9:20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa
misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur,
tam in vicino positis, quam procul,
9:21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis
susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore:
9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis,
et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt,
essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi
invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
9:23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore
facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
9:24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius
Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos,
atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
9:25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius,
litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat,
reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius
affixerunt cruci,
9:26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium:
eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta,
quae gesta sunt, epistolae, id est libri huius volumine continentur:
9:27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt,
susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos,
qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos
hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur,
et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus.
9:28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per
singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt:
nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur
a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est.
9:29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus
Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis
sanciretur in posterum.
9:30 et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem
provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem,
et susciperent veritatem,
9:31 observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent:
sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda
susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies,
9:32 et omnia, quae libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur.