_Tullia._ Tegumentis, quae ad pedes dejecerat a principio Callias, ocius

obductis, diligenter corpus operui Calliae, meumque, ne hoc visu oculi

matris offenderentur: nam de Pomponia minor cura, cui tam sum nota quam

tu mihi. Mater accurrit in complexum Calliae: "Mi fili, ut probe

militasti? Victorem te, vociferationes Tulliae meae testificatae sunt;

de tua victoria tibi gratulor et Tulliae. Si non vicisses, nupta vidua

esset." Pomponia vero injectis ulnis amplexabatur me, et lacrymis

irrorabat ora:--"Quam te dire habuit hic lanio!" inquiebat summissa

voce. "Cum te audirem, soror, ejulantem, maledictis insectata sum

inconsultam nebulonis libidinem. Ut se vero res habent?--Optime,"

inquam; "difficillima tandem via ad delectationem veni, quam quaerebam.

Per lethi medios cruciatus ad vitae perveni plena et summa

gaudia.--Mulier facta es?" subjicit. Ego vero:--"Facta sum, et cum

gaudia reputo mecum, quae jam semel cepi ab virginitate caesa, miror tam

nullo pretio tot bona vaenire. Diem malim deinceps absque solis luce,

quam noctem absque Veneris usu.--Bene est, abunde est," inquit, "et sane

his quae non fruitur puella Veneris donis, vivam puto vita non frui." Et

continuo ad Calliam accurrit, eique suavium dedit, Imperatorem suum

vocans, cujus sub signis Venus tam citum de virgine tam pura et tam

inimica triumphum egerit, hostibus caesis Eugio, Nymphis, Hymene. Scis

Pomponiam litterarum studiis esse imbutam. Mater aromatites vinum in

argenteo scypho bene grandi Calliae dedit bibere.--"Hoc," inquit,

"recreabit pectus tuum, et reficiet vires, fili; sed si me credis, dabis

te quieti. Satis gloriae hac nocte partum habes, qui virginitatem

Tulliae occisione delevisti." Me autem conditas nuces tres quas attulit

edere jussit, et ad aurem insusurravit obtinerem a marito, ut per horas

aliquot requiesceret; opus illius valetudini esse somnum, et ab hac

palaestra quietem. Post utraque abiit; Pomponia precata est, cum

valediceret Calliae, novos animos, novam alacritatem, mihi patientiam

laboris et invictum robur. Interea, dum mater et Pomponia loquebantur,

materque componebat lintea et tegumenta, Callias subtus, protensa

adversum me manu, mammas, ventrem, totumque, in quo pugnaverat tam

fortiter, Veneris campum pererrabat. Itaque restitutis momento temporis

viribus, cum Pomponiam recedentem revocasset:--"Volo testis sis, ipsa tu

soror," inquit, "quam dire habeam dominam meam, sororem tuam, ego

nebulo," et ea inspectante adsilit in me, telumque suum immane in uteri

mei ulcus impressit. Recruduerunt ad vivum vulnera quae fecerat, et

acutissimo dolore puncta infremui:--"Ah! Pomponia mea, opi sis!" clamo,

"advola!" Ille vero horribilibus concussionibus agitare me et lectum

quatere. Ad haec Pomponia materve cachinnantes proripuerunt se foras

festinae. Post aliquot succussus, eosque vehementes, evanuit dolor omnis

acerrimaque successit titillatio, qualem non cogitaram. Nates motito,

superequitantem Calliam imitata. Ad eum motum quem ciebam jam ultro,

suavio dato gratias mihi egit, quod rem facerem sibi gratissimam. Hic

cursus paulo longior fuit quam alii fuerant. Demum me semine prolui in

intimo utero sensi, et simul excerni ex me nescio quid, quo dulcissima

velut prurigine titillarer. Ad hoc gaudium nihil accedere posse

nuntiarunt omnes mihi mei sensus, quo majus et jucundius fieret. Re

patrata eduxit e concha mea fascinum jam capite summisso inglorium.

Volui sudario detergere:--"Nihil opus est," inquit Callias, "aeque mihi

sicca et pura est mentula, ac si in hac voluptatis palude non natasset."

Protinus attrectavit manu cymbam; digitum imo medium immisit intro;

siccam invenit vulvam, non temulentam. "Faveant Superi!" inquit Callias,

"ex hoc congressu, procul dubio, anima mea, utero concepisti. Meum

tuumque semen matrix illa tua quae mihi liberos debet, omne imbibit.

Fatere, cor meum, num, quam cepisti, praetergressa tibi visa est

voluptas omnem voluptatem, qua unquam sis per vitam tuam

perfusa?--Fateor," inquam; "sed quod praecipue tam incredibilis mihi

oblectamenti titillationem intulit, cogitatio fuit, quae me etiam sola

plurimum delectare possit, abs te illam mihi venire, e tuo corpore in

corpus meum illas fluere delicias." Osculatus est, et:--"Quiesce,"

inquit, "paululum, mea Tullia, donec excitem te ad nova praelia, et

novis gaudiis impleam tibi tuam navim." Fatigatos invasit amicus sopor,

tresque continuas per horas tenuit et juvit. Solutus Callias impegit

mihi basia multa, nec ideo excitavit dormientem: ita me altus

oppresserat sopor. Revolvit rursus operimenta ad pedes; vidit resupinam,

et distractis cruribus ostentantem circum in quo jam quinquies

decurrerat fervidis rotis. Miratur venustatem corporis, cerei enim

nondum defecerant; et ridens tuetur cymbae compagem solutam. Tunc,

incensus hoc spectaculo, irruit in me; mentulam intumescentem protrudit

in sinum pudoris mei, et excitata aperui oculos.--"Bene est," inquit,

"vivis, uxor; timebam ne rem haberem cum mortua, quod de Periandro

narrant Corinthiorum tyranno.--Senties me vivere," repono.--"Fac

sentiam, nihil unquam feceris gratius," inquit osculans.

_Octavia._ Quid fecisti ut te vivere sentiret? Sane conjectura assequor

quid feceris.

_Tullia._ Quid illud est tua vero sententia?

_Octavia._ Tuo agitata es motu, quam potuisti vehementissimo?

_Tullia._ Dicis. Vibratis in aera natibus, continuo meo motu tam apte

Calliae motui respondi, ut cum deorsum impelleret in meas fores

pessulum, ego sursum propellerem. Ita pubes pubi, pecten pectini

pugnabat ea contentione, ut si seminis ad summum capitis verticem fontem

habuisset Callias, ex eo potuissem nihilominus excire.

_Octavia._ Longa fuit haec concertatio?

_Tullia._ Si tempore metiris, dodrantem; si deliciis, duo saecula.

_Octavia._ Contingant mihi saepe haec voluptatis saecula!

_Tullia._ Quibus scilicet aeternitatem suam omnia accepto ferunt saecula

animantum. Intemperanti fessa agitatione, laborem diutius ferre non

potui: "Victam me fateor," inquam, "sine paulisper spiritus

colligam.--Dedis te, arma ponis, Tullia?" subjicit; "o te ignavam!

Agedum, revoca animum.--Pacem peto," repono, "aut breves inducias. Plus

viribus et artubus vales, non quidem animo, ne putes." Cum dicerem, ipse

superincumbens

Intorquet summis innixus viribus hastam.

Implet foecundo rore uterum, distillat etiam mihi album virus.

Voluptatem magnitudini impares ambo, alter in alterius amplexu sumus

resoluti.

_Octavia._ Nihil amplius tibi pars ea, belli intestini sedes, indoluit?

Quaero curiosius: nam, ut spe Veneris uror, sic doloris metu aegra sum.

Pendeo

Spemque metumque inter...

_Tullia._ Apage, inepta, nihil aerumnae prae gaudiis.

_Octavia._ Credam jam tibi, puto, et mihi ardentissime cunnus prurit.

_Tullia._ Scalpere interim potes. Scalpam ego, quid vetat?

_Octavia._ Narrationibus tuis incendisti me totam. Ah! ah! quid agis? Me

in furorem rapis; abstrahe adulterum digitum, amabo, soror. Quid tibi

praeterea a Callia usque ad lucem?

_Tullia._ Tandem stupidissimo somno correptus est per duas continuas

horas; haudquaquam ego obdormiscere, cum maxime vellem, potui. Ardebant

etiam nunc cerei, venit in mentem aperiendae, quae in hortum

respiciebat, fenestrae. Surrexi nuda, aperui, nec Callias suscitatus est

a somno. Restinxi cereos, et cum me mittendae urinae desiderium

premeret, captam in manibus matulam subjicio rimae meae. Dilabens lotium

ussit me acri dolore, ut vix ferre possem. Cum misissem suspirium,

somnum Calliae abstulit gementis vox: vidit, nec movit, defixit in me

oculorum aciem, nec somno esse solutum percepi.

_Octavia._ Rem mirabilem refers; aegre tibi lotium missum est?

_Tullia._ Ita me diviserat Callias, ut fissa latum ad minus digitum rima

interiori, qua ad summum bonum itur, protritis discerptisque floris mei

foliis, calyculoque disrupto in quo mea latebat virginitas, crudeles

intus lacerationes superessent. Itaque acerba erat haec aerumna, quam

urina lacerae vulvae inurebat, ac si tu vulneri, quod tibi ferro forte

inflixeris, sal aceto dilutum infundas. Effluebat ex intervallo, non

continuo fluxu fugiebat urina. Cum modo sustinerem deciduae impetum,

modo laxarem, inopinam his verbis aggressus est Callias: "Etiamnum

dolet, mea Tullia?" Ego matulam subito deposui pudore offusa.--"Putabam

te dormire," aio, "cor meum; ignosce imprudentiae meae et impudentiae;

pudet re turpi offendisse oculos tuos. Quid! me vidisti hac cum matula

colloquentem?--Vocas rem turpem," inquit, "quae cum necessaria sit,

turpis esse non potest." Denique me in lectum misi, postquam sudario

exsiccassem pudenda suspensa manu. Intra ulnas totam, intraque femora

sua suscepit Callias. Mox oscula ori impressit, nates altera, alteraque

manu leniter verberabat. Rogavit ego hortarer ipsa, admota manu,

mentulam ad novam pugnam; illud sibi praestarem officium: nec negavi.

Intumuit illico intra manum meam, et ridens Callias accensam mentulam

rigidamque in umbilicum meum iterum atque iterum torsit: "Quid tu,"

inquam, "vis etiam, qui tam saevus es, per medium ventrem adacta hasta

viam tibi aperire ad libidinem? Vis tam sim pertusa quam Danaidum

urcei?" Risit ad dictum Callias, et supposita manu femur meum sinistrum

semisupinae, ut eram, in latus suum dextrum sustulit. "Nunc te volo

inire nova figura," inquit, "semisupinam, et in latus recumbentem."

Mentulam ad ostium applicuit horti mei, et impetu infixit. Cum tota non

subiret: "Rudis es," ait, "ad haec opera, Tullia mea; patere te doceri."

Respondeo a nullo potuisse melius hanc me artem edoceri, pergeret, me

docilem habituram discipulam. Jubet pubem pubi conjungerem, mihi cunnus

oscularetur proximum mentulae caput, sic aditum fore facilem ad intima,

modo altissime femur, quod ejus lateri superjeceram, tollerem. Obsequuta

sum, et uno concussu immersit totam in vulvam meam, et usque coleos,

mentulam.

_Octavia._ Nec demum dolebat?

_Tullia._ Confricatio frequens sensum omnem doloris obtudit. Voluit

scrotum sibi molliter tenerem; adhibuit testibus meam manum molliter, et

primoribus digitis utrumque compressi, et illico vivida vis seminis

exsiliit in sentinam navis meae, mihique per libidinem effluvium movit;

utrique capta de utroque voluptas summa. Jam ad multam lucem, in his

lusibus, processeramus, et promiserat mater visuram nos summo mane; dum

serimus varios sermones, dum miscemus oscula, dum inguina fovemus

inguinibus, vox pervenit ad nos accedentis. "Veniat quantumlibet!"

inquit Callias, "non faciet tamen quin amplexibus tuis exsaturem

libidinem meam. Est constitutum mihi, voluptas mea, veredum hunc tuum"

(cunnum ostendebat) "septem decursionibus subigere. Sex peregi: superest

septima, quae me ad satietatem ferat." Ut sensit matrem foribus

proximam, conscendit rursus, et cum insereret serae clavim: "Et ego,"

inquit, "hanc meam clavim mitto in seram tuam." Subagitare coepit et

mobiles mihi nates optare. Interea ingressa mater, contremere miratur

lectum; ego verbis perstrepere, et suspiriis prae pudore.--"Quid est

quod video, nata?" inquit, "nox tibi tota non suffecit, nec tibi,

Callia, ad fruendam Tulliam?--Ignosce, mater," respondeo, "malim mortem,

quam me visam a te in tanta turpitudine.--Felicitati Tulliae meae

allaboro in ipsa Tullia," subjicit Callias. Immanius concutiebat; tunc

mater:--"Obsequere marito tuo, nata, nec te utique obsequii pudeat, quod

officii pars est maxima nuptae; abeo mox reversura: interim alacres

explete alter alterius cupiditatem." Egressa matre, Callias jubet

subsultus objicere concussibus suis rapidos et frequentes. Jactitare

nates coepi, sursumque deorsumque ferri, ut facturus impetu impressionem

abscedebat, ut faciens irruebat. Laudabat animos, mirabatur mobilitatem:

"At ego volo," inquam, "laudes in te meum amorem, qui me his

commotionibus, quas imperas, dehonestat. Laudes obsequium etiam ad

turpia. At vero; ecce, mi Callia! mihi ecce defluunt libidine venae

omnes; urge opus!" Ille ardentius operam mihi navare:

Itque reditque viam toties...

Sed, ut si esset exhaustus in eo humoris fons, ex ejus nihil manabat

tubo. Osculans et vellicans excitabat, ut properanti adessem, et cursu,

quam possem velocissimo, deferrem ad optatam Venerem. Ego subsilio,

crebrisve subsultibus cieo Cupidineum imbrem in impluvium meum, et longo

post me intervallo pervenit ad metas. Postquam in amplexu meo artus

fessos recreavit, exsurrexit e lecto, servisque vocatis induit vestes,

et basio dato veniam petiit ignaviae suae. Sic loquebatur: "Condones

mihi," inquit, "enervatam hanc mollitiem, qui tam pauca itinera percurri

in tam pulchro stadio." Haec cum diceret, reversa est mater, meaque cum

matre Sole gratior apparuit Pomponia oculis meis, altera oculorum meorum

lux. Jusculi infusis plurimis ovorum vitellis scutellam, illa et illa

adferebant. Mater Calliae, Pomponia mihi obtulit; ego hausi hilare.

Negabat Callias se egere; exsorbuit tamen. Postea mater jussit

requiescerem: "Nam scio," inquit, "te tantum itineris hac nocte

confecisse, ut periculum sit ne in morbum incidas, corpus tuum delicatum

ni diligenter cures.--Septem omnino milliaria percurrimus," adjicit

Callias; "fessam esse plurimum verisimile est, quae me toto itinere

vexit summa celeritate.--De his postea loquemur," refert Pomponia; "tu

interim quiete et somno refice fatigata membra nocturno labore."

_Octavia._ Video, soror, in ea narratione, picturam omnium quae jam

virginali meo, puto, imminent. Sed si bene praesagit animus, quam tu

tulisti, feram molestiora: majores etiam, quam cepisti, capiam

voluptates. Nam inferius illud gurgustiolum minori mihi, quam patebat

tibi, hiatu patet: eo mihi molestior vis inferenda; at protensiori tres

digitos mentula, quam Calliae sit, rem aget Caviceus: et eo mihi

dulciores Veneris fructus, quanto altius in penetralia Veneris Venerem

inferet.

_Tullia._ Nihil ultra tibi optare debeam ad perfectam felicitatem, soror

mea, quam ut faveat tibi Venus aeque ac mihi. Nunc e lecto surgamus,

dulcis virgo; cras surges tam pulchra foemina, quam es hodie pulchra

virgo: te puto ad eam pugnam, quae tibi depugnanda est, satis

comparatam.

_Octavia._ Sum; ita me Venus amet! Imo volo constantiam commendari meam:

sine fletu, sine clamore, deliberato animo omnia feram.

_Tullia._ Cave istud feceris, corculum: graviter ipse ferret Caviceus si

tam constanter ferres; silentium tibi tuum probro verteretur; marito non

solet parva fieri laudis accessio, dum virgo vim patitur, ex clamoribus,

ex fletibus oppressae. Dicunt esse eos ejulatus virginitatis, dum

conciditur, pereuntis vocem. Quae ex eo consequantur opiniones, tecum

ipsa vide.

_Octavia._ Recte mones.

COLLOQUIUM QUINTUM

LIBIDINES

----

T_ullia._ Nulla mihi dies gratior unquam fuit, quam haec nox erit.

_Octavia._ Libero sermone confabulabimur. Complectar te, cognata, in

cujus quidem amplexibus omnes mei solent sensus et cogitationes

gratissime conquiescere.

_Tullia._ At vero, in tuis, puto, complexibus non ita quievit Caviceus.

Sed enim in eo, quem innumeris tuis illecebris excitasti, rapido motu,

utrique quies et voluptatis cumulus summus.

_Octavia._ Quae praesagieras gaudia, inveni; ad eam delectationem nullo

opere perveni, quae omnium utique superat rerum pretium, quae mortales

inserit immortalibus.

_Tullia._ Nihil vero, occlusis cubiculi nostri foribus, quominus

jucundo, quem aures jam dudum expetunt, cibo pascar, impedit.

_Octavia._ Intelligo, cognata: vis quam pollicita sum, me narrationem

aggredi.

_Tullia._ Scilicet, quid dulcius mihi queat accidere, quam participem

fieri voluptatum, quibus ingurgitata es? Nam sermone hoc tuo partem

infundes in animum meum, quae nihil e cumulo tuo detrahat.

_Octavia._ Vellem etiam ita et in corpus tuum fundi per me posse

Cupidineos illos fluctus, qui cymbam meam ad veri boni portum per hos

quindecim dies detulere; et ex animo loquor.

_Tullia._ Quam altum, quam crassum infixit in navim tuam malum ad eam

navigationem Caviceus! Quam impar tibi visa est navis tam parva arbori

tam immensae!

_Octavia._ Rides sane: convenit belle mihi cum Caviceo. Quod perfregit

mihi vallum, victori ademit victoriam: ecce exhaustis fugit viribus. Cum

jam languidiorem vidit parens mea, id dedit consilii ut ad patruum iret;

praetexit itineri officium, sed, verum ut fatear, cognata, jam fractae

vires vera causa fuere, nec me latet. Haec, quae mensis unius erit,

reparabit virium robur, absentia: prudens profecto consilium.

_Tullia._ Quid hoc est? tam tenera, tam delicata, ad primos non periisti

Cavicei concussus? Quid audio? Quae tam cito talem peregeris, jam facta

es athleta. O victricem et laureatam concham!

_Octavia._ Abi, improba manus, quae procaci tactu adulteras novam

nuptam.

_Tullia._ Patere, inepta. Quid times hoc in meo lecto, quem libidine et

incendio imples? Ea cereos illos qui lucent extingui nolui mente, ut

omnem pulchritudinis tuae florem delibem oculis.

_Octavia._ Sed nunquid amoris nuptialis legi cedere lex debet amicitiae?

Si patior ultro quae olim a te pathica sum pati solita, nunquid Caviceo

fecero injuriam?

_Tullia._ Ah! ah! ah! quid amplius objeceris mihi?

_Octavia._ Quid hi sibi cachinni?

_Tullia._ Novum antrum hausit rimulam illam tuam, in qua sedebat

virginitas. Quam immane patet! Quid objicies deinceps mihi?

_Octavia._ Nihil habeo, mea Tullia, quod objecisse tibi, aut velim, aut

debeam.

_Tullia._ Aperi femina.

_Octavia._ Obsequor.

_Tullia._ Quam differt haec mulieris pars a virginis parte! Ecce divisa

cadurda: o hiatum! manum etiam inducere possim.

_Octavia._ Eh! eh! eh! moves me nimis ad libidinem, remitti me sentio,

ni cesses. Vis in manu tua fiam adultera, quae mori malim, quam in

vetito hominis amplexu pollui?

_Tullia._ Postea videbimus. Sed nunc agam quod ago. Quis hominum

complere possit hanc fossam, unum praeter Caviceum? Longe laxior es non

solum quam ego, sed imo quam mulieri conveniens sit, ut homini conveniat

non portentoso. Sum ego stricta prae te, quae tandiu homines passa sum,

quae tot sum effusa sub congressibus, e cujus cymba partus invectus est

in vitae portum. Timeo, cognata, ne quae hunc in modum discissa es,

omnibus praeterea hominibus inutilis facta sis ad Venerem. Quod pumilio

una in navi regia, si naviget solus, id in te fuerit alterius hominis

mentula.

_Octavia._ Nihil mea interest, me modo suis semper voluptatibus habeat

commodam Caviceus, et, ut nudiustertius loquebaris, ejus probe machaera

conveniat in vaginam meam. Hoc sibi usuique suo perfodit stadium, non

aliis. Quod mirere, cum me ultimum compressit, tam arcte intro aiebat

sibi vinciri mentulam, ac si manibus premerem, et ita hoc compressu

exsugi, ut prae voluptate se diceret emori.

_Tullia._ Tu vero quid?

_Octavia._ Ego spissis basiis animos dabam, et molli crispantium clunium

motitatione opi eram ad metam eunti.

_Tullia._ Sed quam cupio, instituis a calce narrationem: hanc volo a

capite ordiaris. Scio te hos per dies probe dolatam, si ex felicissimis

alia fuit unquam. Sed nunc omnia minutissima vel momenta, ab hora qua

nupsisti ad hanc usque diem, curioso refer sermone, pupula mea.

_Octavia._ Faciam tibi satis: pruriginosa descriptione per aures in

animum tuum stillabo voluptates, quas in corpus meum depluit Hymenaeus.

Tuo de lecto nondum surrexeram, et jam consanguinei, cognati et affines

Cavicei mei ad Lares nostros convenerant. Meministi? Ut ingressae sumus

paternam domum, venit obviam Caviceus alacri ore, laetisque et

micantibus oculis utrique impegit osculum, et ad me renidens:--"Ades,

mea aurora," inquit, "ades, mea felicitas. Noluit ad vos irem mater, hae

dedissent mihi poenas nates" (demissa manu verberabat), "castigassem

pigritiam. Scis te mihi esse Solem, non pro Sole; illucescas modo mihi,

suum coelo non invideam Solem." Sub haec salutantium nos turba

circumvenit, mox dotales conscriptae sunt tabulae, et solemnia

nuptiarum, ex more, peracta, et juris formulis, ut loquebantur: nihil ut

superesset ad nuptiarum sacra, nisi victima.

_Tullia._ Victimam appellas virginitatem tuam, sine cujus jucunda et

laeta utrique occisione nuptiarum sacra nec sacra sunt.

_Octavia._ His actis Caviceus egoque, domi, solutis concionibus, relicti

sumus. Coepit ipse rogare sua esse vellem; respondeo me equidem maxime

velle, quae jam mea non essem. Fervidissimis basiis labia onerabat,

urgebat, ignescebat, ignem per viscera mea inferebat. In eo tota eram,

jam apud me non eram. Ancilla una atque altera comites datae lateri meo

haerebant, avertebant autem oculos retro ut pudicas decebat. Tunc

Caviceus: "Jube exeant hae ancillae," inquit, "anima mea, spes mea; hoc

nuptiarum nostrarum festo die, quid tibi mihique cum illis?--Absit in

eam me impudentiam cadere!" repono, "quid de me judicares? quid mater,

quid domesticorum familia?" Praeclusit novis suaviis os dicenti, ac

demum sensi vibrari in me arma virilia. Sed ecce revertitur ad nos eodem

temporis puncto mater: "Ut habes uxorem hanc tuam, Cavici?" inquit, "ut

amas?--Efflictim," ait, "et perdite amo; nihil amori meo adjicere ipse

ne quidem Amor possit, quo ardentior fiat. Sed per Deos Deasque omnes

nuptiarum Praesides et Antistites! permitte me, mater, virum esse, et

quae vis ut habeam uxorem tam elegantem, tam pulchram, permitte me virum

esse.--Adde," subjicit mater, "et tam teneram. Te cura tangat

teneritudinis ejus, nam quam impar sit pugnae quae mox alterum alteri

committet, annos vix quindecim nata, reputa, fili, cum animo tuo."

Dehinc morae impatiens Caviceus:--"Mei te misereat, mater," inquit,

"absumi me sentio caeco incendio, quod sola exstinguere possit uxor mea

uxoria medicina. Da mihi nunc fruendam; si negas, furaris mihi quod meum

est; sis mei mihi boni liberalis." Subrisit illa:--"Sed enimvero,"

inquit, "isti libidinis tuae impetus intempestivi sunt, non praestabiles

affectus. Ad noctem differ, quod dilatum gratius fiet. Mora dulcescunt

amoris fructus, ut reliqua meliorum tempestatum dona. Quam intempestivae

sint hae preces, mi fili, ipse videris; vellem sane indulgere posse quod

petis: nec hora, nec locus huic rei apta sunt. Non morabor voluptatem

tuam, sed ad noctem usque moderare tibi.--Ah! mater," reponit Caviceus,

"miserere generi tui, sane Octavia ipsa non negat vulneri mederi quod

impressit cordi.--Audin, tu?" inquit conversa ad me mater, "vis mederi

huic morbo? vis ipsa esse medicina?"

_Tullia._ Quidni velles? nimirum sapis.

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 5 / 22 段