9:1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus,
tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur,
et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores
esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.
9:2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut
extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos.
Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis
eorum formido penetrarat.
9:3 Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores,
omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat,
extollebant Iudaeos timore Mardochaei:
9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant:
fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
9:5 Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna,
et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
9:6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent,
extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina:
9:7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
9:8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9:9 et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha.
9:10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
9:11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan,
ad regem relatus est.
9:12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei
quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos
exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas,
et quid vis ut fieri iubeam?
9:13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis,
ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem
filii Aman in patibulis suspendantur.
9:14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum,
et decem filii Aman suspensi sunt.
9:15 Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt
in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
9:16 Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant,
pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac
persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum
implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
9:17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes
interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt.
Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps
vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
9:18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo
et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt:
quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem
constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
9:19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,
quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt,
ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.