Inclaruere apud Graecos quae Callipyges dictae sunt, a pulchris natibus.

Nihil natae parentibus, locupletes et nobiles nactae sunt, eo solum

nomine, maritos. Nates pro dote habuere; hac satis dote placuerunt.

_Octavia._ Si apto mammae, altera ab altera, intervallo distent, pluris

scio fieri; mihi vero conjunctae, ut vides, cohaerent. Nec ideo minoris

Caviceus aestimat. Cum sit et haec et illa non ignobilis venustatis,

alba, dura, dicit, inter lusus et gaudia fescennina, sibi videri minus

mirum, alteram alterius amore captam mutuas sibi et continuas figere

basiationes.

_Tullia._ Et praeterea nihil?

_Octavia._ Dispeream, ni te meis plus oculis amem!

_Tullia._ Et ego ni te plus meis, et ipsis sole et luna, Naturae oculis!

Sed et est interdum papillarum non poenitendus in amore usus, dum

aestuans furit libido. Subrides: habeo confitentem, Octavia mea; et

experta es, anima mea.

_Octavia._ Per Veneris concham utramque! pudore suffundi me sentio.

Pudet meminisse id mammarum mearum interstitium viam factum esse ad

Venerem, tam aut foedae aut liberae mihi libidinis consciam. Pergula est

in aedibus nostris, quae amoenissimas (et nosti) hortorum spectat areas

omni florum consitas genere. In ea spatiabamur ego et Caviceus,

amplexabatur, suaviabatur, labella appetebat morsiunculis, forebat.

Demittit in sinum laevam. "Molior," infit, "improbum quid. Depone

vestes, corculum." Quid facerem? depono. Defigit in nudum pectus oculos.

"Video," subjicit, "tuas inter papillas dormientem Venerem. Vis

excitem?" Projicit, dicens, supinam in torum. Mentulam fervidam,

flammescentem (arrigebat praeclarissime) interserit mammis. Qui me hinc

eximerem impotentiae? Ferenda erant ultro citroque omnia, et sciebam

contingere solitos in amore fatales quosdam et dies et casus, a quibus

ipsa ne quidem se expediat virtus. Et cum illo hoste, ut jam manu

conserta et utero recusso depugnaram, postulabat dura necessitas ut et

mammis pugnarem.

_Tullia._ Hostem mutinum vocas, tam amicum tibi tuisque desideriis

cupidineis?

_Octavia._ Molli manuum nisu utramque conjungens urgebat mammam, quo

scilicet lata minus via procurreret sibi nervus ad voluptatem hanc

novam. Quid plura? Conspersit attonitam insolenti ridiculae Veneris

imagine, calendi perfudit rore; perfecit. Tunc ille: "Haudquaquam

ingratum tibi, columbula mea, fuerit quod mihi amore tuo insanienti

longe fuit gratissimum. Num scis, ut hac inferiori hiulca" (digito

monstrabat), "hac etiam te esse sublimiori parte foeminam? Igitur et

juris mei est, si libido incesserit ex humiliori illo fundo libidinis

hos in monticulos tollendae, id libere facere; unde scilicet Veneri

gratior datur prospectus."

_Tullia._ Altius quoque se tollet, si summa petet.

_Octavia._ Irrumare, morigerari ore, Lesbiari, Phoenicissare, et

fellare, id scilicet vocas summa petere? Quot, bona Venus, quaeve

nequissimi nebulones mentulis suis diversoria et stabula quaesierunt in

corporibus nostris, et invenerunt! Atenim vero qui frugi et castus

fuerit, hac se foedari rei tam turpis cogitatione exhorrescet. Absit

scelus a voluptate, gratior erit.

_Tullia._ Honestatem qui quaerit in voluptate, tenebras et quaerat in

luce. Libidini nihil inhonestum, cum aestuat et spumosos agit spiritus.

Delicias Phaedoni faciens et Alcibiadi Socrates, secedebat a Socrate

choreas ducente cum tam pulchris amasiis. Qui sunt sapientissimi, non

ideo hominem exuerunt et ingenitos abjecerunt humanitatis affectus; nec

possent, ut maxime vellent. Sed sensus est humanitatis nullus in homine,

sine voluptatis gustu, nisi hebes et corruptus. Is vere est sapiens qui

norit dulce esse desipere in loco, et locum et tempus delegerit ad

desipiendum. Reliquis sapias semper, et tibi frequenter desipias, ut

bene et beate agas. Nam sunt qui amoris incensi oestro, quia sui non

sunt juris, dissimulant, Curios et Catones simulant. Palam damnant

furiosi, quae ipsi secum concupiscunt, tremula Veneris gaudia. Prurit et

illis mens irrequieta; fatentur ipsi sibi laevo se genio natos, nos

dextro et plaudentibus Diis et syderibus. Si sol aeternum occidet, quid

fiet de Natura rerum parente? Si nulla voluptatis lux riserit

mortalibus, quid de homine fiet, qui rerum est summus in Natura apex?

Miser et veternosus erit ipse sibi pro sepulcro. Vivus, nec vivus;

mortuus, nec mortuus: propior erit morti quam vitae, in ipsa vita.

Demum, qui praestigiosa haec jactant documenta, num vere dixeris oris

infamia laborare?

_Octavia._ Belle ludis in vocabulo. Nam et Philosophi hi morticini

dicuntur hircum ore mulgere.

_Tullia._ Mira patrandi facultate pollent, nulla sciendi. In altero

omnia laeta, in altero multa subtristia. Hic ipse est tuus Theodorus;

num nosti, Theodora?

_Octavia._ Quid me, fatua, Theodoram vocas, quae Octavia sum, quae immo

Tullia? Vis narrationem prosequar?

_Tullia._ Volo; sed et volo nocturnum illum Antoninae et Isabellae

pugilatum; rem comicam.

_Octavia._ Consobrina tua Antonina, non admodum juvenis, nam annos novem

supra decem nata, Maphaeo nupsit annorum triginta juveni, et invicti

roboris. Isabella annorum quindecim, Remundo annorum quinque et viginti,

robusto, vegeto, impigro. Candore illa suo nivem obscurat; haec subnigra

Tunetanis certat mulieribus. Dispares illis prima nuptiarum nocte in

clinopale vires, sors dispar. Maritis traditae, Veneri fecerunt dispari

laude. Ad quartam ulla sine aegritudine pervenit Antonina concubitus

lauream, primo mulier facta; post non voluptas, sed fastidienti animo et

corpori molesta lassitudo; postremum sub lucem, cum adacto calcare

impelleret equiso alacer, deficit longum passa animi deliquium. Nonus

erat cursori in Cupidineo agone impetus. E lecto sub meridiem egressa,

visa est ac si e tumulo educeretur, pallida, exsanguis, emortua. At

Isabella subfusca, sed cujus putes in venis liquidos ignis perfluere

rivos, melius habebat. Tenelli artus illi et lumbi. Omni se tamen

nuptiarum labori praestitit parem imperterrita. Indefessi athletae

crudas indefessa sustinuit vires, et fregit. Inertem sorori ridens

exprobrabat ignaviam. Insultabat saliens. "Apage," dicebat, "ego te

junior, nec habilior, fortius tamen feci. Vivo, tu vero exstincta es.

Vivis? Primo in conflictu, et fateor, non leviter certe vulnerata sum,

sed tamen feci hoc ne se jactarit diu vulnere, qui intulerat. Per

Junonem! e summa aggeris mei crepidine repugnantem avertit virginitatem

in interius vallum victor. Vastavit instar turbinis omnia. Florem

pudicitiae decerptum delevit. At dum redintegrat pugnam, animos dedit

irrumpentis proterva audacia. Conatui restiti masculo. Mox victoriam

sibi sensit elabi e coleis. Meum ecce Herculem, Amazon nova, feci quod

spernerem, victoria obrutum sua et mea. Macte animo, soror.--Quid vis?"

reponit Antonina. "Non levem, ut tu, in principio pugnae, soror, dolorem

tuli, sed qui vix ferri posset, acutum, acrem, lacerantem. Dein,

renovato saepius praelio, tam grave stupidae cujusdam lassitudinis

pondus in oppressos incubuit artus, ut crediderim factos esse plumbeos.

Aliquot petebam horarum inducias; negavit Alcides insultans. Itaque

somnum non vidi.--Nec vidi ego," refert Isabella. "Quid de somno

loqueris? quid quereris? Nihil habet dulcius somnus vanis illis quidem,

sed jucundis Veneris imaginibus, quibus fallit. Audes praesenti et

colludenti Veneri nobiscum et in nobis, somnum anteponere, quo fallente,

videmur nobis a nobis abesse?--Sed et capit omnium rerum fastidiens

satietas, etiam qui maxime amant," replicat Antonina. "Nolim ego, nec tu

velis, ingurgitari, sine fine, nectare, Deorum cibo.--Infelicem vero

patientiam tuam," subjicit Isabella, "et voluptatem sterilem! Impleta es

bonis hymenaei; nam haec vera bona sunt, non bonorum umbra. Id forte

malum vocabis, soror? Absit! nae fabula fies, si feceris." Ad haec

Antonina:--"Tecum, soror, nolim contra disputare. Illa es in opinione

excellentis ingenii Herois; ei, scio, acceptam refert opinioni

perpetuitatem suam humanum genus. Quicquid id est, ad tertiam,

quartamve, una nocte, palaestram suffecerint mihi vires. Fortiter faciet

juventa mea, et juventae spiritus, et libido. A quinta coepi, sub Marte

meo effraeno, sensim sine sensu male habere nauseans. Me sexta, a me

velut alienam, et mente motam, proluit et polluit. Abfuit voluptas,

doluit cor, cum venit ad octavam, animam aegre reciprocanti. Me mei ad

nonam cepit oblivio; perfecit. Nec gemebam, nec objurgabam. Deliquio

animi defeceram. Quid demum actum sit, nosti, soror. Praesagit animus

infeliciter cessuras has nuptias. Avertat omen Juno! Innuptam vero nolim

me, vel si contingat in medio exstingui opere.--Postquam animum

recepisti," ait Isabella, "dic, soror, ut tecum rediit in gratiam

Maphaeus? Nam quis ignoscat duorum criminum reo, caesae virginitatis et

virginis?--Dulcibus dictis," reponit Antonina, "momento abstulit facti

acerbitatem. Rem ridiculam! Quo pacto necem intulisse videbatur,

revocavit ad vitam. Semel atque iterum usus est mariti jure; nec ulla

insequuta est obsequentem pernicies. Ita est, soror: quae in amore

nocent vulnera, eadem et juvant."

_Tullia._ Illa nocte tyrocinium fecit et deposuit. Nam egregiam nunc

esse bellatricem scit Jacobus Ximenes.

_Octavia._ Dixeris facilem, nec minus pudicam; huic pudicitia virtus non

est, vitium est. Venusti vidit adolescentis misere vexari animum amore

suo: miserta est. Vidit torrentem mentulam; audiit opem obtestantem

suam, et miserta est. Non tam Antoninae castae et tenerae has dixeris

esse fututiones, quam Pietatis, pereunte juvene.

_Tullia._ Non dissimiliter et tu Theodori miserta es, non impudica, sed

pia. Honesta sane, impellente virtute, fututio!

_Octavia._ Pudet et poenitet. Postquam abiit in provinciam Tarraconensem

Caviceus meus, ante hunc (ut scis) mensem, me Stoicus convenit

Theodorus. "Adsum," inquit, "particeps aegritudinum tuarum. Doleo

relictam te viduam, relictam longo moerori. Nam ut animi, sic et vitae

dimidium tuae abstulit secum Caviceus. Nimium, heu! nimiumque felix

Caviceus!" Sed, ita est, Tullia, pudet et poenitet.

_Tullia._ Perge, perge, ineptis. Amplius nihil habeo quidem quod aeque

ac ego cognitum non habeas: et times induci me in intima conscientiae

tuae arcana?

_Octavia._ Exciderunt aliquot lacrymae ex oculis ad Cavicei

nomen.--"Dolore meo," repono, "sicut verius nihil, ita et nihil

acerbius. Egeo, nec nego, consolatione, quae fugientem post Caviceum

sistat animam et spiritum.--Sistam ego," subjicit Theodorus, "et insanos

istos componam motus, si vis dicto esse audiens.--Ero, per luctus meos!"

refero, "et, ut voles ero; nam honestatis quicquid in me est, curis id

omne tuis refero acceptum.--Eris?" reponit, "eris? Sed ex animo?

Praeceptis, et si res postulet, jussis obtemperabis? Morigera mihi morem

geres?--Faciam," adjicio. Tunc ille:--"Si feceris, bonum factum. Post

paulo non senties abesse tibi Caviceum. Non erit quod in absentem

desideria mittas, et cupiditates convertas." Ut iterum contestata sum

ejus me obsecuturam voluntati, et pollicita sum servitutem servituram,

quam vellet:--"Id primum volo," inquit, "ut jures praestituram quam

spondes obedientiam jussis meis, nec abjecturam." Quid plura?

Sacramento, ut voluit, conceptis verbis, obstrinxi fidem timida. Necti

me passa sum religione, adversus religionem.

_Tullia._ Intelligo. Cum tenuit jurisjurandi nexu servam factam,

pessumdatum est tibi omne jus ingenuitatis.

_Octavia._ Nec mora. Summo extulit se in me imperio: ut perduellem

minatus est habiturum, et ulturum perduellionem, ni se jubente obirem

omnes ultro servitutis operas. "Hactenus," ait, "immiti me usa es, in

hoc severioris disciplinae stadio, agonotheta; vapulasti, caesa es.

Saepe saepius labores tuos, et constantiae heroicas vires miratus sum

stupens. Nunc facescant dura illa et graviora; quam merebatur

castigationem pulchritudo ista coelestis, insons tulisti; abeant

Semproniae, matris tuae, doli illi mali, et fraudulenta ludibria! Inter

dumeta, et abruptos calles, et spinis obsitos sentes errabas. Quid

misera in fata deliquisti? Nunc demum, duce me, viam ingredere facilem

et amoenam, qua eas ad felicitatem. Accipe: nos sane homines sumus ut

tuus est Caviceus, sed et cautiores quam reliqui, et judicii acrioris,

sapientiae summo sedemus in fastigio. Itaque et nullam famae jacturam,

quae puella nobiscum luserit indulgens genio, si sapit, timeat; et

nullam admisisse flagitii in se labem illaudati credula putet. Omnia,

crede mihi, nobis licent, quae in tuto licent. Decent sapientes, quae

juvant. Ad summam verae sapientiae sedem et lucem provecto si

gratificeris, deposito pudore, jam non libido id erit, jam non voluptas:

pars officii erit, pars boni et aequi."

_Tullia._ Acute et argute dicebat. Quid tu ad haec?

_Octavia._ --"Me tibi quid vis gratificer?" subjicio. "Mortalis puella,

obsequar mortali numini?" Nec, per Venerem! Tullia, quo haec spectaret

oratio, assequebar. Tunc ille:--"Ego, quem vides ore tetrico, oculis in

lethi moerore natantibus, veste detrita et lacera, corpore toto

tenebricosum, quaedam sum venerandae Philosophiae machina, quidam

superstitiosae Architectonices ludus. Sed me, si velis, ab hac ultro

evolverim machina, novus tibi Mercurius. Alter ero et idem. Vis hanc

deponam personam? Depone et tu timores tuos. Redde Octaviam puram et

putam Octaviae. Vide errorum nebulas: ipsa te tibi abscondis, lates

tibi, nec percipis. Alia es quam videris tibi. AEmulare tot nobiles

foeminas, quae nobis de se, de existimatione sua, de rebus omnibus, ut

tibi de suis oculis, confidunt, hominum generi confidentissimo. Spes

omnes suas et gaudia in solertia mirabili nostra reposita habent. Id

inter nos longe utilissimum et celeberrimum Philosophiae effatum:

Gaudere quo quisque maxime potuerit, sed clandestino gaudio, et frui

vitae bonis, ut opportunitas cuique dederit, sed in sinu, nec palam,

prudentis id esse et docti. Palam vero gaudere, palam frui, insipientis,

stulti, et furentis. Qui caute fecerit, laudandus; qui imprudenter, nec

lucem fugerit, in eum acerrime advertendum. Venustis, ut tu es, Octavia

mea, puellis eundum eadem via ad bonam beatamque vitam. Non cavent tibi

a malevolorum insidiis socordes? Pereant quas omnium perire interest ad

exemplum! Vivant, vivant quae, sagaces, quid sit vivere didicere! Vivant

sui similes, stultarum dissimiles, et sua arte et aliarum exemplis!

AEmulare Semproniam, matrem tuam." Tunc de matre mea, ut, usa Chrysogoni

consiliis et nervis, laetos et felices duceret vitae dies, narravit.

_Tullia._ Chrysogonum novi etiam Stoicum, nec esse Theodoro amicissimum

mihi id mirum: similitudo utique morum hanc peperit necessitudinem. Non

similius ovo ovum, ac Chrysogono Theodorus; sed hic aetate paulo, aiunt,

inferior.

_Octavia._ Prehenderat manu Chrysogonus matrem, et in ejus ambo

intrarant cubiculum, relicto mecum Theodoro.--"Quid putas," ait

Theodorus, "id temporis rei esse Chrysogono cum matre tua? Id omnino

quod tibi cum Caviceo, quod mihi mox, mox, erit tecum. Nam (tua te haud

fallat opinio) omnium tibi bonorum, virtutum, et, per Genium tuum!

laudum fons ero, ut honestae tu mihi voluptatis. Enimvero qui videri

possit inhonestum, quod a te tam proba, tam honesta veniet, qualecunque

illud sit, mihi tam frugi, tam venerabili?" Cum haec diceret, visus est

mihi, fateor, mea Tullia, in alium, nescio quem, sed gratiorem, sed

venustiorem, commutatus. Hujus aspectu calere coepi, cujus antea

contremiscebam prae metu. Risit ille Venereum et molle quid, risi et

ego; risit et Venus, risere Amores. Audaciorem reddidi, facta audacior.

"Ecce tibi," inquit, "novas nuptias. Ecce mihi novam nuptam." Sub haec

vidi vestem identidem, qua virile latet spiculum, in tumorem exsurgere,

subinde sublevari. Nec a cachinno temperare potui.

_Tullia._ Nec a pruritu?

_Octavia._ Ego sum furore correpta, ut parum abfuerit, nec dissimulem

tecum, quin in ejus ultro amplexus volarem, stuprum rogarem. Commotior

ille: "Sane," inquit, "videor mihi conjicere quis sit corporis tui

futurus mihi usus, dea mea; haud certo scio. Nam annos quinque supra

decem natus, huic me sectae addixi. Ante annum oculos in mulierem non

fixi, et praeterea nihil. Audacior essem suasit Chrysogonus, et verbis,

et factis: superstitio vetabat, piaculum fuisset pio Stoico. Nullum ab

illa die mihi commercium cum muliere, ut nunc tecum est, mulierum

formosissima; summo studio puram servavi et intaminatam mentem, et

mentulam. Ope et opera mea praeposuere collegae antistitem sibi

Chrysogonum. Tanto obligatus beneficio, antequam venimus ad vos, ingenue

de rebus suis multa fando explicuit. Dixit in Semproniae amplexibus

invenisse veram felicitatem, quam quaerimus coelestium inanes. Suasit

experiar et ego quid autoritas superciliosa, quid sermo blandus, pro me

apud te possent adolescentulam et procacem. Et speravit tam juventam

tuam, quam absentiam Cavicei, meis lenocituram desideriis et precibus.

Caeterum jussit nervis ne parcerem. Nam, ait, incredibilia sperant a

lumbis nostris. Id sumus genus hominum, qui Herculei omnes in Venere

sumus. Quo quis diuturniores cum Venere exercuit inimicitias, eo

intemperantius et fortius, cum in gratiam redit pacta pace, facit.

Habebis igitur, Octavia, Venus mea, amatorem qui officio non deerit

impar, nec tuae cupidini; athletam quem sibi optent reginae." Dicens

osculum impegit.--"Quid vero istud est?" dicebam. "Quid tibi vis?

Haeccine est sapientia tua? haec tetricitas?--Quid immo tibi vis,

insulsa?" reponebat; "vis tuum tibi perjurio contaminari spiritum,

contemptrix religionum?--Nolo," inquam.--"Et agam quod ago," refert, "et

bellissime agam. Te praeliaturum vita deficiat prius quam vires!" Sub

haec impellit in lectum male repugnantem.

_Tullia._ Euge!

_Octavia._ Vestem festinus revolvit resupinae, dextera trepidanti. "Quam

commoda," ait, "dehiscit tibi rimae cymba!" Vide, Tullia, oestri

furorem. In genua accidit, osculatur...

_Tullia._ Quid osculatur? Ohe! ohe!

_Octavia._ "O sacrarium Reginae Deorum et hominum!" dicebat lambens

mediam, "ad limina tua supplex accedo. Te veneror. Osculis interea et

ore liceat litare. Audi, bona Venus, et fave." Tollit se in pedes,

dicens, et, o monstrum! Tullia mea, Tullia mea, e carceribus mentulam

mittit, mentulam! reginam mentularum! Talem nec ipsa Venus in Marte, nec

Lampsacenae matronae in Priapo, nec Omphale in Hercule viderunt. Et

Cavicei, et Calliae mentulas, si conferas, caudis leonum crassis et

rapidis compares murium exiles caudas. Non mentior.

_Tullia._ Huic hominum generi, cum membra decrescunt reliqua, hoc

increscit. Ita, cum aliis hominibus lien crescit, reliquae corporis

partes minuuntur.

_Octavia._ Theodoro maciem objicis?

_Tullia._ Non negaris de Chrysogono.

_Octavia._ Theodori laudem, suos apud Stoicos, nulla ullius laus aequat.

Omnes longo post se intervallo reliquit, et mentis et mentulae gloria.

Sed Chrysogonum odi, et non ita aestimat Theodorus. Omnes cogitationes

suas, voluptates et gaudia, alter cum altero communicant. Sic dicendo,

aiunt, renovant fruitionum grata momenta; sic fluxas et uno caducas

momento voluptates, laeti et beati per dies noctesve continuant. Vae

impurato! matris meae illudit impotens capiti.

_Tullia._ Irrumat miseram miser? fellat illa morigerans? Cunnum in se

quaeri patitur Sempronia ubi non est, et inveniri? Impuri oris et

spiritus facta est mulier? De Claudia olim dictum, nobili scorto, Coam

esse in triclinio, in lecto Nolanam. Hoc infamabat libidinis genus

Nolanas, et Oscas, et Lesbias. Tertia poena autore _Priapeiorum_ Ovidio

vocatur. Corvos dicunt ore coire, et huic rei hoc alluditur disticho non

ineleganti:

Corve salutator, quare fellator haberis,

Cum caput intrarit mentula nulla tuum?

Quae primum nata est in Lesbo obscoenitas, omnes fere terras et homines

pervasit. Pronior ad hanc erat libidinem Tiberius Augustus natura et

aetate. Qui semel usi sunt, perdite amant. Nam aetate provectis non

obsequitur mentula, ut, in meliori aetate, vegetis:

Crede mihi, non est mentula quod digitus.

Summa petunt! illic vivit anus mentula; quod negat os alterum, dat os

alterum. Exsugi, effoetae et languenti suave mentulae. Sed si contus

ille pedalis Theodori tui intumuerit, timeo tibi ne buccam offendat,

quae tibi, scilicet, parvissima est: sic etiam illusum pulcherrimis

Heroidum. Non se abstinuit ab ore Atalantae Meleagri voluptas. Pinxit

Parrhasius Atalantam Meleagro morigerantem. Eam Tiberius dedicavit

tabellam in cubiculo suo, in Larario...

_Octavia._ Dedicavit sed libidini, et impudentiae impotenti.

_Tullia._ Ideo movent tibi stomachum libido et impudentia Chrysogoni in

parente tua. Miror delapsam esse ad id contumeliae. Miror silentium.

Mecum de his ne quidem verbum.

_Octavia._ Omnem turpitudinis modum praetergressa est haec turpitudo.

Venit nudiustertius Chrysogonus ad matrem pomeridianis horis. Silebant

et tuta erant omnia. Ut ludit, ut furit: "Hodie mane," inquit, "novum

didici voluptatis genus. E proceribus nostris quidam, nec poenitens

facti, dixit nihil foedius sibi, nihil impurius videri infima mulieris

suae parte, qua mulier est (et mulierem duxit pulcherrimam);

Stymphalidas in illa habitare sentina purulentas: in hac meram Venerem,

meros Amores" (ori dabat osculum Chrysogonus.) "Igitur specum fugit

illam et odit, quae exhalat mephitim: purum os amat, et illecebrosum

caput. Uni fidit, uni arrigit. Uxor illi tam est ingeniosa quam formosa,

sed magis obsequens. Haec voluptatem agnoscit nullam, quae non sit

mariti; bene sibi est, cum illi; omnibus assentitur mariti libidinibus

et paret; ore praestat obsequium. Quid vero tu facies, Sempronia, si

rogaverim? Nam si negaveris, negabo et ipse promissi meminisse et fidei

datae. Demum non te fugit pulchrum venustae foeminae corpus aliud esse

nihil quam vivum quemdam, ut dicere solebat Socrates, libidinum

thesaurum, ubi suas homines condant et quaerant voluptates, in quem

libidinis suae calidos derivent fluctus. Utrum hoc puro" (osculabatur),

"an illo scelesto" (imam digito designabat alvum) "id canali fiat, quid,

amabo, interest? Si officii habebis rationem, delectationis, quae forte

nulla erit, non habebis." Persuasit, cui jubendi jus erat quod ipsa in

se constituerat.--"Heus tu," inquit subridens, ut surgentem exceptura

erat mentulam, "quos et quali tibia modos facere me jubes, in his

ludis!" Post mucronem spiculi primoribus capit labiis, lingua involvit,

novas subeunti sedes delicias mentulae facit novas. Praesensit illa

affluentes gari Venerei impetu rivos; exhorruit, refugitque. Et haec,

quae supersunt dicenda, aeterno potius tegenda erant silentio. O

horribile secretum!--"Non vis, puto, intingi me tanto flagitio," dicebat

mater. "Liquidum ego bibam hominem?"

_Tullia._ Nam in semine homo est.

_Octavia._ Dixerat, et vestes deciduus imber multa corrupit copia. Ille

subirasci:--"Ausa es," inquit, "insana, tam egregium opus

perdere?--Ignosce," inquit illa, "habebis obsequentiorem; sin minus, ut

voles excrucia. Si tibi meum quid erit voluptati, utere; satis erit mihi

voluptatis, vel in ipsa nausea."

_Tullia._ Stetit promissis, et liquidos bibit homines? Salsam rem! nam

salsa seminis vis.

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 16 / 22 段