1. FINIS LIBRI, 10:4-11:1 [F:1-11].

QUAE HABENTUR IN HEBRAEO, PLENA FIDE EXPRESSI. HAEC AUTEM,

QUAE SEQUUNTUR, SCRIPTA REPERI IN EDITIONE VULGATA, QUAE GRAECORUM

LINGUA ET LITTERIS CONTINENTUR: ET INTERIM POST FINEM LIBRI HOC

CAPITULUM FEREBATUR: QUOD IUXTA CONSUETUDINEM NOSTRAM OBELO,

ID EST VERU PRAENOTAVIMUS.

10:4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.

10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis:

nec eorum quidquam irritum fuit.

10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque

conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex

accepit uxorem, et voluit esse reginam.

10:7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.

10:8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere

nomen Iudaeorum.

10:9 Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum

fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis,

et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:

10:10 et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram

cunctarum Gentium.

10:11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem

coram Deo universis gentibus:

10:12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae.

10:13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima,

et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio

in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes

populi Israel.

11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt

Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat,

et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt

interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 18 / 32 题