6:14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum
ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
7:1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
7:2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat:
Quae est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri?
etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex,
et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum
meum pro quo obsecro.
7:4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur,
et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur:
esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est,
cuius crudelitas redundat in regem.
7:5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae,
ut haec audeat facere?
7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman.
Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre
non sustinens.
7:7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in
hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther
reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
7:8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset
convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo
iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente,
in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt
faciem eius.
7:9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis:
En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege,
stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos.
Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
7:10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo:
et regis ira quievit.
8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman
adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis.
Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit
Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam.