"Vis me patrem fieri, Domina?" ait.--"Volo," respondet illa.--"Qui vero
potero," reponit, "ni per te liceat semine fervido et vivido impleri
Juliae arvum? Permitte me ter eam inire, et integros volvere Cupidinis
fluctus in ejus intimum sinum. Et sane misera saevos satis, et scio,
labores exantlavit: nam scio quam male exceperit insontem Theresia amita
tua, quod libidinosiorem putes quam est.--Permitto," inquit Sempronia,
"sed ea tamen conditione, praegnans tibi fiat; quod fingetur in lumbis
tuis semen his octo sequentibus diebus, volo tribus coitibus una nocte
in eam effundas, colliquescens in Diones tuae amplexibus." Igitur
octava, ab ea die, nocte, soluto pudicitiae vinculo, reducta cataracta a
puellae ostio, libere inspersit puellae hortum fertili imbre. Atque ex
his temporibus putat Sempronia utero Juliam concepisse: nam aliquae
impraegnationis notae in puellae ore et nausea apparent.
_Octavia._ Moriar, ni pessime Theresiam oderim, quae indigno cruciatu
tam liberalem et ingenuam puellam vexaverit!
_Tullia._ Moriar itidem ego, ni adversus matrem tuam saevitiam illam
vitio verterim! Nam ut sibi persuasit ipsa, puellam uri libidine Veneris
et cupiditate, Theresiam convenit. Significat se timere pudicitiae
Juliae, quod minus pudicam praesentiscat; opus illi esse severiori
medicina, qua nimirum in bonae matrisfamilias officiis contineatur;
cavere oportere ab adolescentiae aestu et insidiis. Rogat mitti ad se
Theresia, mittitur; sed prius exsoluto e lumbis pudicitiae vinculo, quod
custodiendum Semproniae datur. Suscipit Theresia alumnam alacri vultu,
dat epistolam ad Jocondum, petit eam sibi relinqui per tres dies: velle
se puellae, quam aluit, quam edocuit, aspectu ad satietatem frui, qua
tandiu caruerit. Post multos sermones petit a Julia, num velit probare
se esse et esse vere purissimam. Respondet illa, velle.--"Igitur,"
inquit, "his tribus diebus jejunio macerabis corpus, et flagris a me
caedi cupies.--Faciam quod volueris," reponit Julia, "pensi esse mei
quidquid jusseris ducam." Itaque prima die vapulavit, sed leniuscule,
secunda acerrime, tertia non ita dire, atque sic emendata remissa est
domum cum sol occideret. Aberat domo Sempronia, aderat Jocondus, qui ut
lepidam advenisse sibi uxorem vidit, in ejus advolavit amplexus.
Renidens illa: "Regredior," inquit, "ut castam decet, tui avidissima."
Post brevem collocutionem inducit eam in thalamum suum; enarrabat illa
quae sibi contigerint omnia. Deflet infelicis sortem Jocondus, solatur,
spondet se in posterum illi diligentiori cura invigilaturum, ne quid
deinceps detrimenti aut aerumnae patiatur. Post suaviatur, et missa sub
stola manu gaudet pudicitiam non esse occlusam vinculo desideriis suis.
Projicit resupinam in lectum, et plenis coitibus tribus, trium dierum ab
ejus animo obliterat memoriam et perpessi doloris.
_Octavia._ Nescit mater, nihil subirata est Jocondo?
_Tullia._ Nihil sane; ne quidem suspicione assecuta est. Nam paulo
antequam ingrederetur domum evaserat Jocondus, ac postea regressus
salutavit uxorem ac si non vidisset hos tres ante dies.
_Octavia._ Matrem sane insalutatam non reliquit?
_Tullia._ Esse dixit Juliae, quod secum communicaret Jocondus de negotio
quod illi confiderat expediendum. Egressi uterque cubiculum petunt
Victorii, jussa interim Julia dum reverteretur maritum exspectare.--"Tu
putas," inquit Jocondus, "velle me Julia mea amplexus tuis anteponere?
Volo in te perfundere quidquid in me libidinis est." Osculatur, tractat,
arrigit; tollit ipsa vestes et indusium, ut solet, amplectitur ante se
stantem, telum vibrantem, et recidens in lectum pugnam molitur. Uno ille
impetu infligit in vulvam mucronem teli. Quid plura? Res peragitur; post
revertitur ad uxorem Jocondus cum Sempronia. Sedebat in lecto Julia,
quam aggreditur sermone Jocondus:--"Volo, Julia, haec domina nostra
noverit qualis sis, quam casta et pudica. Volo etiam ab ejus manibus
pudicitiae vinculum hoc induas; testem habebis pudicitiae tuae
opportunam tibi et mihi." Laudavit Juliae virtutem Sempronia, ac animi
in hac obeunda re alacritatem. Juliae vero pars ludicra in vincula missa
est. De tua vero, Octavia, nocte proxima experiar an sit ludis tam apta
omnibus quae Venus novit, quam Veneri forma et venustate similis es.
_Octavia._ Faciam, spero, ne tu diutius dubites, ac magna cum sua
voluptate sentiet Lampridius me fontem esse dulcissimi gaudii.
COLLOQUIUM SEXTUM
VENERES
_Octavia, Tullia, Lampridius, Rangonius._
O_ctavia._ Voluptates hujus noctis quam suaves futurae sint, persuasisti
intimis medullarum mearum sensibus, pruriginosa hac tua oratione.
_Tullia._ At enim duplo majores capies quam potui polliceri libidini
tuae procaci, quidquid pollicita sim.
_Octavia._ Scilicet aderit cum Rangonio Lampridius, et nobis ambo
militabunt?
_Tullia._ Tibi sane uterque pugnabit.
_Octavia._ Apage! Paucas post horas rumperent veredum meum equisones hi
tam acres.
_Tullia._ Apage, inepta tu! Una belle sufficies duobus; et experta
fatebere etiam prae te Heroas esse nihili.
_Octavia._ Non faciam, cognata, non faciam. Putas me tam salacem? Ego
voluptatibus tota nocte perfunderer? Dearum cibo ingurgitarer? Tu nihil
gustares oblectamenti? Apage, apage, non faciam.
_Tullia._ Utcunque se res habebit, feres; tu facies, tu facies. Vide:
"superanda tibi omnis Veneris fortuna ferendo est." Vide.
_Octavia._ O! o! fores obduxisti tuas cataracta illa improba? Quid de me
futurum speras, si in partem non venies laboris? Quum mihi tam bene
cupias, male habebo.
_Tullia._ Macte animo; peregi ego quatuor, times duos?
_Octavia._ Sed duo illi viribus praestant, et inexhausto libidinis rivo
superant. Ais Lampridium in stadio tuo duodecim solitum esse conficere
curricula. De Rangonio loqueris quae non longe absint a portento. Non
sufficeret Cotytto duobus una.
_Tullia._ Narravit de Rangonio quae superant omnem futuentium fidem
Lampridius. Scis esse familiarissimos.
_Octavia._ Quae narravit? Nunquid etiam venit tecum in certamen?
_Tullia._ Cum esset nudiustertius ingressus hanc urbem nostram, adduxit
hospitem ad nos Lampridius non dedignante Callia. Vide humanitatem:
etiam amore meo inflammat; dein insana furentem cupidine ostentatione
promissorum solatur. Brevi felicitatis summae qua frueretur, ut loqui
solet, dicit fore participem. Bene sperare jubet. Paciscitur, inconsulta
me, Venerem meam.
_Octavia._ Nec subirata es?
_Tullia._ Dic ipsa tibi. Irata sum, et iram acerbe testata. At ille, ut
animi motus componeret: "Ignosce," inquit, "Domina mea, Regina mea, Dea
mea, facilitati meae. Scio, per te non stabit quin exsolvam fidem meam.
Vidit te Rangonius, et misere perit. Videram ejus cognatam Neapoli, et
misere peribam. Ejus se finxit amore incendi ut meo faveret. Convenit
cum ea: induxit me in puellae cubiculum: nocte fruor cupita Venere, dum
se credit Laura (id ei nomen) Rangonii indulgere amplexibus. Num debui
tanti esse memor beneficii? Ignosce, Regina mea; dum sequor officium,
eam in offensam inopinus incidi."
_Octavia._ Quid tu ad haec?
_Tullia._ Emolliit durum animum vox amantis.--"Quid me vis facere?"
repono. "Num te pudet me in id devolvi dedecoris, quae tua sum?--Sed
enim," inquit, "huic uni tantum culpae succumbe; sine te amore Rangonii
et Lampridii tui precibus flecti. Nihil tibi a me time in posterum,
nihil continget quod gratum, quod honestum non sit." Consensi,
sed:--"Lampridi," inquam, "nosti Octaviam?"
_Octavia._ Ut tu Lampridio, est quod ego succenseam tibi.
_Tullia._ Tace, inepta. Aperui mentem: scilicet de te in ejus amplexu
mittenda. "Quam te bearem!" dixi.--"Sed ego et Rangonius interim,"
reponit, "rumpimur tentigine. Si differri velis id gaudium ad tenebras,
resolvemur uterque ad speciem ecce tuam quae nos urit. Concede saltem
unam utrique felicitatem.--Quid honoris," refero, "accedet nomini tuo,
si me dehonestaveris alieno concubitu? Tu quidem utere jure tuo."
Exorari ea demum conditione me sum passa, scilicet ut Rangonio ad cursum
unum aperirem stadium meum et Cupidineum agonem, ultra nihil datura.
Velle integrum nec exhaustum in sulcum tuum agi utrumque.
_Octavia._ Ut venient integri ex tuis amplexibus?
_Tullia._ Haec res in hortis nostris agebatur, in quos prospectus nullus
nisi e cubiculo meo; clausa vero et tuta omnia. Exspectans quid
proficeret sodalis, non longe deambulabat Rangonius, spectabatque
identidem me ignescentibus oculis. Tunc ad eum Lampridius: "Immortales
pro coelesti munere redde gratias Tulliae," inquit, "et ad summum bonum
veni." Ita sum a natura comparata ut ab omni longissime absim
impudentia. Ubi propior factus, erubui: ille vero osculum dedit.
Impudentiam ipse suam accusavit, et excusavit. Dum loquitur, specum
illam frigoris captandi causa ad horti angulum structam jam
intraveramus, et nobiscum Lampridius.--"Est quod te scire velim,
Domina," ad me Lampridius, "tuaque interest sciri, Rangoni.--Quid vero
istud est?" ait Rangonius.--"Suspiriis, osculis," reponit Lampridius,
"et crispantis lumbi furoribus loquetur mox ipsa tibi Tullia.--Te immo
Venus perdat," refero, "nugarum artifex solers!" Me manu extra specum
extrahit:--"Ignosce, Rangoni," ait, "mox reddam aeque tibi puram ac nunc
est. Nolo eam ab oculis tuis fugere, quae oculorum tuorum meorumque lux
est. Paucis volo." Tunc ad me:--"Nescis, Tullia, quem habitura sis
equisonem. Neminem unquam mortalium fassae sunt puellae et Romae et
Venetiis, quibuscum rem habuit, tam abundanti Venerei imbris copia
muliebres sulcos irrigasse ac Rangonium. Quod Hieronymo Mercuriali,
postquam omnia quae de eo dicebantur diligenter exploravit, pro miraculo
fuit, non tantum stupori."
_Octavia._ Interea quid Rangonius cum oestro, cum furore, cum mentula
sua?... Ah! ah! audio nescio quid strepitus; veniunt. Ut timeo! ut
pudet!
_Tullia._
O Hymen, o Hymenaee! Hymen ades, o Hymenaee!
Ecce Lampridium. Quid vero solus, Lampridi? Quid de sodali actum?
_Lampridius._ Apud Mendozam, urbi praefectum, virum bonum et comem
coenavimus. Detinet Rangonium multa super ejus rebus, parentibus et
affinibus rogitans, et seria, ut est ingeniosae urbanitatis, ridiculis
miscens. Ipse secessi amoris aestu, qui me, dum de vobis cogito, cepit,
in rabiem versus: quam Octavia curet, si me velit sanum et suum. Quid
taces, Octavia?
_Octavia._ Pudore, Tullia mea, sepulta mihi mens audaciam adimit, verba
negat.
_Lampridius._ Osculum etiam negas? Me miserum!
_Tullia._ Agedum, Octavia, quid refugis? Lectus hic vix nos quatuor, cum
venerit Rangonius, stipatos capiet: nulli praeterea locus, ne quidem
pudori. Projice hanc a te amentiam, fatua.
_Octavia._ Quid me, fatua tu, dejectis operimentis nudam aperis
Lampridii oculis?
_Lampridius._ Quam venusta, quam tenera membra!
_Tullia._ Volo, Octavia, te putes me esse alteram. Rumpitur Lampridius;
num te miserebit miselli?
_Lampridius._ Fave, Tullia, fac patiatur Octavia se amari, et
pulchritudinis juventutisque suae florem me legere. O corpus Venereum!
_Octavia._ Abi, abi: jam vociferor si ultra tentes.
_Tullia._ Quae te tenent intemperiae? Sana es? Jam per Deam Pertundam!
si amicum nolueris Lampridium, habebis me inimicam.
_Octavia._ Interim et mammas, et pectus, et omnia corporis membra manu
Lampridius ille tuus impudica conscelerat.
_Lampridius._ Quam apte hiat tibi Veneris concha! quam commodo situ pars
prostat ludicra! quam molli obnupta lanugine!
_Octavia._ Eh! eh! quid agis? Jam me occupas totam. Quid propudiosa
faciam post id flagitium?
_Tullia._ Amplectere Octaviam, Lampridi; tu Lampridium, Octavia.
Nonnullae erunt meae partes in hac fabula: manu hac virile spiculum
dirigam in foemineum scopum. Bene est, intro haustum est totum: ut bene
altera pars alteri convenit! Nunc lateri ne parcas, Lampridi.
_Octavia._ Quid vis? ut me opprimis! ut agitas! ut pulsas! Tolle manum,
Tullia; quid me vellicas? Oh! oh! oh!
_Tullia._ Tolle tu nates. Tolle, inquam, tolle altius. Succussus itera
spissos, crebros, vehementes. Belle! belle!
_Lampridius._ Si te transfigi gaudes, Octavia, fige osculum.
_Octavia._ Gaudeo!... gaudeo!... morior! Ah! ah! Facione satis voluptati
tuae, quae mihi est summa voluptas? Vis succutiam vehementius? Faciam ut
maxime potero.
_Tullia._ Fac igitur, nihil nugis opus. Mirabiliter! Quam mobiles, quam
leves tibi lumbi! Tractabo interim, Lampridi, pruriginosos tibi
globulos; sollicitabo leni tactu ad officium et spumam.
_Lampridius._ Ut me beatis utraque! ut voluptatem meam pascitis, tu tuo
nectare, Tullia! tu tua ambrosia, Octavia! En! en! Nunc, nunc, Octavia,
tolle, tolle lumbos. Acriter, acriter!
_Tullia._ Langues, Octavia, langues?
_Octavia._ Sentio!... sentio!... Ut fervida urina haec! ut rapido fertur
impetu! Osculare, osculare. Jam et diffluo ego... Distillant mihi
Veneris venae. O! o! sentio Jovis cum Junone concubitum. E coelo venit
haec voluptas. O! o! fundum!... deficio!... fundum!... deficio.
_Tullia._ Quid garris balbutiens? Fundum alvei tui tetigit Lampridii
anchora?
_Octavia._ Tetigisse credidi. Sed jam deficit Lampridius, abit, anchoram
solvit. Patere tamen, Lampridi, te osculer iterum atque iterum; te
basiationes meae vorent antequam exscendas ex veredo meo.
_Tullia._ Vis forte, salax, novam ad pugnam exsanguem nervum et viribus
defectum excitare? Non ita erit. Ad Rangonium redi, ne quid de te
nobisque suspicetur parum pudici.
_Lampridius._ Revertar, ut suades, ad sodalem. Hanc fingam tantulam
egisse moram cum praefecti consobrino Frederico.
_Tullia._ Sed quam bene te habuit Octavia? Ut voluptati visa est apta?
_Lampridius._ In ea inveni omnino nihil quod ad te proxime non accedat,
Tullia mea, quod meram putamque Venerem non sapiat. Sed de his postea.
Valete.
_Octavia._ Quas vero reddam tibi gratias, Tullia! Nunc vere scio quid
sit Venus, ita me libidine implevit. Pili praecipue titillavit
longitudo, nam crassitudine Cavicei longe cedit temoni. Vere omnia
gustavi Veneris bona.
_Tullia._ Quae dicebam de Lampridio invenisse te vera, oppido gaudeo.
_Octavia._ Vidisti ut de thoro laetus desiliit, ut osculum dedit, molles
natibus impegit alapas? Te beatam, cui ludere ejus in amplexibus cum
libet, licet! Sed te etiam incredibili num affecit Rangonius voluptate?
_Tullia._ Ad eam igitur, quam institueram, narrationem redeo; nam et
velle videris, et gratissimus mihi quoque hic sermo.
_Octavia._ Quo me scilicet in meliorem vocabis deliciarum tuarum partem.
_Tullia._ Ut inter animalia homo, sic inter homines Rangonius abundat
seminis copia. "Moneo," dicebat Lampridius, "ut opportuno cures corporis
situ, nihil tibi depereat. Nam pro summa mihi est voluptate summa te
perfundi." Sub haec abscessit.
_Octavia._ Quid postea?
_Tullia._ Citato venit ad me cursu Rangonius. "Nihil te," inquit,
"libidini meae eripiet." Manu prehendit; ad angulum, ubi, ut scis,
thorus, trahit volentem nolentem. Alteram mittit in sinum manum; Veneris
sedem altera detegit reductis ad zonam usque vestimentis. Mox solvit
ipse subligaculum sibi, apertis coleis.
_Octavia._ Fuscinam vidisti, cum fuit in procinctu, magnam, rigidam,
Heroe et te dignam?
_Tullia._ Qualis est fere Lampridii, adeo nullo, quod perceperim,
differunt discrimine. Undecim duodecimve pollices latos in longitudinem
fusa.--"Jam jam remittor," dicebat; "commoda amori meo amorem tuum,
Domina." Sensim interim sine sensu dilabi me in thorum passa sum. Ille
effudit se in resupinam, et primum, levi excitavit unguium impressione
in pube igniculos, et proxime in eo, quod perinaeum monui vocari
interstitio, ubi ardentiores Veneris prurientis faces.--"Age, age."
dicebam, "abscede; illudis mihi. Quid me incendis jam tuo amore
inflammatam?--Ergo accipe," ait, "quicquid id est amoris mei," et
momento impellit in libidinis venam spiculum. Ut sensi:--"Male,"
exclamo, "male me habes malus." Audiit Lampridius, et accurrens;--"Cave,
Tullia," inquit "ne e proximo vico secundum hunc murum tua vox
exaudiatur. Cui non cognita honesto? Contine vocem, lumbos non contine."
_Octavia._ Vidit pugnantes in hac palaestra, et continere ipse potuit a
risu, ab eoque furore, qualem nuda movet Venus?
_Tullia._ Vidit, et cum insistere laevum mihi pedem humi videret:--"Volo
utrique," adjicit, "amicae curae officium impendere." Sellam subjicit;
altiusque hoc pacto sese in uterum penetravit impressa mentula. Aperta
manu ridens alapam inflixit natibus Rangonii, et exiit e cella.
_Octavia._ Ah! ah! ridiculum spectaculum! ridiculi vos uterque, tu et
Rangonius!
_Tullia._ Tantisper substitit immotus.--"Amplectere me," ait, "regina
mea," nam elanguebant artus desides: complector. "Ante tres menses,"
subjicit, "nulla me vidit Venus, nulla impatientiam libidinis solata est
puella dulci effluvio. Sed, ut scias, vix inveneris, qui, ut ego, tam
abundanti hortum tuum irriget salsa pluvia."
_Octavia._ Impresso calcare, poterat et poteras cursum sustinere?
_Tullia._ Coepit vehementius subigere, ad sextam septimamve concussionem
fervido me intus imbre diluere. Stillantis vis veretri tantum mihi iis
in locis concitavit pruritum, ut temperare non potuerim quin motus
cierem fervidos.
_Octavia._ Ne scilicet quam Lampridius marmoream a candore vocat, saxeam
crederet Rangonius, si stuperes frigida et hebes.
_Tullia._ "Video coelos," dicebam amens, "video coelos apertos;" et
illico semen emisi recluso fonte. Sensit me resolvi: concitatiori
aestuans opi fuit subagitatione. Mistum est semini semen; nam et ipse
resolutus est. Sed quater ego largo fluctu remissa sum, cum, continua
ille ignitae libidinis ejaculatione, omnes meis in lumbis omnium
prurituum irritat nequitias. Tandem palaestrae finis datus. Fateor,
Octavia: tanta nunquam deciduae vis voluptatis uno concubitu genitalis
arvi furores restinxit.
_Octavia._ Satiavit te voluptate? Si pugil praeterea adfuisset novus,
certamen refugisses? Nec te Lampridius iniit?
_Tullia._ Sane nova voluptas mihi propior fuisset aerumnae, quam gaudio.
Nam exundanti restagnans semine uterus, quod imbiberat, nihil praeterea
gaudii aut petebat, aut pollicebatur.
_Octavia._ Dicunt omne esse animal post coitum triste.
_Tullia._ Immo alacri vultu, laetis dictis, significavit Rangonius multo
se gaudere gaudio quod bonis libere meis esset potitus. Lampridium
vocat; sed ejus me ex ulnis expedio, et utrique eripio, ne ultro
citroque iterum cogerer Venerem pati, Lampridii gratificandi causa.
Veloci prius in aedes me recepi cursu, quam fere animadverterunt.
Interim, Octavia, nequidem Venereae tabis guttulam e Rangonii tubo in
concham effusae meam sensi defluxisse. Quid id sibi velit nescio. Sed si
hoc me impraegnatam esse scirem concubitu, ut Calliam meum amo, maerore
conficerer.
_Octavia._ At enim vero, prae quartumviratu tuo, quid istud?
_Tullia._ Intelligo. Vis illam meam renarrem Romanam militiam?
_Octavia._ Volo.
_Tullia._ Inciderat in morbum, quem ab initio longum fore et lethalem
Medici judicaverant, Callias, dum Romae agit litis difficillimae
dirimendae caussa cum Ortobono cognato meo. Ea me res vocaverat Romam;
et bonae valetudini, si tandem restitutus est Callias, meae opi curiosae
et amanti id debet, nec negat. Ut primum convalescere coepit et omnis
abscessit periculi metus, cupiditas coepit exhilarandi animi per
continuos tres menses moerore confecti et consepulti. Ventitabat domum e
proxima vicinia mulier non admodum aetatis provectae, ex Ursina gente.
Familiarissima cum illa mihi intererat necessitudo, et mecum saepe
cubabat, solatium unicum aegro animo. Una nocte cum serimus sermones,
facetiasque miscemus, fateor ad intermissae Veneris ludum converti
interdum cogitationes meas. Ut interrogabat, hos ignes respondeo, quos
sentirem in venis meis reviviscere, nullius posse virtutis restingui
constantia et pudore. Ad haec matrona elegantis et liberalis
consuetudinis, si alia ulla:--"Volo te abdicatae Veneris crastina luce
satiari donis ad usque fastidium; et, si fatua non es, voles. Nihil
propterea," inquit, "aut famae detrahetur, aut honori. Id solum volo
liberae te meae permittas potestati.--Permitto," refero, "quid timeam
quae te vadem habeo, ducem sequor et auspicem?" Mane facto curare jubet,
sed modico prandio, corpus; nec cibis impleri. Pectus, mammas, ventrem,
femina, nates lavat ipsa suaveolentibus aquis, et myrteo oleo Veneris
typum. Candida induit stola e serico. Obscurari me credidi pellucida
quadam nebula, potius quam veste tegi. Post curru una invehimur in
villam suburbanam et amoenissimos hortos. Et Flora illic et Venus per
omnem liberae et hilares ludunt et rident anni tempestatem, et omnis
tempestas perpetuum ver. Postquam intrantes admisere superbissimae
aedes, inducit me in conclave interius, ubi perpetuo lux condita
crepusculo pudori favebat simul et impudentiae.
_Octavia._ Libidinosae petulantiae apta sedes.
_Tullia._ Occurrit modesto ore et cultu matrona anus.--"Faciam," inquit
ad Ursinam conversa, "ut haec tua puella gratias agat tibi plurimas,
voluptatibus ebria paucas post horas." Haec dicens prehendit manu. Mox
abiit Ursina, ostioque clauso, intro anus cunctantem ducit. "Principio
accipe, nata," inquit, "tibi quid exspectandum, quid ferendum. Amplius
tua non es, sed athletarum quatuor, quos paravi agoni tuo. Gallus unus
est, Germanus alter, alii Florentia orti duo. Nam amat Florentinos
domina mea. Omnes ab anno notissimi, alter alteri amicissimi, et, quod
praestat, ortu nobiles.--Apage," refero, "me occident tot palaestritae.
Te misereat mei, mater. Unus sufficiet, fac duellum sit, non pugna;
dimitte alios." Risit illa, et dum loquor, adsunt coram praesto
omnes.--"Delige," ait anus, "quem velis excipere primum; ordinem pugnae
cuique suum ipsa constitue: nam quo jusseris, ad pugnam venient et
amplexus." Ego manum porrigo Gallo; illi Turriano cognomen. Huic vero
Aloisium, Aloisio Conradum, Conrado Fabricium volo succedere ex ordine.
Aloisius ac Fabricius Florentini; Germanus Conradus. Tunc matrona
classicum cecinit.--"O juvenes," inquit, "docete hanc tam venustam, tam
teneram puellam, qualis apud ingeniosos, ut estis, in foemineo corpore
sit libidinis usus. Qui fortius in Venereo campo militaverit, pilum
melius intorserit, annulum hunc consequuturus est virtutis suae
praemium, et victoriae bravium." Annulum ostendit aureum adamante
incluso micantem, Ursinae donum, quo alacrius insurgerent ad praelium.
"Alter alterius cursus numerate," subjicit, "sed etiam cavebo ne per
errorem conturbetur numerus. Abite nunc, et agite res vestras." Sub haec
excessit e conclavi.
_Octavia._ Nunquid timebas, quatuor scilicet hastis appetita
circumquaque erectis?