loqui in hoc plenae libertatis confinio, in quo nunc sum), id profecto
vehementer miror. Nam si non usus, quem certe nullum habebas, tamen
multa tua eruditio adyta haec tibi aperuisse debuit. Te saepe audio
summis laudibus tolli in coelum, quod litteris Latinis Graecisque, ac
liberalibus fere omnibus disciplinis ingenium ita imbueris, ut superesse
nihil videatur quod nescias.
_Tullia._ Multus in hoc fuit pater meus, ut, quo studio formosarum et
venustarum aliae pleraeque omnes famam ambiunt, ego eruditae virginis
laudem persuasum haberem esse mihi comparandam. Et aiunt qui adulari
quam vera dicere satius habent, non omnino operam lusisse.
_Octavia._ Aiunt etiam qui nolunt adulari, vix pudicitiae laudem, vix
honestos mores retinuisse, quae ex nostris eruditiores habitae sunt, cum
id decus ceperunt.
_Tullia._ Pudicam negarent me, quam fatentur eruditam?
_Octavia._ Nec ullam potius ob rem admirationem omnium es consecuta,
quam quod bonis castisque moribus tuis eruditio non obfuerit; magnam
avem contra lucem attulerit. Qui vero fieri potuit, ut, quae virgines
ducuntur, Musae virginum laudi infestae crederentur? Ut, quae animorum
sunt velut quaedam faces, quibus ad magna et laudabilia omnes similiter
foeminae hominesque accendimur, eaedem contaminare animos dicerentur?
Sane dum nobis homines, per malignitatem quamdam arrogantem et stultam,
eas opes invident quibus ipsi superbiunt, maledicta invidiae miscuere.
Aconita ac venena omnia non minus homines fugiunt, quam nos fugimus,
quas vocant sequiorem sexum, quia quae nobis adimere pestis animam
potest, et illis etiam potest. Si nobis eruditio est pro veneno et pro
peste, ut obtrectant, quomodo rem tam malam, ut hominibus prosit (nam
sibi prodesse non negant) naturam continget momento mutare? Suo si
ingenio nobis est eruditio velut fons quidam omnium malorum et
flagitiorum, quomodo ex eodem fonte bibent illi nectareos latices ad
immortalem gloriam: nos vero infelices et miserae Stygia quasi fluenta,
quae pectori sulphurea sint incentiva eas ad libidines, ad quas ipsi nos
rapiunt imperio, aut ducunt exemplo? Nam, te sic loqui memini, cum de ea
re sermonem ante hos dies cum Caviceo meo haberes. Decorum sane tibi est
hanc ad usque diem servasse illaesam honestatis famam, cum ea
pulchritudine, qua accendis etiam frigidiores, cum ea eruditione, qua
etiam capis quos pulchritudo non tangeret.
_Tullia._ Quae sic loqueris, quae scis amore inflammari hominum corda,
non ita profecto rudis es ut putabam.
_Octavia._ Nesciam ego penitus quod Cavicei oculi, frons, vultus denique
totus, toties dixere mihi, ut etiam ipse taceret? Enimvero, dum ante
octo dies liberius mecum agit, ad oscula mea ferri insueto impetu certe
mirata sum; nec quid sibi vellet hic impetus, hic aestus, satis noveram.
_Tullia._ Aberat mater? sola eras? ab eo tibi timebatur nihil?
_Octavia._ Aberat mater; quid autem ab eo timeretur? ego certe nihil
timebam.
_Tullia._ Nihil ultra basia rogavit?
_Octavia._ At ea quidem ab invita sumpsit, linguam micantem intra labia
mea primora vibrans vesanus.
_Tullia._ Quis tibi tunc sensus erat?
_Octavia._ Fatebor: me nescio quis aestus invasit hactenus inexpertus:
totis artubus concepi ignem. Credidit mihi vultum esse pudore suffusum;
sustinuit aliquantisper amentiam, et petulantem manum.
_Tullia._ Perge.
_Octavia._ Manus eas furaces oderim semper, ita me demum excruciatam,
fatigatamque incendio impleverunt!
_Tullia._ Rem bellam!
_Octavia._ Quid hoc est? alteram alteramve papillam, demissa in sinum
manu, prehendit, et cum duriusculam alteram, alteramve attrectaret,
impressis digitis, reluctantem ecce me prostravit resupinam.
_Tullia._ Erubescis; res peracta est.
_Octavia._ Admota ad pectus laeva manu (ut gesta res est refero),
conatus facile meos omnes frangebat: dextram vero sub stolam misit.
Pudet, pudet dicere.
_Tullia._ Excute pudorem illum deridiculum, cogita tibi dicere quae mihi
loqueris.
_Octavia._ Mox evoluta supra genua stola, attrectavit femina. O!
vidisses oculos scintillantes!
_Tullia._ Te hoc temporis momento utcunque beatam!
_Octavia._ Inducta altius manu, locum eum invasit, qui nos, ut
loquuntur, ab altero sexu distinguit, et e quo equidem mihi, uno abhinc
anno, copia sanguinis, unoquoque mense, manare solet per dies aliquot.
_Tullia._ Euge, Cavici, ah, ah, ah!
_Octavia._ O scelus hominis! "Haec pars," inquit, "me mox summo beabit
gaudio. Patere, Octavia mea." Ego ad eos sermones parum a deliquio
abfui.
_Tullia._ Tum, quid ille?
_Octavia._ Illa mihi pars, vix crederes, minima rima patet.....
_Tullia._ Sed ignea, sed micanti.
_Octavia._ In eam digitum immittit, quem cum locus ille aegerrime
caperet, non carui aliquo sensu urentis doloris. Ille vero: "Habeo
virginem," inquit, et dicto citius apertis mihi per vim femoribus quae
ut poteram obstringebam enixissime, in me resupinam se projicit.
_Tullia._ Siles? nihil praeter digitum in eam partem induxit?
_Octavia._ Sensi... sed quae mea est impudentia, quae dicere pergo!
_Tullia._ Et eadem ego, quam tanti facis, passa sum, quae tu. Nihil
audentius sponso, quem mora omnis lacerat mirum in modum, donec sponsae
eum florem discerpserit.
_Octavia._ Sensi mea mox inter femora pondus aliquod obdurum et
fervidum. Ille me vi petere; vehementi impulsu eam rem in corpus meum et
in eam rimam adigere. Sed ego, collectis viribus, in alterum me latus
conjeci, et laeva inter utrumque corpus insinuata, eam appuli illum in
locum, in quo pugna tam saeva pugnabatur.
_Tullia._ Potuisti una manu tam validam catapultam evertere?
_Octavia._ Potui. "O nequam hominem!" dicebam, "quid me tam dire vexas?
Ignosce, si me amas: quo delicto id supplicii merui?" Et lacrymae
manabant ex oculis: sed enim ea erat mens mea in perturbatione, ut
nequidem hiscere auderem, aut opem clamore misso obtestari.
_Tullia._ Nec ideo tamen sua te hasta transfixit Caviceus, vallumque
tuum istud subiit?
_Octavia._ Injeci manum, arreptamque averti; sed rem miseram! sensi
protinus me velut imbre ad ignem temperato perflui, nudamque, ut eram ad
usque umbilicum, irrigari. Admovi iterum manum; sed cum in eum liquorem,
quo ille me furor insperserat, incidissem, quasi viscatum, refugit manus
metu et horrore.
_Tullia._ Igitur nec ille victor, nec tu victrix, quum parum abfuerit,
quin vera sit potitus victoria.
_Octavia._ Ab eo die multo acceptior Caviceus. Et cupidine impotenti
nescio qua furit animus. Quid cupiam nescio, nec dicere possim. Illud
tantum scio mihi omnium mortalium Caviceum esse longe gratissimum; ab eo
uno exspecto voluptatem summam, quam non intelligo, quae qualisve futura
sit nescio. Cupio nihil et cupio tamen.
_Tullia._ Nacta me es quae in his cogitationum tuarum ambagibus tibi sim
pro OEdipo. De Biblide quae scripsit Amoris magister et interpres Naso,
belle tibi utique conveniunt:
Illa quidem primo nullos intelligit ignes,
Nec peccare putat, quod saepius oscula jungat...
Sed nondum manifesta, sibi nullumque sub illo
Igne facit votum; veruntamen aestuat intus.
Spes tamen obscoenas animo dimittere non est
Ausa suo vigilans: placida resoluta quiete
Saepe videt quod amat, visa est quoque jungere fratri
Corpus, et erubuit quamvis sopita jacebat.
Somnus abit, silet illa diu, repetitque quietis
Ipsa suae speciem, dubiaque ita mente profatur:
"Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
"Quam nolim rata sit! Cur haec ego somnia vidi?"
Pudet somni: amatur tamen; et dum in imagine voluptatis ludit animus,
gaudio colliquescunt summo sensus. Erubescis? Habeo confitentem,
viderisque mihi dicere:
Dummodo tale nihil vigilans committere tentem,
Saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
Testis abest somno; nec abest imitata voluptas.
Proh Venus, et tenera volucer cum matre Cupido!
Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
Contigit! Ut jacui totis resoluta medullis!
Ut meminisse juvat! quamvis brevis illa voluptas,
Noxque fuit praeceps, et coeptis invida nostris.
_Octavia._ Haud inficias ibo: obversatur mihi ob oculos, diu noctuque,
Caviceus, mentemque totam spes occupat incredibilis voluptatis. Et sane
similem optavi saepe Caviceo opportunitatem, ab ea die, quam rudis et
imprudens misere perdidi.
_Tullia._ Quid tum factura esses?
_Octavia._ Ipsa tibi potes dicere. Jam ego doctior essem, et ille
beatior. Nondum me composueram, vestem vix deduxeram ad pedes: ille
indusium condiderat, quod de femoralibus excesserat; ecce intervenit
mater.
_Tullia._ Vae tibi! nam novi mulieris mores, et severitatem.
_Octavia._ Nihil tamen molestius locuta est vel Caviceo, vel mihi.
Petiit subridens quos inter nos sereremus sermones? uter amantior esset?
"Nam amari quis sit dignior, id non quaero," inquit; "tu es, Cavici, nec
tu, Octavia, puto, contra contenderis. Velim tamen, quandoquidem vos
brevi junget Hymenaeus (quod precor faustis avibus fiat), tu Cavici,
Octaviam meam, et tuam, non pro merito, quod in ea est permediocre,
ames, sed pro generosa tua indole. Annos uterque felicissimos in ea
conjunctione animorum agitabitis."
_Tullia._ Sed post, postquam Caviceus abiit?
_Octavia._ Coepit interrogare quid id esset, quod suis ipsa oculis de
utroque viderat. Ego excusare culpam; urgere mater verum faterer. Queror
ab eo me fere oppressam; quid vellet, quid quaereret me nescire; me
quidem non peccasse, quod scirem. Pergit quaerere, et sciscitari an
corporis mei integritatem violarit: nego. Monet in posterum ab eo
caveam, minas addit ni fecero. "Nam," inquit, "ante multos dies illi
jungenda es, nata; sed pro certo habe, si de te, ante id tempus, solidam
voluptatem ceperit, aut penitus discessurum: aut si constantiae laudem
maluerit, te tamen contemptui habiturum. Quarum rerum infelicior utraque
plane est, quam ut puella generosa aequo animo ferat, mortem ipsam
aequiori ferat." Ab eoque die solerti cura mater invigilavit, me ut
Caviceus nunquam inveniret solam. Nec cum sola est collocutus.
_Tullia._ Sane, cui in prima adolescentia (at adolescens valde est
Caviceus), frui contigit usura amati corporis, re patrata, quod
Stagyritem non fugit, eam plerumque odio habet quam insano antehac amore
deperibat. At vero, Octavia, ingenuitatem tuam admodum laudo, et quam
ego tecum etiam ingenue agam, faciam ne dubites. Petiit a me ipsa mater
tua, ut arcana haec reconditiora nuptiarum ostendam tibi omnia,
doceamque qualis esse debeas marito tuo, qualis maritus circa res
hujusmodi, ob quas homines inflammantur, futurus sit. Hac nocte, quo
liberiori omnia condoceam sermone, una meo in lecto decumbemus, quem
dulcissimum mihi Veneris stadium vocare apte possim. Postera concubinum
experieris jucundiorem, quam ego fuerim concubina.
_Octavia._ Rides, Tullia; apage ab his dictis, quae amori in te meo
injuriam faciunt, quam tuus non ferat, si ex animo me amas.
COLLOQUIUM SECUNDUM
TRIBADICON
----
O_ctavia._ Habet nunc idem nos lectus tuus, in quo voluisti me saepe,
non solummodo tecum, sed etiam in amplexibus tuis noctes ducere, cum
Callias abfuit maritus tuus.
_Tullia._ Duxi interdum insomnes, quod, tuo amore per omnes venas misso,
quo me macerabam, velut incendio urerer.
_Octavia._ Me amabas? nec etiam amas?
_Tullia._ Amo, cognata, et misere pereo.
_Octavia._ Peris tu vero, quam vita mea servari malim incolumem? Quae
haec est aegritudo animi? Nam te corpore bene quidem valere, omnia
faciunt ne dubitem.
_Tullia._ Ut tu Caviceum, sic te ego.
_Octavia._ Aperte loquere: quae est ista verborum caligo?
_Tullia._ Sed primum a te tam venusta, tam formosa, tam tenera, abige
etiam procul a te quicquid id est pudoris.
_Octavia._ Cum nudam me voluisti ingredi lectum tuum (et obsequuta sum),
ut ingressuram me dixisti cum dabor Caviceo fruenda, nunquid satis
pudorem procul a me omnem abegi?
_Tullia._ Nam Lydorum dixit olim Regina: "Exui tunicam simul et deponi
pudorem."
_Octavia._ Te hortante vici timiditatem meam, te duce vici me.
_Tullia._ Da mihi suavium, suavissima virgo.
_Octavia._ Quidni? quot voles et quod voles.
_Tullia._ O speciem oris divinam! O luce lucidiores oculos! O formam
Veneream!
_Octavia._ Et operimenta dejicis? jam nescio quid timerem, quod tibi
imprecor, si Tullia non esses. Ecce me nudam habes, quid praeterea?
_Tullia._ O Dii! personam agere Cavicei, dedissetis ut vellem, posse!
_Octavia._ Quid istud est? Ambas papillas meas, ut tu nunc, prehendet
Caviceus? Oscula osculis tam frequentia miscebit? Labia, collum, mammas
morsibus his petet?
_Tullia._ Isthaec, corculum, praeludia erant ad pugnam, et promulsidaria
ad plenas Dionaeas epulas.
_Octavia._ Apage, corpus totum manu pererras; inferius demittis manum.
Quid femora attrectas mea? Ah! ah! ah! Tullia. Quid eam, amabo, partem
vellicas? Nec oculorum ab eo loco dimoves aciem.
_Tullia._ Cum voluptate conspicio curiosa istum Veneris campum, non
latum, non spatiosum quidem, sed amoenissimis deliciis plenum, in quo
Martis tui vires hauriet inexhausta Venus.
_Octavia._ Sana non es, Tullia. O si Caviceus esses, jam ego in tuto non
essem: nam sedens quid jacentem per omnia membra adversam aversamque
oculis lustras? Est nihil in me quod pulchritudinem tuam superet: ipsa
te tuere, si quid tueri velis, quod et possis amare et debeas laudare.
_Tullia._ Fatua sim, non modesta, si me negem pulchritudine aliqua
praeditam; nam et floret aetas, sextum supra vicesimum vix complevi
annum. Partu uno a me Callias pater est. Si quae in tuos sensus ex me
voluptas dilabi potest, fruere, Octavia, nihil moror.
_Octavia._ Nec etiam ego. De me gaudii, quicquid capere poteris, id
capias, per me licet. Sed scio tibi a virgine, ut sum, nullam venire
posse voluptatem, nec etiam a te mihi, quamquam vere sis velut leporum
et venustatum omnium mirabilis hortus.
_Tullia._ Hortum quidem habes, in quo Caviceus suavissimis fructibus
libidinem suam libidinosam pascet.
_Octavia._ Hortum non habeo, quem etiam non habeas iisdem fructibus
uberem. Hortum vero quid vocas? ubi situs? qui sunt hi fructus?
_Tullia._ Percipio nequitias tuas: hortum certe tuum, quae de meo
objicis, tam nosti, quam ego meum.
_Octavia._ Eo forte vocas vocabulo partem eam quam dextra tua expansa
occludis, quam digitis vexas, quam summis unguiculis sollicitas mihi ad
pruritum?
_Tullia._ Ista est, cognata, cujus usum inepta nescis; sed faxo scias.
_Octavia._ Si scirem extra nuptias, nec proba essem, nec amore tuo
digna, tam dissimilis tibi. Verum, quis futurus sit usus ille, edoce. At
enim repone te in lectum: nam sedendo, ut facis, et tibi et mihi creas
molestiam.
_Tullia._ Faciam tibi satis. Nunc arrige aures: tam sane arrexerit
Caviceus facile et frequenter, ut tu aures ad hunc sermonem arriges.
Faxit Venus! omen cape, Octavia.
_Octavia._ Capio omen. Cachinnos edis? Quid latet, sub his verbis,
nequitiae, sane non video.
_Tullia._ At senties quid hoc sub omine deliciarum optetur horto tuo.
_Octavia._ Surdae loqueris.
_Tullia._ Faxit Venus audias atque intelligas! Hortus ille tuus, quem
nec verna nec hiberna tempestate flores fructusque Venerei deficiant,
velim, locus is est, cognata, quem sub inferioris ventris tumore lanugo
obnubit, tibi quidem mollior; pubem vocant. Haec documento est esse viro
aptam et Veneri maturam virginitatem, in ea puella in qua exorta primum
efflorescit. Cymbam, navim, concham, saltum, clitorium, portam, ostium,
porcum, interfemineum, lanuvium, virginal, vaginam, facandrum, vomerem,
agrum, sulcum, larvam, annulum Latini dixere; Graecis vero est {~GREEK
SMALL LETTER ALPHA U+03b1~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PSILI
U+1f30~}{~GREEK SMALL LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON
U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL
LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER NU U+03bd~} et {~GREEK SMALL
LETTER DELTA U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS
U+03ad~}{~GREEK SMALL LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER TAU
U+03c4~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~} et {~GREEK SMALL LETTER CHI
U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA
WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL
LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER FINAL SIGMA U+03c2~} et
{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH PSILI U+1f10~}{~GREEK SMALL LETTER
SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER
ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL
LETTER ALPHA U+03b1~}. Julia Augusti filia dicebat, ideo se Agrippae
marito parere quam simillimos liberos, quod nunquam nisi plena navi
vectores tolleret. {~GREEK CAPITAL LETTER EPSILON WITH PSILI
U+1f18~}{~GREEK SMALL LETTER SIGMA U+03c3~}{~GREEK SMALL LETTER CHI
U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA WITH OXIA U+1f71~}{~GREEK SMALL
LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER ALPHA U+03b1~} focus et caminus
est; {~GREEK SMALL LETTER CHI U+03c7~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON
U+03bf~}{~GREEK SMALL LETTER IOTA WITH PERISPOMENI U+1fd6~}{~GREEK SMALL
LETTER RHO U+03c1~}{~GREEK SMALL LETTER OMICRON U+03bf~}{~GREEK SMALL
LETTER FINAL SIGMA U+03c2~} porcus; {~GREEK SMALL LETTER DELTA
U+03b4~}{~GREEK SMALL LETTER EPSILON WITH TONOS U+03ad~}{~GREEK SMALL
LETTER LAMDA U+03bb~}{~GREEK SMALL LETTER TAU U+03c4~}{~GREEK SMALL
LETTER ALPHA U+03b1~} littera apud Graecos est hoc nomine, sed ejus
litterae figura ab horti nostri forma oppido differt. Volo te, cognata,
evadere ex amplexibus meis hac nocte doctiorem, quam si somniaveris in
Parnasso, ut etiam possis Graece concumbere: audivisti de Juvenale.
_Octavia._ Malim esse docta, ut tu es, cognata, quam satiari
voluptatibus. Cum te video tam juvenem et tam doctam, opto te fieri
Caviceum. Quam laeto tibi animo omnes corporis dotes prosternerem!
_Tullia._ Amplexare me, cara virgo, amore tuo furentem. Qua licet,
oculis et amplexibus, meas patere nequitias. Nihil inde Caviceo
deperibit, nec tibi. O vanos conatus meos, quicquid aggrediar misera!
Quam efflictim te depereo!
_Octavia._ Solare amorem tuum, et illam mentis impotentiam sequere. Quae
voles, maxime volo.
_Tullia._ Ergo hortum tuum istum dono da mihi, ut ejus sim domina: non
utilis tamen, quae nec clavim habeo qua fores aperiam, nec malleum quo
pulsem, nec pedem quo subintrem.
_Octavia._ Dono do profecto, quae tota sum tua. Habeam aliquid quod
juris tui non sit? Obvertis te in me: quid hoc est rei?
_Tullia._ Nec refuge, amabo, aperi femora.
_Octavia._ En. Totam me jam occupas: os ore premis, pectus pectore,
uterum utero: amplectar etiam te, cum me amplecteris.
_Tullia._ Tolle altius crura, superinjice femoribus meis femora. Artifex
tibi sum ego Veneris novae, quae nova es. Quam excellenter pares! Non
ita egregie possim imperare, ut tu obsequeris.
_Octavia._ Ah! ah! Tullia mea, hera mea, domina mea, ut me pulsas, ut te
agitas! Velim extinctos cereos illos, pudet lucem testem habere
patientiae meae.
_Tullia._ Age intente quod agis. Ut ego adsilio, tu subsili; exagita
crissantes nates, ut agito, et in aera mitte, ut poteris altius. Times
te anima deficiat?
_Octavia._ Sane me rapidis his fatigas concussionibus; opprimis me; vim
tam efferatam ab alia paterer?
_Tullia._ Tene, amplectere, Octavia, excipe... En, en fluit; furit
pectus, ah! ah! ah!
_Octavia._ Hortus mihi tuus hortum meum incendit; abscede.
_Tullia._ Agedum, Dea mea, tibi ego vir fui, mea sponsa! mea conjux!
_Octavia._ O utinam mihi vir esses! quam amantem haberes uxorem! quam
amatum haberem virum! Enimvero, etiam tu hortum meum imbre proluisti,
quo me sentio perfusam: quam ignominiam depluisti in me, Tullia?
_Tullia._ Nempe perfeci opus; et Venereum virus ex caeca navis meae
sentina projecit in cymbam virgineam tuam amor caeco impetu. At in imis
praecordiis, major unquam permovit sensus tuos voluptas?
_Octavia._ Nullam fere, ita me Venus amet! ex ea re quam fecisti,
animadverti me percepisse voluptatem. Commotior paululum fui, cum te
commotissimam sensi, et ex ardore tuo scintillae aliquot in eam partem,
quam obruebas tuis crebris subsultibus, inciderunt. Sed de incendio
potius monuerunt, quam incenderunt. Verum, dic mihi, Tullia, iste etiam
morbus tuus aliarum foeminarum mentem invadit, ut puellas ament et
petant?
_Tullia._ Amant et petunt, nisi quae sunt stolidae et saxeae. Nam quid
gratius puella nitida et polita, ut tu nitida et polita es? Sic Iphim
nondum puerum Ianthe urebat:
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
Hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo.
Vixque tenens lachrymas: "Quis me manet exitus?" inquit,
"Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novaeque
"Cura tenet Veneris? Si Di mihi parcere vellent,
"Perdere debuerant; si non et perdere vellent,
"Naturale malum saltem de more dedissent.
"Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
"Nec tamen est potiunda tibi: nec ut omnia fiant,
"Esse potes felix, ut Dique hominesque laborent.
"Nunc quoque votorum pars nulla est vana meorum.
"Dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt.
"Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus;
"At non vult natura potentior omnibus istis,
"Quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,
"Luxque jugalis adest; et jam mea fiet Ianthe:
"Nec mihi continget; mediis sistemus in undis.
"Pronuba quid Juno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
"Sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?"
Fatendum utique est, Octavia mea, libidinosissimae sumus pleraeque
omnes. Audis Quartillam Petronianam? "Junonem meam iratam habeam, si
unquam meminerim virginem fuisse: nam et infans cum paribus inquinata
sum, et subinde prodeuntibus annis majoribus me pueris applicui, donec
ad hanc aetatem pervenerim."
_Octavia._ Hactenus, Tullia, et probe nosti, non corporis tantum, sed et
purae mentis agito. Stolidam voces et fatuam. Sentio tamen jam jam me
libidine tangi, et Veneris cupiditate. Nuptiarum prope adesse mihi diem,
etiam ultro aestui meo gratulor Venereo; nam, opinor equidem, si cubent
nobiscum viri, solidam nos et veram tantum in eorum amplexibus nancisci
posse voluptatem.
_Tullia._ Recte judicas et senties postera nocte: fortunet te
Lampsacenum ferculum! Sed tumor ventris, impraegnatio, partus, consequi
solent hominum liberiores nobiscum lusus, et "turgentis verbera caudae."
Extra nuptias periculis et infortuniis infesta, quae puellas ad plenum
coitum vocat et impellit Venus. Sub Hymenaeo libera et laeta; e
contrario omnia. Quo flammeo obnubunt novae nuptae caput, obnubunt et
omnia libidinis suae facinora; hoc velo perspicaces legum et vulgi
oculos feliciter fallunt. Igitur, Octavia, alia via virginibus, et
coelibem ducentibus vitam, eundum fuit ad voluptatem, ad quam vides
omnia animantum saecla, ut Lucretius loquitur, impetu ferri, quem nulla
nisi ipsa vis Veneris emolliat. Itaque virginem amari a virgine nihil
mirum: quandoquidem et maximi Heroum invenerunt olim suo in sexu
incentiva libidinis suae.
_Octavia._ Etenim virgo non es, quae virum experta es; plena tibi
liberum est voluptate potiri. Qui fieri potest ut me ames? ut ea via
Venerem quaeras, qua Venus aberrat semper a Venere?