obmutui.--"Taces, nata?" inquit, "nam et consentis. Secede igitur
tantisper, est quod tua refert maritum tuum monere; ingredere in id
cubiculum interius." Secessi passus duos tresve, et arrectis auribus in
eo tota fui eorum quae dicturi essent, ne quid me fugeret. Tunc mater ad
Caviceum: "Nec tempus nec locum nuptiis faciendis apta esse dixi, fili,
haud ipse negaveris: mox enim ex affinibus nostris, qui nobiscum
accubituri sunt ad prandium, advenient; lecti in hoc cubiculo nulli.
Nihilo tamen minus ecce tibi trado Octaviam, sed ea lege ut libidini
semel tuae pareat, hoc temporis momento. Proxima nocte frueris ejus
amplexibus ad satietatem. Verum hac hora novi te et operam et oleum
perditurum, cum non sit ubi eam commodo ad Venerem corporis situ loces.
Demum parce aetati tuae puellae, nam dicunt esse te aequo membrosiorem
et equo. Taurum paulo post, quantus ille sit, facile feret si sensim
sine sensu assuefieri velis oneri, nec primo conatu disrumpi. Vi minus
quam arte juvabit ramum illum tuum ejus in hortum adigi et inseri." Haec
ridens: dehinc me vocat, et adhinnientem mihi videbar audire
Caviceum.--"Tua non es, nata," inquit, "mariti es, petiit sibi per
momenta aliquot te tradi. Quam in omnem vitam cessit Hymen, nec ego nec
tu negare possumus. Precibus acquievi, quae tibi pro lege sunt. At volo
semel tantum ejus obsequaris libidini: cum perfeceris, eripe te foras;
si secus feceris, iratam me habebis." Promitto facturam:--"Verum,"
inquit, "verte te in omnes quos voluerit concumbendi modos, ac maxime
cave ne per culpam tuam tubi maritalis imber dispereat tibi. Ita te
adsilienti praebe, ut qua te via petet, tuum in uterum decidat. Vide
faxis, nata." His dictis osculata me ad Caviceum duxit, et una
inclusit.--"Hoc proximo in cubiculo," inquit, "exspecto, Cavici, dum
iter illud peregeris, ad quod te admittit Octavia in ipsa Octavia."
Secessit misso cachinno, sed momento reversa:--"Oblita eram," inquit,
"quod maxime factum oportuit..." Sed jam me sedere jusserat Caviceus in
sella parieti affixa. Sub pedibus ad haec divaricatis, elatisque
femoribus, sellas supposuerat. Nuda eram ad umbilicum, ipseque arma
virilia eduxerat. Ut vidit mater:--"Ingeniosa res est amor," inquit;
"quam accommodus hic situs ad Venerem!" Fugit retro Caviceus mentula
minitante; respexit mater:--"O monstrum!" inquit, "sed forti esto animo,
nata. Bene erit, si bona uti volueris opera tua." Exscenderam e sella,
meque ad honestatem composueram.--"Nolo," inquit mater, "ex collisione
vestium tuarum, quid hoc mane de te sit factum, convivae nostri
conjiciant." Resolvit vestem, relictoque mihi in ima corporis mei antica
posticaque parte interiori indusio: "Nunc," inquit, "sed memor jussi
mei, admitte virum tuum." Iterum impressit osculum mihi, et aperto
itidem mihi sinu:--"Quid condis papillas has tuas sororiantes? nunquid
merentur Cavicei oculos et oscula?" Et ad Caviceum conversa:--"Ecce,"
ait, "aperta est arena tibi, Cavici; adesto, athleta fortissime." Post
abiit. Laetus festinusque accurrit Caviceus, mihi indusium tollit,
manumque procacem parti meae admovet; dehinc sedere jubet, ut sedebam,
utroque ponit sub pede sellam, ita ut cruribus altius sublatis, horti
porta ad speratos impetus obversa pateret tota. Dexteram tamen subtus
nates insinuavit, paulo magis admovit me ad se.--"Nunc vero porrigis,
hera mea," inquit, "quod me ad veram ducat felicitatis metam." Laeva
sustinebat hastae pondus; tunc procubuit in me.
_Tullia._ Agedum, quid tu interea?
_Octavia._ Nec negabam, nec ultro dabam. Alterum stupidae foret,
petulantis alterum. Applicuit arietem foribus meis; in rimam priorem,
cujus labra diducebat digitis, inseruit mutonis caput. Hic vero haesit,
nec ultra quidquam conatus est:--"Octavia mea dulcissima," inquit,
"complectere me, dextrum femur tuum subleva, et in lumbos meos
mitte.--Non intelligo quid velis," inquam, "quid moliris? te mei pietas
capiat!" Sub haec femur ipse meum subdita manu superinjicit in lumbos
suos, situ quo voluerat. Demum adigit in Venereum scopum mentulam, et
principio quidem impellit levi concussione, mox fortiori, ac postremum
eo nisu, ut summum mihi non dubitarem imminere periculum. Rigida ea erat
ac si cornea; igitur, cum minima loci capacitas negaret ingressum, et in
intima viam quaereret sibi, et faceret, caligas demisit in pedes, et
nudus, ut nuda eram, cominus verberare coepit vehementer valli mei
crepidinem. Tanta vi ruebat, et cuneo illo diffindebat me, ut lacerari
me exclamarem. Paululum requievit ab opere:--"Sile, amabo, corculum,"
inquit, "ita haec res agitur: obdura immota." Iterum subter clunes manum
misit, promovitque ad se, quae videbar in fugam converti. Nec mora:
crebris concussibus ita me fatigavit, ut fere animo deficerem. Rapido
post impetu hastam impulit, summusque mucro haesit in summo ulcere;
clamorem tollo, quem audivit mater; festina accurrit.--"Heus tu,
Cavici," inquit, "oblitus es pollicitum esse mihi hanc tuam palaestram,
quam indulsi tibi, ludum fore, non pugnam?" Cum haec loqueretur, in
sudorem defluxit Venereum Caviceus. Sensi me imbre fervido irrigari; at,
ut primum colliquescebat, eo rapidius agebat se, et humor ille viscidus
favebat conatui, ut qui contum oleo liniat. Me igitur duos tresve
digitos perfodit, eamque seminis copiam plenis laticibus fudit, ut intra
viscera mea penetraret, pubemque mihi postea complueret.
_Tullia._ Tu interea eras
...fatui puella cunni?
nihil movebaris, nec similiter resoluta es?
_Octavia._ Fatebor, mea Tullia, tunc primum percepi quid sit Venus. Nec
omnino tamen exploratas habui omnes harum voluptatum dulcedines. Cum jam
deficeret Caviceus, incessit me quasi micturientis pruriens libido; tum
et ipsa retro clunes tollo, et illico sensi magna cum voluptate excerni
ex me nescio quid, quod mirabiliter me ea in parte demulcebat.
Conniventes mihi oculi, crebri anhelitus, vultus mihi ignescere, totum
corpus dilabi. "Ah! ah! ah! deficio, Cavici," exclamo, "siste fugientem
animam, desiste ab hac re, quae tam jucunde enecat!--Euge, Octavia,"
inquit, "huic voluptati omnes spiritus adverte, ejice fortiter ex te,
quod titillat tam suaviter sensus." Interea nervum, qui jam elanguebat,
demisso intra crura mea capite, sustulit laeva manu, et iterum intrusit
in ostium meum. Hic demum tactus novos in his locis ignes excitavit.
Copiosa ex me titillantis fluit liquoris pluvia, ut mictus potius
videretur quam ejectio seminis e locis. Hoc si temporis momento parata
fuissent ad pugnam Cavicei arma, per Venerem! gaudio et voluptate ebria
irritassem ultro in me ipsa ego. Tam cito curriculum illud a Caviceo
piguit esse confectum in stadii mei ora, nec in ipso stadio.
_Tullia._ Ita belle, ita ad vivum rem depingis, ut me, etiam si sim
silicernium, movere possis. Osculare me. Vis Lampridium? Sed non vis.
Rapis me in furorem; quid velim, quid nolim, nescio.
_Octavia._ Quid tibi enim mihique cum Lampridio? Quid vis me velle? quid
nolle vis?
_Tullia._ Insanio, perdix mea, turturilla mea... Eh! eh! mihi tuam manum
commoda.
_Octavia._ Do propriam, non commodo. Quid postea?
_Tullia._ Mea mitte intra femina; expansa vola Veneris aggerem occupa,
prehende belli intestini sedem, immitte digitum; mihi vero sis pro
marito. Insili in me, subige, subagita. Pulchre omnia!
_Octavia._ Etenim si tibi essem quod Caviceus mihi! Sed quid umbra ad
corpus? Ut admoves pubem pubi! ut committis cunnum cunno! ut haeret
pectus pectori!
_Tullia._ Diffluo, diffluo... O Lampridi!.. Octavia!... Ah! ah!
_Octavia._ O te libidinosam! Tibi rivus manat e lumbis, e quo vix
puellulus Amor enatare possit.
_Tullia._ Permitte tantisper requiescere ab hac rabie, nam Veneris
profluvium rabies est. Sedata tandem haec est mihi tempestas, reddita
membris malacia. Redi ad Caviceum, quem in pugnatione arcis tuae
reliquisti sudore fluentem.
_Octavia._ Pergam dicere. Verum de Lampridio quid cogitabas? Quid
dicebas, aestu furens impotenti? Cur potius non invocabas ad opem
operisque partem Calliam tuum, quem amas, qui te deperit?
_Tullia._ Scies: communicabo tecum secretissimas meas cogitationes,
lusus, delicias, gaudia. In partem bonorum vocabo te, omnia inter nos
dividentur. Memineris somnii, quo qualis vitae tuae cursus in conjugio
futurus sit, praesagire debuisti.
_Octavia._ Dividere et dividi, tu me docuisti verbum esse in rebus
Venereis salacissimi sensus: et vis inter nos omnia dividi? avertat omen
Venus!
_Tullia._ Te insulsam! divideris mecum, ego tecum, divisorem habebimus
probum; omnia sic inter nos bona, quasi judicio Veneris Erciscundae,
nostra dividentur. O lusus, o risus, o illecebrosas procacitates! Sed
quid obtrectas, nugatrix? Sequere narrationis tuae filum.
_Octavia._ Gerrae, gerrae! Scilicet, seria petis, o foeminam gravem et
probam? Revocas me ad sermonem, hac tua philosophia, moribus hisce tuis
dignum.
_Tullia._ Hoc tuum est delicium. Sed agedum, fac quod facturam te dicis,
nec facis.
_Octavia._ Etsi lapsus in paralysim Cavicei nervus peteret summisso
capite inducias, minabatur tamen mole et pondere terribilis. Spumas ore
agebat, et suo meoque tactus et madidus rore, identidem meam concham
osculabatur. Perfecisse me cognovi, placatis meas libidinis fluctibus.
Igitur liberior et audacior facta: "Quid ulterius petis," inquam, "a me,
o Domine? obsequuta sum, et me fatigat patientiae meae imago. Nihil
superest quod praeterea optes: sine abeam." Amplexabatur altero me
brachio, altera vero manu vulvam spurcitiis ejus meisque turpem
tractabat, identidem offerebat arrepto fascino, non amplius arrecto. Sed
ab ejus me tandem expedivi amplexibus, et dum fugienti repugno, sellam
pede offendi, quae in pavimentum dejecta, non mediocrem edidit
strepitum.
_Tullia._ Tunc supervenit mater tua, hoc velut classico finiti praelii
admonita, et ad lauream tuam vocata.
_Octavia._ Dicis. "Non queretur mater nos collusisse sicca Venere,"
dicebat Caviceus.--"Scio," reponit mater, "te nobilem esse palaestritam:
sed vereor, ut praedixi, ne sicut operam ita et oleum perdideris. Num
bonae fidei homo es? Virginem reddis quam virginem commodavi?" Ingressam
vero esse non perceperam, nec item Caviceus, cui nuda adhuc propendebat
ante oculos meos mentula.
_Tullia._ Haud fugit ad aspectum mater, nam
Recta veniunt, videntque magnam
Matronae quoque mentulam libenter.
_Octavia._ Puto equidem, his de nostris rebus subodorata est muliebris
curiositatis conjectura, aut etiam ipsa vidit oculis minutissima
quaeque.
_Tullia._ Vel quae sanctiores et castiores, curiosae sumus omnes harum
ineptiarum. Mater mea prima nuptiarum mearum aetate, eaque aurea (sic
diem voco qui nocti beatae illi successit), nihil dulcius antiquiusve
habuit, quam ut sibi quaecunque passa essem, enarrarem; et, injectis ad
collum ulnis, dum dicerem, oscula figebat ori meo, quae vix Lampridii
vincant suavia.
_Octavia._ Eandem de mea audies dementiam. Effugit in alterum Caviceus
cubiculum (ad Caviceum redeo), sublato manu una subligaculo, quod ad
pedes defluxerat; post januam occlusit mater:--"At tu," inquit, "ut
lusisti, nata, ut maritum experta es?" Amplexu arctissimo fovebat haec
locuta, osculis premebat.--"Absit a te pudor omnis, nata, puta tibi
dicta quae mihi dixeris, in matre sociam habes ad haec Hymenaei sacra.
Loquere."
_Tullia._ Dicenti ardebant oculi, venae turgebant, hiscebat concha, per
Venerem meam! Diffluebat ultro remissa. Nec miror: nam id aetatis nonum
atque vigesimum annum vix attigit. Anno nupsit decimo tertio; in has te
vitae auras, felici partu, mea Octavia, edidit ineunte decimo quarto. O
quali incensa aestuabat pruritu!
_Octavia._ Principio nihil respondebam; post, cum coepit inquirere
curiosius:--"Quid quaeris, mater?" repono; "obsecuta sum tibi et
Caviceo: tibi, nam debebam; Caviceo, nam jussisti.--At ne suspicetur
quis has vestras nequitias, emittam," inquit, "Caviceum ex domo.--Jube
vero in inferius conclave descendere, non excedere domo," inquam; "id
multo erit honestius, quam si exegeris e tectis ut extraneum, qui tuus
quia tua sum, et quia meus est." Illico ad eum abiit.--"Sede interim,"
ait, "dum redeo." Demisso ad inferius conclave Caviceo, regreditur;
tunc:--"Libere loquere, nata, puella es, aetate non infans, et jam
ingenio matrem familias praestare debes. Mulier ego et tu sumus; hoc in
quod vocata es uxoris munus, bonae mentis fons est equidem nobis
certissimus; officii nuptialis provincia quaedam velut regio est judicii
et mentis, in qua turpe est deficere nos judicio et mente, cujuscunque
aetatis simus. Ut bona gaudia mariti in corpora nostra, sic bonam mentem
in animos eodem tubo, egregii artifices, infundunt."
_Tullia._ Quis dubitet? et ipsa satis es amplo documento, quae ante hos
dies etiam fandi rudis, hodie tam apte, ingeniose et comiter omnia et
agis et loqueris.
_Octavia._ Vix apud nos velut in una sede moratur virginitas et bona
mens, duae pretiosissimae vitae res. Qui aperit nobis vulvam, aperit et
delitescentem mentem, virilis contus. Forte in hoc, dum nascimur, loco
detrusam, mox impulsibus concussibusve suis ex hac infima sede ad
superiora agunt.
_Tullia._ Belle dictum, ah! ah! ah! si quae tibi excussit virginitatem
mentula, mentem incussit. Ideo huic nervo affictum mentulae nomen, quod
impressa sit illi facultas a Natura, creandae in nobis bonae mentis.
_Octavia._ Igitur audacior adhortatione matris facta:--"Non alia sum,"
inquam, "mater, ac eram ante horam, nisi quod conspurcavit misere
Caviceus.--Rapidum Cavicei telum vulnus tuum" (vulvam ostendebat) "non
hausit?--Subire non potuit, mater, prae crassitudine," inquam, "nec
ferre ego crudos impetus; igitur erupi in clamorem, discerpi me, cum
dire peteret, sentiebam.--Nec tamen intro vallum tuum pervasit,
aggeremque perrupit?" subjicit.--"Non potuit," inquam, "nam cito in
humorem furor ille impotens resolutus est.--Age, ostende," inquit,
"indusium tuum.--Ecce, mater," aio. Ut vidit abundanti imbre conspersum,
exclamat:--"O filia! quid video, quam divitem et inexhaustum libidinis
fontem habet Caviceus! O te laetam et fortunatam, si haec seminis copia
uterum tuum intimum irrigasset! Haeres fingi ex eo nobis potuit
robustior Hercule. Nunc," inquit, "nuda corpus, nam id volo a tam
pulchro corpore abjici tam spurcum indusium." Quid plura? Sumpto alio
vestem indui, eaque arte et diligentia capillos et vestimenta mater
emendavit, ut nihil praeterea addi ad cultum ac honestatem posset.
_Tullia._ Num indusium condidit quod deposueras? Num lustravit oculis?
_Octavia._ Superstitiosa curiositate expandit. Ego vero erubescebam ad
rem.--"Inundationem passa es, filia," dicebat, "non levem alluvionem:
sed apparent nullae virginitatis laesae lacrymae, quid clamabas? Dum
conciditur virginitas, sanguineae ex ejus caede stillant guttae, quae
pereunti pro lacrymis sunt. Intelligo, pulsata tantum fuit, non
vulnerata. Hac nocte se res meliori successu habebit. Sed ad id
muliebris patientiae stipendium, quod coepisti mereri, probe te video
comparatam." Demum indusium armario condidit.
_Tullia._ De convivio, cui et assedi, nihil habes dicere quod nesciam.
Felicis noctis illius, quae subsecuta est, expone lusus et procacitates.
_Octavia._ Mei, Ecastor! conveniendi ad noctem usque Caviceo facultas
nulla fuit, ita consanguineae affinesque e virginum numero adhaeserunt
mihi, lateri affixae. Raptim semel suavium tulit inquietae, Dii boni!
quam suave! Nobis alia omnis praeclusa erat ad plenam voluptatem spes et
via.
_Tullia._ Licere amantibus die quod cupiunt, nocturnae vetant amoris
religiones. Sua sunt nocti dona, quae solem videre non juvat.
_Octavia._ Moriente die vivere coepimus; mox solutis hominum
foeminarumque importunis concionibus, relicti soli alter in alterius
cupiditate emoriebamur. Tu ac Pomponia aderas; tandem utrumque manibus
prehensum duxit mater in genialem thalamum: "Hac satis hactenus die
laboris tulistis et inquietudinis," inquit, "reficite animos quiete et
corpora somno."
_Tullia._
Ite, agite, o juvenes, pariter sudate medullis
Omnibus inter vos: non murmura vestra columbae,
Brachia non hederae, nec vincant oscula conchae!
Ludite, sed vigiles nolite extinguere lychnos:
Omnia nocte vident, nil cras meminere lucernae.
_Octavia._ Me paulo ante accerserat in cubiculum mater, in quo delibata
et imminuta virginitas mea. Hic, reclusa aurea pyxide, odor suavissimus
nares nostras afflavit, aeraque implevit. "Revolve, nata," inquit, "ad
umbilicum vestem, indusiumque." Obtempero. Nudam videns subrisit: "Es
vere pulchra, nata," subjicit, "et Caviceo digna. Sed hoc suaveolenti
unguine facies, ut opera sua minori tuoque labore fere nullo maxime
commisceatur tecum. Tuam inunge tibi partem, nullo meliori pacto poteris
tuis defungi partibus." Immitto in pyxidem duos digitos et multo
fluentes unguine ad vulvae refero monticulum.--"Nec vero," ait, "sic
facto opus fuit: intro est mittendum, non ad pubem, circum circa, ut
facis, effundendum." Mox ipsa extimam intimamque inunxit rimam, digitis
quam altissime potuit insertis.--"Te multo junior eram, cum nupsi,"
inquit, "quam nunc es; si hoc me medicamento Veneri aptiorem non
reddidisset matertera, quam per aetatem eram, patrem sane tuum vix passa
essem, quem tamen absque summo dolore tuli." Rem mirabilem! cognata,
illico insana prurigo vulvam incendit; et tam ardens me invasit Veneris
libido, ut vix temperarim mihi quin maritum ultro adirem, ipsa
concubitum peterem.
_Tullia._ Frequentior est hic usus sub hoc coelo, cum teneriores
fruendae dantur suis viris virgines.
_Octavia._ Quid plura? Tu me in lecto collocasti, et, ut loquuta es,
ultimum morienti virginitati vale dixisti. Cum se vidit solum Caviceus,
diligenter occlusit cubiculi fores, meas aperturus; omnesque, ne quis
abditus lateret, lustravit angulos.
_Tullia._ Hic ludus testes odit, qui tamen sine testibus non agitur:
Magnis testibus ista res agetur...
_Octavia._ Et vere acta est. Audierat Caviceus, cum diceret mater num
mihi vehementer timerem, respondisse hunc marito meo injuriosum fore
timorem, et cum subjiceret, si vellem, rogaturam Caviceum me humanius
haberet, etiam reposuisse omnem mihi dolorem voluptati futurum, e quo
illi voluptas nasceretur. Procurrit ad me, et injectis collo brachiis,
pronus: "Quales," inquit, "agam tibi gratias, hera mea, pro tanto
munere? vis absque conditione tradi mihi, nec frustra erit tibi haec
confidentia; nihil ultra acturum me recipio, cui non consenseris. Sed,
ut te novi, consenties felicitati meae.--Sane," inquam, "nam qui viribus
tuis amorique meo possim pugnare?" Vestimenta jam deposuerat servorum
ope, solaque femoralia linea supererant. Sine mora depositis, abjectoque
etiam indusio, nudus prosilit in lectum. Arctissimo me ligat complexu
nudam, et spississimis basiis praeludit proximo certamini. Mammas,
uterum, crura, clunes, libidinosis prostituit manibus; omnia pererrat
membra fervidus, et miratur.
_Tullia._ Sed utilissimam nuptiis partem praeterierat?
_Octavia._ Ultimum aggressus est eam. Ad suavem quem exspirabat odorem:
"Non haec tua laetissima specus exhalat mephitim," inquit, "nec mirum,
quae tot bona continet bene olere. Rosea tota es et myrtea. Sed scio,"
inquit, "mollire viam mihi in hoc gaudii tui meique campo, in animo
habuit mater, et ego artem arte juvabo. Hoc tuam modo diffisurus sum
conto partem" (mentulam ostendebat, rectam, crassam, longam): "ut
facilius se penetret in venam hanc, cum impulero, etiam unguento mulcebo
quod paravi." Unxit, et intentans delibutam: "Nunc, domina," inquit,
"compone te ad Cupidineos hos insultus."
_Tullia._ Ferant opem Virginensis Dea, Subigus Deus, Dea Prema, Deaque
Pertunda, amica novis nuptiis numina!
_Octavia._ Unus pro omnibus fuit Caviceus.
_Tullia._ Hi ad genialem lectum Hymenaei conveniebant jussu indigetes.
Cum Paranymphi discessissent, novam nuptam ope sua ad fortem et invictam
patientiam comparabant. Aderat Virginensis marito solventi zonam nuptae
Herculeo obstrictam nodo; Subigus, cum soluta zona in apertum corporis
campum pugnaturus conscenderet; Prema, cum uxorem comprimeret, faciebat
ea ne se subduceret; et Pertunda ut se pertundi et pilo transfigi
pateretur, nec, cum diffindi sentiret sibi tenerum corpus, pilum
excuteret.
_Octavia._ Conatus facile omnes meos elusisset robustus, vegetus, quem
quartus supra vigesimum annus ad hanc pugnam faciebat novum Herculem.
Ipse me quo situ voluit, ad eam rem componit; non reluctantem manu
resupinam altera statuit, altera aperuit femina. Post se invergit in me,
et intra divaricata crura pronum conjicit. Novum hoc me terruit pondus:
"Animo," ait, "firma sis, et immota corpore, hera mea.--Non commovebor,"
inquam, "sed amabo..." Sermonem interrupit cruda saevitia, nam eodem
temporis momento, adactam summa vi mentulam in vulvam impulerat. Haec
dehiscens sponte summum voraverat caput; toto post suo pondere irruit,
et obsistentem loci compagem coepit solvere.
_Tullia._ Scilicet:
Irritat virtutem animi, confringere ut arcta
Naturae primus portarum claustra potessit.
_Octavia._ Discerpebatur misere infelix vulva; manum meam, interprete
dolore, in auxilium rogabat mitti; missaque est ab impatientia mea.
Amplius tenere vocem non potui, infixamque visceribus hastam e vulnere
conata sum trahere. At osculatus me Caviceus:--"Flecti me non sinam,
anima mea," inquit; "averte manum illam tuam turbatricem: minimum tibi
mihique laboris ad perfectum opus superest." Interim sustinebam impetum,
manuque injecta, ne ultra proriperet se mentula, impediebam; sed illico:
"Hei! hei! corculum!" ait, "preme mihi hunc nervum quem tenes, liga
arctis digitorum vinculis." Comprimo vehementer, et eodem temporis
momento depluit ros fervidus in hortum meum, nam media omnino mentulae
pars me implebat. Nec propterea subagitabat me, ut antea: ab omni se
motu abstinebat, et semen profudit ita in campum meum, ut ne gutta
quidem, aut stilla, ex viae regiae recta regione errarit. Sub hoc
elanguere in manu et in vulva salax cauda coepit. Madida, spumosa,
veternosa versa est in fugam.
_Tullia._ Lucebant tunc cerei in cubiculo vestro?
_Octavia._ Ac si dies nobis luceret, ita liquido omnia patebant.
"Perfeci, Dea mea," inquit Caviceus; "quo vero voluptatis me beasti
cumulo! nunc autem tantisper quiescamus ambo, alter in alterius
amplexu."
_Tullia._ Tibi autem, cognata, voluptatis nullus fuerat sensus?
_Octavia._ Audi rem ineptam: ubi exscendit Caviceus, me cepit furiosae
libidinis aestus, ego eum amplecti, osculis petere, suspiriis excitare;
ille mihi et suavia dare, et labia ima vellicare, et digitis in pube et
in cadurdis ludere. Subito emitti sentio ex venis meis deliciosum
profluvium, ac cum eo humore, quo me proluerat, e claustris uteri magno
se impetu projecit.
_Tullia._ Sic flumina quaedam ex fonte suo, et originis capite, ingenti
ferri dicuntur rapiditate.
_Octavia._ Excepit vero hos rivos laeva vola Caviceus; qui ad rem hanc
inopinam:--"Ego te citius, anima mea, ad libidinis perveneram metas."
Ego velut siderata obmutescere prae pudore, sed manum dimoverat ex eo
loco quem haec Veneris spuma inquinabat.--"Non opinabar te id aetatis,"
inquit, "esse Veneri tam aptam. Aliae in primis congressibus puellae ne
minima quidem tanguntur oblectationis gutta, tu pleno alveo in voluptate
natas. Bene est, mea voluptas, bene est." Cum haec diceret, eo refert
iterum laevam:--"Papae!" inquit, "profluvium Veneris id non est, sed
diluvium; quae tibi vasa in utero latent, quae tam copiosum potuerint
imbrem continere?" Ego ad haec:--"Tuus est hic humor, non meus.
Effunditur quem intro profudisti: qui egressum negare potui e vasculo
meo tam horribiliter diffisso?--Quidquid vero id sit, anima mea,"
inquit, "gaudeo vehementer te his gaudiis esse ad satietatem impletam,
loquere libere.--Ita est," inquam; "quod intulisti dum pulsas, id omne
malum egregie gaudiis compensasti. Jam hodie mane umbra me quaedam
attigerat incredibilis voluptatis, sed nihil matutina illa Venus ad
nocturnam hanc." Interea hunc viscum detersi e corpore, ut potui, ad
superinjectum linteum, nam sudarium mater oblita erat pulvino
subdere.--"Nunc vero," inquit Caviceus, "alacri esto animo. Volo te in
omnes transire voluptatis meae gustus, et quidquid libidini placuerit
meae, etiam tibi placere." Petulantis aio esse mulieris sub viro
subagitanti subare, et commoveri.--"Nolo te," inquit, "motitare clunes,
et mutuis motibus meis respondere; imo nolo te crura tollere nec ambo
simul, nec alterum alterumve, cum super te conscendero. Sed haec sunt
quae volo: primum divarices et aperias, quam aptissime poteris, femina.
Vulvam ostentes mentulae figendam, et eo corporis situ non mutato ad
finem usque libidinem perduci meam patiaris. Sunt et alia de quibus alia
te nocte faciam certiorem."
_Tullia._ Suus cuique maritus mulieri est legislator: cuique marito sui
sunt mores, et cupidines, eoque mulier praestabiliori utitur fato, quo
mariti mores diligentiori studio in suos transfuderit. Proba demum ea
est mulier, quae libidinem suam in mariti libidine quaesierit.