ritus, communes usus, nefas sit floccifacere. Palam vive omnibus, clam
et in tuto tibi. Objecto sanctitatis velo vitam tege. Civili vitae multo
utilior est, qui male facta probitatis specie honestat, quam cujus bene
facta sub umbra flagitii latent. Honestatem indue, sed quam, cum opus
fuerit, non aegre exuas. Jurent qui te viderint in his officiis multam
et totam, tuis nihil esse moribus sanctius. Sciant quos beare volueris
nihil esse amplexibus dulcius, moribus amoenius, consuetudine liberius.
Semproniam aemulare matrem tuam.
_Octavia._ Quae doces aperta sunt, quae de matre loqueris incerta et
obscura.
_Tullia._ AEque est mihi nota ac tu. Ejus furores passa sum, ut tu meos.
Haec institutionis conjugalis capita scias ejus ex moribus atque
consiliis esse derivata. "Inter mortales immortalium tibi loco sit
maritus," dicebat mihi, cum nupsi. "Cui cor sapit foemina, pro certo
habeat, esse se mariti voluptatibus natam, reliquos homines omnes suis.
Alterum marito debes, alterum tibi. Quidquid exegerit vir tuus tuo ab
stipendio, obsequere. Tibi turpe videatur nihil, quod illi dulce
videbitur. Omnes te muta, ut Proteus, in figuras, cum jusserit. Cum
ludendi liberius tecum libido incesserit, omnia sint honesta tibi, quae
in ludum vocaverit. Ejus ultro servi libensque libidini, serviant tuae
alii." Sic ego cum Callia, sic cum Lampridio.
_Octavia._ Bene est, jam quid tibi sit cum Lampridio commercii
intelligo.
_Tullia._ Juvat et te scire Veneris meae reconditiores amoenitates.
Calliae usum corporis mei, qualem cupit, hilariter praesto, imo unde
nulla mihi creetur voluptas: Lampridio vero eum qui mihi commodissimus
est et jucundissimus. Imperat alter, impero alteri; alterius sum ego,
meus est alter; fruitur usu corporis mei alter, ego alterius. Non ita
aurum discrepat a plumbo, ac domina differt ab uxore. Longe minori
distat intervallo tellus a coelo, quam felicitas liberae concubinae a
conditione mulieris nuptae. Demum felix ac beata eris cum alteram alteri
miscueris.
_Octavia._ Ego vero quaererem amantem amens? Ipsa invitarem procum in
amplexus meos, inducerem in lectum? Avertat hanc a mente mea impudentiam
Venus! Praeterea non timerem mihi a justa mariti ira, si in eam caderem
contumeliam infelix? Profecto novi ejus animum: si me hujusmodi
suspectam haberet licentiae, nec homines, nec Dii ab ejus me manibus
vivam eriperent.
_Tullia._ Nolo pudorem tuum fatigare: communicabo tecum Herculis mei
oscula, libidines, lumbos. Te in ejus amplexus conjiciam, in equum tuum
tollam eum ultro manibus meis.
_Octavia._ Te festivam, ah! ah! ah! sufficient illi latera, scilicet?
_Tullia._ O nequam jam ab ingressu cellae prostibulum! Parem tibi
inveniet par meus, si Veneri tuae sit impar.
_Octavia._ Joco dixi quod serio capis. Sed enim narra mihi, mea lena,
qua tandem arte tam fidum carumque hospitem comparasti? An dono tibi
datus est, an tute in ejus ultro venisti arbitrium et jus? Quibus
excaecasti Calliam tuum carminibus? Quae te tuae fraudes tot
voluptatibus delibutam beant, et a tantis quae circumveniunt libidines
nostras undique periculis, tutam tectamque habent?
_Tullia._ Quidni dixerim? O scortulum merum et putum! Miranda referam.
Paucos post dies quam Sempronia mea, mater tua, nupsisset, erat magna
pompa invehenda in Lares Victorii. Id prius sedula opera petiit a matre,
sibi ut addiceretur Jocondus, qui sibi esset a pedibus scilicet et a
mentula. Nec aegre exorari passus est Victorius.
_Octavia._ A sexto mense elapso duxit Jocondus uxorem, nec e nostris
propterea tectis excessit. Et sane, cum ea quae interdum vidi ipsa, aut
audivi, dum una essent et aetatem meam spernerent, curiosius relego, ex
iis omnibus in tuam deducor sententiam. Ita est, Tullia, fruebatur
matris meae bonis Jocondus.
_Tullia._ Loquere, quid times?
_Octavia._ Quam gnaviter opinione de se concepta abutebatur! Fallacem
virtutis speciem! Vidi saepe colloquentes, colludentes, cum domo abesset
pater. Vellicabat matrem meam Jocondus, nec jam a pedibus, sed
procuratorem gerens. Nec tamen mammas, quod viderim, aut illam corporis
nostri partem appetebat. Forte ingressus cubiculum, in quo mater et ego
una eramus: mater attalico opere telam lana pingebat; ego ut pueri
solent cum catella, quam aure arreptam tollebam in aera, ludebam. Ille
matrem laeto vultu aggreditur, manu a sede sublevat, et abducit volentem
nolentem a conspectu meo. Credebam exiisse e cubiculo, et gaudebam esse
me mihi relictam; sed illico audio lectum gemere, et matris, ac si
aliquid moleste pateretur, vocem. Ego arrigo aures metu perculsa, mox et
arrecta in pedes advolo. Audiit mater, et antequam propior facta essem
accurrit, intra ulnas ridens suspicit, osculis premit; Jocondus vero
evanuerat in auras. "Quid tibi," aio, "dolebat, mater, cum te audivi
suspiria mittentem?--Nihil admodum," inquit; "cum regredior in
cubiculum, ictu in hunc lecti pedem incusso fere talum fregi."
_Tullia._ Sane. Nihil autem percepisti praeterea? Nihil de eorum
consuetudine subodorata es?
_Octavia._ Multa, sed quae cadant tantum in conjecturam, probationis
loco esse non possint. Ea uterque cura effugiebat oculos meos, ut certi
nihil unquam assecuta sim. Quod unum probe intellexi, sedulo curavit
mater, ut de se optime sentirem, et probissimam mulierum esse nostratium
mihi persuaderem.
_Tullia._ Scio: et se ut optimam et sanctissimam tibi commendarem,
multis et enixis a me precibus obtestata est. Sed quae de ejus arcanis
palam aperio tibi, non minus reliquis omnibus condita oblivione
silebunt.
_Octavia._ Parricida essem, si matris meae, cui tam cara hactenus fui,
famae non parcerem, quae vitam pretio superat. At vide quo me dolo ludi
voluit. Tres omnino dies, antequam Caviceo dedita sum, hoc me sermone
agressa est: "Perendie, nata, Caviceo nubes; hoc tantum intervallo a
spurcitiis et sordibus distas hactenus pura et sancta, quia virgo. Cum
virginitatem deposueris, virtutes te multae, ut conspurcatam tabe,
fugient, aliqua ni opera forti et praeclara, quae earum deceat severam
gravitatem, continueris a fuga. Nihil est coelestius virgine puella,
nihil vilius conscelerata puella.--Quid vis me facere, mater?" repono.
"Liceat igitur virginitatem meam per omne vitae aevum servare intactam,
reconde me in Vestalium choros.--Absit," inquit; "nec res nostrae, nec
amor in te meus patietur unquam te vivam consepeliri. Sed obsequere
consilio meo. Statue voto concepto te omnem libidinis curam et affectum
odio habituram et horrori. Amove mentem tuam, ut et ego amovi semper, ab
his spurcitiis, et amittendam pudicitiam sacrificio venerare, amissam
sacrificio defle.--Volo," inquam, "sed ad quod hortaris me sacrificium,
mater?--Volo et obsecro," ait, "Octavia mea," et dicens osculata est,
"volo te ipsam in id vocari sacrificium, manumque tuam et meam his
sacris operari utramque. Sed opus est constanti et forti animo.--Non
deerit," inquam, "animus." Tunc jurejurando adegit sibi ut pollicerer
omne id passuram, quod consilii sui esset.--"Cras mane," inquit,
"quandoquidem tam proba, tam bona, tam casta es, nata, quam venusta,
quam ingeniosa, quam nitens, postquam in templo spoponderis Superis quod
pollicita es mihi, rem exsequemur tibi gloriosam, honestam, et longe
utilissimam."
_Tullia._ Nihil novi loqueris; rem omnem enarravit, ut gesta est,
credulitatem quidem irridens tuam, fortitudinem vehementer collaudans.
_Octavia._ Igitur ab hoc me abstineo sermone: quae scis, amplius scire
non potes.
_Tullia._ Imo volo pergas, si me amas. Rem per summa capita perstrinxit
Sempronia, non ita, ut tu, diligenter per singula exsecuta fando est.
_Octavia._ Primo mane jubet e lecto surgere; post, indutis quae
adpararat pretiosissimis vestimentis, ducit ad Theodorum, ex eorum
secta, quae vultu et horrida barba, passaque canitie, magnam vulgo
videntur sibi praeferre vitae sanctitatem. Ut sacris adfuimus, accedit
ad me ille: "Habes," inquit, "filiola, matrem, quae tibi omnia bona et
sana precatur. Nubes intra triduum, purgandus tibi ab omni labe animus,
ut te parem et idoneam huic coelesti dono praestes. Nam pueros edes in
lucem, qui si bona es, sedes, e quibus infernae mentes deturbatae sunt,
obtinebunt; earum autem, si mala es, numero accedent. Quae tibi erit
optio?" Ego rubore offusa tacebam. "Loquere, loquere," inquit.--"Volo,"
respondeo, "et bonam esse me, et illos bonos.--Accede igitur." Quid
plura? Provoluta ejus genibus, effero omnia, quae vel minimo mihi vitii
contagio infecta videbantur. Cum audiit me jam libidinosa pollutam esse
licentia, parum affuit quin stomacharetur. Tamen monitam abstinerem ab
his rebus jubet bono esse animo, et omnino parere matri quaecunque
exigeret a patientia mea. Tunc matrem advocat, et eductum e dextra
vestimenti manica fasciculum cordularum, quem non explicuit, matri
porrigit.--"Non parces virginis tuae cuti," inquit, "nec tu tuae; quae
sis ipsa exemplo. Si contra feceris, poenas dabis." Sub haec exiimus
ambae.
_Tullia._ Hi homines sic illudunt facilitati nostrae, sic regnant.
_Octavia._ Verius dixeris: sic nos virorum illudimus credulitati, sic
regnamus. Ubi ingressae sumus interius domus nostrae penetrale, e quo
scis prospectum in hortos dari, occludit fores mater: et mihi fasciculum
subridens tradit explicandum. Explico, video flagri esse genus e
cordulis quinque compactum, quem minutissimi, iique frequentissimi
distinguebant nodi. "Hoc te nunc pietatis choragio oportet adornari et
elui, nata, sed volo tibi praelucere exemplo," inquit. "Jussae sumus,
quantis viribus poterimus, inflictis proscindi flagris. Obsequar ego, et
obsequeris tu, ut te novi.--Obsequar," inquam.--"Non adeo firma es,"
addit, "ut possis ipsa a te ferre quae me pati videris; adhibebo tibi
operam. Dum carmen summissa voce querulaque accinam, laetari animum meum
intra pectus vehementer ne dubites."
_Tullia._ Nunquid tibi metu tenellum corpus contremiscebat?
_Octavia._ Me haudquaquam putabam adeo fortem, et ad poenas luendas
alacrem, ut visa sum mihi et matri. Et vere jactant nihil constantius et
fortius esse muliere, si obstinato velit animo ad dolores
obdurari.--"Quid terimus tempus, nata?" inquit mater, impresso osculo.
"Solve stolam mihi celerius, ut denudentur infames corporis partes omni
supplicio dignae." Solvi ut jusserat. Ipsa ad medium truncum indusium
revolvit interius, et supra lumbos. Tunc se mittit in genua, et hac
lanienae supellectile sumpta in manus:--"Adverte, filia," inquit, "et
ferendi doloris cape exemplum ex me." Sub haec, digiti impulsu leniter
sonuere fores.--"Novi quis hic sit," inquit mater, "adest Theodorus
sanctissimus mystes, utrique futurus adjuva, et promisit sane se
venturum si copiam haberet." Iterum digito ferit ostium:--"Ille ipse
est," inquit mater, "adest Theodorus, aperi, nata.--Quid, mater, vis te
ab eo nudam conspici?" inquam.--"Non scis," reponit, "mihi esse
notissimum? Illi acceptum fero, quicquid in me est non poenitendi
decoris." Demisit tamen indusium dum aperio. Ingressus ille renidenti
vultu coepit utramque laudare, et potissimum matrem, mihi exemplo
praeesset se meque digno, hortari. Multa adjecit quae me eo furore
accenderunt, ut peterem ejus me manibus sanctissimis caedi. Nam multo
sermone, eoque accurato, probavit omnem, extra flagitium, pudorem
flagitium esse; eas demum pudere merito, quae nudas se hominum oculis,
voluptatis et libidinis causa, objiciunt, non quae pietatis et
castigationis. Alterum turpe, alterum honestum: alterum mortalibus
quidem, alterum immortalibus placere; tum ejus generis aerumnas magnae
esse utilitatis. Nam illis omnino, velut mirabili quodam lavacro,
eluuntur, quas contraxerint et admiserint in se foeminae, sordes, si
quantum nefarii gaudii ex suo corpore inhonestae ceperint, tantum
similiter cruciatus in sensus suos intulerint. Pleraque sic aboleri
secretis his suppliciis, quae profiteri aut mystae aperire sceleratus
pudor vetat.
_Tullia._ O commoda documenta, si quae libidinosa est et pudens! Ego
sane haec tua, Theodore, praecepta nihil moror. Perge.
_Octavia._ Denique post hos sermones flagrum ipse sumit, provolvit se ad
ejus genua mater, itidem et ego. Jubet pone matrem paulum secederem,
oculos in eam defigerem, singulosque ictus, quo caderent, tuendo
sequerer. Ad matris latus laevum astabat, et cum dixisset illa
indulgeret sibi sanctam operam, et quasi carmen occineret, magna vi in
ejus nates apertas irruere acerrimi ictus. Contremiscere his inflictis
mihi visa est; consequuti sunt leves aliquot ad hos graviores. Demum ita
miseram proscidit, ut vibicibus ictuum exaratae nates, quae prius
candidissimae erant, viderentur lanienam exsecrari.
_Tullia._ Nihil vero querebatur?
_Octavia._ Nequidem hiscere ausa est; semel elapso gemitu: "Ah! pater,"
inquit. Irasci autem ille ad eam vocem:--"Non abibis inulta," ait, "e
manibus meis." Jubet pronam demisso capite et pectore corpus in humum
flectere. Obsequitur, sic nates exporrectae flagro occurrebant; ac demum
per dodrantem integrum ulla absque intermissione caesa est.--"Nunc satis
gaudii animo tuo injectum, surge," ait Theodorus. Surrexit dejecto ad
pedes indusio, stolaque induta, ridens me amplexu suo petiit.--"Nunc
tuae sunt partes, nata; putas animum sufficere tibi ad hunc ludum?"
inquit, "nam ludus, non labor.--Ita suppetant mihi, ut animi, sic
corporis vires!" repono. "Quid me facto opus est?--Accommoda tuam
puellam," inquit Theodorus, "huic pietati. Spero futuram te fortiorem."
Ego interea conniventibus oculis terram spectabam. "Meam equidem spem
non falles," dicebat; "loquere.--Conabor," refero, "opinioni de me tuae
respondere." Interea defluxerat ad pedes vestis, indusiumque mater
revocabat ad lumbos. Ut me nudam sensi, summus vultum meum pudor rubore
omni suo offudit.--"Nihil opus est tibi genua flectere, filia," inquit,
"persiste recta, ut es, et immota." Post adducit ad Theodorum:--"Vis
beari?" inquit ille, "vis ad caelestem per dumeta pervenire
voluptatem?--Nec animus deest," respondeo. Post coepit levissimis sensus
meos ictibus irritare, non vexare.--"Poteris, filiola, duriuscula pati?"
interrogat.--"Poterit," inquit mater.--"Potero," repono et ego. Tunc a
lumbis ad ima crura me totam cordularum cruda momenta
percurrerunt.--"Satis, satis," dicebam, "mei te, mater, misereat!--Macte
animo," inquit, "vis ipsa tu peragere id officii quod superest? nam
medium hactenus est confectum.--Bene est," inquit Theodorus, "videamus
ut sibi adulabitur. Habe tibi flagrum, filiola, ipsa diverbera imam
hanc, quae sedet in corpore tuo, libidinis aream." Admota mater manu
manui meae, docet, ut hac illacque vi impellendum sit in eam partem huic
contumeliae apertam et objectam. Adduco ictum magna vi unum atque
alterum, post elanguere coepit dextera.--"Nequeo ipsa ego, mater,
saevire in me," dicebam; "abs te omnia feram." Moram hac ignavia mea
Theodoro feceram. Cedo illi flagrum, tunc feralem illam repetit
cantilenam suam, et intermissa verbera mater. Ego lacrymas fundere et
ingemiscere: post ad quemlibet ictum nates motitare, mox fugere, ita ut
omne cubiculi spatium pererrarem.--"Quid hoc est?" inquit Theodorus, "o
segnem te et vecordem!" Nam mater flagrum abjecerat in lectum. "Num vis
matre tam forti nata, fortius agere?--Volo," inquam, "sed cohibete
fugam, profecto ego vocem et gemitus cohibebo.--Obsequere igitur, nata,"
inquit mater.--"Obsequar uti volueris," repono. Taeniola utramque mihi
ad pugnam manum vincit sericea, nam manibus repugnabam; pronam post
projicit in lectum.--"Vide dum vapulas, ne commovearis," inquit; "si
feceris, impuram te et infamem puellas inter impuras et flagitiosas
judicabo.--Non commovebor," respondeo. "Lacerate ut volueritis miseram
cutem.--Accede, Theodore, honesta virginem meam hoc tuo beneficio,"
mater ad Theodorum. Dum conjectas in vincula manus manibus premit mater
et osculis fovet, laniat, scindit verberibus Theodorus.--"Macte, macte,"
dicebat mater; "majori te miraberis voluptate perfusam, quo duriori te
subjeceris castigationi." Subito Theodorus:--"Bene est, abunde est;
virgineo cruore ecce pudicitiae libatum et litatum." Aliquot post ictus
ingerit. Dehinc ad matrem flagrum projicit sanguineo imbutum rore.
_Tullia._ Notatum, voluisti dicere?
_Octavia._ Utcunque de flagro se res habuerit, certe de cute mea male
actum. Sub haec, mater:--"Nata, quibus te laudibus veham in coelum
Heroidum unam, quae talia tam generose perpessa es?" Demum laudata
utraque, et a me extorta voti religione ad novas post foedatam mihi
virginitatem aerumnas, exiit e tectis Theodorus. Me, cum abiit,
arctissimis brachiorum vinculis junxit pectori suo mater: "Volo nunc eas
cubitum, filia," inquit, "finge tibi caput dolere, quod sanum est, ut
tenellos artus recrees, corpusque reficias, quod haec, quam heroico
superasti conatu, tam dire vexavit laniena." In lectum collocat, fovet
vires delicatissimis cibis. "Ego sane," dicebat, "huic rei assuevi,
nihilque mihi ex hac re, quod me incommodo afficiat, creatur damni."
Frigida vero aqua rosaceo unguento delibuta nates lavit, duobus in locis
vulneratas et laesas ad vivum. "Obdormi nunc, post duas horas revertar."
_Tullia._ Scis quo ierit? quid fecerit dum dormis?
_Octavia._ Non, per Venerem! Nec tamen somnum vidi nisi post horam: nam
incensae mihi nates pruriebant, sed titillatio quaedam leniebat dolorem.
_Tullia._ O si tunc junxisset Caviceum tibi sors bona! Nam et mater tua
Jocondum, cui coelibes noctes aliquot jusserat, accersitum misit. Nec
diu praestolata est. Extemplo, qui se ad complexum herae acciri noverat,
advolavit. Eo in cubiculo caeco quod contiguum illi est, in quo jacebas,
invenit residem. Jacebat et ipsa in lectulo; illico basiis, tactibus,
vellicationibus excitat mentulam ad pugnam. Momento expergefit illa; e
concha exsilit sua, in concham Semproniae insilit.
_Octavia._ Qui scis? Quis te haec in arcana alienae voluptatis vocavit?
_Tullia._ Ipsa me postridie ejus diei convenit, ac rem omnem enarravit.
Ter intra horam immissa fortiter hasta perfodit jacentem Jocondus, ter
pleno ipse tubo pluit in ejus alveum. Ipsa vero septies e libidinosi
lumbi anfractibus humidas stillavit delicias. Abs te ne subantis vox
exaudita sit timuit, dum frequens in ipso Veneris deliquio repetit:
"Morior, urge, urge, cor liquescit, cor liquescit!"
_Octavia._ At verum sane istud est. Audire etenim mihi visa sum nescio
quid in proximo murmuris. Sed in mentem non venit, quod id esset,
quaerere. Praeterea a sex tantum mensibus duxit uxorem Jocondus, puellam
formosam, teneram, procacem, avi mei e concubina naturalem natam sedecim
annorum.
_Tullia._ Adde probam, timidam, obsequentem, et cui omnem infregit ad
gaudia audaciam materna labes.
_Octavia._ Audivi nimirum parentem meam improperantem natales. "Iter
matris," dicebat, "impuro creta sanguine facile sequitur nata."
Respondebat illa lacrymis et fletuum eloquenti sermone.
_Tullia._ Erat infelix Julia apud Vestales vestras, quibus Theresia
praeest, amita tua, quum Jocondus, qui jam per quindecim annos
Sempronianum fundum ligone excoluerat suo, mercedem laborum petere
coepit, et precibus querelas miscere. "Tuus sum sane," ejus hi erant
sermones, "sed hactenus, domina, quid muneris accepi a te, quo honeste
possim esse tuus et credi? Quae te constituendae fortunae meae tetigit
cura? Pauper, nullus, de locupleti domina queror. Te si rapiant mihi
fata (sed ima prius dehiscat mihi terra!), quid de me, quem efflictim
dicis tu amare, misero fiet?--Abeant ineptae illae cogitationes,
inconsulti timores ex animo tuo," reponit Sempronia. "Pulchram profecto
puellam decretum mihi dudum est connubio tibi jungere; constitutum et
amplissimam dotem de mea pecunia dare. Sunt penes me, quae nescit
maritus, sex millia nummorum aureorum: haec habes jam, si vis, in
numerato.--Jube me in crucem agi," inquit Jocondus, "si unquam tuorum
immemor fuerim beneficiorum. Omnem conditionem, quam volueris, accipiam
libens.--Nosti Juliam," adjicit Sempronia, "quam educandam suscepit
Theresia; hanc tibi conjugem addico. Non ita pura pupilla tibi est ac
puella tam elegans.--Ah! domina," refert Jocondus, "quas tibi non
haberem gratias ob tam coeleste donum!" Quid plura? Leges dictae sunt;
Julia Jocondo nuptui data.
_Octavia._ Jam aliquot ab annis procuratorem agebat in domo e Jocondo
Gonsalius. Illi urbanarum rusticarumque rerum potestas summa. Ejus
sedula et fidelis cura semper parenti meo laudata. Non miror, cui tam
multa nostra debet domus, Juliam esse concessam mercedem praeteritae
servitutis, pretium futurae. Quae vero indictae sunt leges?
_Tullia._ Haec millia sex nummorum quatuor intra annos solvenda iri;
interea apud Guelisium mercatorem deposita; tunc demum Gonsalio
numeranda, si steterit promissis, de quibus chirographo convenit, sed
fructus per id tempus percepturum. Conditionum summa haec fuere capita:
primum acturum semper cum uxore sua Julia ut agi Sempronia voluerit, nec
uxoris loco habiturum si noluerit haberi; quaecunque aut verbo aut
scripto significaverit, impigre et alacriter daturum effectui; res
domini et dominae, ut eis erit commodissimum, curaturum; iisdem sub
tectis habitaturum, in ea domus amplissima parte quae incolenda
assignaretur.
_Octavia._ Nupta, nec nupta est Julia; maritus, nec maritus Jocondus.
_Tullia._ Vere: nam pactis inter eos nuptiis, prima nocte qua una
cubuerunt, noluit Sempronia cum Julia Jocondum ultra duas fututiones
jure mariti uti: adacto ad jusjurandum, ut mentiendi potestatem
adimeret. Dum loquitur, dum adulatur, dum mira pollicetur, eo et
Jocondum incendit aestu, ut impigre subagitaretur ab eo tribus continuis
fututionibus. Post exsanguem demisit ad Juliam, iterum extorto
juramento, se duo curricula in ejus stadio non excessurum; et sane ea
nocte tantum devirginata est. Postera die sciscitatur curiose ut se res
haberent a nova nupta, an vere nupta sit, et facta in mariti amplexibus
mulier. Erubescens illa conniventibus oculis pudorem testabatur, et
silebat; post fassa est se virum esse bis expertam. Sequenti nocte bis
iterum comprimi voluit, et ineunte luce, cingulo pudicitiae illi lumbi
ligati sunt, et ostium Veneris pendente a cingulo cataracta obductum,
nec nisi post octo dies copia fruendae data. Rem miram! ab ea nocte hunc
ad usque diem, quinto tantum supra decimum coitu virum sensit, et se
esse nuptam.
_Octavia._ Audivi de cingulo pudicitiae, cum Julia, ante hos dies,
nescio quid sermonis esse matri meae. Quae vero hujus cinguli ratio esse
possit, quae pudicas reddat, me latet.
_Tullia._ Disces. Postridie, cum surgeret Julia, accessit Jocondus.
Zonam illam, testibus amotis, explicat. Illa ridens:--"Quid hoc sibi
vult," inquit, "in quo aurum lucere video, quod affers?--Hoc te nunc
cingi juvat," ait ille, "pudicitiae cingulo, et muniri adversus maternam
labem. Cingulum pudicitiae vocant; hoc ante te plures annos Sempronia
gessit, hera mea, et tu geres; ita egregiam sibi adepta est famam, quam
etiam spero te tibi comparaturam." Cataracta aurea quatuor pendet
catenulis chalybeis, villoso sericeo panno indutis, quae cum cingulo
eadem arte committuntur ejusdem metalli. Duae ab altero latere, duae
itidem ab altero, cataractam a tergo et a fronte sustinent in eam
immissae. Retro supra lumbos cingulum connectitur sera, cui tenuissima
est clavis accommodata. Cataracta alta sex digitos plus minus, lata
tres, sic a perinaeo pertingit ad summae exterioris rimae oram, et id
spatium omne quod intercedit, utrumque inter femur tegit, infimumque
uterum. Tribus radiis distincta apertis exitum lotio praebet, aditum vel
summis digitis negat. Sic velut thorace adversus extraneas mentulas illa
pars munitur, cujus usum, cum vult, facilem habet cui Hymenaei lege
adjudicatus est.
_Octavia._ Quid secum nova nupta?
_Tullia._ Quod ipsa tecum post aliquot dies, nam et tibi fingitur id
supellectilis genus.