2. INITIUM LIBRI, 11:2-12:6a [A:1-17].

HOC QUOQUE PRINCIPIUM ERAT IN EDITIONE VULGATA, QUOD NEC IN HEBRAEO,

NEC APUD ULLUM FERTUR INTERPRETUM.

11:2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan,

vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis,

de tribu Beniamin:

11:3 homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus,

et inter primos aulae regiae.

11:4 (b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat

Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:

11:5 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus,

et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:

11:6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.

11:7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes,

ut pugnarent contra gentem iustorum.

11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis

et angustiae, et ingens formido super terram.

11:9 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua,

et praeparata ad mortem.

11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus

crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt,

et devoraverunt inclytos.

11:12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato,

cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo,

scire cupiens quid significaret somnium.

12:1 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara

eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.

12:2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius

pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere,

et nunciavit super eo regi.

12:3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.

12:4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis:

sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.

12:5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur,

datis ei pro delatione muneribus.

12:6a Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege,

et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis,

qui fuerant interfecti.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 19 / 32 题