_Tullia._ Primum, Pomponia mea (nihil enim ex rebus meis volo te

lateat), cum familiariores altera alteri a crepundiis essemus, ante hos

annos, sic coepit mecum colluctari ingeniosa, sed procax; libidinosa, ut

nulla magis, sed cauta ut etiam nulla magis. Abhorrebat a principio ab

ea re animus meus: paulatim assuevi huic, ut loquebar, molestiae; et

exemplo praeibat Pomponia, usuram corporis sui non modo accommodans

petulantiae meae, sed et ipsa jubens, dulcissima mihi pellex, et sibi

lena. Demum factum est longo hujus voluptatis usu, ut ab ea me vix queam

abstinere; sed ubi fulgetris tuis innumeris cor meum perculisti, Octavia

mea, amore tuo ita exarsi, ita exardeo, ut omnia, imo Calliam meum, prae

te habeam despectui, et in amplexibus tuis mihi credam repositam

voluptatem omnem. Noli praeterea me putare proterviorem. Nam hic mos

ubique fere terrarum inolevit. Italae, Hispanae, Gallae foeminae invicem

amant altera alteram; et si pudor absit, omnes confestim, altera in

alteram, ruant prurientes. Lesbiis praesertim olim id sceleris

familiare, quod Sapphus nomen commendavit, atque adeo nobilitavit.

Illius lumbos Andromeda, Athis, Anactorie, Mnais, et Girino amasiae,

quam saepe fatigarunt! Ejus generis heroidas Graeci Tribadas vocant;

Latini Frictrices et Subagitatrices. Philaenis vero, quod huic voluptati

indulgeret perditissime, invenisse credita est, et usu suo, quae

scilicet magni nominis erat, inauditae ad suam aetatem voluptatis usum

foeminis puellisque apud suos suasisse. Tribadas dixerunt quod tererent

ac tererentur; frictrices a corporum frictione; subagitatrices a motu

concitatiori. Quid plura? Octavia mea, agere et pati mulieris est non

inficetae, ac cui cor salit sub pectore.

_Octavia._ Hercle! mira narras, sed jucunda aeque ac ridicula. Tu igitur

jam audies et tribas et frictrix et subagitatrix: quam me vero dices?

_Tullia._ Cypridem meam mollem, mellitam, auream. At enim nihil admovi

quo fieres minus integra, quo perfringerem ostiolum istud tuum, quo

delibarem virginitatem istam tuam florentem.

_Octavia._ Quo potuisses, scilicet?

_Tullia._ Milesiacae compingebant sibi e corio veretra octo digitos

longa, et pro modo crassa. Aristophanes author est his uti solitas

foeminas sui aevi; ac hodie quoque Italis, Hispanisve maxime, sicut et

Asiaticis mulieribus, id instrumentum mundi muliebris et pretiosioris

supellectilis praecipua pars est: magno in pretio habetur.

_Octavia._ Non intelligo id quid sit, cuive usui.

_Tullia._ Olim intelliges; sed ad alia nostra deflectat confabulatio.

COLLOQUIUM TERTIUM

FABRICA

----

O_ctavia._ Ah! ah! ah! Tullia, ut tu in me prosiliisti! O si te hominem

fecissent Dii!

_Tullia._ Eodem omnino modo prosiliet in te, divaricatis femoribus

jacentem, vir tuus. Os occupabit osculis, papillas illas sororiantes

exsuget, pectus premet pectore, totam opprimet, concutiet, sed multo et

validius quam ego potui, qui et validior multo et vegetior. Motus ciebit

quo lectus, in quo cubabis, contremiscet, ipsiusque adeo cubiculi

contignatio. Nam qua prima nocte vim intulit pudicitiae meae Callias, eo

impetu et corporis viriumque nisu in me furebat ruebatque, ut contremere

lectus meus audiretur ab iis, qui in proximo cubiculo pervigilium

Veneris meae celebrabant. Vide, amabo, quid de me in hoc certamine sit

factum, a quo tamen victoriae laudem retuli.

_Octavia._ Quid de me fiet, si tam rudem nacta fuero athletam? Nam tu

annis major et corpore habilior, quam nunc sum, eras, cum tradita es

Calliae fruenda: profecto video multam mihi crucem paratam.

_Tullia._ Haud negem, Octavia, multum tibi laboris ferendum; et si

negem, illuserim profecto inscitiae tuae. Sic se res habebit.

_Octavia._ Doce diligenter omnia quae me scire convenit. Quis hic dolor

futurus est? quam acer, et quam diuturnus? Malim certe ego momento

acriorem, quam mediocriorem et diuturniorem.

_Tullia._

Nec tu non aliquid, sed prima nocte dolebis.

Omne in amore malum, si patiare, leve est.

_Octavia._ Patiar certe, et spero forti constantique animo: nam quid

facerem? Verum, age, quid patiar?

_Tullia._ Eam corporis nostri partem, de qua jam colloquutae sumus,

vulgo etiam _vulvam_, _cunnum_, _fregnam_, _ficum_, _potam_, Latini et

nostri homines appellant; _vulvam_ quasi valvam dicere voluissent;

_cunnum_ a cuneo, quod vi multa enitendum sit in eam primis in

congressibus; aut a Graeco verbo {~GREEK SMALL LETTER KAPPA

U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON U+03c5~}{~GREEK SMALL LETTER NU

U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL

LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, quasi, qui foetor in ore canis esse solet,

idem etiam plerumque in hoc infimo corporis nostri ore esse soleat; aut

a Graeco {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON

WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER

NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER

FINAL SIGMA U+03c2~}, quae vox barbam sonat, quia hac in parte nos

barbatas inepti jocantur, lanuginem quae pubem nobis circumvestit barbam

vocitantes; aut potius {~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH PSILI

U+1f00~}{~GREEK SMALL LETTER PI U+03c0~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON

WITH VARIA U+1f78~} {~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL

LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH PERISPOMENI

U+1fe6~} {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON

WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER

NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON U+03b5~}{~GREEK SMALL LETTER

IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}, quod intelligere

significat: sicut enim a _mente mentulam_ dixerunt, sic etiam _cunnum_

ab intelligentia. Nimirum et mentulam sicut se ipsa regit, ut mente

praedita esse videatur, mentis quae in capite sedet imperiis parum

obsequens: ita hic et per se agit, et per se intelligit, in rationis

leges rebellionem movens, quae solo possit non mentis, sed mentulae

beneficio componi. Nos honestiori appellatione pudendum appellamus;

cujus labra quibus occluditur, cadurda dici apud veterem grammaticum

legi. In hanc primum partem totis viribus torquebit immanem hastam suam

Caviceus; hoc momento magnos tibi cruciatus dabit, mox et majora gaudia.

_Octavia._ Cito citius doloris oblivionem gaudia afferent!

_Tullia._ Vides mirabilem ejus fabricam. Primo quodam tumore, quem

lanugo tibi mollis tegit, protuberat; nec credas intra femina ob

turpitudinem, quae sane illi nulla est, conditam, sed ad usum repositam.

Tumorem illum monticulum Veneris vocitant: quem qui semel inscenderit,

Octavia mea, Parnasso, Olympo, montibus sacris anteponat semper.

_Octavia._ Inscensorem habeam, aeque ac es, jucundum! Non erit quod

Parnasso Apollinem suum, Olympo Jovem invideam.

_Tullia._ Duae sunt rimae, altera sub altera, quibus monticulus hic ad

plenum dehiscit coitum. Priorem magnam vocant, altera interior est. Illa

partui opportuna; nos enim, Octavia, velut quaedam officinae sumus

generi humano excudendo. Si angustior esset, dum foetus in vitales auras

editur, distendi non posset absque horribili cruciatu: et distendi et

dilatari necesse est. Adolescentiores, cum primum attingendi hujus loci

potestas datur, aeque intus patere puellas foeminasque putant, ac

exteriori hoc patent ostio, et vidi qui horrerent ridiculosi. Interior

autem minor est; labra vero quae latera tegunt majoris rimae, cadurda

dixi vocitari. Alae sunt intra reconditiorem illam rimam, mihi quidem

prominentiores: nymphis his nomen est. Sed sub alis in virginibus,

qualis tu es, exsurgunt quatuor velut valvulae. Occludunt eae ad uterum

iter, quod primis in congressibus, sine vi et conatu multo, vir non

aperiat libidini suae.

_Octavia._ Praesentisco, in eo conatu omnis erit doloris, de quo

narrasti, acerbitas.

_Tullia._ Sine institutam absolvam descriptionem: ut sunt simul junctae

hae membranulae quatuor in canaliculum desinunt, quasi caryophylli est.

At non transversam, quasi obductae, tenent uteri viam: versus exterius

horti ostium objiciunt se erectae; interdum vero aliquantisper sursum

versus dehiscunt; hac scilicet demittuntur via, qua a corpore nostro

excreta expellit foras vis naturae. Sed de clitoride me fugit dicere:

speciem penis refert membranosum corpus in extrema fere pube. Ac si

penis esset, obdurescit tentigine; improba adeo titillatione foeminas

inflammat vividioris paulo naturae, ut adhibita manu, si irritentur ad

Venerem, plerumque non exspectato conscensore ipsae sponte

colliquescant. Profecto dum me Callias nequitiis suis conscelerat, dum

demulcet, dum attrectat, idipsum saepe saepius experta sum. Intra ipsius

manus, in his locis liberius ludentes, copiosus decidit ex horto meo

roscidus humor. Hinc illi in me jocorum larga seges, et facetiarum

campus. Sed quid facerem? in cachinnos erumpit, rideo ego. Petulantiam

ejus increpo, increpat libidinem meam; ludus sumus alter alteri: et dum

ludimus verbis, re prosilit in me, sternit volentem nolentemque, init

jacentem, et quod humoris hortum meum amisisse jocatur, vi magna

refundit e suo, nihil ut querar per ejus culpam mihi periisse.

_Octavia._ Beatam vivitis ambo vitam, et deliciis plenam; alter alteri

estis oppido satis ampla felicitas.

_Tullia._ Demum, quod ab horti ingressu ad summum hortum interjacet

itineris, vaginam appellant, in quam se penis, dum concutitur mulier,

induit. Uteri modo collum, modo cervicem, modo sinum pudoris medici

vocant. Amplexatur vero, constringit, exsugitque virile membrum, quod in

eam vaginam impellitur, et inseritur. Hic est, Octavia, velut tubus, per

quem genus humanum ab alta nihili caligine transit in vitae lucem.

_Octavia._ Rem ita depingis, ut videar mihi ea etiam omnia quae indita

latent in imis meis visceribus, quasi ob oculos posita.

_Tullia._ Tibi quidem, cognata, haec interior rima, quique eam

consequitur sinus, minus patent quam mihi. Age, haec omnia defixo obtutu

introspiscere libido est: aperi crura quam maxime, quod tibi commodum

fuerit.

_Octavia._ Aperta habes: quid mihi tunc cum his oculis tuis emissitiis?

Diducis digitis haec utrinque labra: quid intro vides?

_Tullia._ Dulcis virgo! video florem, quem qui videret, floribus

praeferat odoribusque cunctis.

_Octavia._ Ah! Tullia, contine, amabo, lascivam manum; retrahe hunc

maleficum digitum, quem intromittis; mihi vere dolorem, dum altius agis,

inflixisti.

_Tullia._ Misereor tui, o concham pretiosam, Veneri concipiendae

meliorem quam haec fuit concha, e qua aiunt ortam Venerem! Bonis avibus

natum Caviceum, cui hic nova nascetur in hac concha Venus!

_Octavia._ Enim vero dicis miserere mei te.

_Tullia._ Scilicet te video excarnificandam miseris modis.

_Octavia._ Qui fiet? quid miraris?

_Tullia._ Ut parvo tuus ostio hortus apertus est, ut difficilem ostendit

ingressum, timeo ne Caviceo etiam labor incumbat, quem molestiorem

habeat quam gratiorem, ut sit etiam gratissimus. Vidisti ejus

catapultam, qua est castrum istud tuum diverberaturus?

_Octavia._ Non vidi: sed ecastor sensi, qualem fingunt Herculis clavam,

crassam, rigidam, et bene longam.

_Tullia._ Dixit probe mater mutoniatum esse, vehementer gaudet;

mentulatiorem in hac urbe nostra hominem esse putat neminem. Respondi

haec jactanti, Calliae viro meo machaeram esse latos octo digitos

longam: nihili eum esse hominem ad Caviceum reposuit. Se quidem dolere

sortem tuam et invidere: eam gratulari tibi multum; Caviceo penem esse

ait longum digitos undecim, crassum vero ut brachium habes, qua cum manu

committitur.

_Octavia._ O monstrum! Et hanc omnem molem in corpus meum vi trudet?

Pati potero? Jam cor dolet, cum venit in mentem quantae me miseram

aerumnae maneant.

_Tullia._ Ne tamen desponde animum. Longitudine cedit Callias Caviceo:

Caviceus profecto crassitudine Calliam non vincit. Nam brachium hoc meum

vides?

_Octavia._ Video aedepol. Caeca sim ni videam.

_Tullia._ In hunc modum illi mentula turgescit, cum irascitur ea in me:

nunc tamen haec machaera bene convenit in vaginam meam.

_Octavia._ Quae tandem illa est vagina tua victrix, fulminatrix, velim

scire.

_Tullia._ Non tam discrepant pulices a pullis, quam a mea haec tua. En

inspice, intuere, explora.

_Octavia._ Projice te in lectum, et statue supinam: nam videre probe

nequeo cum sedes.

_Tullia._ Jaceo, intuere omnia diligenter. Utile id tibi, et mihi dulce.

_Octavia._ Chasma video: quale Curtium mersit et absorpsit armis

onustum, equo vectum, video! Admovebo manum, diducam latera: manum etiam

totam libere mittere intro possim, si velim. Digitum meum, quippe qui

Venereus est, indere libet, qui campum hunc omnem quantus est pererret,

de eoque nuntiet mihi quam latus, quam altus, quam mentulae commodus.

Euge, ipsi imo Priapo conveniat, ah! ah! ah! vel si quis Priapo

mentulatior. Verum et nares afflat meas spiritus teter:

... Talis sese halitus atris

Faucibus effundens nares contingit odore.

Quam male olentes hic tuus hortus fert flores! Ex his pigeat Venerem

sertum fieri sibi, aut coronam.

_Tullia._ Faceta es, cara virgo, et salse loqueris. Tu autem, qualis

nunc sum, et intra paucos menses eris postquam pepereris; et patebis

immensum, ut patere me vides; et hiabit infima haec uteri sedes, ut hiat

mihi; et quae nunc hac parte tam pura es spiritu, quam es ore, nocenti

perflabis nares meas odore, manumque, si te contigerit, inficies. Haec

sunt nuptiarum incommoda, haec sunt voluptatum nostrarum accessiones.

Sic, ne dubites, fiet.

_Octavia._ Id quomodo fiet? cupio scire.

_Tullia._ Postquam hominis membrum illud in suam excrevit magnitudinem,

penetrat se eo furore in corpus nostrum, ut omnem locum conspurcet,

contaminet, polluat.

_Octavia._ Sed promissorum te non capiat oblivio.

_Tullia._ Intelligo quid quaeras, adsum. Partem eam tamen virilem, tam

efferam, tam impotentem, variis laudibus praedicant quae amant, quae

expertae sunt; ulla nec est experta quin amet.

_Octavia._ Amabo igitur vehementer, cum experta fuero.

_Tullia._ Praeclare. _Veretrum, mentulam, penem, phallum, taurum,

machaeram, pessulum, peculium, vasa, vasculum, pomum, nervum, hastam,

trabem, palum, mutonem, verpum, coleos, scapum, caulem, virgam, pilum,

fascinum, caudam, mutinum, noctuinum, columnam_, appellatione partim

propria, partim translata vocant Latini. Graeci varia etiam vocabula:

nam {~GREEK SMALL LETTER PHI U+03c6~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA

U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS U+03ad~}{~GREEK SMALL

LETTER PSI U+03c8~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL

LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON U+03c5~}{~GREEK SMALL

LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON WITH TONOS

U+03cc~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER

GAMMA U+03b3~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER

NU U+03bd~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH OXIA U+1f77~}{~GREEK SMALL

LETTER MU U+03bc~}{~GREEK SMALL LETTER ETA U+03b7~} {~GREEK SMALL LETTER

OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH PSILI U+1f50~}{~GREEK

SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~},

{~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER RHO

U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER THETA

U+03b8~}{~GREEK SMALL LETTER ETA WITH OXIA U+1f75~}, {~GREEK SMALL

LETTER PI U+03c0~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS

U+03ad~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL

SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER

ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER THETA U+03b8~}{~GREEK SMALL

LETTER ETA U+03b7~}, {~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH PSILI AND OXIA

U+1f14~}{~GREEK SMALL LETTER MU U+03bc~}{~GREEK SMALL LETTER BETA

U+03b2~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA

U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU

U+03bd~}, {~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER TAU

U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER ETA WITH PERISPOMENI U+1fc6~}{~GREEK SMALL

LETTER MU U+03bc~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}, {~GREEK SMALL

LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER UPSILON WITH OXIA

U+1f7b~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA

U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER GAMMA U+03b3~}{~GREEK SMALL LETTER XI

U+03be~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA

WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER PI U+03c0~}{~GREEK SMALL LETTER

RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER

FINAL SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL

LETTER UPSILON WITH OXIA U+1f7b~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA

U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL

SIGMA U+03c2~}, {~GREEK SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER

OMEGA U+03c9~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER

ETA WITH PERISPOMENI U+1fc6~}, {~GREEK SMALL LETTER RHO WITH DASIA

U+1fe5~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL

LETTER PHI U+03c6~}{~GREEK SMALL LETTER ETA U+03b7~}, {~GREEK SMALL

LETTER ALPHA WITH PSILI U+1f00~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~}{~GREEK

SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER GAMMA U+03b3~}{~GREEK

SMALL LETTER KAPPA U+03ba~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK

SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON

U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~} dicitur et {~GREEK SMALL LETTER

RHO WITH DASIA U+1fe5~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL

LETTER PHI U+03c6~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH OXIA U+1f77~}{~GREEK

SMALL LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK

SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~}. Extra rei Venerae usum, iners et

pendulus jacet homini nervus; ad eam vero rem arrigitur, intumescit,

furit, in eam crescit magnitudinem, quae nobis primum incutiat

vehementem metum, mox quidem acrem virginibus dolorem ferat, ac post

devirginitatis summam voluptatem, quae et metum et dolorem longe

superet.

_Octavia._ De voluptate nescio, nec de dolore scire velim: utique de

metu sentio.

_Tullia._ Subtus et ad radicem ejus vasculum cohaeret, scrotum vocant,

pilis multis, crispis, duriusculis obnuptum et opertum. In eo

virilitatis testes, iidemque nobis amoris erga nos hominum benefici

testes.

_Octavia._ Non vidi, non audivi de his testibus: expedi quid rei sit.

_Tullia._ Globuli sunt duo non adeo parvi, non exacte rotundi, admodum

duri; et quo duriores, eo aptiores ad libidinem. Quod duo numero sint,

didymos ob eam rem Graeci appellant, et id nomen magni viri tulerunt

multi. Fuerunt quibus unum praeterea naturae adjecit munificentia, ut

tres haberent. Hoc in numero Agathocles fuit Syracusanorum tyrannus,

quem idcirco {~GREEK CAPITAL LETTER TAU U+03a4~}{~GREEK SMALL LETTER RHO

U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON

WITH OXIA U+1f79~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER

CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA U+03b9~}{~GREEK SMALL LETTER NU

U+03bd~} nominarunt. Nota est eo nomine apud nos Coleonum gens nobilis,

quae Bartholomaeum illum Coleonem Imperatorem summum in Italicis bellis

tulit. Omnes in ea viri fere tribus testibus ad Veneris duella, ut

praestantibus animis ad Martis certamina, vigent. Fortunatae quas uxores

habent! nam in testium anfractibus ambrosii illius roris velut officina

est, qui nos tam amicabiliter demulcet, et vulnera quae penetrando in

corpus nostrum mutinus fecit, mirabiliter curat, diu ne doleant; cui

debeo pupulam meam; cui debeo omnia gaudia mea; cui se fert acceptum

genus humanum. Semen vulgo vocant et sperma, alterum Latinae, alterum

Graecae originis. In sulcos enim foemineos projectus, mox in hominem

fingitur. Omnium animalium homo maximam seminis copiam emittit: quibus

autem tres fabri in eam rem laborant, ut etiam Fulvio Pomponiae meae

fratri, sane eorum opera foeminas abundantiori imbre proluunt, quam

quibus solum duo; et res, ut loquor, sic est.

_Octavia._ Forte et tres Caviceo insunt, ita me ejusmodi roris pluvia

totam ad usque fere umbilicum aspersit, indusium madefecit.

_Tullia._ Vegetum juvenem et tuae Veneris cupidum, cognata, turpe esset

exsiccatis tibi vasis litare, Venerique tuae. Reliqua persequar. Liquor

hic spumosus, albus, viscidus, veretri sputum, ab eo loco in quo

excoctus, perfertur ad summum virgae caput, moxque propellitur tanto

impetu, ut tres etiam pedes longe a se evomat, qui ejaculatur. Igitur

cum opus ad finem venit, post multas concussiones, tam rapide in imum

uterum projicitur, ut quibus sensus foeminis non penitus torpescit,

impeti, et igneo se intro imbre rigari magna sentiant cum voluptatis

titillatione. Verba desunt, Octavia, quibus apte satis eam voluptatem

depingam; tute tibi dixeris intra paucas horas.

_Octavia._ Scilicet ex summo virgae capite fluant hi lactei rivi? Priapo

quidem caput esse non negem, qui quod mentulatissimus esset, Lampsacenos

inter homines esse desiit nempe ut Deabus proximus esset, ut audivi a

te; sed illi hominum membro caput etiam esse nesciebam, quae homini

cuilibet duo esse capita, inepta, nesciebam.

_Tullia._ Et fuerint profecto beati, fortunatique, ac summa inter Heroas

gloria, quibus etiam fuerint tres penes! Extremam penis partem in

oblongum effictam, vocant caput, balanum, et glandem; quam si summis

digitis compresseris, tantum abest ut dolore afficias ullo, quin imo

dulciori pruritu affeceris. Nec ulla faciliori breviorique via ad

Venerem tuam, cum oestro percita ardebis, Caviceum abduxeris ex

alienissimis etiam ab hac cogitatione cupiditatibus. Et operitur pileolo

id Priapi caput, praeputium nominant; quem vix superbus ille deponat

noctuinus, nisi ut te salutet, apertoque capite dominae aulam subeat.

_Octavia._ Mirifica es: te audiendo nulla unquam me capiet satietas;

ita, o utinam! nec Calliam tecum dormientem.

_Tullia._ Connivent jam mihi mei oculi somno, quae longae vigiliae sum

valde impatiens. Ideoque sic loqueris, ut loquuta es, quod

animadvertisti me somniculosam eloqui, quem tecum habeo, his de rebus

sermonem.

_Octavia._ Noli somnum tenere, amabo; admitte, qui tibi jucunde

blanditur.

_Tullia._ Per Venerem tuam et meam, atque adeo Cavicei! opus est tibi

magis somnus quam mihi: nam proxima nocte nec eum videbis, inter Cavicei

complexus, oscula, compressiones, subagitationes, furores. Refice corpus

tam tenerum, tam molle: ad id certamen te para fortiter ineundum.

_Octavia._ Faciam uti vis; verum me major tuae valetudinis cura tenet

quam meae. Obdormisce jam, nequidem verbum mittam.

_Tullia._ Osculum impinge mihi: id mihi viaticum erit ad quietem.

_Octavia._ Tibi et os, et labra, corpusque totum dedo; quos volueris ex

me fructus cape, tua sum.

_Tullia._ O basia quae Jupiter invideat mihi! o gratos complexus! o

illecebrosos tactus! Permitte ut, composito intra papillas tuas ore,

manu altera ad hortum tuum missa, altera ad nates illas duras et

compactas affixa, sic obdormiscam, ut Mars cum Cypride sua dormire

solet. Quum somno soluta fuero, qua fide coepi, quae supersunt repetito

sermone eloqui pergam, dulcis virgo, hera mea.

_Octavia._ Loquacior es quam e re sit; tace et obdormi; age quod agis.

COLLOQUIUM QUARTUM

DUELLUM

----

T_ullia._ Non possum dicere quam optime recreata sim hoc tam longo

somno, qui septem per horas continuas artus meos occupavit: tu vero,

Octavia?

_Octavia._ Ego vero ab hora evigilo, quam somnii horrenda species e

somno excitavit paventem trepidantemque.

_Tullia._ Narra somnium, si lubet.

_Octavia._ Videbar mihi cum Caviceo esse, Tullia, sub salicum ramis, qui

nos ab aestu solis tuebantur, in opaca et viridi Padi ripa deambulare.

Suavissimis deliniebat aures animumque meum questibus suis Caviceus,

quos prae amore fundebat: suavium petebat, negabam; suadebas darem,

dedi; cepit. Cum praeterea in sinum meum manum alteram demitteret,

altero brachio complecteretur, tua ope, tua opera ab ejus me vix

complexu explicui. Exsoluta in fugam me dedi, sequebatur; at cum jam

esset comprehensurus, os obverto... Hem! Tullia, quid monstri video?

_Tullia._ Lupi invaserant in Caviceum, lacerabant amores tuos? an se

gladio transfixerat?

_Octavia._ Bona verba! potius ipse sua me machaera transfigat!

_Tullia._ Faceti oris, salsi animi puellam!

Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris · 第 3 / 22 段