3. MARDOCHAEUS A REGE HONORATUR, 6:1-13.

6:1 Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias

et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,

6:2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset

Mardochaeus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum

iugulare cupientium.

6:3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii

Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri:

Nihil omnino mercedis accepit.

6:4 Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius

atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et iuberet

Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum.

6:5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.

6:6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex

honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans

quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,

6:7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,

6:8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella

regis est, et accipere regium diadema super caput suum,

6:9 et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius,

et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur,

quemcumque voluerit rex honorare.

6:10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,

Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his,

quae locutus es, praetermittas.

6:11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in

platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat:

Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.

6:12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii: et Aman festinavit

ire in domum suam, lugens et operto capite:

6:13 narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi.

Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius:

Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti,

non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 12 / 32 题