1. ESTHER A XERXE BENIGNE SUSCIPITUR, 5:1-8.

5:1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis,

et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra

basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio

palatii contra ostium domus.

5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius,

et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu:

Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:

5:3 Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua?

etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.

5:4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie,

et Aman tecum ad convivium, quod paravi.

5:5 Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati.

Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.

5:6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis

ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem

regni mei petieris, impetrabis.

5:7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:

5:8 Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det

mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman

ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther(#826) · 第 10 / 32 题