10:1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas
fecit tributarias:
10:2 cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas,
qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
10:3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit:
et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens
bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
PARS ALTERA.
SUPPLEMENTA DEUTEROCANONICA, 10:4-16:24.