_Tullia._ Postridie, cum ingressus est domum nostram Lampridius, dixit

se velle ire Callias in praedium nostrum Anconitanum rusticatum; nosti

amoenitates, magnificentiam villae. Cum diceret inter coenam, respondit

Lampridius se comitaturum libenter, si commodum illi foret: "Aperto

enim," inquit, "aeris aequore plurimum delector. At cum tecum fuero,"

reponit Lampridius, "nihil mihi rure poterit esse dulcius." Septem

continuos dies simul convixere, et ita Calliam coepit Lampridii

consuetudo, ut protinus omnes illi aperuerit animi sensus, et

cogitationum arcana. Laudavit ingenium meum Callias, mores, urbanitatem;

dixit praecipue me castitatis laude inter omnes mulieres lucere.--"Sed

non ita facilis es," ait Lampridius, "ut etiam si nolit caste vivere,

quod futurum non spero, id tamen non egeris, ut pollui non possit.

Confidendum sane sua de pudicitia uxori, dein ancillis, sed potissimum

serae; decipere potest uxor, corrumpi servi, nec corrumpi, nec decipi

sera.--In tua sum quidem sententia," inquit Callias, "ut fabricatur

Stephanus aurifex craticulam quae arci Tulliae meae extimum sit velut

propugnaculum.--Sapienter huic tu rei curas tuas," reponit Lampridius,

"adjecisti; nam, verum ut fatear, aeterno volo tecum et praeopto jungi

amicitiae nexu; at, ut sumus omnes suspicaces, timebam ne si cum uxore

tua agerem liberius, quod vix aliter fieri potest, id te in suspicionem

abduceret, quae tibi molesta, mihi infesta esset. Cum vero sera

occluseris, nihil admodum erit quod timeas, quod suspiceris. Interim

liceat per te mihi cras urbem repetere, postridie reversuro. Nam ex

Venetiis datae ad me litterae crastina die afferentur a tabellione, eae

ad negotium magni momenti quod mihi explicent, magnopere conducant; ego

vero cum res meas curo, tuas ago." Sic post decimam diem venit rogatus a

Callia, ut Stephanum urgeret, data ad eum et ad me epistola: "Nam ut

scias," inquit, "me mihi persuasisse te me esse alterum, rem

secretissimam tibi commendo: nolit uxor ab ullo mortalium sciri de ejus

me moribus dubitare, qui mihi liquido debent esse perspecti." Ut

ingressus est meum cubiculum, invenit me cinctam sodalium mearum corona,

et in his lucebat forma et decore Sempronia. Salutat omnes humanissime,

et redditis Calliae litteris, catenulas aureas, opusque totum, intra

tres quatuorve dies absolutum iri dixit. Reversus Lampridius, me cum

Sempronia nactus solam:--"Bene est, Domina," inquit, "intra paucos dies

vinculum fingitur tibi, et aurea porta pretiosis distincta lapillis,

horto tuo, quam pudicitia tua ipsa superbiat obduci suae, ita lucet, ita

diti fulget pretio." Rem dehinc objicit nobis ob oculos diligenti

pictura. "Sed," inquit, "clavis non cusa est, et hujus figuram, dum

fabrum variis ludo sermonibus, cerae huic felici providentia impressi.

Caeterum, ut optasti, Sempronia, felicem ambo ducemus vitae cursum."

Post enarrat qua arte, quove pacto in intimam se Calliae amicitiam

insinuarit, ita ut nihil jam eorum animis possit esse conjunctius.--"Te

fortunatum," inquit Sempronia, "hac duplici conjunctione, qua nihil est

in vita beatius, animorum cum Callia, corporum cum Tullia! Felix amicus,

felix amans, utriusque plena auctus es possessione, quae possideri

potest absque sollicitudine. Quae tibi vero dulcior videtur esse

conjunctio?--Dubitas?" ait; "respondeat ipsa Tullia.--Vana sim et

inepta," repono, "si quidquid meum putem vere dulce, et in me verae

voluptatis gustum invenire Lampridium posse.--Inveni," subjicit, "et

mens sit mihi saxea, cor aheneum, si extra amplexus tuos majores

voluptatum fructus a Venere capere me posse arbitrer!--Abrumpamus,"

inquit Sempronia, "urbanitatis vestrae hos sales, coena nos expectat;

ego vero cubabo tecum, Tullia, nam abest maritus meus.--Quid me igitur,"

ait Lampridius, "factum vultis?--Nolo autem," reponit Sempronia, "vexare

animos tuos; omnia bene se habebunt."

_Octavia._ Et cubavit tecum Sempronia, Lampridius inter utramque?

Utrique forte insudavit?

_Tullia._ Nequaquam. Nam cum summa nox somnum suasit post coenam,

deductus est in cubiculum suum Lampridius, sed ipsa induerat vinculum

pudicitiae Sempronia, clavimque abstulerat secum Victorius, dum Veronam

petit dicae causa, socio ad iter adjuncto sibi Jocondo. Prima vigilia,

ut constitutum inter nos, venit Lampridius, et in lectum se conjicit ab

inferiori sponda; hac parte jacebam: "Quid tibi vis? quis est?"

inquam.--"Tuus sum, Domina." Osculum infert, et momento temporis

conscendit in me nudam. "Nunc demum," aiebat, "fruar omni pulchritudine

tua." Libere et libidinose vulvam manu investigat, et confestim telo

obduro suo configit aestu incensam, primo ab ejus contactu, quem Veneri

Mars afflat subigus. Denique, ut uno verbo ejus comprehendam noctis

libidines et bona, ad duodecimum cursum veredum meum egit uno fere

spiritu.

_Octavia._ O Venus! quid audio? Vix una Caviceus nocte tertium peregit

concubitum.

_Tullia._ Septimum semel atque iterum confecit Callias cursum equitans

in veredo meo; octo novemque cum Sempronia Jocondus. Sed nihil admodum

est quod mirere de Lampridio: inexhaustus illi latet in lumbis Veneris

fons. Nocte tu proxime sequenti fateberis.

_Octavia._ Dormiebat interea mater mea, et particeps ludorum et jocorum

facta est?

_Tullia._ Anteacta nocte optime dedolata fuerat. Sex fututionum

prurienti impetu eam Victorius illa nocte pulsaverat, ter vero

pomeridianis horis ipsam Jocondus impleverat bonis suis.

_Octavia._ At vero, quid interea factum de infelici Julia?

_Tullia._ Dicam cum sciero quid de felici Octavia factum sit post

ereptam virginitatem. Nam timeo tibi a Theodoro.

_Octavia._ Recte memoras, ah! ah! ah!

_Tullia._ Rides? Evanuerunt promissa, et oppressae virginitati nullus

honos, ut loquebaris.

_Octavia._ Non abierunt quidem in auras, sed incentivum factus est dolor

pruriginosae libidini, et accessio non poenitenda dulcissimae

voluptatis.

_Tullia._ Ut voluptatis confinium est dolor, ita et doloris voluptas.

_Octavia._ Post tertium diem quam mecum cubaret Caviceus, admonuit de

proposito et sponsione in manibus Theodori facta, mater. "Debes

exsequias virginitati tuae," inquit, "parentandum illi est, quae tam

laudabilis et commendanda ad hanc usque aetatem tibi comes

fuit.--Memini, mater," repono, "et hoc cui me obligavi solvam nomen, cum

volueris." Quid plura? Convenimus Theodorum, qui jubet pomeridianis

horis, cum primum sol inclinaverit ad occasum, reverti. Obsequimur;

inducit me in sacellum interius aedis, et occlusis foribus, pessulo

obdito: "Nihil est," inquit, "quod timeas, filia, ab aliorum oculis

tibi, nam antistes praesum huic loco; secure agemus omnia." Tunc

sermonem instituit ad firmandum et obdurandum animum. Obstipo capite dum

loquebatur, et defixis in humum oculis, eo me ita sermone ad dura omnia

comparavit, ut si mori me jussisset, alacri animo lethum oppetiissem:

vide, Tullia mea, qua mens mihi arte fascinata est. Postquam me probe ad

omnia quae vellet vidit comparatam: "Etiam tibi," inquit, "praeibit

mater exemplo, in hoc severae sanctitatis stadio.--Nihil admodum opus

est," inquam, "sed quae neci virginitatis meae tam excellentis ultro

consensi, in me convertere iram tuam, vir sancte.--Non patiar," inquit

mater, "te solam pati has aerumnas, nam etiam ego huic occisioni

consensi."

_Tullia._ Egregiam vero pugnam!

_Octavia._ --"Bene est," inquit Theodorus; "cui autem generosius vigeat

pectus mox experiar; praesto sis, Sempronia.--Commoda mihi tuam opem,

nata," inquit mater, "ut citius hoc defungar virtutis officio." Solvo

illi subteriorem vestem, cycladem et stolam; tollit ipsa indusium ad

summos lumbos, et genibus ante aram flexis: "Noli parcere impurae cuti,

vir sancte," inquit, "libidinis meae campum lustra verberibus.--Cedo

igitur illam pietatis supellectilem," refert Theodorus.--"At vero, ex

assuto cycladi sacculo oblita sum," ait illa, "educere." Igitur dum

vestigat, dum in latus demittit corpus et vergit in laevam,

curiosissimis omnem imam corporis structuram luminibus sum contemplata:

illi candidissimae nates, in tumorem Veneri commodissimum elatae; crura

crassa, polita. Nihil accuratius effinxisse Natura videtur, nihil

pulchrius.

_Tullia._ De ejus parte nihil dicis.

_Octavia._ Pone stabam, ita videndae vix copia fuit; vidi tamen. Accepto

in manibus flagro, alacrem jubet esse Theodorus: tunc obmurmurans

concepta nescio quae verba, ac si naeniam praecineret, verberibus onerat

lumbos, nates et crura aversa. Parvas vero indulgens inducias: "Flecte

corpus, et demitte quam humillime poteris," ait, "ut etiam, quo loco

pollui te nuptiarum lex patitur, castigationem excipias quam mereris."

Recurvati lumbi exprompsere altius clunes, et interfemineum prodidere;

conjeci in eam rem oculos: pilis obsitus locus subnigris, crispis, non

admodum longis; rima aperta, longa, rubicunda. Huic decidit momento

grandinosa flagellatio in flagrionem cunnum.--"Hei! hei! hei! deficio,

siste tantisper," inquit, "acrius feris quam ferre possim.--Insanis,

Sempronia," reponit Theodorus. Sub haec verberationem durissimam

integrat; in lacrymas illa effusa est et gemitus, immoto tamen situ

corporis: "Erige nunc vero pectus," ait Theodorus. Obtemperat, et illico

evoluto supra umbilicum indusio detegit ventrem, crura, anticamque

corporis faciem. Mirabar ego attonita, cum mutato loco transit dexterum

miserae latus lanio beatus ille...

_Tullia._ Imo laniandus carnifex! Quid praeterea quaerebat in quod

acueret efferam illam crudelitatem?

_Octavia._ Audi... et eam partem tuetur ille limis oculis. At cum

apertam et paratam vidit, nec mora, coepit flagris caedere acerrime,

tres quatuorve pollices infra umbilicum primis verberum momentis.

--"Altius vapula," inquit illa, gemitu edito. Direxit ad haec ictuum

tempestatem subtus alvum ad femina et interfemineum, ita ut hoc cruciatu

misere angi testarentur lacrymae manantes ubertim ex oculis. Demum

rediit post eam hyemem serena miserae tempestas, hic desiit verberum

imber; humum osculatur, et vestibus adornatis, ad me respicit:--"Nunc,

nata," inquit, "tuae partes agentur; transi in haec quae desero

fortitudinis castra." Solvit mihi vestem; quae cum defluxisset ad pedes,

indusium altissime mihi circumquaque revolvit, ita ut nuda oculis

Theodori, et lanienae, antica posticaque corporis membra objiceret.

"Habebis te," inquit, "fortiter, nata; quae succedant momentaneis his

aerumnis et interiori in pectore enascantur gaudia, ipsa senties, nec

ego fando exsequar; nunc mitte te in genua.--Quam vellem," inquam, "hoc

officio ipsa fungerere, in eluenda me, mater! quae mihi inflixeris

verbera, feram sane ut tu tulisti, constanter et fortiter.--Id quidem

fieri non potest," reponit; "Theodori juris es ut sum ego, sed vis

vinciri tibi manus?--Volo," inquam, et ut volebam devinctae mihi sunt,

eo modo ut earum ope non uterer etiamsi eniterer.

_Tullia._ Pascebantur interea flore pulchritudinis tuae Theodori oculi?

_Octavia._ Imo admoto ad aures ore, insusurravit agere et pati fortia,

generosi animi esse.

_Tullia._ Sic agere et pati fortia, dixit Livius, Romanum est.

_Octavia._ --"Volo experiri utrum matrem fortitudine superes," Theodorus

ad me; "si obmutueris, palmam feres." Post expansa vola alteram

alteramque mihi clunem fovet; strictis dehinc duorum digitorum unguibus

summam cutem tanquam forcipe apprehendit, et vehementer vulsit; tamen

obmutui retenta anima, et exstincto imo in pectore gemitu. Dehinc e

lanugine pubis, tres quatuorve pilos, postquam pubem totam ad perinaeum

usque manu obtexisset ardenti et fervida, summis itidem unguibus

arripuit, et simul momento avulsit; nec propterea me tangi testata sum

doloris sensu.

_Tullia._ Fortis es, Octavia. Quid Cato ad te? Eodem autem supplicii

genere appetita est mater tua?

_Octavia._ --"Evolve vestes, Sempronia," ad eam Theodorus, "revela

excetram illam tuam," inquit. Dicto citius nudas admovet clunes. Ille

adfigit ungues; intremuit, et femur alterum tulit in altum, dolore

victa; nihil tamen locuta est.

_Tullia._ Haec prima fabulae pars; altera est quam exspecto de barbato

Cincinnato.

_Octavia._ Replicat vestem et indusium qua pars bona latet; objicit

uterum pulchrum, politum, niveum Theodoro; Venereum campum lana

vestitum, ut dicebam, spissa, crispa, venefica aperit. Ille aliquot

intercipit pilos, una omnes vellicat, post, vi impressa, divellit.

_Tullia._ O rem ridiculam, et ludo praegnantem non inficeto!

_Octavia._ Infrendere illa prae dolore, nec ideo verbum aut gemitum

emisit.

_Tullia._ Expedi tandem hanc narrationem.

_Octavia._ Vapulavi, flagro proscissa sum, nec elapsum mihi ex ore

verbum aut e pectore gemitus, qui ignaviam exprobraret: post Penates

repetimus. Ah! ah! ah! jam attingebam ostii limina, cum mater ad me: "Ut

te habes, nata?--Doleo, mater," respondeo.--"Momento faxo," inquit,

"dolorem excipiat voluptas deliciis affluens; mihi quidem, mihi sentio

nates et femora veluti formicis pererrari; num tibi idem quasi

aestuantis impetiginis ardor?--Plane ita est," inquam, "subsultant mihi

sub cute innumeri obtusae cujusdam aegritudinis pruritus, potius quam

acumina, et incendi me sentio.--Vertentur haec omnia," reponit,

"qualiacumque tandem sint, in gaudii inexhausti fontem," et me induxit

in cubiculum meum. "Projice te in lectum," inquit, "finge animi

aegritudinem quam non habes, mox mitto ad te Caviceum tuum, sed volo

ludi hujus qui vos committet, postea abs te reddi rationem." Paulo

postquam abiit, venit ad me Caviceus. Projectam in lecto amplectitur,

suaviis mulcet, tactu irritat ad gaudium:--"Audio," inquit, "tibi male

esse?--Et pessime est," repono; "nam audio te mihi subirasci. Quid vero

erroris aut delicti admisi in me?--Pura es sane ab omni in me delicto,

corculum," inquit, "me gaudiis hactenus cumulasti summis, summam tuis in

amplexibus inveni felicitatem; si de te conqueror, nihili sim, in qua

scilicet omnes delicias, omnes amorum cupiditates nacta est mea

mentula." Haec fatus educit e medio femore mentulam, manum adhibere

rogat turgescenti, et momento post adsilit in lectum, et demissis

femoralibus, detectoque ad zonam usque mihi utero, provolvit se in me;

infixit protinus hastam, ac illico ad primum concussum, profluit mihi

largus abundans e lumbis Veneris imber. Moriar, mea Tullia, si unquam ea

sit visa res sensibus meis gratior! Uno verbo omnia: hac coitione, ter

mihi litatum est Veneri, continua titillatione, aperto mihi ad opus

gaudii summi gurgite. Cum vero Caviceus ad metam pervenit, libidinem in

me meam aqua sua pluvia non restinxit, incendit novam, et cum

exscendisset, uri me patrantes ocelli docuere. Manum admovit horto meo:

hoc tactu soluta sum inani Veneris imagine.

_Tullia._ Rem mirifice narras, nihil tamen novi in his rebus. Nam

verberibus incussis eliciuntur ex omni corporis parte quae conducere

solet ad Venerem, infinitae spirituum alacriorum, vegetiorum, igniculis

fervidiorum compactis velut cohortes, quae dehinc in locos nostros, in

vulvam, in spermatica vasa, quod consentanea sint, sponte advolant: hinc

pruritus, et inflammatae Veneris libido. En quod tibi pro miraculo queat

esse: dux nostra Leonora, tam celebri stemmate clara, tanta fulgens

pulchritudine, tot animi corporisque dotibus praecellens, verberibus

debet foecunditatem. Dux maritus deperibat puellam, nullam tamen ex ea

procreabat sobolem, quod aegerrime ferebat. Tentata quae ars aut

industria ostentant omnia, nullus experimentis locus negatur; lusa ars

et industria, profuit nihil. Tandem ex Arabis responso, caesa ut tu es

virgis Leonora parentis suae manu. Ad hanc diem nullam ex Venere ceperat

voluptatem; hoc vero temporis momento, cum primum ad eam explosit Dux

catapultam, vehementissime mota est. Lacessiti iterum verberibus lumbi,

clunes et femora ad Venerem incensi, post aliquot dies; tunc parum

abfuit, quin sub marito subagitante deficeret, prae voluptate in

effluvium mirabile soluta est. Tandem parvo temporis interjecto spatio

perpessa idem incentivi genus, magna cum voluptate maritum excepit, et

rigidae caudae salaces ictus. Impraegnata est uteroque gerit. Sed et

audio esse nostros inter homines Alphonsum marchionem, quem verbera

excitant ad pugnam, alioquin imbellem et ignavum. Virgis caedi sibi

nates jubet, vapulat egregie, prostat interim illi uxor resupina in

lecto; dum vapulat arrigit, et quo acriores ictus, eo tentigo

vehementior. Cum parata sibi videt arma, aggreditur jacentem, et

rapidissimos ciens in substratam motus, perfundit in subantem coelestia

Veneris dona, et omnes quae ex Venere capi possunt capit voluptates.

_Octavia._ Sed vero si experta ipsa esses, quam non putem fore tibi

admirationem!

_Tullia._ Non experta quidem sum; sed experiar et etiam sequenti nocte

proxima. Nam volo te frui Lampridii mei amplexibus, qui jam per octo

dies rure detentus cum Callia ferias a Venere agit; sed dedit ad me

literas, quibus se crastina die monet adfuturum, Calliam velle ad se eam

ego, quum negotia nescio quae illic habet a quibus se nondum expedire

possit.

_Octavia._ Videbimus. Sed oblita es de Juliae nuptiis, cum devirginata

est, referre quae a matre accepisti.

_Tullia._ Haec sane sunt. Scis nuptias velut clandestinas fuisse; aberat

pater tuus, acciti ex affinibus nulli, intro res acta est, ut in fabulis

Veterum legitur, nullis inspectantibus. Nam antequam Sempronia novam

duceret nuptam ad genialem thorum, taurum passuram, implevit mollem

animum malignis consiliis. Quae dixerit, quae jusserit dici fierive,

quae utique et dixit et fecit inepta, intelliges. Ascenderat in

cubiculum Juliae Jocondus, nam illic res patranda erat, et exhaustis a

Semproniae viribus arma interrogabat virilia, an satis esset ad pugnam

animi. Advenit demum Sempronia, et Juliam nexui tradidit.--"Enimvero,"

inquit, "volo vestibus nudari a me Juliam, Joconde, tibi." Denudat suis

manibus puellam relicto indusio, vix tuentem pudorem ab oculis Jocondi.

Mox abiit Sempronia: "Vos vobis relinquo," inquit, "agite res vestras."

In proximum secessit cubiculum, e quo in id prospectus patens datur; nam

ostium hiscebat ut et Juliae. Illico advolvitur genibus Jocondi Julia,

id scilicet edocta. "Facilis tibi ero," inquit, "et omnibus tuis

voluptatibus obsequens dum vixero. Si secus contigerit, plecte sontem."

Osculatur ille, et erigit puellam.--"Exue autem indusium," inquit,

"corculum." Sed cum vidit ad haec vultum rubore suffundi, ipse

erubescentem et pavidam exspoliat. Ubi defluxit ad pedes indusium,

evertit in lecti latus resupinam, mammas parvas, duras, orbiculatas,

candidas, sororiantes, manibus terit, et osculis premit; post pectus,

ventrem, crura oculis legit, ac demum cogitationem et obtutum in Veneris

hortulum defigit. Ut sibi eam partem tractari, premi, diduci labia,

digitum immitti sentit rudis puella: "Eh! eh! eh!" clamabat, miscens

clamori gemitus et suspiria.--"Nunc," inquit Jocondus lectum ostendens,

"colloca te in hoc duelli nostri campo. O venusta membra quae me

cupidine inflammant!" Illa obtemperans mittit se in lectum; hoc aspectu

ignescere coepit et turgescere salax cauda; igitur ad latus puellae

fudit se Jocondus: momento Julia pulvinum suis subjecit natibus non

rogata, femina quam potuit latissime aperuit et, quod rideas, ipsa ultro

injecit manum in viri penem. Ille in risum erupit.--"Quid haec novae

Veneris facies indicat mihi?" ait. "Agedum!" et dicto citius intra

puellae femina se mittit pronus; illa clavum manu non amittebat, ac ipsa

dirigebat in se ruentis mentulae cursum, in fissuram suam ultro pilum

figens; post tollit crura altius, ita ut talis pertingeret nates. Sic ad

Venerem ipsa se composuit. Etenim cum sensit summum mentulae caput intra

cadurda esse immissum:--"Amove nunc manum," inquit Jocondus, "caetera

ego peregero." Ambas illico manus Julia in superequitantis lumbos

injicit, et arctissimo amplexu; sed Jocondus, cujus mentula tentigine

rumpebatur, totis viribus torsit in intima contum, vi sibi viam

aperiens, quo nulli hactenus libidini fuerat. Illa clamorem misit, nec

tamen situm mutavit corporis, et tertio quartove concussu in abditiora

Veneris adyta intrusit se fervida felixque mentula.

_Octavia._ Agnovit in virgine illaesum pudicitiae decus Jocondus? Sensit

nullis inquinatam fuisse amplexibus?

_Tullia._ Agnovit ut nostri homines solent, quibus in primis coitionibus

plerumque de virginitate virginibus fides.

_Octavia._ Verebar ut quae se ipsa patrandae rei accommodasset, id ei

fraudi esset.

_Tullia._ Intellexit facile Jocondus manasse has artes a Sempronia; ac

postquam primo hoc concubitu uxorem Juliam sacrasset:--"Quid vero,"

inquit, "Julia mea, te tam doctam judicasset? Profecto me in

admirationem ingenii tui traxisti, cum mea arma ipsa in te fixisti,

quibus lethum pudicitiae tuae conscisceres, cum me es amplexata, cum

vibrasti clunes tam frequenti motu, crispantibus, crissantibus lumbis;

cum voluptatem testata es suspiriis ignitisque tuis eheu! eheu!" Illa

vero silebat: "Age, age, eloquere quae tegis hoc silentio tuo," aiebat

Jocondus.--"Non ausim," inquit Julia, "sed haec omnia, ut accepi, fieri

debent, et solent etiam a pudicissimis, ut ego sum.--Quis vero," reponit

Jocondus, "dixit fieri solere?--Noli," refert Julia, "extorquere id a me

ut fatear.--Volo vero dicas," adjicit ille; "ni dixeris, non ita

judicabo puram, ut ais esse.--Sed, amabo, ne alteri unquam dixeris," ait

Julia, "quae me tibi vis dicere. Monuit Sempronia, talem me praestare

tibi, ex officio et munere meo esse, et sacramento adegit pollicerer me

facturam.--Bene est," inquit Jocondus. "Cave vero tu ne subodoretur te

mihi id secreti revelasse." Interea omnia et audiebat et videbat

Sempronia, quod utrumque fallebat.

_Octavia._ Qua spe illusit puellae credulitati tam maligno consilio?

_Tullia._ Nempe sperabat inde futurum ut puellae mores tanquam

liberiores suspecti Jocondo fierent, sed de his neutri ne verbum quidem

fecit hactenus.

_Octavia._ At enim quam institueras non perfecisti narrationem.

_Tullia._ Ut omnino implevit puellae vulvam crassa et obdura mentula, in

eam ad coleos usque inducta:--"Me crucias," ingemuit Julia, "parce!

parce!" Ille interim crebris subagitationibus urgebat; dum vehementiores

se in concussiones fundit: "Oh! oh!" inquit Julia, "prae voluptate

morior; perge, perge, preme, impete fortiter, adige altius telum!"

_Octavia._ Ah! ah! ah!

_Tullia._ Scilicet id consilii dederat Sempronia: "Cum primum te, Julia,

aliqua tangi titillatione in illis locis senseris, testare majorem etiam

sentire quam vero senties, voluptatem. Urge maritum verbis, osculis,

suspiriis, motitationibus. Sin minus, stupidam te et saxeam credat, quod

nolim, qui meus est in te amor, accidere." Igitur ad primam pruriginem,

puella intacta et cujus in locis ingens seminis genialis ardebat vis,

coepit nates vibrare, succutere quanto poterat impulsu Jocondum, quem

incredibili voluptate perfudit. Nec sane Juliae minor delectatio; nam

per longas concitatasque motitationes, tandem in profluvium Veneris

dilabi se sentit: "Hei! hei! hei!" exclamat, "quid hoc est rei? Quid

sentio? deficio." Haec dicens obmutuit, velut mota mente ingemiscens,

contremiscens. Manum Jocondus vulvae languentis admovet, et extracto,

ita ut caput tantum intro lateret, pene, invenit infectum liquido

Veneris contagio, nec adhuc ipse evomuerat in vulvae Juliae sinum

libidinis suae virus. Tunc impellit hastam, concutit, premit, nec illa

movebatur; substitit tantisper ille.--"Quid vero is sibi vult stupor

tuus, Julia?" inquit, suaviis labia rosea lacessens.--"Sane deficio,"

respondit, "me voluptate tanta implevisti, ut ad cumulum felicitatis

meae nihil addi praeterea posse arbitrer, praeterea nihil." Integrat

ille concussiones. "Jam apud me non sum," aiebat illa, "ita me hae

confricationes ad Superos tollunt!" Et ipsa demum commoveri denuo

coepit, et subare, subsultare, donec se fervido rore intro sentit

irrigari: "Ah! ah! ah!" exclamabat, "quid etiam istud est?" Utraque

Jocondus manu ad se admovebat puellae nates, praesto illa uterum et

lumbos altissime sustulit; interim exstillabat in ejus concham igneus

Jocondi tubus. In eam imo versa est amentiam, ut, cum deplueret

prolificus humor stillatim, manu injecta virile telum caperet,

exprimeret, emulgeret, ne quid omnino sibi ex tam dulci deperiret

munere; testiculis Jocondi molliter compressis, quasi foveret, penem

egregie emunxit, ut ne guttula quidem exciderit, cum eductus est e

vagina.

_Octavia._ Tam longo certamine non fracti sunt delicatae puellae artus?

Sed vires amor, et amoris comes voluptas suppetebat.

_Tullia._ Uno praeterea concubitu ad lucem recreata est Julia; is vero

primus duorum triumve loco fuit. Alter, ut ipsa fassa est, minorem in

ejus venas voluptatis sensum infudit: nam post sextam septimamque

decussionem, recluso rivo ex Jocondi lumbis Venereum virus, cum primum

Julia exorienti inciperet pruritu aestuare, depluit, nec ad Veneris

metas perducta est.

_Octavia._ Nocte tamen sequenti, ut refers, bis in ejus effusus est

complexus Jocondus?

_Tullia._ Sed soluto prius beatae matris tuae vulvae stipendio ei meret;

itaque integris non est potita mariti lumbis, nisi bis alterum abhinc

mensem.

_Octavia._ Nam expresso a matre prioribus amplexibus Veneris succo, quod

superest, faex tibi videtur et lutum.

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 10 / 22 段