Pariter omnes feruntur ad libidinem. Appellant vero libidinem acrem
illam et vehementem cupiditatem, non tam inferendi in alienum corpus et
alienos sensus summi gaudii, quam ex alieno corpore capiendi. Amant
illas alieni corporis partes ad effrenatam usque impotentiam, quarum ope
ex suo aperiunt sibi libidinis rivos, et ex medullis suis salax ille
excitur humor quem semen vocant, quod, cum in arvum nostrum profluxit,
hominem generat. Eo in effluvio, et nosti, Octavia, felicitatem
inveniunt quam quaerunt in nobis. Exsiccata Veneris vena, vides ut
fastidiant bona nostra, ut basia, amplexus, et alia Veneris dona nihili
faciant, et aut in fugam conjecti abeant retro, aut hebetes et lapidei
conticescant. Ita, qui vino et cibis ingurgitaverunt se, illis nec vini,
nec ciborum cura. Enimvero propensiores nascuntur ad amorem sexus
nostri, et incitatiores ad corporum nostrorum usum, qua foeminae sumus,
impellente scilicet Natura rerum parente. Sic enim immortalitatem
pollicita est, si sexus misceatur alter alteri. Sed id omne seminis,
quod in lumbis virorum mulierumque concoquitur, necessario generationi
non debetur. Haec est, aiunt, sapientiorum sententia. De hoc semine idem
volunt fieri judicium quod de plantarum arborumque semine. Frumentum
vide ut partim animalium servetur usui, et ab iis absumatur, partim ad
sementem. Relicta glande Ceres mortales docuit artem e frumento panis
conficiendi, cui id nomen inditum, quod figura Panos imprimeretur. Ea
pars ventri data et deliciis: nihilo tamen minus indignari Naturam quis
contenderit? Ex aliarum plantarum seminibus, quae homines nulla
necessitas, nulla voluptas jussit legere, sua sponte partem rursus
terrae mandat Natura, unde novae exsurgant plantae, partem aliam perire
aegre non fert. Non dissimiliter, aiebat Socrates, aiebat Plato, hominis
procreationi aptum semen stultum est in mente id Naturam habuisse, ut
totum impenderetur hominum generationi. Praeterea, quid vellet ultro
ipsa edocet. Nam in corporibus nostris, Octavia, via est etiam semini
qua extra vulvam, dum gerimus utero, mittatur: quae non esset si uni
tantum rei Reginae Naturae decreto esset inserviturum. Homines vero,
quando libet, et ut libet, remittuntur; sed in nostris tantum
amplexibus, et in eam corporis partem, quae cessit generationi, seminis
procul dubio haberent fundendi facultatem, si cudendo homini haec foret
materia uni destinata. Deinde cum foecundo impleti nobis semine uteri
tument, et ad sextum, octavum, nonumque mensem pervenit impraegnatio,
cum immo urget languentes partus hora, non negant maritos rem habere
nobiscum jure posse, et sane habent. Igitur impendi necessario homini
procreando semen deberi, alio nequaquam praeterea usui, a vero abhorret.
Nam, illo tempore, novae impraegnationis quae reliqua spes nisi ad
improbitatem fatuo? Ex iis quae consequantur intelligis, Octavia.
_Octavia._ Intelligo.
_Tullia._ Hinc sane factum ut Medici insertis pessariis, sic loquuntur,
aegras ad voluptatem moveant puellas; ex imis locis purulenti seminis
pigra fluenta exsolvant. Unde variae morborum pestes non nuptis. Nec
ideo Medicinam damnant, ejusque opi inurunt notam scelestae ullius
licentiae. Sic contabescentes videmus recreari, et ad vitam revocari
morientes.
_Octavia._ Sic bonae restituta est valetudini Livia cognata tua, menses
septem antequam nuberet pallida, velut paedore obsita, exsanguis, et
vivum mortis simulacrum.
_Tullia._ His rationibus factum, quae quadam, sed falsa, veritatis
specie relucebant, ut quae primum quorundam delicatiorum erat
intemperantia, omnium tandem aliquot in terris facta sit. Mulieres sibi
delegere quarum in campum descenderent prolis causa, non amoris; quas
praegnantes pro damnatis haberent, a commercio omni suo arcerent, in
penetralia domorum abigerent, nec osculis nec amplexibus amplius
dignarentur. Injuriae miseris et criminis loco erat matrem esse.
Asiaticos apud Reges sordebat fere sexus noster. Bagoas in deliciis
Dario fuit, Alexandrum etiam incendit. Componuntur populi ad exemplum
Principum quibus subsunt. Eadem infamia omnes in omnibus vitae et
conditionum gradibus tenebat. Eodem omnes furore ardebant, plebs,
magnates, et reges. Philippum, Macedonum regem, haec insania confodit,
Pausaniae manu quem oppresserat. Haec Julium Caesarem Nicomedi regi
subjecit, omnibus hominibus in foeminam vertit, ut omnibus mulieribus
vir erat. Augustus id dedecus non fugit. Tiberio et Neroni pro laude
fuit. Tigillino nupsit Nero, Sporus Neroni. Trajanum, optimum principem,
paedagogium comitabatur Orientem totum victoriis peragrantem. Venustorum
et formosorum turmam puerorum, quos in complexus suos die nocteque
ciebat, paedagogium vocabat. Antinous Adriano pro domina fuit, Plotinae
rivalis, sed felicior. Mortuum luxit Imperator, et qui in vivis esse
desierat, retulit in Deos, aris et sacellis consecratis. Antoninum
Heliogabalum, Severi nepotem, per "_omnia cava corporis_," ut loquitur
vetus scriptor, Venerem excipere solitum sua tempora pro monstro
habuere. Huic etiam Veneri severa Philosophiae gravitas saltavit,
paederastiae choro mista. Alcibiades et Phaedon cum Socrate dormiebant,
si quando alacrem vellent praeceptorem. Ab tam sancti viri amoribus
duxit originem haec dicendi in Venereis formula, "_Socratica fide
diligere_." Omnia Socratis facta dictave omnibus Philosophorum sectis
sacra. Illi sacellum conditum, et ara erecta. Facta legis vim, dicta
oraculi autoritatem habuere. Philosophi ab Herois, nam inter Heroes
relatus Socrates, indigetisque sui exemplo non descivere. Lycurgus, qui
Laconum legislator, aliquot ante Socratem saeculis, bonum et utilem esse
posse civem negavit cui non esset concubinus amicus. Volebat nudas
virgines in theatro palam exerceri nudas, ut liberior hic aspectus
amoris aciem, quo natura ferente rapiuntur ad nos homines, obtunderet,
et in amasios et sodales ardentiorem converteret: nam non ita tangunt
assueta. De poetis quid loquar? Anacreonta urebat Bathyllus. Plauti
pleraeque omnes facetiae versantur circa haec. Hujus sunt generis:
Faciam quod pueri solent, conquiniscam ad cistulam;
Et
Conveniebatne machaera militis in vaginam tuam?
Ille imo poeticae artis apex Maro, qui Parthenius appellatus ab ingenuo
et ingenito pudore, Alexandrum dono sibi a Pollione datum amabat, et sub
Alexis nomine laudavit. Ovidium idem morbus tentavit: praetulit tamen
puellas pueris, quod voluptatem his in lusibus vellet communem, non sibi
propriam. Amare se Venerem, ait, "_quae utrimque resolvat_." Hinc fieri
"_quod pueri amore minus tangatur_". Quum se negligi viderent puellae ab
iis quos amarent, et uxores ab iis in quorum sacra per nuptias venerant,
si muliebri tantum mererent stipendio, ad puerile deflexere officium. Eo
res adducta vecordiae, id etiam novis ut prius nuptis extorqueretur,
dehinc per puerum ad puellam iretur, uterque utrique uno in corpore
sexus confunderetur. Priapus, in Veterum lusu, qui accesserit ad
stipitem suum olerum fur, hunc daturum minatur,
Quod virgo prima dat nocte cupido marito,
Alterius loci dum inepta vulnus timet.
Fingit, nam quidlibet audendi aequa fuit semper potestas pictoribus et
poetis, Valerius Martialis sibi uxorem obmurmurantem nates etiam esse,
quo deterreret a puerorum amore amentem; Junonem hac ait parte placere
Jovi; nec tamen se suaderi: aliam esse pueri partem, aliam foeminae.
Utatur uxor parte sua jubet. Sed sedebant in fornicibus pueri puellaeve
sub titulis et lychnis, illi foemineo compti mundo sub stola, hae parum
comptae sub puerorum veste, ore ad puerilem formam composito. Alter
venibat sexus sub altero sexu. "Corruperat omnis caro viam suam." Vide
quam fuerit hic usus frequens puerorum puellarumque sexum mentientium.
Ecce Ganymedem Junonemque certatim Jovi clunes et illum et hanc
porrigentes, bona sua de postico thesauro jactantes. Nec religionis
violatae, qui haec commentarentur et fabularentur impostores, nec
impietatis rei facti, qui crederent aut stulti aut libidinosi. Miseri
humunciones quo non irent praeeuntibus Diis? Jovi Ganymedes in deliciis,
Apollini Hyacinthus, Herculi Hylas:
Cui non dictus Hylas?...
Antistes Majestatis Jupiter, Scientiarum Apollo, Fortitudinis Hercules.
Prima mali sedes Asia: nec tamen Africa ab hac peste pura, quae per
contagium mox Graeciam et contiguas Europae partes pervasit. Orpheum in
Thracia faeculenti ludi inventorem et suasorem spretae Ciconum matres,
Inter sacra Deum nocturnique orgia Bacchi,
Discerptum latos juvenem sparsere per agros.
Celtas narrant vetustis illis temporibus, si qui se hoc a morbo
praestarent incolumes, ludibrio habuisse: nec munerum, nec honorum
participes erant. Qui puros sibi servarent mores effugiebantur ut
impurati. Non juvat in publica totius civitatis dementia esse solum
sapientem: et quia non juvat, nec etiam decet.
_Octavia._ Quis te inter homines eloquentiores dicendo superet? Quam
ingenue, quam ingeniose effers quae dicis omnia!
_Tullia._ Celtarum nomine non ii tantum comprehensi qui trans Alpes in
Gallia vivunt; sed omnes ad Occidentem positae nationes, quarum in
numero sunt et Itali et Hispani. Nunc omnium maxime hominum Galli odio
insuetae Veneris flagrant; quos polluit, ultricibus purgant flammis:
ferri aciem sufficere non putant ulciscendae castitati. Mirantur Itali
et Hispani; nam satius est de populis sub Mahometis jugo depressis non
dicere. Gallos, et qui ad Septentrionem vergunt, stupidi dicunt esse ad
voluptatem sensus; sincerum, ut sibi, voluptatis inesse gustum negant.
Nimirum nos foeminae acuimus ipsae in nos virorum nostrorum ingenia ad
voluptatem alio investigandam, quam vix, ac ne vix quidem, inveniunt in
nobis plenam et solidam.
_Octavia._ Non intelligo.
_Tullia._ Intelliges ut ego. Patentiora sunt nobis Italis, Hispanisve
(quis neget?) Veneris ostia. Non Veneri facere, qui peculiatus
vasatusque ultra modum non sit, sed dixerit in porticibus amplis jaculo
ludere. Quae facile admittit ineuntem, minuit concha voluptatem.
Comprimi, exsugi gaudet mentula; si liberius spatietur, male habet. At
in aversa Venere se res commodius habet. Difficilis ingressus irrumpenti
mentulae, et cum irrumpit, locum non implet modo, sed disrumpit. Dehinc
nulla stadii capacitas nisi quam velit cursor. Accommodat ultro se
hospitium hospiti, musculi ut contenduntur, ut laxantur. Vulva vero cum
semel aperta horribili hiatu, ars nulla, mulieris nullus aut situs aut
motus, faciet unquam quin laxa, quin aperta horribili hiatu pateat
miserabili mentulae, ad contumeliam concubitus. Hinc amatores turpis
delicii apud nos multi; ex adverso, apud Gallos Germanosque pauci. Nam
sub septentrionibus non ita foeminae lati fundi sunt. Frigore
restringuntur membra omnia quasi concreta. Ideo cum habeant omnia in
legitimo mulierum censu quae voluptati favent, quid expeterent ultra
quod illis in penu est? Sane, qui apud nos peculii laude praedicantur,
bene mutoniati, nec paedicantur, nec paedicant. Haec sunt, Octavia, quae
volebas.
_Octavia._ Oblita es dicere utrum hanc Venerem probes an abomineris, ut
ego, medius fidius! abominor.
_Tullia._ Si probem, sana non sim. Vox coeli fulminatrix, vel terra
obmutescat, hanc condemnat socordiam. Lucianus argute de utraque
edisserit Venere; nullam damnat. Nescias quam judicaverit alteri
praestare. Achilles Tatius in _Clitophonte_ non dissimiliter ambiguo
animi sensum condit sermone malignus. Graeci ambo. Latinos inter
scriptores nullus nec damnat, nec laudat. Quod mirere, legislatorum
vetuit nullus: scilicet voluptates, quae jugulum non peterent, crimini
non adscribebant. Bona ego fide agam, non illa Socratica. Omni
supplicio, omni contumelia digna postversa Venus. Cogitationes alterius
sexus sponte in alterum cadunt. Vim naturali facit propensioni, qui
Venerem quaerit in puero. Cupido amorem adspirat: quis paedicavit
Cupidinem? Nec paedicare se patitur, nec paedicari. Ut primum coepit in
venis amoris libido fervere, sane in foeminarum amplexibus adolescentes
praesentiunt, inconsultis, praeter se, omnibus, positam esse sibi
medicinam, qua sedetur ignea tempestas. Ex ephebo exeuntem accendit hunc
puella, hanc puer. Mutuis capiuntur desideriis; alter in alterius
cupiditate contabescit. Hic amoris cursus. In adversa hac parte tingit,
quae in tenera mittit pectora Amor spicula. Ut alio deflectat, meditato
opus est et multo rerum usu. Non Natura, sed corruptis has afflant
furias corrupti mores. Si sequior pars huic efficta esset usui, esset
etiam accommoda. Posset nervus salax magno absque labore, absque
periculo coeuntium se intro penetrare. Devirginantur etiam ante
pubertatem nec satis viripotentes puellae. Certum est in primis
conflictibus dolorem inferri; sed intra paucas evanescit horas is dolor,
quem brevi consequitur voluptas summa. AEgrius multo se res habebit, si
qua non fert Natura, puella petatur, aut puer. Et acerrimi incutiuntur
oppresso cruciatus, ac plerunque, si crassior infindat contus, teterrimi
ex ea morbi petulantia enascuntur, quos nulla AEsculapii curet
industria. Disruptis musculorum vinculis, contingit postea excrementa
effluere etiam invitis. Quo quid turpius? Novi tam diris inde
afflictatas foeminas nobiles aegritudinibus enatorum et pullulantium
ulcerum, ut sanitati, post duos tresve annos, vix sint restitutae. Ego
quidem ex Aloisii Fabriciique sacris amplexibus non evasi omnino sana.
Primum dum pila infigunt, vehementem tuli cruciatum; mox levis aegram
solata est titillationis umbra. Postquam vero domum redii, ardentissimus
rursus me dolor cepit in ea parte quam laceraverant: incendio torrebar
prurienti. Et sane Ursinae ope ignis hic sacer vix restinctus est.
Pereundum erat miserae neglectis vulneribus. Tu, Octavia, in primis
pubertatis diebus tenera et delicata, ut es, non ita cito ad Venerem
perduci potuisses. Ut venisti ad plenae pubertatis annos, omnes fregisti
rigidissimi et crassissimi mucronis impetus fere illaesa. Quid vero de
te, horreo dicere factum esset, alia si parte tantae molis catapulta
furores suos in corpus tuum impulisset? Nec me movent quae in causae
defensionem humani generis hi hostes, paedicones et exoleti, adducunt
argumenta, ex rerum natura, ex moribus, ex hominum quorundam aut
dignitate, aut claritudine. Nemo persuaserit sibi sapiens, humani
seminis jacturam, quae sponte fit, omni flagitii labe carere, aut sane
hominem perdere probro verti non debere. Qui semen mittit non in
muliebrem sulcum, vult perdere hominem, et perdit qui fingi potuisset:
homicida et adulter. Nondum etiam nati enecantur purulentam per hanc
voluptatem homines. Vita adimitur quae negatur. Cum laborat in adytis
suis Natura perficiendo semini, generationem spectat, non libidinem.
Voluit in mutuos amplexus venire, foeminam quam partus difficultas,
virum quem educandorum liberorum cura longe averteret. Ad generationem
pellexit, quam nudam et solam refugerent, caris carae voluptatis
illecebris. "Sed in praegnantis arvum quod injicitur semen, quis neget,"
aiunt, "perditum iri?" Nugae! Dicunt Medici novo rursus foetu augeri
posse praegnantem foeminam, si ineatur. Hinc factum narrant, ut quae
partum jam effuderat in lucem, aliquot tamen post dies alio sit partu
facta mater: superfoetationem vocant. Quis omnipotenti artifici Naturae
materiam non credat, ex qua scilicet edat opera quae solet fingere? Quis
non fidat Naturae? Frumentum vero, atque similia, semen non sunt, ut
nugantur, sed fructus perfecti, qui suum in se continent semen, cujus vi
et facultate renascantur. Bos, aries, gallus gallinaceus, animalia
similiter sunt absolutae perfectionis pro genere suo. Quis ab eorum nos
velit esu abhorrere, quod scilicet, quo speciei cujusque suae
perpetuitati provisum, in iis lateat vitale semen? Nulla Naturae fit
injuria: nullam profecto in frumenti et fructuum usu et esu fieri,
perspicacissimae Philosophorum sectae fassae sunt.
_Octavia._ Bene quidem; sed tecum mores pugnant longo usu comprobati, et
magni in omni aetate viri.
_Tullia._ Nulla temporis diuturnitate mali adipiscentur autoritatem
mores quae bonis debetur. Tam multae ab orbe condito scelerum facies,
caedes, latrocinia, veneficia. Quis propterea aut laudet, aut ferat?
Vastari pestilentiis et crudelium contagio morborum civitates et urbes,
familias internecione deleri, nihil novi: quis ideo pestes et morbos
mala esse negaverit, quod ab origine rerum ad nos usque continua
damnorum serie manarint? De rebus per res ipsas judicandum, non per
adjuncta. Itaque ut aevi diuturnitas infamiam nequaquam elevat, sic nec
vel celeberrimorum virorum laudes flagitii laudi esse possunt. In alto
lucentes iis se nebulis obscurarunt, iis se e summo gloriae gradu
deturbarunt furoribus. Enimvero non omnes qui honore et fama florent
haec tetigit tabes. Ab eo se contagio major se numerus servavit
incolumem, ne dubites. Quibusdam in terris tenebricosus furit hic
aestus; major tamen numerus, si magnates, si plebem, si omnes spectes
ordines, sanus viget; horribili huic morbo imperviam tuetur virtutem, et
ab omni scelere puram. Demum, ut judices bene et sapienter, de rebus
judicandum per res ipsas, non per adjuncta.
_Octavia._ Non miror Turriani illius tui, qui ab hac se ostendit alienum
salacitate, adeo aspectum placuisse oculis tuis, sanctae scilicet et
gravi foeminae.
_Tullia._ Quam hic dicendi calor abrupit, repeto narrationem, inepta:
nam mones. Proximus successit Aloisio et Fabricio Turrianus. "Quae
indulgentia tua passa est, dea mea, tam pulchrum corpus contaminari, et
coelesti formae illudi? Vis qui debetur formae et nobilitati tuae ultum
eam honorem," inquit, "quem violarunt? Vis utrumque ad aras tuas, dea
mea, namque eris mihi semper dea, mea manu ultrici caedam?--Nolo,"
respondeo; "sciebam qua lege in hanc palaestram descendi. Usi sunt jure
suo. Sed generosam tuam laudo ingenuitatem. Tanto amo te ardentius,
quanto ardeo vehementiori in eos odio." Haec dicens suavium dedit,
Octavia mea, quod illecebris ipsa suis procacioribus videri posset
respersisse Venus. Surrexeram e lecto, nuda eram, arrigebat. Nec mora;
mammam manu utraque prehendit utramque, et intorquens intra femina
spiculum fervidum et durum:--"En," inquit, "Domina, ut te appetit hoc
telum, non quo lethum, sed laeta omnia inferam tibi. Sis, precor, dux
ipsa caecutienti mentulae hoc in caeco itinere, ne aberret a scopo: nam
manus meas ab hac felicitate, qua fruuntur, haud dimoverim." Facio ut
fieri volebat. Appuli ego igneum telum ad igneum ostium. Sensit,
impellit, et infigit. Vere praestabilior Venus est hominis qui placet
aliorum hominum omnium amplexibus, quantumcunque sint illecebrosi et
meretricii. Momento, et ad alterum alterumve concussum, resoluta sum
incredibili cum titillatione, ita ut parum defuerit quin deficerent
poplites mihi. "Siste, aio," fugientem animam.--Scio qua fugit," refert
subridens. "Tibi scilicet elapsuram per id infimum putas ostium quod
teneo; sed ecce occlusum id est aptissime." Dicens, contentione quadam
spiritus summa, faciebat ut incresceret moles turgentis mentulae. "Et
retro repellam fugitivam animam," adjiciebat; acerrimos etiam motus
ciebat. Altius ad vivum persedit mucro. Ea vi sursum dulces ingerebat
impetus, deliciosos penetrabat furores, ut, quando certe omne non
poterat corpus, saltem cupiditates omnes, desideria, libidines,
cogitationes, animumque amentem illac in corpus meum effunderet
libidinosis nixibus. Demum, cum sensit liquidi aestus adventantem
vesaniam, manus natibus meis subjicit, sublevat in aera. Ego furentes
artus arctissimis brachiorum alligo complexibus, et femorum tibiarumque
alterno volumine, femora natesque: ita ut ejus ab collo penderem vibrata
ex humo. Sic pendebam quasi clavo affixa. Dum in longum labor trahitur,
iterum non segnem me solvit Venus in Venerem. Temperare mihi non potui
quin exclamarem, acriori amoris oestro percita: "Sentio omnes... sentio
Junonis cum Jove concumbentis delicias omnes! Feror in coelum!--Noli,"
respondet Conradus, "mortales nos prius deserere, dea, quam Conradum
tuum donis Veneris tuae satiaveris, tuae feceris immortalitatis et
felicitatis participem." Eodem temporis puncto exundantis seminis
humescenti igne genitale arvum conspersit Turrianus, quem Venus et Amor
omnibus suis agebant furoribus in libidinem. Hedera non ita nuci haeret
circumvoluta, ut haerebam Turriano brachiorum femorumque amplexu
conjuncta. Vix perfecerat, adest Conradus: "Quid? me vultis," inquit,
"solum marcescere? Nam Florentini nebulones illi secessere. Nescio quo
malus eos daemon suos quemque exegerit."
_Octavia._ Quos ivisse velim in crucem, qui ipsi tibi crux fuere per
furores suos!
_Tullia._ In proximum exierant lucum tiliis virentem et ilicibus, puro
aere vires recreaturi fessas et languidas, pigri et ignavi. Conradus
sedentem in thoro his dictis aggreditur: "Homo Germanus, imposturam,
quae tibi facta est ab improbis, moleste fero. Excandescere scias non
minus quam Turrianum. Sed dic quid fieri velis, si quidem cordi tibi
est. Taces?" Nam tacebam, et abscesserat Turrianus. "Ego," inquit, "bona
fide tibi aperiam omnia." Et sub haec subsultantem sibi egregie
mentulam, mihi femina aperuit.
_Octavia._ Et sic tibi aperuit omnia. Igitur nec mora, nec requies! Et
tibi Herculeae fortitudinis Heroidi decimum et quartum imperat laborem.
_Tullia._ Non displicebat Conradus, nec admodum placebat: nec negavi,
nec dedi. Quod volebat cepit velut a dormiente; nam ne quidem verbum
blandienti reddidi. Fatear, Octavia mea: exhausto, tot in conflictibus,
vividi in venis sanguinis calore, torpebam, ac si effoetae mihi vires
senectutis juveni et florenti exprobrassent segnitiem semisepultam. Ille
vero novum molitur modum, nec ineptum. In sinistrum sibi humerum tollit
dextrum supinae femur; post transfigit ictum exspectantem, non optantem.
Femori dextro supinae injecerat sinistrum. Adacto in intima telo
concutere, subagitare, urgere. Quid plura? Dic ipsa tibi.
_Octavia._ Post ad pensum tributumque revocati Aloisius et Fabricius,
satisne tibi fecerunt ex animi tui sententia?
_Tullia._ Nullus sit dicendi finis, si curiosius velim omnia sermone
complecti. Conradus ad sextum; Aloisius Fabriciusque, ad quintum ille,
hic ad septimum; Turrianus item ad septimi concubitus voluptatem
pervenere. Ita quinque supra viginti duella una sustinui et evasi
victrix: fassi sunt omnes laurea mihi frontem cingi a Venere deberi, cui
tam feliciter militassem et depugnassem. Tamen, ne dubites, Octavia: me
post tot labores exhaustos, post tantum sanguinis amissum, defecerant
fere vires. Vix post vigesimum concubitum potui tollere me in pedes; et
tamen victoriam tuli.
_Octavia._ Lassata viris scilicet, non satiata?
_Tullia._ Et satiata, et lassata. Turrianus, ut initium pugnae fecerat,
sic finem fecit. Bravio donatus est me jubente. Obtinuit etiam a me,
ortu nobilis et pugnator fortis, ut nomen ederem, hospitium edocerem, et
me vellem inviseret. Invisit certe postea frequentissime. Sed me taedium
Veneris tam grave ceperat, ut tantum per tres continuos menses semel
atque iterum admiserim cupidum et inflammatum in amplexus meos,
lacrymis, precibus, obtestationibus exorata.
_Octavia._ Unde id fastidium?
_Tullia._ Lacus facta eram genitalis pluviae. Vulvae ligamenta exundans
humor diluendo ita solverat, ignem adeo omnem restinxerat, ut ne quidem
ulla libidinis per id tempus cogitatio ad libidinem me permoverit. Demum
extorqueri a me passa sum, ab amante nitidae et roseae juventutis,
summum gaudium. Non dedi, nec etiam bene sensi. Verum, hac exacta
hebescentis intra fatiscentes lumbos Veneris nausea, ad lusus revocandos
et repetendos, qui a nobis procul videbantur abesse, fuimus alter alteri
vehiculo. Dicam suo tempore, Octavia, quae contigere nobis per annum
integrum. Laeta audies, quae invidiam; luctuosa, quae pietatem et
dolorem moveant. Raptus est mihi Turrianus Aloisii fraude. Heu! heu!
Quae eum perfidia letho dedit, cur me miseram vitae reliquit?
_Octavia._ Revoca animum ab hac recordatione ad amoeniora. Dic, Tullia,
supersunt etiam Veneris modi praeter quos ipsa experta es? Venus bona!
Quot te in figuras mutasti, ut placeres!
_Tullia._ Quot inflexiones, quot corporis conversiones, tot sunt Veneris
figurae. Nec numerus iniri, nec doceri aptior voluptati potest. Quisque
a libidine sua, a loco, a tempore, quam indui figuram velit, capit
consilium. Sed non idem omnibus amor. Elephantis, Graeca puella, quas in
usu esse noverat inter libidinosos, pictis tabulis expresserat, ut jam
juvaret "pictas opus edere ad tabellas." Alia est in concubitu modos
duodecim molita, quibus gratiori vector in effluvio perfunderetur
voluptate. Dicta idcirco Dodecamincanos. AEvo nostro divini vir ingenii,
Petrus Aretinus, bene multas in Colloquiis suis expressit satyrico sale;
post pictura Titianus et Carraccius, summi pictores. Sed multae sunt
quae ad effectum venire nequeant, licet, ultra quam excogitari possit,
flexibiles sint coeuntium in Veneris sacra artus et lumbi. Profecto
plura in mentem meditando et commentando solent cadere, quam vere fieri
possint. Ut impotentis animi desideriis nihil impervium, sic nihil
cogitationi exsultabundae et intemperanti difficile. Quo vult, et qua
tentat viam, insinuat se; vel in abruptis invenit planam. Non ita
corporibus facilia factu omnia, quae mens aut bona aut mala suadet.
_Octavia._ Una est via Veneris, si una Venus. Mala sunt et proterva
omnia quae praeterea adjecere e suo, dum in furias et ignem ruunt, viri
et foeminae.