5:9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer.
Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii,
et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem
de loco sessionis suae, indignatus est valde:
5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se
amicos suos, et Zares uxorem suam:
5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum,
filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes
et servos suos rex elevasset.
5:12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit
ad convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege
pransurus sum.
5:13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro
Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias.
5:14 Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici:
Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos,
et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus,
et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium,
et iussit excelsam parari crucem.