_Tullia._ Viam Veneris esse dicunt alii ex Naturae praescripto, si

quadrupedum more prona et projectis lumbis ineatur mulier: nam sic

promptius virilem invehi vomerem in muliebrem sulcum et seminis fluctus

in arvum genitale:

Quadrupedumque magis ritu plerunque putantur

Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt

Pectoribus positis, sublatis semina lumbis.

Nec molles opu sunt motus uxoribus hilum,

Nam mulier prohibet se concipere atque repugnat

Clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractet,

Atque exossato ciet omni pectore fluctus.

Ejicit enim sulcum recta regione viaque

Vomeris, atque locis avertit seminis ictum.

Idque sua caussa consuerunt scorta moveri,

Ne complerentur crebro, gravidaeque jacerent,

Et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset:

Conjugibus quod nil nostris opus esse videtur.

Alii communem Veneris usum, et figuram maxime probant, ut in supinam vir

procumbat; pectus pectore, ventrem ventre comprimat; pubes pubi

colludat, diffindens rigido conto teneram rimam. Hi jubent ciere crebros

et acres motus mulierem, dum Veneri facit; illi vetant. Sua cuique

opinioni ratio. Sed negant Medici pronae concubitum naturae convenire,

qui partium generationi insudantium conformationi, ut probant, non

convenit. Ego vero, mea Octavia, communem usum unice laudo.

_Octavia._ Quidni laudes? Nam, amabo, quid dulcius cogitando fingi

potest, quam resupinam amati corporis blando pondere ad irrequietae, sed

suavis, impatientiae molles incitari furias? Quid gratius amantis vultu

pasci, osculis, suspiriis, et patrantium oculorum incendiis? Quid

praestabilius, quam amores suos fovere complexibus, sensibus quidem,

quos non aetas, non vitium ullum obtudit? Quid utriusque libidini,

utriusque voluptati laetius, concutientis et succutientis lascivis

motitationibus? Quid opportunius prae voluptate emorientibus, quam

flammescentium suaviorum vivida vi reviviscere? Qui aversa ludit in

Venere uni tantum alterive sensui gratificatur: omnibus, qui in adversa.

_Tullia._ Sed in his, Octavia, solet accidere, quod videmus plerumque

beatioribus usu venire. Quasi pigeat bonorum, quorum cumulantur copia,

videas alios contemptis pulcherrimis uxoribus ad diobolares confugere

meretriculas, et in putida sibi plaudere Venere. Alios pretiosarum

dapum, opiparae coenae capit satietas et fastidium; Falerno et lautitiis

posthabitis, vappa et secundo pane ingurgitant se, velut fame enecti.

Inassuetis gaudemus, et in vetita nitimur.

Sed ecce noctem, dum ludis tu, dum loquor ego, insomnem duximus. Paucas

intra horas surgendum nobis. Juvabit somno refici, et sane requiete

indiges. Ita jucunde, Octavia, dormias, ut vigilasti, faxit Venus!

COLLOQUIUM SEPTIMUM

FESCENNINI

_Tullia, Octavia._

T_ullia._ Considamus hic, sub patula ulmo. Vis, Octavia?

_Octavia._ Maxime; et hymenaeum iceamus.

_Tullia._ Belle! Nam nudam te nudiustertius vidit comes Alphonsus, et

furere coepit.

_Octavia._ Nudam me?

_Tullia._ Te nudam; nam is palam praedicat, Venereus flos.

_Octavia._ Te pugno petam tam dicacem.

_Tullia._ Ego te oscula tam procacem.

_Octavia._ Praeter Caviceum meum, homo me nudam, per ocellos tuos

libidinosos! nemo vidit.

_Tullia._ Nullo scilicet Theodorum habes in numero?

_Octavia._ Memini, et pudet. Apage; ut me miris ille sermonum

praestigiis, Venus aurea?

_Tullia._ Suspicione assequor quid id sit quod silere vis, nec vis. Novi

libidines tuas; per testiculos Veneris! novi.

_Octavia._ Bona verba! Quid vero obtrectas, inepta, de Alphonso? Forte

steti, in somnis, ob oculos ejus nuda?

_Tullia._ Intelliges, turturilla mea. Qui Octaviae vidit animum,

perspectos exploratosque habuit mores, et animi candorem, num vidit

Octaviam nudam? Per Platonis manes! vidit.

_Octavia._ Scite nugaris. Quam velit Alphonsus dari sibi fruendam

intelligo: illam scilicet, quae animo et mente, non hanc quae corpore

consistit et membris. Quam putas eliget, optio si detur? Cui arriget, si

sanus est? Erat in suburbana Eleonorae villa Alphonsus; convenit et

Isabella Menezia, et recens, ut ego, nupta Aloisia Fonseca. Secuta est

confabulatio opiparum prandium, sed libera, sed parum pudica; musto

madidas judicasses: placui tamen.

_Tullia._ Alphonso tu, Eleonorae Alphonsus.

_Octavia._ Odi hominis levitatem, odi amorem; nec ad me transfugam ex

Eleonorae castris velim recipere, si bona sim.

_Tullia._ Et magni es puella cunni et animi. O egregiam heroidem, et

meliori saeculo dignam, aureoque illo quo mentulae turgebant bilibres!

Sed aiunt, quod in caeteris rebus flagitiosum viderit possit, id in

amore interdum posse laudabile videri:

Si violandum est jus, fruendae amicae gratia,

Violandum est; in caeteris rebus pietatem colas.

Quae inter amantes jactari vulgo de amantium dolis et inconstantia

solent, haec sunt omnia non amantium, sed amentium somnia.

_Octavia._ Pulchrae res! Periit Eleonorae vir abhinc annum, in pugna a

Gallis caesus, et abhinc sex menses ingeniosa, opibus pollens, aetate

florens, formosa, deperit Alphonsum. Fassa equidem est, quod amans

expetat ab amante, negasse nihil; superesse nihil quod donet amplius,

quo beet cupidum juvenem. Laudares? certo scio non laudares, si vellem

me optimae foeminae, quae a me sibi nihil timet, rivalem fieri.

_Tullia._ Amo in te, Octavia, generosi hoc pectoris robur. Ut vivis

perge vivere.

_Octavia._ Molestum, puto, tibi non erit audire, quae nostrae ea in

confabulatione fuerint dicacitates, facetiae, lusus, joci; nec mihi erit

dicere. Ut consedimus omnes, Eleonora renidens, salax, Venerem spirans,

conversa ad Aloisiam: "Agedum," inquit, "ut tibi placent novae noctes?

Ut colluditis, tuque, tuusque Rodericus, in hoc quo calescitis amoris

aestu?" Suffusa rubore puella: subrisit tamen nescio quid molle et

subans.--"Erubescis, Aloisia? O pudorem impudentem!" exclamo ego. "Video

ejus in oculis vultuque toto meretricios ignes: ceventis murmura ipso

audio in silentio pellicis. Quid times, inepta? Ut illic libere agis

omnia, istic loquere.--Sane," reponit Aloisia, "citius pudicitiae, quae

se ab his sermonum nequitiis puram servet, abstulerit palmam, quam quae

ab omni temperet sibi voluptatum libidine. Casta est, non quae casta

est, sed quae audit.--Belle! belle!" subjicit Alphonsus; "utcunque

vivat, pudica est cujus pudici sermones, tetricum os. Nihil utique magni

interest, et pudicos esse mores.--At enim his sub meis tectis," refert

Eleonora, "semper ingeniosis licent, quae usquam licent.--Vitam non

vivit," repono, "qui timide vivit. Nam timidos et Fortuna repellit, et

odit Amor; primus est felicitatis gradus audere per veros amoris gradus

ad felicitatem ire."

_Tullia._ Non omisisti dicere qui sint isti felicitatis gradus? Et hac

etiam via venimus ad summum bonum.

_Octavia._ --"Omnia inter bonos et honestos bona et honesta," subjicit

Eleonora; "ii vero boni sunt et honesti qui supinam vulgi malignitatem

diligenti et sedula a se suisque nugis cura averterint, nec ideo minus a

stultis vulgi opinionibus abfuerint. Id credas respondisse tibi Venerem

ex imis selectarum libidinum adytis.--Generis nos humani quis neget

gaudium esse," adjicio ego, "et lucem et vitam? Si gaudium, melior

gaudii pars in jocis, in salibus; si lux, quanta, quanta est lucis

amoenitas, quas varias rerum formas, quae pulchritudinem nescio magis an

fingat quam pingat? Quae non delectat vita, sub falsa vitae imagine

lethi genus est, nec sane delectat absque multo varioque sensu

voluptatum. Sunt voluptates condimentum vitae: quae si absint momento,

fastidio erit. In nobis igitur laeta sint oportet omnia, petulca,

procacia. Si quae est mulier severae frontis, austeri animi, petat,

petat illa ursorum spelaea, ursis digna procis! Quis huic belluae velit

homo cultum honoremve adhibere, a qua nulla permanare possit delectatio?

Dein, ut frui voluptatibus dulce est, sic et meminisse fruitionis suave

est. Sunt qui in voluptatis aut spe, aut recordatione, summam inveniant

voluptatem, qui gratiorem sentiant Venerem dicendo, quam fruendo. Per

pruriginosum libidinis tuae nidum! Aloisia, recordando diuturnae fiunt

voluptates, quae puncto temporis fluxae elabuntur; sic ipsae sibi, dum

repetuntur memoria, succrescunt. Vis bene beateque vivere? In Veneris

hortis lege poma, decerpe rosas. Eruditae libidini prospere omnia

cedunt. Etiam in voluptatis umbra, veram invenies voluptatem, si velis."

_Tullia._ Quam multa paucis! quam acute! quam apte!

_Octavia._ Quid? Demum persuaderi se passa est Aloisia. Abjecta omni

verecundia, mirabiles effutire, nullo delectu, coepit omnis generis

nugarum nequitias. Subridebat Eleonora, ridebam ego; Isabella vero et

Alphonsus cachinnis implebant domum.

_Tullia._ Sed risu inepto res ineptior nulla est.

_Octavia._ Abstinuisses a risu? "Cum primum Roderici pugionem," dicebat,

"adactum in corpus ad capulum usque excepi, omnes in eam partem

confugerunt mihi mei illico sensus, omnis animi facultas. In proximo

cubiculo affines, bono numero, convenerant, perstrepebant. Rem miram!

illinc audiebam. Lucebant cerei, dum subigebar: illinc videbam. Dum

perficit Rodericus, dictu mirabile! in cunno tota eram, aut tota cunnus.

Si quid in me ingenii (et aiunt nonnihil esse), in eam Cupidinis sedem,

id omne, qualecunque est, perpulerat ingeniosa libido.--Quis vero,"

subjicio, "neget tecum et tibi ingeniosas esse fututiones, cui tam

ingeniosa pars?--Qui me sane," refert Aloisia, "conventae opus habuerit,

quaerat in cunno; illic habito, nec amplis aedibus, crede mihi,

Alphonse, nam et credo ego Roderico.--Cum voles, Aloisia, non pigebit,"

inquit Alphonsus, "ad has te Lampsacenas aedes convenire, et genio tuo

apud te et ingenio frui; si vero locare velis, non deerunt, ita me Venus

amet! conductores quovis pretio."

_Tullia._ Per Jovis coleum! Aloisia ne ipsa investiget et usquam

pruriens Venus facetiorem.

_Octavia._ Postea, de arte amandi, de forma, de ingenio mulierum, de

mellea complexuum inter amantes dulcedine, variae fabulae. Vocata Venus

adfuit, sed petulans, sed subsiliens. Favit pellex Dea, exlex, suique

impatiens, nisi prurientis. Ita et sales et fabellae meram puramque

ciebant Venerem.

_Tullia._ Vivimus ut amemus, et amemur; quae nec amari se velit, nec

amare, jam sepulta est; jam foetet poedore et situ squalida.

_Octavia._ Aliae pulchrae, aliae venustae. Pulchras Natura sua finxit

manu; se sua venustae, per artem et cultum. Illae suo, hae velut

precario jure regnant. Saxea etiam corda incendunt ad amorem, quae vere

pulchrae.--"De pulchritudine variae sententiae," inquit Alphonsus. "Id

tamen fere inter meliores constat, pulchriorem cuique videri, quae

aptius cuique conveniat. Nam, ut non eaedem omnibus dapes, sic nec una

eademque omnibus hominibus convenit pulchritudo. Quod capita, tot

sensus; quot oculi, tot pulchritudines. Sed quae plurium consensu

pulchra appellatur, haec pluribus oppido convenit creandae aptior

voluptati, aut soboli. Vis uno verbo rem expediam? Caecas caeci mentulas

vocant, quae sunt perspicacissimae. Unis fides habenda de delectu. Nam

simul, quae dominis apte suis conveniat, occurrit puella, etiam non

monitae vident; sponte arrigunt: haec vere pulchra cui maxime arrigitur.

Amabat Fridericus, consobrinus ille tuus, Luciam lippam, simam,

edentulam; et perdite amabat. Vaecordiam objurgabat adolescentis

pater.--O pater, o pater, respondebat adolescens, tuere oculis meis, non

tuis, Luciam: mutabis sententiam, pater, pulchram dices, et amore meo et

omnium dignam.--Nempe Luciae arrigebat, non ita ceteris, etiam

pulchrarum et venustarum laude florentibus. Nam aliis corpus solidum et

succi plenum in pretio est; alii vero, quae paulo habilior sit, pugilem

vocant. Sed omnibus olim Graecis placuerunt actae, crassae, vegeti et

vividi roboris. Et talis Helena erat, quae inter Graecas perfectae fuit

specimen pulchritudinis. Sed graciles anteponebant Phryges; puellis

idcirco suis deducebant cibum, reddebant curatura junceas. Tales Galli

amant, non Itali, non Hispani. Atenim corpus habilissimum quadratum est,

neque gracile, neque obesum. Nam sicca et exsanguis nihil alienius a

sacris tuis, bona Venus! a roscidis suaviis, a tremulo frictu, a lentis

concussionibus, ab igneo tuo mictu. Pulchra, sed sicca et macilenta (si

pulchra potest esse, quae sicca et macilenta) vivum est mortuae Veneris

simulacrum. Quis mortuam velit, nisi e pollinctoribus nebulo unus et

alter, inire Venerem? quis vero mortuae simulacrum? Corinthiorum

tyrannus Periander, qui et in choro septem Sapientum cum Biante et

Thalete saltavit, impresso in frigidae uxoris sulcum vomere, Veneri

fecit funereus sacerdos."

_Tullia._ Sciebat, ut cor hominibus, sic foeminis cunnum vivere primum,

et mori ultimum; hac adhuc parte vivere posse putabat, quae reliquis

omnibus desierat. Nam et cunno, ut suus motus, ita et sua vita: quae

vivacior, quae longe differt ab aliorum vita membrorum. Sed perge

dicere.

_Octavia._ "Proceri corpus magnae laudes. Alcmenam, Herculis matrem,

commendabat statura alta et procera. Sed optio si detur," dicebat

Alphonsus, "malim breviorem quam longiorem, et laurum arborem quam

pinum: quanquam," adjiciebat,

"Conveniunt voto longa brevisque meo.

"Sed quae magnitudine exsuperant, tibiarum plerumque ac crurum longae

sunt longitudine: superiorum compositio partium non respondet. Quod meo,

mecastor! judicio et turpe et ridiculum. Credas" (ride, Tullia) "affixum

altis et summis perticis praeferri cunnum. Haec cui risum non moveat

cogitatio, quae quoties fit obviam Magdalis, venit in mentem? Imam ad

usque alvum, si nudam videas (nam et vidi) putes breviorem multo esse,

quam est; si tibias et crura, longiorem, quae tamen est longissima. Sed

quae breviores sunt male audiunt. Nam dicunt nescio quid parvis esse in

mulieribus minime parvum. Gertrudis etiam apud Pygmaeos brevis

videretur. Ceterum illi omnia, excepto medio, membra mirabiliter inter

se conveniunt."

_Tullia._ Scio, Octavia, spelaeum subtus est altum et latum, non

pipilanti passeri nidum. Annos tres nata supra decem, et omni inaccessa

libidini, Alphonso Gusmano nupsit. Atqui in primo complexu patentiorem

invenit Alphonsus, quam sit ipsa Venus a Marte compressa. Petulans

pollicitus erat, virginis ejulatu, cruentam virginitatis et memorabilem

caedem sodalibus. Virgo ne suspirium quidem misit, lacrymae caesae

virginitatis sanguineae nullae. In lata obambulabat area mentula Priapi

popa. Quid faceret? Avertit equum, puellam obvertit in faciem; qua non

decebat, summo nisu torquet hastam in puellae viscera: nec se virgo ab

ejulatu continuit, cum rumpi sensit.--"Id volebam," inquit ille, "ut te

virginem scirent omnes, uti ego scio." Post effundit resupinam, et

intermissum in casto Veneris campo repetit duellum. Subagitat puellam

praeclarissime contremiscentem, subantem, micturientem: utrique

feliciter litatum.

_Octavia._ "Sed longiorum," dicebat Alphonsus, "aut nullae, aut parvae

puellarum vires. Momento, quasi luxatis artubus, in medio fatiscunt

cursu. Impresso altius ad vivum calcari, vix, ac ne vix quidem, tantillo

obsequuntur motu. Vegetiores aliae ut tu, et acriores," addebat.--"Et

Martem," respondet Aloisia, cachinnum tollens, "fatigatura sim, ut

Venerem Mars, mecum si venerit in pugnam; veniat, veniat!"

_Tullia._ Nec tu elumbis es, Octavia; et capilli tibi nigri;

scintillantes et nigri oculi, subniger vultus, et membrorum color. Nihil

habeo praeterea dicere.

_Octavia._ Nae mala es! Mores meos ipsa finxisti. Quid improba objicis

quod tuum non sit? Tam similis sum tibi, quam tu mellitae Veneri. Nihil

habeo praeterea dicere. Scilicet dicunt libidinosiores esse quibus

nigricantibus nitet vertex capillis; si quidem id est, o libidinosas,

quibus nigra obnubit sexum lanugo! Nugae, merae nugae! Nam et tu, num

flavos habes capillos?

_Tullia._ Nolo te iratam, quae testiculus es Veneris laevus. Ita est,

Octavia; nulla ex colore certa probatio ad laudem. Ideo suus cuique

amor. Alii flavum, alii nigrum, ferrugineum alii malunt. Flavi Aspasiam

commendabant capilli, et Atticas puellas. Nam, cum Theseus e puellarum

numero, quas in Cretam ad Minotaurum advehebat, amisisset duas, totidem

suffecit pueros, quorum tinxit capillos flavo colore, ut propius

accederent ad virginum speciem. Tingendorum Venus, Cypri regina, artem,

aiunt, invenit, quam etiamnum habent in pretio Italae mulieres. Hic

stultis unice color placet; nudum audent ardenti torrendum caput soli

dare. Vide amentiam; illum scilicet capillis quaerunt per incendia

colorem. Atenim Pindaro et Anacreonti aliter visum; Musas ille nigris

dicit esse capillis, hic dominam; ille Thebanus, hic Teius: verisimile

est Thebanis aestimatum esse, et Teiis; Teium urbs sita in media Ionia.

Qui pluris apud cives suos fiebat, Musis dignum putavit Thebanus olor;

et eundem commendavit Teius lyricus in domina, quam vult in illa

cantilena formosissimam depingi. At vero ferrugineus inter flavum

nigrumque medius est, utriusque particeps, sed nigro quam flavo

proximior. Puellam, cui capilli prae nimia cura deciderant, consolatur

Naso. Nihil dicit speciosius fuisse:

Nec tamen ater erat, nec erat color aureus illis,

Sed quamvis neuter, mistus uterque color.

Similes ait illis fuisse

... quos quondam nuda Dione

Pingitur humenti sustinuisse manu.

_Octavia._ De oculis diserto fudit multa suo ore et acuta Alphonsus. Sed

erudita es, Tullia; nihil prae te omnino, quae etiam soles erudite

nugari.

_Tullia._ Perfidiosae, sed deliciosae, latent amoris insidiae in oculis.

Chryseidi, compendioso Achillis furori, nigelli erant oculi; et

Latinitatis deliciae, Catullus, nescio quam irridet, quod scilicet sit

Nec bello pede nec nigris ocellis.

Minervae tamen caesios laudant oculos Poetae, quibus libertas summa Diis

adfingendi, quae vulgo aestimari nossent et amari. Sed latos et magnos

habent in honore: sydera vocant. Bovinos Graeci appellant, quales

Junoni, et Veneri, et Harmoniae Amphiarai uxori. Sui immo parvis non

desunt amatores.

_Octavia._ Ut in bello sagittarii, quo certius feriant, semiclusis

collimant oculis, ita et parvis nec late apertis Amor certius sagittam

mittit, certius ferit. Reginae Isabellae ocelli erant, non oculi; sed

innumera exsiliebant fulgetra, a quibus quae tuta spectantium corda?

Nemo te vidit unquam, Tullia, quin amarit. Nam, quo minores tibi oculi,

eo vivaciores, et incautis infestiores incendiarii. De vultus totiusque

corporis colore variae sententiae. Sunt qui candidas, sunt qui subfuscas

praestare putent. Lacteum eum colorem sane laudant, qualis erat

Cydippes,

Candida cum misto sublucent ora rubore.

In candido colore praecipua dignitas. Lucem verius dixeris, aut certe et

luce lucidiorem emanationem; sed pugnaciores subfuscae, tactuique etiam

gratiores. Candidae non ita annos ferunt, nec diuturniorem clinopales

laborem. Diffluunt illico velut solutis lumbis. Cito flaccescunt, et

immarcescunt. Illis juventa senectuti vicina, immo mista.

_Tullia._ Antonina, Isabellae soror, lactis et lilii candorem superat

candore suo mirabili; Isabella subfusca.

_Octavia._ Narrabo (nunquid vis?) cuique quid prima nuptiarum nocte

contigerit. Illi molesta Veneris jactatio; huic grata et commoda.

_Tullia._ Sed absolvamus pulchrae mulieris picturam. De ore, labiis,

dentibus inter nos fere convenit. Os parvum aiunt esse Amoris miracula

fundentis mirabilem sedem. Sed et cui parvum os, eidem etiam puellae

concham esse haud admodum hiantem, et minimo patere ostio inferius hoc

Veneris delubrum, omnium hominum opinio est.

_Octavia._ Falsa tamen; nam conquestus est Fernandus Gusmanus se ita

esse deceptum. Duxit Fulviam parvissimi oris laude commendatam: at

invenit in ea non ostiolum, quo ingrederetur ad dulcia Veneris enitens,

sed patentem specum, qua declivi in paludem quandam Stygiam detrusa est

adsilientis mentula.--"O pulchrum," ait Fernandus osculum figens, "sed

tam mendax quam pulchrum os! Fac saltem, Fulvia mea, ceteris in rebus

mihi non aeque mentiatur, credulo amatori." Respondit illa:--"Scio sane

non esse mentitum, sed quod forte vasa invexeris in aedes meas

minutissima. Impingis mihi vitium, quod tuum est." Risit Fernandus, et

perfecit.

_Tullia._ Optime. Rosea et protuberantia molliter labella, ut sunt tibi,

Octavia, arcum dixeris, hac in superiori Venerei coeli regione, basiis

praegnantem et pugnantem. Dentes albi, lucidi, micantes, velut pretiosae

circa linguam gemmae, ex ordine compositae, tuitioni sunt et ornatui.

Nam linguam, flexibilitate et verborum volubilitate, quis non miretur

tantae innumerabilium cogitationum, quae agitantur animo, varietati

sufficere unam, et ut ornatius et melius explicentur, quam excogitando

conceptae sunt? Sed et in suaviis scis, Octavia, et sciunt amantes non

deliri, quam mellitas pariat petulca lingua delicias. Nihilo tamen

minus, id demum maxime verum, quod cuique pulchrum videatur, cuique vere

esse pulchrum. Tibi vero, Octavia, os non parvum, et tamen places. Ita

et puellis aliis multis depressa labia, dentes nec bene ordinati, nec

eburnei, lingua blaesa rancidulum loquens nescio quid: et tamen placent.

Sunt qui et luscas amant; nam et luscus Priapus, et lusca mentula,

humani generis procreatrix et voluptas.

_Octavia._ Ut delectat ferventis linguae assultus, cum se extra valli

sepem ipsa impetu evibrat in occursum cupiti suavii! Sane cum osculamur

alter alterum, ego et Caviceus, tantum non gaudio emorimur, bilinguem si

sentio me, si ille se. Est animorum et spirituum, in summo ore, coitio,

cum incredibili voluptate, ut alia est corporum in hoc imo, quae sexum

nectit sexui. Dicebat Eleonora, Sarmatarum regina, basium esse Amoris

cibum; in os mitti debere, quo vere pascatur puer, aut pueri ludificari

querulae fami, ut de Tantalo fabulantur. Sic et ludit pruriginosae spem

virginis, qui extimis summae labiis vulvae mentulam, vulvae cibum,

appellit, non introrsum impellit incubans. Benevola avertat a me Venus

hanc amentiam! Nam amori certa haec est pestis, et lethalis morbus,

pertingi, non intingi optata voluptatis saliva.

_Tullia._ Sed etiam exsanguis reviviscit amans ad aspectum papillarum.

Visu exsurgit ad vitam laetus et florens, si durae, si candidae, si

parvae. Praestabant tamen inter Phrygias, tumidae, et quae, ut loquitur

Naso, pectus omne habebant; sed pulchriores durae et stantes, quas

adstringens, ait alius, una claudet manus. Demum absolutae est

pulchritudinis, inter ingeniosos, qui hanc effinxere tabulam, ac ab omni

eam parte beatam jactant, cui has singulorum membrorum dotes, quas

eximias putant, uni contulerit alma molitrix rerum vis Natura. Scilicet,

ut sint cutis, dentes, ungues candidi; nigri capilli, oculi, supercilia;

rubore tincta roseo labra, genae, et subtus ungues; promissi capilli,

longae manus, et altum corpus; rursus breves dentes, auriculae, venter:

sed frons magna et lata, lati armi, dissidentia aliquanto inter se

spatio supercilia; demum gracile corpus, os parvum, modice hiscens ad

exspectatum concha rorem; labia, nates, crura crassiuscula; teretes et

graciles digiti, item et nasus, et qui certent cum aranearum filis

capilli; parvum caput, mammae, et pedes. Amant et crines ingenio suo

flexos, frontem haud latam, quae radices capillorum retro flexerit,

nares paulo inflexas. Suus, Octavia, cuique gustus ratio. Sed gustus

ipse sibi ratio est: aliam nemo praeterea quaesierit rationis particeps.

_Octavia._ Scis praecipuas numerari inter Lucretiae dotes, marmoreas et

tumentes nates; scilicet incubanti dulce pulvinar Cupidini, et eidem

humanam procudenti sobolem aptam incudem.

_Tullia._ Depygem vocat Horatius, cui nates nullo eminent tumore:

Depygis, nasuta, brevi latere, ac pede longo est.

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 15 / 22 段