pictis tabulis videmus, quam simillimum, sui dissimillimum. Horrebat
pilis totum corpus, in capite duplex ad frontem excreverat hircinum
cornu, in longum finiebat acumen. Aures vero, frons, oculi, nasus,
vultusque totus Cavicei erat. Pilulum intentabat mihi longius,
crassiusque duplo, quam homini est sub Veneris signis merenti: caetera
in hircum desinebant. Ruebat in me, stuprum poscebat, ori os admovebat.
Quid plura? tam insolens rei facies me terret. Quid vero id mihi mali
portendat? tu tam docta potes dicere.
_Tullia._ Et possum dicere, cognata, et dicam suo tempore: nam
inpraesentiarum nihil interest tua scire.
_Octavia._ Nec me sciendi cupiditate sinas diutius torqueri, hera mea,
sponse mi,
... fuit si tibi quicquam dulce meum.
_Tullia._ Dulces alieni amoris fructus, florenti tibi et tenerae: at
Caviceo, non dolorem, sed injuriam violati thori, portendit insomnium.
_Octavia._ Absit longe a me haec ignominia!
_Tullia._ Eos homines quorum uxores, non honesta Venere, ab aliis
hominibus per libidinem se subigi patiantur, hircorum et cornutorum
numero cedere vulgo aiunt.
_Octavia._ Audivi ut dicis. Igitur in eam ego perfidiam lapsura sum? Mei
corporis non uni solum Caviceo usum dabo? Mortem ante oppetam, quam id
admittam in me flagitii! An te alienae etiam libidini subjecisti? absit
me credere: absit etiam de me quidquam simile speres.
_Tullia._ Confabulabimur de his, cara virgo, aptiore tempore, postquam
deposueris virginitatem, et te Caviceus per aliquot menses diu noctuque
conculcaverit, permoluerit, protriverit. Alio tempore, et scio, alia
mens erit.
_Octavia._ Mutasse te mentem omnino oportet, nec in ea nunc esse
sententia, in qua eras cum nupsisti Calliae, quae fers id de me judicii.
_Tullia._ Quis probro vertat invictam necessitatem, si in eam te fata
amentiam agant, si me egerint, a qua ne Minerva quidem se expediat? Sed
de Caviceo vidisti aliud nihil in somniis?
_Octavia._ Penitus nihil; et pervigil facta, altiori dum teneris sopore,
quaecunque ex amoris arcanis dicendo retexuisti, hactenus cum animo meo
revolvebam.
_Tullia._ Haec tela texitur Caviceo tuo, non matri quae te erudiendam
mihi dedit. Quo doctior e complexu meo in Cavicei transibis amplexus, eo
gratiores ex tua Venere capiet fructus. Sed qui sint ii fructus omnes
aves scire, et aveo dicere ego, quorum post hanc noctem incredibilem
senties suavitatem. Jam nosti in corpus tuum, qua rimas agit has duas,
quas descripsi, inter femina tua tradendum illud pilum, quod te
perfodiat ad septimam usque costam.
_Octavia._ Rides, Tullia. Qui fieri id possit? Per ludibrium narras.
_Tullia._ Quidquid id est, machaeram illam suam, qua vir est, impinget
in eam corporis tui partem, qua foemina es. Sexus sexui commiscebitur,
ut videri jam unus possitis in ea conjunctione, qui duo vere estis. Hoc
quidem modo ea res tibi agetur omnis.
_Octavia._ Cupio, metuo scire; opto in amplexus Cavicei venire, metuo
mihi cum venero.
_Tullia._ Principio, injectis brachiis, quasi vinculis, ita ut elabi non
possis, nudus nudam arctissime constringet.
_Octavia._ Narra vero, soror, de Callia, ut jure suo tecum usus sit, cum
data illi uxor es: nam de Caviceo nihil habes certi dicere.
_Tullia._ Satisfaciam desiderio tuo, et lapidea esses, si ex eo ludo
quem lusit mecum Callias, cum virginitatem mihi excussit, quis etiam
tibi lusus ludendus sit cum Caviceo minime perspiceres. Ac, nullo unquam
tempore, tam gratae noctis joci ex memoria mea excident.
_Octavia._ Stertunt etiamnum omnes domi; Sol, naturae oculus, dierum
pater, gravem videtur aperire oculum in terras; mortalium oculi silenti
somno et molli natant in quiete; profundum ubique silentium. Tuta nobis
omnia colloquentibus et colludentibus.
_Tullia._ Utique. Postquam me collocasset nudam in lecto mater, sudarium
ad caput meum pulvino subjecit; osculum Calliae tulit et mihi; Calliam
jussit, ut, se coram, suavium mihi jacenti et multo rubore suffusae
daret; abiit, fores cubiculi occlusit, et clavem abstulit secum in
cubiculum suum, in quo e nostris affinibus multi, et in eo numero
Pomponia mea.
_Octavia._ Illam dicis quae tibi, ut aetate proxima, ita familiaritate
intima, sodalium tuarum tibi semper fuit carissima.
_Tullia._ Si venustatem, si lepores, si ingenium nosceris mulieris,
amares Pomponiam aeque ac amo. Paucos ante menses nupserat Lucretio
juveni, animi dotibus corporisque donis praestanti. De re hac omni plane
certiorem fecerat; docuerat quid primis in conflictibus ferendum mihi
esset, quid me facere deceret, quid loqui. Demum fecerat, ut nequidem
minutissima quae ad Venerem pertineant nescirem: multis has nostras
voluptates commendarat, quae, per Junonem meam! alias omnes longo
intervallo praegrediuntur. Igitur, parata instructaque, parem meum
expectabam, non inferior animo si, inferior viribus, abiisset modo
pudor.
_Octavia._ Sed cui rei id sudarium ad tuum cervical?
_Tullia._ Videbis.
_Octavia._ Nudam sane decubuisse te illa nocte cum Callia non miror,
quae sciam matrem meam, noctes omnes, nudam cum patre cubare.
_Tullia._ Ardorem illum tuum noscendi quae te utique nosse multum
interest, parumper sustine. Audies a me omnia, suo quaeque ordine. Ut
secessit mater, et me soli sibi vidit Callias in hac Veneris area
commissam, vestimenta tanta abjecit festinatione, ut mihi, priusquam
exutum vestibus crederem, nudus adstiterit ad interius spondae latus.
Lucebat cubiculum quasi medio die, cereis candelis hac illacque
distributis. Vidi corpus egregium, candidum, succi plenum. Cum vero,
pudorem similans, dejicerem oculos, vidi illi egregie etiam et magnifice
pendere penem; identidem penis caput sustollebat, quasi mihi, honoris
causa, minister voluptatis meae assurgeret. Mox dejicit tegumenta quae
me in lecto involvebant; nam Junio mense ineunte nuptias fecimus; nudam
prostituit oculis suis. Ego manu altera papillas, altera hortum meum ab
eo tueri et ab luce eximere; ille manum alteram et alteram vi amovere,
papillas attrectare, et sulcum expansa dextera occupare in quem mox
aratrum erat immissurus. Interim omnem venustatum harum florem in
unoquoque membro corporis intenta oculorum acie pererrabat; basiis
oculos, os, genas, collum, papillas, ventrem crebris premebat. Dehinc
medium induxit digitum meum in hortum, eo consilio (nam ipse postea non
negavit in pleno complexu) ut de virginitate mea certior fieret,
habiturus scilicet digito fidem, quam pilum, ut erat magnum et crassum,
facere vere posse non putabat.
_Octavia._ Vide hominis malignitatem.
_Tullia._ Nec, quod ad hanc rem pertinet, differt homo ab homine.
Curiosi sunt omnes aeque ac unus: tu ipsa experta es a Caviceo.
Condonanda est illis, qualis qualis est, hujuscemodi suspicio. Certe
castae puellae mens multo gaudio cumulatur cum videt inveniri in se
incorruptum florem, ac maritum id etiam ipsum mirifice delectat, cum
invenit: nam, ut verum fatear, cara virgo, quae sunt verae virgines, ut
tu es, ut ego eram, virginitatis certissimam habent semper in ea parte,
in qua residet, probationem. Flos ille pudoris, quem Hymenem, quem
Eugium vocavere Veteres, virginem monstrat in qua se ostendit: etenim a
qua abfuerit puella, ita ut percipi non possit ab ea, etiam longe abest
virgo; si hominem non est passa, illi tamen fuit libido sua, procul
dubio, pro homine: virgo virginitatem eripuit sibi, vim a se passa est.
_Octavia._ Fecisti ut intelligam quomodo ipsa se virgo devirginet.
_Tullia._ Adjiciam alia bene multa; sed suo ordine. Quum tam parvo aditu
id mihi ostium patere sensisset Callias, ut homini hac iter probe
intelligeret nondum fuisse, projecit se in lectum, me complexus,
aggressus est suavissimis verbis compellare, suavissimis jocis incendere
ad Venerem.
_Octavia._ Obmutueras, stipes eras, saxum eras? quae tam lepida, tam
faceta, tam ingeniosa es.
_Tullia._ AEstuanti ex pectore ducta suspiria pro verbis erant;
repellebam, revocabam; fugiebam, accedebam; pudor mihi restinguebat
libidinem, et inflammabat:
... Irritaturque retenta,
Et crescit rabies...
Sensit Callias ignescere me vel invitam. "Agedum, Tullia mea," inquit,
"noli invidere felicitati meae, quae a te tota pendet, quae in te tota
est. Hortum tuum amoenissimum sine, domina mea, subeam: hoc, quod in te
est, Veneris et Cupidinis domicilium, aperi ipsa tu mihi. En clavim."
Sic loquebatur subridens, et manum meam laevam peni admovebat; petebat
apprehenderem, negabam: "Quid times?" aiebat, "si precibus meis
obsequeris in gratiam meam, quae tota mea es, et quod multo satius est,
quae vis esse?--Volo equidem tua esse," repono, "sed is noli
foeditatibus pollui, ut digna sim laudibus tuis. Quis hic amor tuus, si
me amasti, ut contamines? odio similior hic est amor tuus, quam amori.
Te capiat mei misericordia, tangant animum tuum hae lacrymae."
_Octavia._ Lacrymas fundebas?
_Tullia._ Lacrymulae cadebant quaedam ex oculis:--"Etenim," inquit,
"Tullia, si me amas, cum pudore hoc tuo importuno per hanc noctem facias
inducias. Nuda nudo audes amplius pudicitiam tuam commendare? Deinceps
magis nunquam pudica eris, quam cum ostendes nulli prorsus per te
pudicitiae locum esse, in hoc geniali nostro thoro, quae tuo officio,
quae voluptati meae adversetur. Nam voluptas tibi mea pro officio omnino
esse debet. Omnibus praeterea sis nive frigidior velim, mihi passere
salacior. Igitur, quod a te peto pro jure meo, id volo ultro citroque
facias." Interim mirabilem in modum salax illi cauda creverat, et
inquieta femur meum alterum verberabat.
_Octavia._ Heu, metuo tibi, contremisco ad tua vulnera.
_Tullia._ Ad ineptias abis, nugax; audi rem seriam serio, ut debes, si
sapis.
_Octavia._ Ah! ah! ah!
_Tullia._ Nec plura: inserto intra femora mea femore, primum quasi cuneo
injecto, sic viam toti corpori intra femina mea fecit. Ascendit in me,
et pectus pectore compressit; tunc quid negem? me vehementi metu
perculit novum hoc et inusitatum pondus. Ille manu altera temperans
Priapi amentiam, foribus meis balistam applicuit, virginea inter cadurda
Priapi caput indidit, et mox facto impetu, quasi ex alto irruens,
impulit se in me magno nisu. Attamen profecit nihil, quod compactior
esset munimenti agger, validissimum vallum. Prima secundave concussione,
ne unguem quidem latum in castra se penetravit; ad tertiam vero
quartamve, exhalato spiritu sensi Priapum defecisse, et esse resolutum.
Priapi spiritus utique est semen illud, et proli et voluptati sacrum. Id
reducta quasi cataracta in meum ostium pleno ore evomuit. Haec velut
velitatio quaedam fuit, non justa pugna; nihilominus sensi etiam tum ad
vehementes illas concussiones acrem in illa parte dolorem, ob
difficultatem aditus, pilo fortiter adducto.
_Octavia._ Continuisti vocem ne erumperet in clamores?
_Tullia._ Sustuli quidem clamorem, eumque satis altum.
_Octavia._ Sed cum citius absolutum fuerit opus, quam bene institutum
sentires, num clamasti ex composito?
_Tullia._ Repressi continuo vocem, continuoque desiliens Callias, alacer
et ridens, secundum corpus meum projecit corpus. Sed uno femore
superimposito femori meo, caudam salacem ita statuit, ut ad umbilicum
fere meum pertingeret, et identidem guttatim stillans totum id spatium
complueret. Tunc sudarium (nam ita jusserat mater) cepi, quod sub
pulvino meo miserat; et primum Calliae mentulam detersi, dehinc hortum
meum, et uterum totum quem irrigarat; ac cum detergerem Calliam,
osculabatur me, ardentissime furebat, novas iras intentabat. Sed ex eo
liquore, quem infuderat intra latera virginalis mei, magna pars
defluxerat in lintea, notisque infecerat, quas non eluerem. Ex eo tam
abundanti profluvio multa facetiarum postera luce argumenta cepit, sicut
ex cruore virgineo, cujus venae per lintea tota ductae.
_Octavia._ Sed dixisti tunc non alte tibi infixum fuisse Calliae
mucronem?
_Tullia._ Velis tibi altius infigi? et mihi quidem post infixus est, et
ex eo vulnere vis sanguinis. Hanc enim post velitationem paululum
requievit Callias. "Moriar, mea Tullia," dicebat, "ni te plus oculis
amem, plus vita; nihil unquam pulchrius videri potest inter mortales.
Dea es, an foemina? Quam tibi turgent ubera mediocri tumore, quam dura,
quam a se apto intervallo dissita!" Ea vero manu tractabat, dein osculis
impetebat papillas, ore apprehendebat, leniter mordicabat, labiis
sugebat. Id me sane, ultra quam putassem, permovebat ad libidinem, aestu
inflammabat, qui me totam urebat. Tunc et manum inter femina mea
demittebat, digitis ludebat in lanugine pubis; mox labia cunni
comprimebat, digitis dehinc diducebat, digitos intro unum post alium
inserebat, totum in me Veneris oestrum ingerebat.--"Averte," dicebam,
"hanc tuam incendiariam manum, secede, quid me vexas?" Ille exsultare,
quod faterer me incendi. Laevam manum meam arripit:--"Veneream hanc tibi
facem incendo," inquit, "quae incendium illud quod excitat, restinguat."
Jubet eam facem capiam; jam audacior facta, quia cupidior, capio. Vix
eam manu complecti poteram. Horrui duram, rigidam, ardentem. "Hoc,"
inquit, "sum diffusurus cuneo hoc ostium tuum tam compactum et angustum.
Macte animo, mea Nympha, in eam spem te potiundam mater tradidit mihi:
si, cum revertetur ad nos, te reciperet a me tam integram quam dedit,
generum ignaviae incusaret, generum me negaret sibi, qui tibi maritus
non fuissem.--Pati non potero," repono; "occides me si tam grave pilum
intra corpus meum velis totum condere.--Tu te ipsa," inquit, "dux esto
ad praelium, ipsa tu torque tuis manibus id pili quicquid est in scopum
illecebrosum, quem ipsi Amor posuit et Venus." Rogat ne elabi sinam e
manu mea: obsequor. Conscendit iterum; ego ostio meo applico quod
subingrediatur auspiciis meis; e femoribus meis alterum intra quae se
conjecerat, in altum tollit, manu supposita altera; pilum ostio admoveo;
pulsare ille magno nisu coepit. Conquassationes forti animo, etiam
vehementissimas aliquot, fero. Pilum primoribus digitis tribus, ne a
recta via exerret quae in hortum ducit, contineo firmum et stabile. Mox
nervosius furere coepit Callias, tantoque impetu contorsit in me pilum,
ut per vim penetraverit se in uterum meum duos digitos latos.
_Octavia._ Abfuit omnis doloris sensus?
_Tullia._ Sensi difficillimum toleratu. "Me necas, Callia," aio,
vociferor miserabili voce; jam non clamor, sed ejulatio fuit. Nec
praeterea movebatur. Ego telum traho; subirasci ille, et increpare
turpem et insolentem, ut loquebatur, licentiam. Demum restituere pilum
cogor in eum locum a quo diverteram. Sed illico lacteum imbrem, dulce
lenimentum vulneri quod intulerat, defluere ex eo tubo sensi in hortum
meum. Resoluta est, et elanguit pars illa effraena et impotens. Datae
mihi breves induciae.
_Octavia._ Imber ille in intimum hortum tuum defluxit?
_Tullia._ Haudquaquam, dulcis virgo, ne guttula quidem. Extima ora hoc
solum rore inspersa est. Ubi exscendit Callias, petit ut se abstergam;
mox conqueritur de me:--"Si me amares, Tullia," dicebat, "non negares,
ut facis, misero, qui amore tuo ardeo, veros amoris tui fructus.--Amo
te," respondeo, "et perdito amore; sed miseram quae me vis facere in hac
laniena?--Nescis," subjicit, "istam corporis partem non jam esse tuam,
sed pleno et indubitato jure meam? quid me prohibes rebus meis libere
frui? An decet bonis instructam litteris, ut tu es, mea conjux, meae
deliciae, sui muneris adeo esse negligentem? Nam tui muneris est mecum
non contendere de his Veneris muneribus.--Ah! Callia," replico; "etenim,
si nosces quam molestus ille sit dolor quem infligis mihi, te misereret
Tulliae, si Tulliam amas.--Decorus et honestus tibi est hic dolor,"
subjicit; "quo acrior tibi videtur, eo honestior videberis; sed
diuturnum non erit quod dolet, id vero solum erit diuturnum quod te in
posterum quam maxime delectet. Demum vitio tibi vertetur, quod tantam
copiam prolifici seminis intra sulcum non exceperis, quo scilicet pater
fieri potui. Crimen id est, crede mihi, quo scelestius nullum: ipsa
necas liberos tuos et meos antequam nati sint, animam adimis quam non
habent. Scelerata est et flagitiosa impatientia tua." Ad haec
ego:--"Tecum, dulcissime conjux, nolim de hac re movere controversiam;
me ream fateor: ignosce, obsequentiorem habebis, feram omnem aerumnam
immoto animo et corpore, ut tibi gratificer.--Nam, quae tua illa est
protervia, pupula mea," inquit, "ut quae omnes in omni conditione, etiam
te multo juniores quae nuptum eunt, quotidie patiuntur, effugere posse
arbitreris? Liberam te nihil praestare potest ab hoc stipendio. Docta es
litteris Graecis Latinisque, et te habes ac si esses e stolidarum et
ineptarum numero." Tunc ego ridens:--"Dea pertunda, opem fer! quidquid
jusseris me esse, ut libidini tuae anciller, constanter ero; sed video
quidem me mox pertusam fore, si Pertunda aderit." Risit vehementer
Callias, ita ut risum e proximo cubiculo audiret mea Pomponia; et sedato
risu:--"Nunc," ait, "para te ad proximum hunc conatum; insanire in te
incipit mentula mea mihi. Cum me effudero in amatum istud pectus,
brachiis amplectere me, nulla res complexum tuum solvat; fac omnino quod
jubeo, si me vis maritum: quod rogo, quod peto, si amantem. Quinetiam
tolle quam altissime poteris crura, ita ut lepidissimi pedes admotis
calcibus politissimas tibi nates exosculentur." Promitto me facturam.
_Octavia._ Et stetisti promissis?
_Tullia._ "Macte animo," inquit, "oppeterem ipse pro te lethum, et
impatientia tua amori meo pugnat? Hoc in conflictu amorem mihi tuum
testari, et maxime potes, et omnino debes.--Venerem mihi malim habere
iratam, quam te," inquam. Interclusit mihi os osculis, et rursus
alacriter conscendit. Tollo quam altissime femora, amplexor quam
arctissime; tunc ad portam lanuvii admovit facem, interius diducit
digitis vulvae labia, mittit intro caput, mox totis viribus incumbit in
me, et in semihulcam meam corporis partem hastam impulit. Ad primos
concussus infixus est mucro: sensi enim multo altius ingressum quam
antea fuerat. Discerpi me credidi, in longam ejulationem erupi, et
eruperunt ex oculis meis uberes lacrymae. Paulisper restitit Callias,
et:--"Hanc tibi moram concedo, Tullia mea," inquit; "ecce medium fere
itineris confeci spatium: vide tu ipsa." Manum meam illuc adduxit;
periculum ipsa facerem, an mentiretur, monet: quod superexstabat nullo
fere labore trudi posse, si faveam. Superexstabat media admodum veretri
pars, sed ea crassior. Tunc vibrat linguam in os meum, et eodem temporis
puncto pilum adigit in perniciem meam. Ejulo, vociferor, manant ex
oculis lacrymarum rivi:--"Hei mihi!" dicebam, "me necas, tempera
parumper tibi ab hoc impetu tam saevo, tam fero." Nec tamen amplexus
solvebam, nec projeci femora. Aditum ingredienti hoc corporis mei situ
expediebam. Ultimo tandem conatu perfecit, ut totus intra vallum meum
subiret hostis, sed concussu qualem sustinueram nullum. Contremuit ad
hunc impetum lectus, ita ut disjectum crederent in contiguo cubiculo.
Clamorem tunc sustuli, qualem tolleret qui intra viscera hastae summum
mucronem excepisset.--"Mea es," inquit, "e castissima virgine castissima
mulier. Caeterum nihil quod timeas amplius habes, aperta est tibi et
mihi via, qua eamus ambo ad voluptatem." His dictis subagitare coepit,
nec amplius dolebat, quod quidem me provocaret ad querelas. Momento
sensit libidinis aestrum adventare: "Tullia," inquit, "mox horto tuo
intimo Veneream aquam irroro, osculum figo cum primum defluet." Vix
dixerat, osculum dedit; ex imis me sensi praecordiis irrigari calido et
copioso sanguine; sed si levem titillationem exceperis, nihil omnino in
ea re fuit quo delectarer. Ille basiis crebris, subagitationibus,
murmure suo testabatur mirifica se perfusum voluptate, quam in eo loco
nactus erat, quo penetraverat caudam suam salacem. Opere perfecto, non
tamen desiliit de equo: "Compensabo nunc jacturis meis," inquit, "hoc
lucrum, Tullia mea dulcissima; quandoquidem arcem pudicitiae tuae
obtineo, faciam quod victores solent." Ego ad eum:--"Quid solent
victores? amabo, mi Callia, qui me victam habes in potestate; mancipium
si volueris ad obsequium, liberam si volueris ad honorem.--Arcem cui
eripiendae tot labores insumpsi, tantum sanguinis effudi, tam cito ac
putabas non deseram tibi vacuam: volo scias me vicisse, et agnoscat
imperium victricis mentulae diffractus et laniatus tibi cunnus.--Sane,"
aio, "laniatus non dubito quin sit, et misere laceratus, e cujus ore tam
parvo fecisti antrum tam amplum; me miseram! jam me sentio porta
patentiorem.--Etenim, quo minus pateres," inquit, "ego eo magis
paterer." His dictis sensi intra viscera mea succrescere mentulam
Calliae, quae tabe projecta flaccida et elanguida paulo ante pars minima
sui esse videbatur. Jubet bono sim animo, ut bene valeam quaerit; nihil
mihi quod praeterea doleat superesse respondeo. Gaudio se ob id multo
capi ait, et impingit suavium.--"Sed tu, ut voluptatis meae particeps
fuisti?--Nullius particeps fui," refero; "quis potuit inesse in hoc
saevo conatu tuo, quis voluptatis gustus esse potuit?--Mutabis modo
sermonem, Tullia, et fateberis Venere nihil esse inter mortales
dulcius," subjicit; "sed et hunc etiam mihi laborem concede: ut agito
ego nates deorsum, tolle sursum, et agita quam vehementissime poteris;
poteris autem, si quae alia, juvenis, vegeto corpore, viridi et
robusto." Nego motus, qui mihi sit tam insolens, nosse rationem; ille
jubet, propellam sursum versus hunc corporis truncum: propello; jubet
rem repeti violento impetu: obsequor. Quid plura? mobiliores mihi nates
effecit quam ipse haberet. Ut me videt satis doctam, rogat ut ne meis
lateribus parcam; concutit vehementer: resilio vehementius ego;
subsultibus conquatio subigentem. Totis me viribus urgebat: ita totis
ego viribus recutiebam in me ruentem. Subabam ego, cevebat ille; et
crissantibus inguinibus mixti videbamur minari cubiculo ruinam:
contremebat certe lectus cum tanto strepitu, ut is longe lateque
exaudiretur dissipatus strepitus. "Anima, Venus mea," dicebat, "quam me
felicem facis! quis me mortalium beatior? En, en, anima mea,
colliquesco; advenit summa voluptas.--Sentio," inquam, "hei mihi! quid
hoc est quod sentio, mi Callia?"
_Octavia._ Me enecas hoc sermone, in exspectatione tantae voluptatis
ecce emorior.
_Tullia._ Compressit me arctius Callias; promovit in uterum meum ea vi
caudam ardentem, ut etiam videretur velle se totum in corpus meum
immergere: defluxit tunc in me deliciosus imber, et simul sentio etiam
me liquescere, sed tanta et tam incredibili cum voluptate, ut nulla
amplius in hoc Veneris furore habita honestatis ratione, urgerem ipsa
Calliam, subsultibus crebris fatigarem, rogarem ut properaret; ita
defecimus, resolutis quasi artubus, ambo eodem temporis puncto. Et puto,
si Venus ipsa confligentibus agonotheta adstitisset, cui lauream
concederet fuisse dubitaturam. Animam, quam in hoc cursu reciprocando
pene ademerat longa pugnae contentio, vix receperamus, cum audivimus,
clavi ad seram admota, portam patefieri, et simul mater et Pomponia
laetae se in cubiculum proripiunt; seram post se claudunt, ne quis
ingrederetur una, pessulo obdito.
_Octavia._ Non quali obdiderat fores tuas Callias, hem! hem! hem! Et
mater et Pomponia de eo sibi habendo nunquid altera in alteram
collitigassent? hem! hem! hem!
_Tullia._ Salsam te, quae intra paucas horas pessulo obdi fores tuas
senties bilibri!
_Octavia._
Est hic, est animus pili contemptor, et illum
Qui cunno bene credat emi quo tendit amorem.
Sic immutasti ipsa Virgiliana haec duo carmina. Emam, equidem, meo puro
puto amorem Cavicei, et hujusmodi oblectamenta. Persequere filum
narrationis tuae.