amabat et una ex ancillis, trucis animi puella. Haec

e superiori cubiculo lateribus strato, laterem movet unum atque alterum.

Tabulas e contignatione variis perforat in locis terebello, unde

prospiceret in herae cubiculum. Die, nocte, quod se sperni a Joanne

videret, quasi e specula quid in Luciae fieret cubiculo, unde iras

aleret, oculis legebat curiosis amans et amens. Accidit non ita mane

evocari ad Luciam Joannem; nam Manricus venatum ierat prima luce, alter

Meleager. Audiit excetra, evolat ad speculum: videt Luciam recubantem in

lecto, et ita involutam linteo, ut non dubitares quin vellet videri nuda

et non videri. Pectus, papillae, femora, quasi non ex composito, nuda;

venter et uteri potior pars latebat. Audi servae truculentae tetrum

scelus. Procurrit ad Juditham, Manrici sororem, Luciae dotibus et

laudibus infensam; spectare jubet quae intro fierent. Joannes rogabat

dominam miseresceret tam certi amoris, quo urebatur miser. Offerebat

vitium, urgebat: illa negabat; pugnabat.--"Te a me vere amari, mi

Joannes, sit id tibi operae pretium. Nunquam vero patiar foedari me

adulteris complexibus: non si reges ament. Quod unum possum, cedo

libens. Obtuere ut voles omnes meas dotes; oculi et manus tuae meis, ut

poteris, fruantur solertes bonis. Nihil praeterea tenta; operam et oleum

perdideris.--Intelligo, domina; quae tot condonas amori meo," dicebat

Joannes, "omnia negas. Sed et intelligo, perdo operam infelix; saltem

opera tua adblandienti perdiderim et oleum.--Faciam si quidem vis,"

subjicit Lucia; "ecce laevam meam, utere." Arrigebat non admodum laute

mutoniatus, puer equidem annorum sexdecim. Rogat prehendat mutonem;

prehendit ridens.--"Vide," subjicit, "quam bona et liberalis tibi sim

domina: servitutem servio tuae voluptati." Papillis ille Luciae, post

bonae parti dexteram admovet. Corripiens Lucia commulgebat hircum.

Nugabatur hic in cadurdis ridicula digitorum micatione, rectus ad lecti

interiorem spondam.--"O manus tua alba et teres," dicebat, "ut mirabili

mihi est pro cunno favens! ut te bearem et implerem felicitate! Urge,

urge!" Renidens Lucia irrequieto gnavae ancillabatur mentulae obsequio.

Ad haec momento in objectum evomit linteum genialis humoris magnam

copiam. Nec iners fuit cum pueri dextera Luciae congressus. In Venereo

gurgite anhelanti puellae medii digiti fervebat opus; subabat amoris

oestro percita; eodem se sensit remitti temporis puncto.--"Agedum,

agedum!" dicebat aestuans. Os dicenti praeclusit puer spissis suaviis.

Excreta mobilibus e lumbis albi et praecocti veneni vis, suavi demulsit

titillatione castam adulteram. Gaudiis luctus confinium: sic voluit fati

inclementia. Exsultare Juditha et superbire.--"Habeo," inquit, "vincula

tibi et catastam, Lucia. Regnabo, servies. Sequere, Mancia" (id servae

nomen). "Recta eamus ad pellicem; ni consenserit, morietur." Moverunt

Manciam ad pietatem hae minae, movente amore.--"Non nego, domina,"

inquit, "mereri utrumque aliquantum supplicii. Insanae quicquid id est

adolescentiae ludus fuit, non affectae vitio et sceleris contagio grave

flagitium.--Videbimus," reponit, "at tu, sequere. Cum vero ingressa

fuerim in id pellicis lupanar, obsera diligenter fores; si feceris,

magnum a te abegeris infortunium." Secuta sunt tum tristia et amara,

quum laeta et dulcia, scitu digna multa. Interim redi tu ad Theodorum.

_Octavia._ Ut pervenimus ad speculam, videmus Chrysogonum lectum versus,

qui in angulo erat, divam suam, nam sic loquebatur, manu

ducentem.--"Quid, diva mea," dicebat, "nunc putas esse rei Theodoro cum

Octavia?--Scio," inquit illa, "nam audivi vocem, ac si vim pateretur,

ingemiscentis. Puellam docet difficili via ire ad gloriam, et

gaudeo.--Haudquaquam," reponit Chrysogonus; "conto cubitali miseram

discindit. Hinc clamor. Conjecissem etiam fidum sodalem in amplexus

tuos: amor non admisit cogitationem, qui in te est meus. Marito irascor

tuo et invideo, quod gaudiorum habeam participem. Suasi puellam insidiis

petat, sciebam repulsam non laturum." Dicens projecit thoro corpus

resupinum. "O coeleste delicium meum!" dicebat, "osculis instilla amanti

amoris furores. Irrita nequitias in me tuas ingeniosa et petulans.--Male

sit isti vesti detritae," respondebat mater, "quae desideriis negat

amatum pectus, quae vili segmentata centone, Philosophica caligine tot

involvit venustates! Discutiam ego has nebulas, quae te, lucem meam,

mihi obscurant. Quam altius potero stolam istam revolvam muliebrem. Male

sit sartori! Quo vestes hae fluxae et longae pacto philosophum decent,

quae hominem non decent? Qui vere homo sit, longa mentula decet, non

longa vestis." Assurgentem viri nervum levibus appetit talitris, miscens

suavia. "En," dicebat, "insultantem pudicitiae salacitatem; en superbam

illam imperatricem mentularum! En, ignava et vecors languet. Ecce vero,

o veternosa mentula, cunnum qui te provocat ad duellum: laeva hac mea

feciali bellum indicit.--Denuda pectus, regina mea," refert Chrysogonus;

"et potes, quandoquidem fluido illo praecinxisti artus supparo. Expedi

papillarum lacteos orbes; et cycladem, si vis ab omni parte esse beatum,

dejice. Pulchrior te pulchra eris, si nuda eris. Ornatior es propriis

dotibus, quam ut mundo ornatuve egeas." Obsequitur: deponit supparum et

cycladem; interius supererat indusium. Jussit deponi Chrysogonus:

defluxit ad pedes, et purpureo pudore suffusae sunt genae honestae

matronae.--"Quo majori cumules ignominia," inquit, "quid praeterea

imperabis, o here, cui vendidisse videor animam?" Corpus mecastor illi

pulchrum et nitens.

_Tullia._ Scio.

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 17 / 22 段