cubiculi angulum sipario obductum deducit. Thorus pedem vix unum
eminebat, et lucebat tremulo lychnus lumine, ac si esset jam libidinis
sibi nostrae conscius. Tunc tollit Fabricius vocem.--"Heus! tu, amice,"
ait, "expedi negotium illud tuum, nam et nos rumpimur. Primum
haudquaquam tibi locum invidemus, sed expedi.--Fraus aberit," respondet
Turrianus; "quod tam magna cum voluptate fiet, ne dubites, cito fiet."
Ego summo offusa pudore, qui congenitus est mihi, nec simulans, mea non
eram. Rogat in lectum demitterem ultro me: non audiebam. Impulsu molli
dejicit, fere repugnantem, et jam sub vestem alteram miserat manum.
Audivere alii praecipitantius concidentem, et risum sustulere; ego
gemitum. "Quid istud est?" aio, "quam, mehercle, quae hactenus ulla
absque labe pura et casta egi vitam, quam vero judicabitis?--Ineptum
hunc," reponit Turrianus, "pudorem expelle ex animo. Non prima perducta
es nostros in amplexus: passae sunt ex optimatum mulierum numero
pulchriores furores nostros, ut tu patieris. Honestandi lupanaris,
ornandae libidinis invenimus rationem. Nemo vitio tibi verterit quod
nemo sciet, quod tu ipsa, dum peragimus, dum patramus lascivi, sed
honesti, tibi dices proxime accedere ad virtutem.--At expedi, Turriane,"
clamabat Fabricius; "hac nos mora enecas.--Obsequor," refert, et eodem
temporis puncto demissis femoralibus mentulam aperit, et incumbit in me;
impellit in hiantem concham, compressione aestuanti urget, vehementi
concutit nisu. Et cum non commoverer:--"Saltem nunc, Domina, cum ad
finem operis propero," inquit, "Veneri fave." Ego tremulo succussu faveo
currenti, et post paulo turgentis mentulae rore sentio intimam libidinis
conspergi aream. Nullus tunc pudori locus, nulla honestatis ratio, nulla
immo mei recordatio; colliquescere etiam coepi. Sed jam attigerat metas;
vix ego sub eo perfeci. Accurrit Conradus vir bonus, sed
incultus:--"Quod pace tua fiat, Domina," inquit, "verbis abstinebo, re
colloquar tecum." Nec plura: pilum rigidum, crassum torquet nervosus in
viscera, et ad quartam quintamve concussionem fervido me semine movet ad
novam emittendi e lumbis Venerei gari pruriginem.--"Quare mutato ordine
occupasti," inquam, "Conrade, locum qui Aloisii erat?--Ita conventum
inter nos," refert. "Venient ad te ambo simul, etiam simul, puto,
inibunt: nam stultos nos judicant, Gallos et Germanos, qui odio habeamus
scire ubi sita sit vera voluptas." Excessit Conradus, ecce advolant
Aloisius, Fabriciusque.--"Tolle crura," ait Aloisius, machaeram
intentans. Tollo; tunc effundit se in pectus meum, et immergit in ulcus
insanabile machaeram. Utramque mihi Aloisius tibiam sustollit; et sub
poplitibus altera et altera missa manu agitat ipse lumbos mihi nullo meo
labore. Procax ridiculae motitationis genus! Incendi me dixi: sed dicto
citius restagnans Veneris spuma restinxit incendium. Surgente Aloisio,
novam se Fabricius accingit ad pugnam. Rubicunda illi et minitabunda
turgebat mentula.--"Amabo, Domina, obverte te in faciem," ait.
_Octavia._ Scio quid dein.
_Tullia._ Obvertor ut volebat, quae sciebam id mihi esse in lege per
eorum voluptatem ad meam ire. At enim, ut nates vidit, quae candore suo
ebur et nivem obscurarent: "O te pulchram!" ait. "Sed erige te in genua,
demisso superiori corporis trunco." Ambae patebant viae quae ad utramque
ducunt Venerem: probam et castam alteram, scelestam alteram et
inquinatam.--"Qua petes?" ait Aloisius.--"Qua tu," respondet Fabricius.
"Postea viderim."
_Octavia._ Sic minatus est.
_Tullia._ Et petiit qua debebat et juvabat; trusit in intimam vulvam
rapidum et igneum telum, mammam utramque cepit manu utraque, post
agitare coepit, et momento dulcis profluere rivus in mollem Veneris
sinum. Et ego etiam miris deliniri deliciis: prae voluptate parum abfuit
quin deficerem, ea me seminis copia excreti ex Fabricii lumbis implevit
et demulsit, ea copia excreti e meis exhausit mihi vires. Hoc uno
concubitu plus amisi virium quam prioribus tribus. Ita res acta est; et
hic primus fabulae actus scenis constans quatuor.
_Octavia._ Quam de Fabricio hunc petente corporis situm conceperam, ut
dicere aggressa es, fefellit me opinio. Num fallere solent Florentini
Venerem. Delectari aiunt puerorum consuetudine, carasque illis esse
puellas quae se in pueros mutari velint, et puerile praestare officium.
_Tullia._ Experta sum ego, et quid in his possint rebus documento ipsa
tibi ero. Denique, nam curiosius singulis haerere dicendo nihil
interest, eodem ordine Turrianus Conradusque admissis equis in agonem
meum descenderunt. Cum procederet ad me Aloisius, supervenit anus:
Aloisium Fabriciumque monet, caveant obscoeno ne possim pollutam me
queri esse concubitu. Licere quidem intra corpus meum vomerem imprimere
quo sulco velint, semen tamen mittere non item licere. Si contra
fecerint, Ursinam habituros iratam, et in bonam mentem peccaturos;
vulvae soli rependi debere hoc amoris tributum. Me etiam dictis
aggreditur, et animo essem bono ad ignotos adsultus hortata est. Tunc
sortiuntur inter se, laus cui prius contingat fodiendae melioris hujus
partis: sic loquebantur. Illaudabilis voluptatis licentia omnem apud
malos et olidos cinaedos superat verae laudis suavitatem. Ego
vero:--"Non patiar, inducias peto," inquam, "non longas." Igitur recta
via ivere ad castam Venerem. Octo se hoc modo hae habuere fututiones.
Turrianus mihi admodum cordi erat; in animo erat dono illi primitias
ignoti obsequii dare, et me ab amato juvene hac etiam parte devirginari.
_Octavia._ Florentinis non uno in loco mulieribus sita, nec una
virginitas.
_Tullia._ Sed contumeliam id esse, non donum, respondit Turrianus, et
querelas miscuit.--"Quem me esse putas," ait, "Domina? Absit haec meis
ab libidinibus amentia, a cogitationibus infamia, a consuetudine
ignominia! Nulla mihi esse cara voluptas queat quae tibi voluptas non
sit. Unum rogo ne dedigneris mihi gratificari.--Quod voles, quidquid id
demum sit," refero, "volo. Sed roges nolo, capias volo.--Liceat oculis
meis divinae pulchritudinis tuae libero frui aspectu." Depono vestes
ipsa ultro, nec difficile opus; nam praeter indusium et stolam nihil
erat. Indusium ipse sua dejicit ad pedes manu. Ut nudam videt, basiis
terit igneis, tactibus lustrat membra omnia liberioribus. Dehinc
turgentem, et gravem mole caudam protrudit in vulvam, inguina inguinibus
miscet. Sequitur Conradus; Conrado succedunt Aloisius et Fabricius.
Novum belli genus. Nudam ut conspexere, exultare et plaudere. Post
pulvinum thoro transversum natibus subjicit Aloisius:--"Nunc obverte
pronam te in faciem, et nates objice oculis et amoribus nostris has
pretiosas.--Quid vero vultis?" dicebam. "Parcite paventi. Obliti estis
esse me puellam, non puerum.--Apage," refert Fabricius, "quod nulla
negare ausa est e tot praestantibus inter Romanas puellas et ingenii et
formae dotibus, tu ingeniosa et formosa audes negare?--Sed hanc rem
horret animus," repono, "ferre non potero, conficietis huic bello
inassuetam.--Ferre poteris," subjicit Aloisius. "Multo juniores hoc
corporis usu apud nostros homines inclarescunt. Pluris constitit tibi
anticae virginitatis occisio." Cum proficerem nihil, parui furentibus.
Tunc pronus inclinat se in nates Aloisius, pilum postico admovet,
pulsat, percutit; post summo nisu irrumpit. Ego gemitum misi: sed illico
extractum ex ulcere telum condidit in vulvam, et multo semine depluit in
lubricum uteri sulcum. Aggreditur, re peracta, eodem modo Fabricius.
Rapido vibrat hastam puram impetu, totamque brevi in viscera abdidit. It
reditque aliquandiu repetita via; et quod fieri posse non putabam, etiam
invasit me nescio cujus pruriginis rabies, ut huic me assuefieri rei
posse, si velim, non dubitem. Sed absit Calliam haec transversum agat
vecordia! Nec tamen abusus ultra modum est patentia mea ad contumeliam;
suavissimam profudit voluptatem in uteri intimos sensus, nihilque quo
oblectari possem, haec nebulonis turbavit intemperantia.
_Octavia._ De Callia vero dic, amabo, nunquam hac tibi improbus parte
illusit?
_Tullia._ Fatebor, mea Octavia.
_Octavia._ Fatebor itidem ego, mea Tullia.
_Tullia._ Alterum post mensem quam nupsi, pomeridianis horis cum esset
Callias mecum, voluit nudari, voluit etiam interius deponi indusium.
At.., at, sile.
_Octavia._ Ah! ah! video venientes ad nos athletas nostros.
_Tullia._ Audio loquentes. Macte virtute, Octavia! jam tibi ludendus
egregius ludus. Macte animo! Ut tibi bibet sitiens vulva nectareos
calices!
_Octavia._ Contremisco.
_Tullia._ Quod bene vertat, Rangoni! ecce in venustissimae puellae, si
quae alia, complexus conjicio. Amore digniorem tuo nusquam invenies; mox
fateberis voluptate ebrius: pro certo habeo.
_Lampridius._ Habet, Octavia, tibi gratias Rangonius, et mox referet
subigendo, ut meretur, veredum tuum egregie.
_Rangonius._ Novi felicitati meae adjici praeterea nihil posse. Tu vero,
Octavia, quid moerens stupes? Num scis te debere pervigilium Veneri?
_Octavia._ Apage, apage! Ex lecto projiciam me, abstine, clamoribus
implebo domum. Abstine! Quid me vexas, proterve? Quid me basiis his
adulteris, tactibus his nequissimis inquinas?
_Rangonius._ O te pulchram! O divinam, si tam es indulgens, et mitis,
quam pulchra!
_Tullia._ Quo fugis? Non sapis, Octavia. Age vero, Rangoni, siste
fugitivam fixo stipite. Agedum!
_Lampridius._ Quid sibi vult haec rixa? unde haec altercatio?
_Octavia._ Misereat te mei, Lampridi!
_Lampridius._ Scilicet! Te negas summo gaudio, et miserear tibi? Quid
hic misericordiae locus?
_Octavia._ Vides ut me male habent et haec, tua Tullia, et hic, nescio
quis, sodalis tuus. Sed me infelicem!
_Tullia._ Bene se res habet. Nunc excute illud, Octavia, illud pondus
quod intra viscera tua furit. Sed abscede, Lampridi.
_Lampridius._ Cur vero hoc pasci oculos et mentem voluptatis spectaculo
invides?
_Octavia._ Ah! ah! ah! ut saevus es!... Nunc vero, nunc quod voles, et
ut voles, nunc faciam, Rangoni. Omni, omni cupiditati tuae parebo, omni.
Sustine tantisper, ut aptiori me situ voluptati tuae accommodem.
_Tullia._ Quippe dum insanis intemperans, alterum e thori sponda femur
projeceras.
_Lampridius._ Perfice, Rangoni; nihil te moretur. Sustentabo ego manibus
meis, et tollam marmoream hanc columnam.
_Octavia._ Sine, inepte, sine. Quid mihi calcem unguibus scalpis? Eh!
eh! Et tu, Rangoni, ut iteras concussiones has rapidas tuas! Jam, jam
emorior.
_Tullia._ Agedum, Rangoni, agedum, festina. Tractabo ego hos tuos tibi
testiculos, deliciarum fontem. Vides deficientem pellicem hanc? Depluant
cito citius vitalem balsamum emorienti.
_Rangonius._ Ecce ut momento flammescit mihi amoris vena, et Veneres
stillat Veneri meae.
_Octavia._ Nihil artubus meis parcas. Ecce... Ut tibi placuit hic
succussus? Et hic alter? Et hic? Ah! Quid sentio?... Ut pruriginosos
mihi locos fervido mulces... ah! ah!... rore... ah! ah! quam
abundanti!... ah! ah! quam suavi! Ut vitam infundis, et adimis, vitae
necisque arbiter!
_Tullia._ Et tu scilicet pumice es aridior. Clausi sunt tui tibi Veneris
rivi, Octavia?
_Octavia._ Tace. Eh! eh! Quiesce. Tace. Bene omnia. Hem! hem!
_Tullia._ Incita cursum, Rangoni, praesto sis. Acriori calcare
obstetricare exorienti puellae tuae libidini. Bene est, bene!
_Octavia._ Oh! Hoc me fere concussu oppressisti, et hoc etiam. Quievit
paululum haec mihi rabies, qua me incenderas. Et tibi adhuc distillat
lubricus nervus in venam meam? Sentio!... sentio!... Nullus dabitur
finis? Quam immingis suaviter! Me implebis, puto, semine hoc fervido, et
e puella Venerei sali gurgitem facies.
_Lampridius._ Interea disrumpor. Festina ad metas, Rangoni. Me miserum
reddit tantae tuae felicitatis cumulus.
_Octavia._ Importunum te, Lampridi! Deficio, deficio iterum. Sed me,
Rangoni, enecas languentem, quod langues. Tam cito abis?
_Tullia._ Tam cito? Quae tua est amentia? Per Venerem! Huic vix Jovis
conferri congressus queat, quo Herculem in Alcmena genuit. Sed ecce ut
rigidus, ut igneus, ut superbus Lampridio micat nervus! Excipe.
_Lampridius._ Si hunc igneum et rigidum rimae igneae huic...
_Tullia._ Et concussu hoc rapido perfecisti orationem.
_Octavia._ At vero, Lampridi, fave, fave.
_Lampridius._ Fave etiam tu, Octavia; fave, Tullia.
_Tullia._ Quid vis utramque facere?
_Lampridius._ Volo, dum papillas Octaviae pertracto, molli ipsa et
spissa nates vibret motitatione. Tua interim, Tullia, lubrico mihi
scrotum et testiculos frictu sollicitet laeva illa pruriginosa ad plenum
gaudium.
_Tullia._ Sustine partes tuas, inepte. Fungemur utraque nostris
praeclarissime.
_Octavia._ Dire me exagitas, Lampridi. Sed impune non feres. Concussibus
his respondebunt succussus mei acriores. En, en, en. Placeo?
_Tullia._ Egregium te vere ostendis bellatorem, Lampridi. Ut apte
pugione ad capulum impresso, non mortem sed delicias exspirantis simili
infers Octaviae! Videris animam agere velle, Octavia, dum totum se intra
viscera tua agere videtur velle Cupidineus hic heros.
_Octavia._ Importunam loquacitatem! Quid animum meum a tam grato
immensae voluptatis sensu avocas? Sed..., sed... intro me urit liquida
vividi vis ignis.
_Tullia._ E face, quam quatit intro tibi amor Lampridi, stabilis in
penetrali tuo. Te interim, mi Lampridi, volo osculari.
_Lampridius._ O dulcis delectationi meae accessio suavium! Admove etiam
eburneos mammarum orbes, ut osculer. Nunc... nunc, Octavia, Tullia,
fugiunt mihi libidi... libidinis rivi!
_Octavia._ Sentio, sentio profluentes in stagnum meum. Perge. Oh! oh!
perge. Et ego, et ego!
_Tullia._ Et tu, et tu, in effluvium solveris. Opi este alter alteri.
Bene est, per Subigum Deum! Bene est. Interim quid cogitas tecum,
Rangoni, mutus et iners?
_Rangonius._ Tibi dixerit haec.
_Tullia._ Ostendis mentulam. Ut momento crevit in duellum! Mirificus es
bellator. Nullus ut video quietis misellae dabitur gustus.
_Rangonius._
Omnibus una quies operum, labor omnibus idem.
_Lampridius._ Ecce nunc occupa, Rangoni, vacuum tibi campum, non
Martium, sed Venereum, in quem velit Mars descendere. Ita me gaudio
cumulavit!
_Rangonius._ Me etiamnum fugis aversa, Dea mea?
_Octavia._ Non fugio; sed breves indulgeri peto inducias.
_Tullia._ Mutata figura excita cadentem libidinem, nam effoeta langues.
Sic condiri voluptas debet, ut voluptatem sine fine voluptas creet.
_Octavia._ Sed vide ut urget Rangonius, et victam vexat inglorius!
_Rangonius._ Exspectabo tamen. Quid vis fieri, Tullia? Da clinopalae
leges, agonotheta a Venere secunda.
_Tullia._ Vides me, Octavia, ut nates tollo in genua, reliquo summisso
corpore? Projice vero te resupinam meos in lumbos, ut dorsum dorso,
nates natibus conjunctae haereant. Apertis dehinc femoribus, summis
plantis, quo graviori minus premar onere, ut poteris innitere.
_Octavia._ Impar procul dubio eris ponderi cum procubuerit indiges hic
in me. Obsequar tamen jubenti fututricum Reginae, ne cadam in crimen.
_Tullia._ Obruere nolet me Rangonius: scio. Sustentabit corporis pondus,
nec ars deerit, nec modus.
_Rangonius._ Favebo utrique, ut potero maxime. O illecebrosam figuram!
Protinus jaculum divinam in hanc pulchritudinem id informe condo. In
bonam rogo accipias partem, Octavia.
_Octavia._ Propera, mi rex; exorientem sentio in imis lumbis
titillationem novam. Itane, Tullia? Nugae! nugae!
_Tullia._ Motita nates, Octavia, ut ego motito. Agita pari motu:
gratissimum illi et tibi. Egregie! egregie! Ut fervent tibi crispantes
lumborum nequitiae!
_Rangonius._ Sursum deorsum, Octavia, rapida fuga enitere; et tu,
Tullia. Opus opere vestro pernici properate. Agite, agite!
_Tullia._ AEstuantes has et effrenas compressiones intelligo;
exsilientis deliciosi fluctus e lumborum lacu sermonem intelligo. Vibra
nates sursum versus, Octavia, et ego anhelanti opi fuero.
_Octavia._ Tullia! Tullia!... Me, Rangoni, rapis in furorem. Haud
possum, quin clamem, continere insaniam meam. Stillatim sentio
decidentem... Ah! ah!
_Tullia._ Pluviam...
_Octavia._ Quam Danae Acrisio nata aureae praeferat Jovis sui. Imple,
Tullia, imple!...
_Tullia._ Quae meae sunt partes, et impleo.
_Octavia._ Bis jam, bis tu, Rangoni. Eh! eh!... et tertium ipsa ego. Ah!
ah! ah!
_Tullia._ Ter scilicet ipsa e peculio tuo Veneri votum solvisti libens
merito.
_Rangonius._ Salsiores salacioresque sane haec urbs non habet puellas,
quam estis ambae. Gratior nullus esse queat coitus, quam hic fuit, etiam
cum nudis Gratiis. Moriar si ingeniosiorem ad suavissimam parandam
voluptatem noverit figuram Venus ipsa, gaudiorum indagatrix et
inventrix!
_Lampridius._ Vis etiam mecum, Octavia, rem experiri? Interim ne mutes,
Tullia.
_Tullia._ Volo, et vult Octavia. Sed fatiscent mihi lassitudine artus,
timeo, ante absolutum opus.
_Octavia._ Ut durus es! Ut durus tibi nervus quem in mollem libidinis
caltham protrusisti!
_Tullia._ Paulo, mi Lampridi, ruis vehementius quam defessa ferre
possim. Perfice actutum, propera; deficiunt poplites, decido in latus.
_Octavia._ Venus te male perdat, Tullia! quae tam bonam perdidisti
fututionem, aut turbasti. Effero, effero lumbos, Lampridi; apertae tibi
sunt deliciae meae omnes.
_Lampridius._ Mucronem summum hastae volo in summa fissurae ora, et in
molli cadurdorum frictu ludere. Condona mihi hanc libidinem, Octavia.
_Tullia._ Condonat. Negas, Octavia?
_Octavia._ Do illi, negat mihi.
_Tullia._ Prehendam laeva hac ego manu frameam, Lampridi, qua depugnas.
_Lampridius._ Ah! domina, strictis his digitorum vinculis, quam perducis
in laetum libidinum campum, dum ligas, duplo majorem mentula capiet
voluptatem, duplici hoc cunno: tuo quem finxit tibi, Octavia, parens
Natura; tuo quem hac subtilitate fingis mihi, Tullia, in manu industria.
_Octavia._ Agite, agite uterque. Bene quidem mihi est.
_Lampridius._ Quid vis, domina? Jam exsilit, jam furit aestuosa Veneris
spuma. Age, age, age!
_Tullia._ Vora ecce, Octavia, igneum hunc ramicem. Et momento vorasti.
_Octavia._ Lampridi, Lampridi, fac, fac! Rapior in Veneris coelum.
Adige, ah! adige, ah! adige.
_Lampridius._ Ecce superest, sentis? quo irrorem hunc juventutis tuae
florem. Ecce nectar invergo tibi, libidinis meae victimae, Priapi et
Veneris sacerdos. Ecce... ecce!...
_Tullia._ Perfecisti tu quoque, Octavia?
_Octavia._ Perfeci. Complectere me, Lampridi, fige osculum.
_Tullia._ Te procacem et libidinosam pellicem!
_Octavia._ Sed meos mihi paulatim irrepit in artus nescio quae
lassitudo, quae ignavo me torpore hebetat.
_Rangonius._ Quiesces, mea Venus, postquam satiaveris me deliciarum
tuarum fructu. Accipe etiam, si juvat, hanc in bonam partem fututionem.
_Tullia._ Abeas tu, si de mala unquam cogites, in malam crucem!
_Rangonius._ Omnes, per Subigum! venustae, ut est Octavia, puellae
partes bonae sunt: nam aiunt totum pulchrae mulieris corpus cunnum esse
unum. Sed, missis his nugis, transeamus ad seria. Porrige, Venus mea,
porrige.
_Tullia._ Quo vis se situ componat, laetiori ut fruare concubitu? Sed
venit in mentem. Erigam me in pedes, et resupinae Octaviae tibiam
dextram quo potero altius tollam, ita ut calcibus lecti feriat coelum.
Alterum femur extendes, Octavia, qua contentione poteris. Sic aditus
cunni strictior fiet, et eo jucundior ineunti. Agedum, tolle femur,
Octavia. Praesto sis, Rangoni; conscende, admove calcar.
_Octavia._ Dicto citius factum. Quam hunc athletam, Tullia, habes
obsequentem in hac palaestra! Agitas vero sursum deorsum, mea Tullia,
vehementius quam ferre possim. Luxabis, timeo, femoris compagem, ni
caveas.
_Rangonius._ Mirum profecto ludum ludis, Tullia. Nec quicquam opus est,
Octavia, moveas lumbos: sola sufficit Tullia motus omnes.
_Octavia._ Nullae hic fere meae sunt partes, praeter patientiam quam
libidini tuae praesto. Caetera Tulliae debes. Sed jam me ferit in intima
voluptatum penu fervida vis. Oh! eh! ah!
_Tullia._ At tu, Octavia, continua hac motitatione non incalescis ad
summas delicias? Sed connivent tibi patrantes oculi. Resolveris,
resolveris, video.
_Octavia._ Ita est, ita est. Agitur res intro. Ah! ah! Sustine
tantisper, Rangoni, res agitur. Ah! ah!
_Rangonius._ Deliciosum, aeque ac tu es, scortillum Venus nunquam vidit.
Mihi totam comedisti mentulam. Ut exilis, ut inanis redit ad me!
Commodavi crassam, purpuream, fervidam. Redde commodatam, proterva. Quam
reddis mea non est: non agnosco.
_Tullia._ Ulciscere sodalem hunc tuum cui haec facta est injuria,
Lampridi: nam vidi bibisse te medicati vini cyathum. Restitutae sunt
vires, et succrevit tibi torrens Veneris fons.
_Lampridius._ Bibi equidem, et cum vino hausi novos ignes, et sentiet
mox Octavia tua.
_Octavia._ Per ludum, per procacitatis vestrae intemperiem,
interficietis me puto.
_Tullia._ Abjice hos metus: qua infertur vita omni animantum saeclo, qui
infert vitam, ne dubites, Octavia, non inferet lethum nervus. Tolle,
Rangoni, hanc tuam victricem Heroida in humeros tuos pronam.
_Rangonius._ Cum sustulero, quid fiet?
_Tullia._ Tolle modo. Tu, Octavia, exili e sponda.
_Octavia._ Fatiscunt mihi lumbi. Elephantem putatis esse me, non
puellam.
_Tullia._ Delicata es, et delicate agis. Obsequere, corripe ineptam,
Rangoni. Haec tibi, Lampridi, paratur machina.
_Octavia._ Exspecta, Rangoni, paulisper. In tuos me humeros conjiciam
ultro.
_Tullia._ Facto opus est, non dicto. Vide ut arrigit Lampridius. Facem
conde ardentem in laternam tuam. Opportune, opportune!
_Lampridius._ Evolasti in veredum illum, Octavia, festivissime.
_Tullia._ Nunc, Rangoni, virginis brachia illega brachiis tuis. Aperi
femora, Octavia.
_Lampridius._ Aperi, dea mea, hera mea Venerea, horti Venerei tui
amoenitates.
_Tullia._ Aperi ipse tu; serae admove clavim.
_Octavia._ Timebam sane nescio quid turpiusculi, ne qua non decet
proscindi me velles.
_Rangonius._ Huic bonae et amicae volumus parti indulgere concussus et
amores nostros. Sed festina, Lampridi, age quod agis.
_Lampridius._ Postquam me misero intra Octaviae femina, tu, Tullia,
subleva utrumque, facilius ut possim dehiscenti spiculum vulvae induere.
_Tullia._ Quam cito jussisti, tam cito actum.
_Octavia._ Istud, per meam fidem! sine magno meo non fiet incommodo:
uteri mei cutis ita distenditur ut jam findatur. Sed interea aegre
subit, quod trudis, Lampridi, pilum.
_Lampridius._ Dulcior ideo lusus et tibi, et mihi. Non ibo recto tramite
ad intimam Veneris sedem. Inflectitur paululum subintranti via, dum ima
inflectitur corporis compages.
_Octavia._ Bene, bene!
_Tullia._ Levi motitatione agitabo tibi, Octavia, eburnea femora, et opi
ero insudanti Lampridio. At vero, ut fervent tibi rapidi concussus,
Lampridi! Vectorem forte et vecturam projicies praecipites. Age
moderatius.
_Octavia._ Quid moraris properantem? Tibi... Ah!... Quid sistis
currentem? Ah! ah!... Tibi male sit!
_Tullia._ Et tam cito tibi fluunt Veneris stillae! Ut te amat Venus!
Lenius vero inflammescit tibi, Lampridi, lubrica seminis vena?
Fascinavit hic rigidae mentulae opes cunnus Jove dignus?
_Octavia._ Falleris, falleris! Nugaris. Oh! depluit!... deficio!
_Lampridius._ Et excipe has aliquot Cupidinei balsami... ah! ah! ah!...
guttas, quae deficientem deliquio solvant.
_Tullia._ Concute, excute. Nihil, quod depereat Octaviae meae, extracto
tubo, restet liquoris. Exsuge, Octavia, cadurdorum labiis, exsuge
divinum mel.
_Lampridius._ Acta res est. Haec me profecto fututio mirifice refecit
libidinibus suis. Implevit gaudio, non vires exhausit.
_Tullia._ Nunc depone, Rangoni, pretiosum onus. Sinite autem, post tot
pugnas, defessos amicae vestrae tam venustae artus paulisper quiete
recreari. Videte ut pedibus vix suis ambulare potest. Debilitastis,
improbi, puellae tenerae poplitum nervos nervis vestris.
_Octavia._ Amabo, Rangoni, projice me in thori culcitram. Ego non
conscenderim sola.
_Tullia._ Nihil hac lassitudinis simulatione proficis. Constitutum est
his palaestritis decem pascere fututionibus amorem suum in te. Non prius
ex eorum te explicabis amplexibus, pactis induciis.
_Octavia._ Humanius agite mecum, Heroes mei. Si me vultis ad vigesimam
coitionem perducere, emoriar. Humanius agite, Hercules mei.
_Tullia._ Hac nocte, velis nolis, perages fututiones viginti.
_Octavia._ Monstrum! loqueris portenta.
_Tullia._ Septem tibi hactenus pugnatae sunt pugnae. Manent te tres quae
desunt ad decem. Postea ego et tu secedemus in proximum cubiculum, ubi
refici te et curari corpus id mihi erit curae. Redintegratio praelii
erunt hae induciae.
_Octavia._ Admove mihi aurem, Tullia.
_Tullia._ Loquere, loquere, nec summissa voce.
_Octavia._ Impudens fuero, si ausim. Admove aures. Prurit mihi
horribiliter locus ille; uri sentio. Quid faciam? Ferre non possum.