_Octavia._ Nesciebam quid meditaretur Caviceus cum diceret de cingulo

pudicitiae, esse virtuti honestarum mulierum longe utilissimum amicum,

et rogaret num induere id vellem, ac mater id consilii daret.

_Tullia._ --"Quid me opus facto est?" inquit Julia, cum dejiceret lecti

operimenta vir ejus.--"Immitte," ait, "pedem alterum intra catenulas has

duas, alterum intra has." Immisso utroque cingulum ad superiora

retraxit, cataractam rimae opponit, cingulo pectus imum paulo supra

lumbos devincit, seram immissa clavi occludit: "Nunc in tuto est tibi

pudicitia," ait; "bene est; an aegre feres?--Non equidem," inquit. Mox

surgere nudam jubet, e lecto demittere se, ambulare. Ut jussa erat,

surgit, exsilit e lecto, progreditur aliquot passus, ait se non ita

commode ut prius ambulare, divaricatis cruribus sibi ob cataractae

amplitudinem.--"Assuefies," ait ille; "molestum nihil mirum id sit quod

novi pateris." Mox jubet pronam humi demisso corpore procumbere.

Procumbentis dorsum, clunes miratur, nam ad amussim dicitur Natura ejus

corpus expoliisse et effinxisse. Tentat utrum digitum, quidve simile in

ejus rimam induci possit; illato digito negari sentit ingressum. "Tuta

sunt omnia," inquit. Repente ad Semproniam se proripit: "Nunc, domina,"

ait, "accipe duas claves, sed prius istam" (mentulam ostendit), "nam

rumpor.--In bonam accipiam partem," refert Sempronia. Ipsa revolvit

vestem et indusium, resupinamque sternit se in proximum lectulum.

Impellit ille veretrum, et admissis equis feruntur impetu ambo ad summam

quam cepere voluptatem. Re patrata:--"Jam clavem reddo tibi tuam serae

meae tam aptam, cede alteram," ait Sempronia.--"Ecce habes," reponit

Jocondus, "sume.--Nunc accipe," adjicit Sempronia, "quae sit animi mei

sententia. Volo cum Julia rem tantum habeas liberorum creandorum causa,

omnes vero voluptates tuas mecum expleas; volo cum ea vere te maritum

esse, mecum procum et amantem. Ideo tibi hanc tantum clavem reddam

quindecima quaque nocte, cum prius tamen hortum meum rore demulseris tuo

semel atque iterum: nolo enim Juliam nosse quid in his rebus possis,

quam sint tibi firma latera, robusti artus. Volo autem eam esse in

opinione, sic maritos omnes se cum uxoribus habere. Orabo Theresiam,

amitam meam, ejus interea ignes sermonibus et castigationibus identidem

aut sopiat, aut exstinguat. Si, ut hactenus fecisti, me amabis, mihi

obsequeris, si mea voluptas una, et fidelis, te mecum esse non piguerit,

habebis patronam ultra vota tua beneficam: sin minus, hostem infestam.

Scis aut amare, aut odisse mulieres: nihil esse tertium.--Accipio

legem," inquit; "quis me beatior esse possit inter mortales, quem

voluptatibus cumulat pulcherrima mulierum, ut optima, quem liberis

donabit vere meis lepidissima conjux? Eam vero tibi mancipio do, et

dedo; nec, si volueris, cum ea cubabo, ne scilicet contactu meo vegeta,

florens, valetudine pollens ad libidinem inflammetur.--Absit haec a

lecto geniali vestro injuria!" reponit Sempronia; "cum senseris ardere,

fac sciam: Theresiae, quae omnino pendet a nutu meo, ope restinguentur

incendia. Ad Venerem meam haec sit tibi volo incentivum, ut modo fuit."

Ita invidet uxori maritum, Jocondumque vult proprium habere, stabili

velut connubio junctum.

_Octavia._ Invidit etiam tibi, puto.

_Tullia._ Invidit; et, quominus quererer me ab ea lusam, Lampridium

substituit Jocondo. Ex Anachoretarum numero fuit Lampridius, qui omnem

etiam hominum aspectum fugiunt; sed cum se nullius adhuc vinculis

innodasset, accepto commeatu, transfuga patriam repetiit Penatesque.

Illi ingentium bonorum cumulus; sed inter cives ob mutatam vitae

conditionem laesa fama. Igitur licet bono, nobili, diviti, et

adolescenti, frustra illi nuptiae tentatae cum Lucidia primum, et postea

cum Livia, nobilibus puellis. Hac affectus injuria, quae maxime pupugit

animum, abjecit omnem conjugii spem et votum. Affinitate conjunctum et

amicitia hospitio acceperat, qui solum fere exilii causa verterat, pater

tuus. Cum aedes vestras frequento, cum eo mihi verba plura, ac sensim

sine sensu in id adductus est, ut ingenio meo faveret, fortunatum

diceret Calliam; se vero, si talem sors bona amicam daret, Superis suas

non invisurum felicitates. Sempronia, ut nascenti amori gratia et suavi

sermone atque illecebris obstetricarem, suadet. "Nam, si Lampridium,"

dicebat, "tuo amore incenderis, nulla res eum unquam abs te avellet,

sola mors eripiet tibi. Novi hominis constantiam, et animum; odio vero

affines omnes et consanguineos prosequitur: certo certius ejus in tuam

domum fortunam omnem derivabis." Quid plura? quae se scit mulier amari,

vix ac ne vix quidem illum non amabit a quo amatur. Amabam Lampridium,

et paulo post in has convenimus conditiones, navante ad hoc sedulam

Sempronia operam: se daturum Calliae omnium bonorum suorum partem

publico instrumento, ac constitutum iri, si absque testamento moriatur,

eundem dici sibi heredem: me vero chirographo mea manu scripto omnem

illi in me potestatem daturam, ne tamen quicquam promissuram ante

transactionem hanc cum Callia pactam: quod paulo post, consentientibus

quorum intererat, et plaudente Sempronia, scripto mandatum. Eadem die,

antequam Laribus vestris valediceret, conveni Semproniam, ornatu

cultuque eo nitens qui formae meae novas Veneres adderet. Affuit

Lampridius, qui meis mox genibus advolutus: "Te Deam veneror," inquit;

"certe mihi semper Dea eris: patere mortalem divina tua frui

pulchritudine; meis steti promissis, sta et tuis.--Stabit," reponit

Sempronia, "vivite felices ambo, qui alter alteri satis ampla eritis

felicitas, vestra si bona noritis. Interim agite res vestras." Dicens

exiit, occluditque fores.

_Octavia._ Quid tunc Lampridius?

_Tullia._ Surgit in pedes, osculatur, mammas tractat, et pugnantem ut

quae vinci vellet projicit in lectum, revolvit vestem et indusium, et

dexteram demittit intra femina. "Linque, linque, apage, apage," dicebam,

"perdis me, ausim postea tollere oculos, coelum suspicere? Quid me

dehonestas?" Ille osculis vocem praecludebat. Mox vi impellit hastam;

vorat eam uno succussu adactam pruriens vulva, et quo penetrat intus

momento, pluvio semine multo me sentio irrigari: copiosiori nunquam

imbre depluerat in hortum meum benefica Venus. Emorior etiam prae

gaudio, Octavia mea, cum memini ejus horae, quae vitae meae dies omnes

longe bonis suis superavit. Nec praeterea defecit: novos concussus

integrat; dilabor iterum atque iterum in effluvium. Tandem ejecit in

sulcum, tam firmo ligone tandiu proscissum, libidinosis excretum e

lumbis rivum.

_Octavia._ Habes profecto Herculem, ut dicere soles, non quales sunt

reliqui homines.

_Tullia._ Post secundam ejaculationem eosdem concussus repetit.

Scilicet, ingenue fateor, fututiones fututionibus continuat. Semel, ut

jam audiisti a me, duas in me Callias iteraverat uno cursu; hic tres,

quo pervenisse paucos praeterea puto Veneri caros. Eodem momento me

cepit acerrimus pruritus: effusi sunt omnes mihi sensus in Venerem.

Nescio quid servaveram huc usque pudoris, obstinato animo: hoc momento

me mei etiam cepit oblivio. Ex humili lecti sponda pendebant mihi pedes,

et me vehemens incessit succutiendi equitantis furor: innitor pedibus;

uterum tollo et lumbos quam altissime possum, obviam eo ruenti. Tunc

suavium dat, manum sub nates mittit:--"Nunc me gratum esse tibi sentio,

domina," inquit, "agedum.--Quid agam?" repono, "insanio." Eodem momento

connivent oculi patrantes, anima me reciprocando deficit, rabida

titillatione sentio largum liquescere in humorem. Advertit Lampridius,

pulsat, impellit, agitat: mox et ipse fervido me ferit seminis ictu. Sic

alter in alterius amplexu deficimus.

_Octavia._ Moves me ad libidinem: Vestam hac tua fabula salaciorem

redderes quam sint passeres Veneri sacri.

_Tullia._ Recedens Lampridius suavium tulit resupinae:--"Pugnam,"

inquit, "post paulo iterabimus; quale demum ferres judicium de me, si

cum tam praestanti, ut tu es, pari, ignavum me praestarem pugilem?" Ego

vero, ut exsurgere e lecto volui, percepi me deficere lassitudine; nam

illius ope, ut erigerer in pedes, opus habui; nec facere potui, quicquid

conata sim, quin dilaberer in lecti spondam.--"Hei mihi!" exclamo,

"vires omnes infregisti mihi impotenti hac vesania tua, Lampridi; quid

faciam? haudquaquam me potero ferre in domum.--Recrea corpus quiete,

Diva mea," inquit ille, "et si potes, modico somno; ego sane alacer et

laetus sum: quidni sim, qui in te, coelestis pulchritudinis foemina,

explevi libidinem meam, quae Venere potior es? Interim abeo, quiesce."

Cum haec loqueretur, advenit Sempronia ridens, et cantillans nescio quid

liberi et pinguis.--"Ut foedus inter vos feriistis?" inquit, "ut vestris

vos bonis ingurgitastis, ut se res habent?--Ego vero," inquam, "perii,"

expressis lacrymulis aliquot invite manantibus.--"Quid fles, Domina?"

ait Lampridius, "tuus sum, ulciscere ut volueris petulantem, qui tuis se

deliciis immersit.--Apage," reponit; "ut satisfecit voluptati tuae? ut

gratam invenisti, et aptam libidini?--Nemo," inquit, "unquam fuit homo

me beatior: omnes quas mente concepi, quae vix opinione excogitari

possunt, in ea inveni voluptates.--Tu vero, Tullia, loquere;" ait

Sempronia ad me, "ut tuis sensibus satisfactum? ut placuit tibi

Lampridius?--Placuit sane," respondeo, "ut praeterea nihil optari melius

aut dulcius queat; sed, me miseram! rupit artus meos lassitudine, ut vix

tres passus ambulare possim, ita fatiscunt mihi lumbi.--Te miseram! ah!

ah!" reponit Sempronia; "sed abi, Lampridi.--Abeo," ait, "si veniam

indulserit Tullia mihi, si amare me professa te teste fuerit.--Et do

veniam," inquam, "et te perdite amo, qui me honore summo pudicitiae quo

superbiebam, hanc me deturbasti in turpitudinem, quae me pudore obruit."

Dehinc osculatus me, excessit: excedentem vero insequuta est

Sempronia.--"Paucis te volo," inquit, "siste gradum, nec quae tu aut ego

dixerimus, ad Tulliae aures ire poterunt. Dic libere, reperisti in ea

quas sperabas delectationes?--Majores multo," inquit, "quam pollicitus

eram mihi. Forma Tulliae divina, divinum eloquium, divina dona: quas

tibi reddam gratias pro tanto munere, quo vehor in coelum? Sed, amabo,

obtine ut, antequam exeat dies, satiari me permittat suo concubitu.--Nec

te satiari juvat," refert Sempronia, "nec ejus e re est ut te ejus, aut

illam tui, ulla unquam capiat satietas.--Inepte loquutus sum," ait, "sed

intelligis quae mea debuerit esse oratio.--Servabo hanc tibi in hoc

cubiculo ad crepusculum usque," inquit Sempronia, "nam coenabit nobiscum

vir ejus: cras translato in eorum domum hospite, liberius ages cum ea,

quod faustum felixque utrique sit; abi et cura corpus.--Curabo," inquit,

et abiit. Reversa ad me Sempronia refert quid sibi cum Lampridio fuisset

sermonis, quid mihi cum eo rei fuisset rogat itidem. Refero, me

gravissima queror premi defatigatione.--"Reficiam extemplo vires tibi,"

inquit, "hoc labore exhaustas; recreabuntur lauta gustatione, et leni

quiete; sine irrepat tibi somnus, dum ad Calliam, qui te ad se vocat,

eo, et ut opinor, ad conflictum: tibi dolere caput dicam."

_Octavia._ Calliam forte vocabat, qui Jocondus erat.

_Tullia._ Rure agebat hac die Jocondus ad villicos missus. Vix videram

somnum, cum ad fores nescio quid audio strepitus; reclusis, video

lautissimam afferri gustationem.--"Surge," inquit Sempronia, "cibo hic

tibi repellendus capitis dolor. Agedum." Edi, bibi hilariter, ac illico

restitutae mihi vires. Desilio de lecto, complector Semproniam meam;

mihi sortem gratulor. Post duas omnino horas, ecce Lampridium, qui

humanissimam impertit nobis salutem; aderant enim e domesticis quidam.

At enim ubi recessere servi, effusus est in meas laudes et gratiarum

actiones; sed abrupit sermonem Sempronia:--"Jam is est," inquit,

"excogitandus nobis modus et ratio bene et secure vivendi; cavete ne

laedantur Calliae oculi: quae pestis in utriusque immineret caput, si

quid subodoraretur de rebus vestris!--Nihil prorsus ab eo timeo," inquit

Lampridius, "nec dominae meae, ut sit hominum perspicacissimus, si

quidem velit illa ex praescripto meo vivere.--Volo maxime," aio, "tuo

regi arbitrio: ab hoc tempore habebis addictissimam Tulliae

animam.--Principio," inquit, "novi Calliae ingenium: nec bonus est, nec

malus, sed qui aut bonus, aut malus fingi facile queat. Post paucos

dies, polliceor tibi, Domina, futurum mihi et amicissimum et

familiarissimum. Expiscabor etiam intimas mentis cogitationes: caetera

committe industriae meae. In id maxime incumbe, tuis ut ne ex oculis,

ore, gestu quicquam percipiat, quod amorem mutuum nostrum aut

testificetur aut significet. Ego variorum, et imo duriorum, ero in te

consiliorum author, cum e re tua meaque videro, quae tibi saluti sint,

aut sospitent amores nostros. Quam egeris in hac fabula personam, ex

illa vitae nostrae salus et felicitas omnis pendebit.--Nihil,"

respondeo, "mihi a me tibique timeas. Prudentissimam et obsequentissimam

habebis.--Obsequentissimam?" inquit, "nunc sciero: peto osculum.--Dabo,"

inquam.--"Peto suavium, non osculum," ait.--"Dabo," aio.--"Peto

complexum," inquit.--"Dabo complexum," inquam.--"Peto plenum gaudium."

Tacebam ego.--"Obmutescis, Domina?" ait, "negas mihi hanc

beatitudinem?--Utere jure tuo, inepte," reponit Sempronia; "vis ipsa te

suum tollat in equum? Huic insistam ostii limini, nam qui sciunt, hic te

esse, domestici, ut mali sunt et protervi, mirarentur solum cum Tullia

esse relictum." Urgebat interea paterer in amplexu meo liberari se

amoris aestu, et ubi paulo secretius abesse a Semproniae conspectu

vidit:--"Quid vereris? excubias agit Sempronia." Vi igitur impellit in

lectum, et collocatam commodo corporis situ petit, meam mentulae manum

admovet, capiam rogat.--"Quid vero tu," dicebam, "ad hanc me cogis

foeditatem?" Retraxi manum; conscendit in me stratam et, detectis

inguinibus, exspectantem teli mucronem in parma mea, non alba, non

ingloria. Demittit femoralia, mox procumbit in pectus meum, utero uterum

pressit, et telum infixit.--"Nunc ostendes me abs te amari,"

inquit.--"Dubitas," refero, "qui prostitutam me habes omni libidini

tuae, te amari?--Fungere igitur generose et fortiter partibus

tuis.--Fungar," repeto. Tunc vehementissime coepit concutere; ego

succutere, nates tollere crispantes, motitare flexibiliter lumbos.

Primus titillationem praesentit advenientis gaudii, at omni nisu et

agitatione pervivaci exorienti favi libidini; post, intro sensi in

lumbis aperiri mihi Veneris fontem:--"Ah, ah," inquam, "quid me vexas?

age, age, deficio!" Hoc exiit temporis puncto ex me in me Venerei roris

dulce coeunti donum.--"Agite, agite," sub haec Sempronia; "ecce audio

venientem Calliam ad nos." Dejicio equitantem re nondum bene patrata,

nam cum exiit e concha mentula, uterum fervidis polluit guttis stillans.

Momento post:--"Nihil est, nihil est," inquit Sempronia, "nescio quae

meis vox auribus illusit." Dicto citius in me resilit Lampridius, adigit

iterum hastam, novum aggreditur praelium. "Me necas," dicebam, "secede

paulum; me in animae ducis deliquium, vocabo Semproniam." Interim ille

imperterritus rapidis subagitabat concussibus; novos excitat aestus in

me, stillat abundans mihi ex abdito intra lumbos Veneris fonte virus;

demulcet iterum me pruriginoso semine, et ni progressa ad nos Sempronia

diremisset pugnam, ad tertium processisset effluvium inexhausta illi

libido.--"Satis est ludorum," inquit, "timeo non hominum, sed fortunae

insidias." Exscendimus uterque e lecto, et magna cavit cura Sempronia,

ne quid in vestium attritu, capillorum confusione, corporis ornatu,

exprobraret mihi meam licentiam. "Tam velox tibi sit veredum, Lampridi,"

inquit Sempronia, "quam bonus et egregius cursor es!--Habeo," inquit,

"non cursor, sed servus, et ex animo servus, quae me ad summum vexit

voluptatis cumulum, patronam non veredum." Igitur nuptiae primum nobis

factae sunt apud Semproniam, et sub ejus oculis, quae amores nostros

nascentes velut sinu suo fovit. Acceptum illi refero Lampridium meum,

qui et tuus erit, juvenem, comem, urbanum, vegetum, fortem, quem nec

Hercules in hoc certamine viribus et lateribus superet, illi cedat

AEneas pectore et armis: nam amplum illi et firmum pectus, et bene

compacti ad laborem armi, quorum victoria sumus et triumphus.

_Octavia._ Perge dicere, amabo, mea Tullia, de his rebus vestris, quarum

me mirifice delectat narratio; saltem praecipua deliba capita, et qualis

in te fuerit primis diebus, eloquere.

_Tullia._ Rides, inepta: illi summa dies non dissimilis primae; aeque

calet, aeque ardet, aeque in amorem meum furit. Coenavimus illa prima

die ambo, cum parentibus tuis, vestris sub tectis, coenavit et Callias;

quos inter se severint sermones abs re dixerim. Revertimur domum. Multa

de Lampridio loquitur Callias: multam inesse humanitatem, ad ejus se

intimam proclivi ferri via amicitiam, honestum, et moderatum, et multi

ingenii adolescentem videri. Bacchum sequitur Venus. Dum videt vestem me

deponere, et eductos intumescere mammarum globos (nam multa nox quietem

indicebat), antequam me mitterem in lectum, manu captam inducit in

musaeolum illud geniale, nostro lecto proximum. "Hic erit locus,"

inquit, "et Veneri sacer et Musis." Tollit altera manu stolam et

indusium, altera mentulam longam, gravem et si unquam alias rigidam et

contentam admovet cryptae meae. "Protende adversus me lumbos, Tullia

mea," inquit. Projicio. Tunc impetu facto trudit in vulvam, occupat

totam loci capacitatem, agitat ille delicias suas frequenti motu, et

irritat ad novos pruritus; motito similiter lumbos, crebro et frequenti

succussu; utramque mihi clunem utraque manu comprehendit, deducit,

reducit magna vi ad se. Primam me urunt ignei advenientes Veneris

stimuli, semen mitto; consequitur rabiem meam Callias: "Jam diffluunt

mihi venae, age, age!" Motitationes integro excitatiores ad ultimos

usque seminis spiritus; mihi vulva ad plenam voluptatem egregie,

maritali exhausto tubo, operata est, comprimendo et exsugendo caram

mentulam. "Nunc volo," re patrata inquit Callias, "mecum de nostris

imposterum rebus alacriter convenias, Domina: nam domina semper eris

mihi.--Volo equidem," respondeo, "quidquid volueris me velle; quod nolle

jusseris id utique nolo. Scelus sit mihi et flagitium non eadem per omne

vitae tempus sentire ac tu senties! Quid cupis, Domine, praestari tibi a

servitute mea?--Equidem," inquit, "persuasum mihi est te esse

honestissimam, et pudicissimam, quamquam vulgo dicunt non admodum castas

esse quae sunt litteratae; timeo tamen virtuti tuae, nisi tu illi, nisi

ego opi fuerimus.--Quae res, quae mea culpa hanc injecit cogitationem in

animum tuum, anime mi?" inquam, "quae de me tua est opinio? Nec tamen

deprecari velim quidquid ceperis consilii.--Volo," inquit, "induere tibi

cingulum pudicitiae; si pudica es, non detrectabis; sin minus, videris

ipsa num merito movear ad id quod meditor.--Quod volueris," refero,

"induam, et qualecunque sit, laeta feram; quae tibi sum nata, tibi etiam

uni ex animo foemina ero et praeclusa omnibus reliquis, quos aut sperno,

aut odi: nec alloquar Lampridium, imo nec respiciam.--Non faxis,"

inquit, "imo volo te cum eo familiariter sed honeste agere; nec ille,

nec ego habeamus de te conquerendi causam, ille si durius eum habeas,

ego si liberius; sed veniet a pudicitiae cingulo liberioris cum eo

consuetudinis tibi usus, cum Lampridio mihi omnis securitas." Tunc vitta

sericea, qua supra lumbos involvit corpus meum, dimetitur ad

crassitudinem corporis quae futura sit cinguli amplitudo; dein ab

inguinibus meis ad lumbos, id etiam alia vitta definit spatium. Hoc

facto: "In hoc etiam curabo," ait, "palam fieri tibi quanti te aestimem;

erunt catenulae quae villoso panno sericeo involventur aureae, erit

cataracta aurea, craticula aurea, lapillis pretiosis exterius distincta,

et faber aurarius hujus nostrae urbis praestantissimus, mihique multis

obligatus beneficiis, in id incumbet, ut praecellens sit artis suae

specimen; etiam honestabo te, dum videbor facere injuriam." Quaero,

quanto tempore perfici id cingulum possit; respondet, intra quindecim

dies absolutum iri, interea petere ne irretiri Lampridium ullo mecum

feram commercio sermonis, postea ut animo insederit me cum eo gesturam.

Ivimus cubitum, ac ea nocte ter iniit me, ter plenos libidinis gurgites

evomuit in cymbam meam, magna cum utriusque voluptate.

_Octavia._ Te Veneri caram, cujus hortum, intra tantillum temporis,

irroravit novem continuis coitibus Venus! Et potuisti ad haec curricula

impigre desultori inservire?

_Tullia._ Potui sane, et etiam incitato cursu ad postremum coitum, cum

Cupidineus imber e stillicidio decidere maritali negare velle videretur,

ita commovi, agitavi, succussi, ut vel invitus magna stillarit copia. Me

convenit sequenti luce Sempronia; refero omnia haec Lampridio, ille qui

paulo post advenit,

... Nostris novus incola terris.

_Octavia._ Nihil autem rei tecum habuit illa die?

_Tullia._ Nec nisi post decimum diem; per id tempus nullus cum eo mihi

familiaris sermo, cum videremus defixos Calliae in nos esse oculos, et

ejus jussu etiam servorum:

... Lingua mali pars pessima servi.

Nosti hujus generis vecordiam et malignitatem. Osculare vero tu me, nam

in tuo vultu nescio quid video lineamentorum nobilis Galli, qui in me

Romae anno proxime praeterito explosit militariter catapultam suam,

spectante et procurante Lampridio; nam tres adjuvae qui eum comitati

fuerunt et in me fodienda desudarunt, etsi firmi et robusti, haudquaquam

me tam egregie oblectarunt.

_Octavia._ Quid portenti audio? Quatuor tu homines peregisti, tam

tenera, tam venusta? Tibi sub hoc cursorum numero lumbi non disrupti?

_Tullia._ Scies alias; sed vis orationis me cursum tenere quam institui?

_Octavia._ Volo et rogo.

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 9 / 22 段